De morte et varia moriendi ratione

발행: 1797년

분량: 473페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

RIUSQUE CAUSIS. 39s

Causae hujus morbi pro egumenae sunt magnum caput, breve collum, Senium, aetas juvenilis, temperamentum sanguineum, aut phlegmatizo - sanguineum, vita deses, assiduis studiis dedita, obesitas &c : procatharcticae sunt lautius vitae genus, exercitia corporis immoderatiora, balneum frigidum calido corpori admotum, animi pathemata, venarum jugularium compressio, uno verbo omnia illa, quae aut sanguinis fluxum versus caput incitando, aut illius refluxum a capite impediendo ericiunt, ut cerebrum ab extensis vasis compressum suis lanctionibus rite inservire

nequeat, etenim extensa cerebri vasa, si natura aut arte non curantur, tandem penitus turbant systematis nervosi

functiones, cXcitantque Apoplexiam , quae quandoque etiam subita & inopina nascitur, si nimirum causae Apo-plexiae occasionales adeo violenter in cerebrum agunt, ut uno quasi ictu omnes illius lanctiones suspendantur, vel ex ruptis vasis in cerebro effundatur sanguis. S. 35o. Novi quidem, praeticos vulgo statuere, Apo-plexiam ab effusione sanguinis aut seri in cranio oriri, verum cum CUI LENO putamus, effusionem sanguinis vel seri potius esse habendam pro effectu Apoplexiae, quam quidem pro illius causa; nam observavit ille auctor sanguinis in cranio effusionem etiam in homine insultu Epileptico peremto refert swIET EN Us, post lethalem δε poplexiam binas tantum sanguinis uncias in cranio fuisse repertas, imo unicum cochlear sanguinis effusi e vase solu

412쪽

to lethalem induxisse Apoplexiam 6o ), ex quibus allatis exemplis videtur constare, non uti swIET EN Us sibi persuasit, illam sanguinis effusionem esse Apoplexiae Causam, verum potius illius effectum ex ruptura alicujus vasis insultu Apopleetico orta: unde quaeso aliter absque ulla vi externa vasorum cerebri ruptura derivari potest, nisi a plurimum incitato sanguinis versas cerebrum cursu Τ qualem sanguinis copiam dum vasa, jam ultra tonum extensa, recipere haud amplius valerent, illa solutionem continui fuerunt passa, sicque vitalis laticis effusio in cranio fuit nata. Nostra sententia plurimum confirmatur observatione BIOR-GAGNII, qui memorat, se in cranio virili, multum invenisse aquae, etsii Apoplexia nulla adfuisset 6os , praestantissimo sane exemplo, quod ab aquae in cranio collectione per se non inducatur Apoplexia, dico per se, quum s ejusmodi aquosa collectio majori copia adsit, inde compressione oriri possit Apoplexia. Hujusmodi Apoplexia sistit tamen neutiquam morbus primarius, sed solummodo est Hydrocephali symptoma: videtur igitur ex hisce omnibus cum Blo RG AGNIo esse concludendum, quod effusio sanguinis aut seri, si non semper, plerumque saltem Apoplexiae sit effectus, atque minime illius constituat causam c6o6 b. f. 35 i. Prognosis Apoplexiae est valde ominosia: hinc venerandus Senex jam scripsit: o solvere Apoplexiam va-

413쪽

EIUSQUE CAUSIS. 39Z

lidam quidem impossibile, levem vero non fac, is te 6or , ' differt tamen periculum.

i'. Pro varia specie: in universum enim, teste BURsEnio Apoplexia sangRinea periculosior est quam serosa: non uti ego interpretor, quod, ceteri S paribus, se- rosa per se sit levior, contrarium vero docet experientia, sed quum illius impetus non tam cito invadat, ac in sangui nea, & ergo illa imminens per sat longum tempus praevideri, & debitis remediis haud raro averti possit, dum sanguinea saepe ex inopinato absque ullo signo praegresso homines aggreditur. 2R. Pro morbi causa: Apoplexia e. g. , quae a suppressis evacuationibus Oritur, multo majorem sanationis offert spem, quam quae Febri acutae supervenit, aut Epilepsiae originem debet, dum uterque ob causae violentiam, aut ob vires aegroti prostratas tantum non semper deprehenditur lethalis. 3'. Pro vehementia symptomatum: si enim persecta sensuum & motuum apparet abolitio cum respiratione sterio rosa, parva sane sanitatis recuperandae superesst spes, eoque minus, quum plerumque Apoplexiae effectus sint in ratione vehementiae symptomatum, raroque absque sanguinis

vel seri in cranio effusione ille summus Apoplexiae gradus obtineat, atque, si paulo major illorum copia e ruptis vasis effugerit, vix sperari liceat, ut discuti & resorberi possit:

