Specimen varae literatuae quae in urbe Brixia ejusque ditione paulo post typographiae incunabula florebat scilicet vergente ad finem sæculo 15. usque ad medietatem sæculi 16. Unde præter Brixiani ingenii gloriam, tam annalium typographicorum series,

발행: 1739년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

Franesce AonIdam sacer Dearum , Et Phoebi comes, iste namque dulcem Donavit citharam tibi oec. In fine autem eorundem Brunorius concinnatam a

Spinula Psalmorum Paraphrasin, suppletamque Flaminii Camoenam , maturo minime elevatam partu , his verbis extollit: O f de facie, te amice, nossem, cui de eris tui videndi

Peruror, cupida ut puella amantis, In te pasco animum, ruisque chartis, Nam vatem redolent pium, oe beatum. Laetor praeterea, quod ipse vivatis te, Flaminitis, quem acerba nobis

Ab fata eripuere, sed benigni

Caeliter statuere, ne periret Poetae interitu illius camoena Bruturo minime elevata partu siatiam subinde Hu excipis tenellam, Atque illam reficis beato amore, uo Divorum animi fruuntur usque Inter agmina caelitum beata.

Ui Jam si specie magis venusta , ct

Prodeat solito ampliore cultu. Quare , cum nequeam tibi incenter, suas jam debeo, gratias referre,

Nec qtiot sunt homines , eruntque psbae, Habere , aut agere, aut referre postlint, Multa Iestades tibi rependat Merenti bona, laureamque frondem, Expresa ob sua tam laboriosa Sacra carmina, m icos oe ιγmnos , Dis charisimus, optimosqDe Nares.

Inter Spinulae Poemata , omnis prorsus generis, edia typis, quae mihi in manibus sunt , jam dixi supe-

272쪽

rius, eam Paraphrasin minime comparere . Lucem uiueque vidit Basileae primum anno 1 148. & de ea Editi ne, ut puto , in Carmine, quo Spinula modo recitatis Brunorii hendecasyllabis respondet , queritur ipse , dum Germaniam, se latis superque reclamante, suum

Poema jejunum prorsus, & impolitum edidisse, scribit, subditque: Tamen, fi superi mibi faventes

otio dederint frui cupito, Expendam omnia, diligensque , si Et mordacius utar, sit latinum, Quod absolvere molior , Poema Flamini videatur esse totum.

De Davidis psalmis a Spinula paraphrastice & scriptis , & scribendis, exstat M. Antonii Majoragii testimonium ad Ioannem Baptistam Porrum in hendecasyllabis , qui in Spinulae ipsius Hendecasyllab. libro leguntur pag. 47. Jta enim in eorum sine Majoragius

ad Porrum, Triginta bor esse nune venustior/Florentes seris, o lepore cantu Confectos tibi Dinuo labore e Mox totum accipies bene expolitum, Confectum tibi Dinutie labore, Romana Davidem bra canentem.

Rainutii etiam Gambarae , Brunorii Comitis filii, amicitiam coluisse Francticum Spinulam testantur plures hujus versus eidem inscripti , inter quos adest Epigramma de Joanne Francisco Raynutii fratre , ad Cardinatatus apicem eVecto.

P. II. R LXVII.

273쪽

' POETICA.

XV1 I. Vincentius Zinus , Brixianis propemodum ignotus , tres carminum libros elucubravit, quos in exiguae molis volumine Veneti typi an. a 3 6 o. publicarunt . In his patriam , & conditionem suam Linus declarat subsequente ad Herculem Ferrariae Ducem Epigrammate:

Non ego sum Romae, messiis nec natus Athenis, Sed me progenuit Balneolense Jolum . Nec Phoebo vates genitus, genit De Sibila, Melonisque bibi, non Heliconis, aquas. Zinaque gens nostra es. Vincenti nomine dicor, Si patriam quaeris , Brixia mi patria. Cum mibi plus aevi dabitur, majora dabuntur, Haec tibi sunt nuper quae mea Musa dedit.