414쪽

ih primo enim casu brevi exitium adfert: in posteriori vero ob principii vitalis languorem malum est instanabile, &lente vitam opprimit.. 4'. Pro aegroti aetate & habitu: sic senes hoe morbo correpti rarius evadunt, quum non tantum apud eos haud raro materies aquosa in cerebri cavis colligatur, sed illi insuper fere semper solidorum languore & humorum diathesi cacochymica laborent 6o9 . Idem effatum va-Jet quoad Cachecticos, nec non quoad eos, quibus cerebrum hereditaria labe, aut morbo quodam praegressia debilitatum est 6 Io).59. Pro morbi duratione: est enim Apoplexia morbus acutus, & saepe trium, aut quod summum est, septem dierum spatio necat; hinc jure merito monet M AC BRI Di Us, ut, si aegrotus intra primum quatriduum revocari potest, plenae sanationis spes sit, sin e contra morbus intra illud spatium parum imminuitur, exigua spes relinquatur, metusque sit, ne aeger aut protinus pereat, aut in paralysin infanabilem incidat 6 ii ).f. 352. Indicationes Apoplexiae generales sunt tres. 19. Morbus imminens debet averti. aQ. Praesens es: tollendus. 3'. Debita vitae victusque ratione illius recursus est impediendUS.

. In Apoplexia sanguinea si ex signis morbum immi

415쪽

399 EJUSQUE CAUSIS.

nere patet, larga sanguinis missione, & stricta diaeta averti debet, quibus remediis S ipse ante annum i inminentem Apoplexiam feliciter removi: notandum tamen, δε poplexiam aetate juvenili supervenientem, plerumque esse adscribendam, aut pravae consuetudini sanguinem quotannis mittendi, aut debilitati solidorum ex praegressis morbis, vel vitae genere contractae: quibus ad leve sanguinis superpondium solida nimis fiunt sensilia, debilitasque oritur apparens: probant hujus dicti veritatem multi plethorici, qui absque ullo Apoplexiae metu sani & vegeti vivunt, etsi per totam vitam numquam iis phlebotomia fuerit instituta, nec non rustici juvenes, qui, licet saepe summo gradu plethorici, raro tamen V. S. egent. Patet ergo, causam ad hunc morbum praedisponentem in aetate juvenili plerumque haud esse plet horam veram , sed soluin modo ple thoram ad vires: hinc ne bona fruentes sanitate spe adhuc melioris acquirendae verno tempore sanguitiis missionem sibi institui saciant; etenim simul ac semel talis prophylactica, ut riunt, phlebotomia fuerit celebrata, haud raro eam quo tannis repetere coguntur quasi, atque ipsa repetita sanguinis missione solidorum ad stimulos sensilitas magis & magis augetur, ita, ut nunc multo majora patiantur incommoda, quam ad quae tollenda prima vice V. S. suit instituta. f. 353. Plerumque, subita& inopina accedente sangui nea Apoplexia, nulla prophylaxis potest institui, sed cum potentia nocente jam jam praesente medico res est; etsi Naturae vires medicatrices vim vi opponant, ac saepe haemorrhoidibus, mensibus, di arrhoea, largiore urinae copia, nec non salivae, sudorisque crassi, copiosi, calidi

416쪽

fluxu morbum solvant 612 : raro tamen ad morbum superandum Natura sussicit, sed ars ei succurrere debet largissima & repetita phlebotomia, cucurbitis scarificatis, occipiti vel syncipiti admotis 6 is , hyrudinibus, ecco

proticis, clysmatibus . laxantibus, pediluviis, frictionibus, epispallicisque. Ceterum hac in specie cane & angue pejus vitanda vomitoria, ex quorum usu vidit haud raro Ill. BUR SERI Us hemiphlegiam vel levem in validam Apoplex iam transivisse, fortem vero & exquisitam intra pamcas horas in mortem 6Iψ . Vitanda quoque omnia stimulantia, quae humores exagitando, aut nimium motum ciendo numquam non nocere debent 6 Is); nec ipsa vesicatoria in Apoplexi a sanguinea tuto applicari' possunt, nam vidit eorum usu Tisso Tus, in semina sexagenaria Apo-plex iam jam jam imminutam inter saevos dolores, summamque anxietatem brevi in mortem transire 6i6 . Supera to autem morbo diaeta tenui stricta, vegetabili, moderato Corporis motu, ac prophylaetica phlebotomia illius recur.

sus cohibetur.

35 . In Apoplexia serosa tam prophylaetica, quam

therapeutica vi vulgo praescribuntur stimulantia calida, ac V. S. noxia putatur; dubito interim maxime, an quidem ple-

417쪽

plerisque in casibus ejusmodi medendi ratio conveniat,

etenim saepe, monente CUL LRNO, serosa Apoplexia quoque a plethora venosa pendet, eandemque fere requirit m delam ac praecedens cassibus, ubi

ab effuso sero re vera Apoplexia fuit orta , adhuc multum absit, quod, rejecta V. S. , stimulantia sint exhibenda; audiamus, quid immortalis Mo RG AGNI Us hac de re loquens dixerit. Equidem negandum non est , si ab aqua se dumtaxat Apoplexia sit, perinde esse hunc atque asciteti,, per venaesectionem curare velle. Verum ubi laetam ab se aqua non multa constrix tionem vasa distendens sanguis augeat: nonne constrictionem tuto minuet , qui hunc se detrahat atque hanc sententiam Natura duce fulse stabilitam, & re vera dari casus, ubi quasi complicatio Apoplexiae serosae & sanguineae habet locum, pr havit vir summus dissectione senis, Apoplexia serosa peremti, in cujus interim cranio haud pauca sanguinis copia fuit reperta 6i9 a. S. 355. Nec ab aetate, temperieque aegrotantium com mendata cura probatur, erronea enim est opinio, aequo, tidiana experientia reprobata , quod nimirum Apoplexia senibus superveniens est semper indolis serosae, nam multo magis, ac vulgo putatur, ipsi senes ob coalita vasa minora sanguinea δε poplexia laborant, imprimis si fuerint sani &

418쪽

. D B MORTE

vegeti; quin utilitatem largioris sanguinis missionis etiam in aetate senili luculentissimo exemplo demonstravit Ill. LANCISIUS, qui refert: se mercatorem grandaevum, cui se imminebat Apoplexia, ab ejusmodi instanti periculose subductum, & levatum fuisse per spontaneam narium ,, haemorrhagiam librarum XI., deinde post quindecim dies,, aliis . quatuor libris effventibuS omnino vindica ,, tum c6ao , ' Optime ergo inquit BUR SERIUS: ,, ne- ,, gant aliqui mittendum esse sanguinem in phlegmaticis, ,, melancholicis, senibus, pueris, atque utero gerentibus, o veruti eos refellit eXperientia HIPPOCRATIs, di meo dicorum sere omnium, qui medendi longo usu inclarue- runt 62 I). Assentimur itaque QUARI No monenti, Apoplexiam stricto sensu seros am rarissime occurrere 622b: adest tamen

illa quandoque, atque tunc certe nocet U. S. & indicantur remedia, quae vulgo resolventia, incidentia, attenuantia dicuntur calidioris licet naturae, nec non Vesicatoria, fonticuli, setacea &c.; purgantia autem & quidem ex hydragogorum classe, quae tantis laudibus efferunt swIE

tem s 62o Cons. L A N c I s i u s, Opera omnia, Vol. I. de Mori. Sub.

419쪽

tem, quam actionis violentia solidis numquam non inducunt , rarissime iii unquam convenire videntur. 3. 336. Quod denique ad Apoplecticorum moriendi rationem attinet, saepe temporis momento Vita deletur, sed etiam saepe miserorum vita ad diem septimum usque protrahitur , in priore casu morbi vehementia illico exstinguutur principium vitale, in altero casu quidem non adeo violenter agit potentia morbosa, lente tamen cerebri commotione, vel & illius compressione quoque vitam delet.

ORDO SECUNDUS.

g. as . Spasmus dicitur quaevis violenta, invita &

l morbosa fibrarum motricium actio 6 a ); si autem mullsculi fere contracti maneant, parsque affecta reddatur imis mobilis, tonicus appellatur; sin e contra violenta muscussorum agitatio appareat, mox cesset Spasmus, & iterum Aterumque recurrat, is dicitur convulsivus: hinc igitur duot hujus ordinis oriuntur genera, morbi nempe tonici & ct mici, utriusque autem exemplum asseram.

420쪽

GENUS PRIMUM

s. 358. etanus est rigida contractio musculorum Cora pus moventium, tum priorum quum posteriorum, cui vehementes dolores accedunt 625 . Causae Tetani sunt in universum omnes, quae cerebrum irritare valent, speciatim tamen Teianum indueunt coelum

humidum ct inlidum, sub quo Teianus longe frequentior occurrit , asperrimum frigus, potus gelidus, aestuanti corpori ingestus, somnus sab die imprimis humidiori in Io- CO, perspiratio suppressa, vulnera, ostium luxationes &fraeturae; punctura aut laceratio partis nervosae, tendineae, primarum viarum saburra, vermes &c.: etsi nulli aetati, temperamento aut sexui pareat ille morbus, maXime tamen

aetas infantilis & virilis illi est obnoxia, viri enim longe frequentius quam foeminae in hunc morbum incidunt, ac inter illos robustiores prae ceteris ossici solent 626).f. 359. Omnia ergo, quae cerebrum irritare Valent, certis sub conditionibus Tetani causarum occasionalium vice fungi possunt, quaenam interim requiratur praedis

SEARCH

MENU NAVIGATION