Eundem Herculem Ducem, aliosque ejus familiae Principes Zinus majori ex parte carminibus suis decantavit,& in Elegia adversus Invidos eum ipsum Ducem , tan quam suum Alcidem, jactat, sub cujus clava tutus foret. Hinc est, in iis Zini carminibus frequenter Viros illos doctos celebrari, quibus ea tempestate Herculis, &Re- natae ejus conjugis Aula abundabat, nimirum Portum, Antimachum, Baldum, Pigrrum, Calcagnirium, Ari stum, StroZetas, Gyraldos, Guarinum, Madium, Musam , & Manardum . In Nuncupatoria autem suorum carminum Epistola

ad Nobiliss. adolescentulum Philippum Contarenum, Petri Francisci Zini, doctissimi illius, editisque Operibus, piaelerrim ex Graeca lingua verssionibus, admodum celebris, Archipresbyteri Lonati , oppidi in Brixiano agro, ac Veronensis postea Canonici, consanguineum se testatur Vincentius his verbis: His ego te do torisDihil iam by COOS G

274쪽

libus illusti, em cernens , eum me Lonatum superioribus annis sepe conferrem, ut Petrum Franciscum Zivum consanguineum meum, apud quem tu optimis disciplinis operum dubas, bonoris gratia viserem , facere non potui, quin te mibi semper amandum , obser Uandumque proponerem . P. Franciscus Zinus docuit Patavii moralem Philosophiam, exstatque typis edita an . I 374. Ven tiis ejus de Philosophiae laudibus Oratio , quam habuit in Gymnasio Patavino , quum publicum illius

interpretandae munus aggressus est.

In fronte carminum Vincentii Zini visitur tetrastichon a Marco Contareno, Philippi fratre, compositum,

quod est hujusmodi:

Cur desiderio scriptorum , Zine, tuorum Nos crucias e nimium supprimis illa diu. In lucem deprome novem jam dona sororum, Divina ingenii da monumenta tui.

XVIII. , que ac Vincentius Zinus , omittitur a Brixiana: Bibliothecae Scriptore Iosephus Milius Vol tolina . Hujus Poema , de Hortorum Cultura, tribus libris distinctum, & Vineentii Sabii typis an. Is 74. Brixiae editum , qua commemoratione, qua laude sit dignum , declarat Euphrasti elogium in Epistola ad Bonianum Gratarolum Poemati illi praefixa : Non δε-

fuerunt linquit Viri doctrinis praestant φbni, qui de ram

io rum Cultura praecepta doctissime, or elegantisime literis mandaurunt qa.nnplurima 1 inter quos Columella Poeticis numeris ea praecepta tradidit diligentissime, ut jam nibit amplius addi posse mideretur. AEtate tamen nostra Jos bus Milius Sasiensis excellentiore quadam missa Kk L tria

275쪽

tribus libris de Horiorum Cultura ita feliciter cecinit , ut quotquot ante ipsum scripserunt, omnes unus ipse facile superaverit. Quum Poema hoc Voltolinae Brixiani ipsi, ut dictum

est, propemodum ignoraverint, nil mirum, ejus nullam mentionem fieri a Nicolao Rapino in Praefat. ad quatuor libros Hortor. in qua totus est in tractandi a se argumenti dissicultate exageranda , aitque inter caetera : G.e vero temeritas tentare rem, quam partim pr

pter discubatem eorum , quae praetermiserat Imrginus, partim propter eorum, quae cor rat, eWeVentiam , pers

qui nullus posterorum ausius sit s Ausus id fuerat carmiane Epico non infelici , ut aliqui loquuntur , L. Iunius Moderatus Columella , & quam feliciter illud ipsum

tentaverit Saloen sis noster Poeta, speciminis loco sint Versus, quoS modo recitabo. Hi primo loco Isabellam Sociam , cui Poema inscribitur , ad discendam hori rum culturam invitant, deinde Boniadii invocant Musam, ac postea argumenti partes omnes declarant. De Horrorum cultura Liber primus , Iosphi Milii mitolinae ad Uabeliam Sociam. Huc tenerae , hue huc ferre pedem, mea flamma , puelω ,

quibus Hortorum cordi cura, huc, precor, Omnes Currite; Tuque adeo Sociae phlcherrima gentis, Virginei decus una chori, Uabella. venito.

Hortortim hic cultus aestes; quid scilicet Hortor Perpetuo laetos faciat bene olentibus herbis ;Ni grati bus renuis terram subvertere rastris, Et brevibtis tersam pala Astinguere sulcis. Non labor, Heverides faelices quo minus Hortos Excolerent, Milus fecit; labor ullus , amatos Negligere Horroram eabui, induxit Adonis', APA

276쪽

Alcinoum nunquid, cui jam Phaeacia tellut Paruit , o populo dixit qui jura superbo, Sub pingui puduit Iam am condere terra Aut vacuis digito istas infigere glebis PIlle baud erubuit, duro sola frangere rastro ,

Et super immundum cinerem conspergere , ct herbar Extirpare manu nocituras pinguibus Hortis. Dolest illi hoc studium , grata illi haec tina voluptaIt Felix ille Hortos non aspernatus , opacis Consenuit, vitamque senex Hivit in Hortis. Ergo age, tu mea cura veni, Ibabella, tibi ipses Dicimus . Horrorum cne qurio, devicest cultus.

Bonfisi pia Musa, colis quAE baec frigida Tempe, Antraque opaca, sonans rapido qua flumine ClimGarano usciua tuo prata irrigat, umbras ter, ubi nemorumque comas rephiritides auras

Perpetuo tecum, comites tibi ludere fama est; Si tibi de Oiridi Benaci in littore musto Constitui , quae circum aras, nova serta quotannis Appendam . sacrisque super redolentia flammis Thura adolem, precor, buc niveis allabere pennis gueque mibi. teneras mecum mistrata puellas , Da canere Hortorum cultus, fave que canenti. Quam velit Hortus Fumum; quae illius cura colendae a Ponere quo sepes deceat; quoque ordine viten, Nobilis bie opter quas sedes quaelibet arbor ;Et quae, quorque modis, binc condimenta parentur a Semina delectu cultae quo credere terrae scuique herbis locus edulibu , qui foribus aptus: Nascentis quae cura oleris , qui cultus alendo psuo transplantandae sint tempore quaelibet herbae Sint vespertinis ut fontibus exbiurandae; Milleque delicias bic vos formare docebo, Smilace. vel misto , aut hederis, buxo ur virenti Tandem divitias Hortorum stoma ligemus; Si modo promissum dabitur deducere carmen ἀ

Vix, quam Milius noster ingrederetur, difficulta

tema

277쪽

rem, de salebras, ne uno quidem Verbo ipse, ut apparet, indicavit. Contra vero qua ratione eas Lectoribus inculcaverit , atque jactaVerit in Praefatione ad suum

Poema Rapinus, jam vidimus ; idemque quos sibi canenti plausus sylvas, & quercus Galliarum excitaverint , his versibus in fronte libri 1. expressit:

Vos grandes luci , ct Disae , aspirate canenti:

Is mihi contingat, vesro de munere , ramus, Unde, sacri quando velant sua tempora vates, Ipse ct amem meritam capiti imposuist coroniam. Iam se cantanti , frondosa cacumina, quercuIInclinant , plauduntque comis nemora asta coruscis.

Ipsa mihi laetu fremitu, astensuque secundo, Et toris plausum responsat Gallia silvis, Quanto rectior , 3c modestior Milii Saloensiis Inv

catio: Bo adi pia Musa , colis quae haec frigida Tempe, Antraqtie opaca , sonans rapido qua flumine Cl is

Gaetano vicina tuo prata irrigat oec. Huc niueis allabere pennis , Hicque mihi , teneras mecum miserata puellas, Da canere Hortorum cultus, faveasque canenti,

Equidem Milio Voltolinae potius, quam Rapino eam ipsa ni laudem deberi quis censeat , qua Horatius in Art. Poet. dignum putavit poetam ita incipientem, Dic inibi, Musa , virum, potius quam Poetam , cujus Poematis initium , Fortunam Priami cantabo. Opus suum Josephus Milius Voltolina Joachino Scaino Juris perito praestantissimo dicavit, tanquam primos Una nimis Academiae foetus, quam prope inte mortuam ejusdem patrocinio commendat. De Scaini autem laudibus, te de AEthereorum Aca demia, in qua Diqitirso by Cooste

278쪽

POETICA. 263

ipse Scainus primas tenebat, haec habet Voltolina di Ea enim natus es patria, ex qua, tanquam e seminario, Viri in omnibus artibus peritissmi alio transferuntur s ex ea familia ortus, quae Saloi , quasit aliquod lumen , sola videatur, Maina familia, prudentia, Ianctitate, pietate, religione , ac liberalitate lucere. Tu praeterea in celeberrimis literarum ludis, I His Graecis, Latinis, Hetrusicis, tanta assiduitate , atque diligentia suduisti; ut aequalibus tuis omnibus longe praestiteris. In Patavino etiam Gymnasio, tam ardenti animo , in praeceptis Pbit sopbtie versatus es, ut quicquid Plato , quicquid Ari teles docuerit, optime teneas 1, itaque ibidem in nobilissima AEthereorum Academia maxima Scholasticorum, ne Pbilosophorum corona, summo illorum plausu, lectionem de ιempore in duos dies consiumptam ita expo uisi , ut nullus eset auctre, neque Graecus, neque Latinus, neque --rruscus, qui de ea re verba fecerit, quin illorum lententias in tuum expositionem collegeris. esuid dicam de legum

peritia ' in quibus tantum profecisi , ut id omnibus, qui te de Pstitia publice disserentem audiere, admirationi ma

ximae fuerit. ' ' . .

Nomina illustriorum sua aetate Saloenuum, Muius versibus his , qui in lib. Σ. leguntur, indicavit, Numis suum Saloip smilis cui nutur ubique o, cui gentem bello egregiam. suae que Minervae',

Calyonum tulit , Ugonem, Clarumque Paterntim, Cathan o Due duos, ct te, Ludovice, fores qui Gentis Cerutae nobis, ni id fata negassem, Et patriae decus aeternum, lumenque perenne;

Teqo, Peregrine, oe te, Gratarola ; sed hic te Quod tulit, o Uabin a, pnus facile omnibus anIeit.

279쪽

. POETICA.

His utique maximo jure accensendus Milius ipse, de cujus opere , praeter verba superius allegata , haec etiam habet Euphrastus in eadem ad Gratarolum Epistola di Gure babet lector binorum perfectam, oe abolutum doctrinam mira versuum elegantia conscriptam. Sunt enim versus omnino elegantes, eandidi, oe' cum admirabiali siuavitate graves, ct magnifici . Mirus es auctor in rerum descriptionibus , mirus in fabellis Davissmis confingendisς excitat undique delectationem, ac animi quandam jucundi mam litiuutionem. Habes judicium meum, Boniam Gratariae, bonesum quidem, ac sincerum de bdiriensi - bus libellis nos Di Milii. Milii Voltolinae Poema occasionem nobis praebet de Augustini Galli Brixiani opere ad Agriculturam pariter spectante, Italica lingua conscripto, aliquid hoc loco dicendi. Opus illud in viginti libros dividitur, seu in viginti dies, per quos , Brixianis aliquibus Civibus ad

colloquendum inductis , res omnis rustica enuclea tim explanatur . Exstant ad calcem operis plures Augustini Galli ad amicos literae, & amicorum ad ipsum, datae ab anno usque ad annum a s 68. In iis plura ad ejus operis scopum, vitaeque rusticae Commendationem spectantia attinguntur ,& quibus auctoribus, quibusve de causis Gallus fuerit excitatus , ut eam provinciam aggrederetur, edocemur . Legitur inter alias Epistola Joannis Baptistae de Romano Venetiis scripta an . Isso. quae Gallum hortatur , ut quoniam Joannis Tatii Agricultura , quae paulo ante prodi rat, recensque evulgatae Palladii, & Crescentii operum in Italicam linguam versiones rei rusticae cupidis

haud Diqitigod by Coral

280쪽

haud omnino satisfacerent, eam ipse accurate , & copiose illustrandam susciperet, unde Itali quoque ad gloriam illam pervenirent, quam Gallos, & Hispanos ea tempestate assecutos fuisse, eorundem lucubrationes testabantur, & praesertim opus de Agricultura , ex Hispano in Italicum idioma nuper conversum, editumque Veneriis a Michaele Trameetino , Typographo. Suis hisce hortationibus E pistolae Scriptor desiderium Veneti Typographi, Andreae Arrivabene, adjunxit, cui nimirum spes inerat, ornato, & utilissimo de agrorum cultu volumine eam suae ossicinae laudem parari posse, qua Jolitorum illa ex commendatissima Cavalchanti Rhetorica in lucem edita gloriabatur. Subdit demum, novam hanc reparatae Agriculturae famam Brixiae in primis deberi , quum in illa Urbe praees ara floreant ingenia, disciplinis omnibus exculta, Sc ea sit Brixia. ni agri fertilitas, & cultio, ut parem in tota Italia non

habeat.

Quam libenter Gallus hujuscemodi provinciam susceperit, patet ex literis, quibus Joanni Baptistae de Romano respondit , fassus se ab octo jam annis plura ad id operis collegisse , & scriptis consignasse . In alia autem ad Albertum Lollium Epistola data anno is 63. gratias Deo agit, quod post assiduum duodecim annorum studium , sexaginta sex annos jam natus, Opus de Agricultura in lucem proferro valuisset. Dies tantummodo decem prior Editio complectebatur, quibus tres postea sunt additi, ac demum alii septem,ucque ad viginti excreverunt , cujuscemodi praefert Veneta Editio an. 3173. quae mihi in manibus est .

P. II. L l Quo

SEARCH

MENU NAVIGATION