Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

ut poenam, quam nos pro peceatis commeruimus, ultro 3 ille persolveret, iustusque pro iniustis damnaretur, innocens pro reis morte acerbissima afficeretur. Quare cum animo cogitabimus, nos non eorruptibilibus auro et argento redemptos esse, sed pretios sanguine quasi agni immaculati Christi et Iucontaminati: facile statuemus, nihil nobis salubrius contingere potuisse hac remittendi peccata potestate, quae inexplicabilem Dei providentiam summamque erga nos caritalem ostendit. Ex hac autem cogitatione misimus fructus ad omnes

perveniat necesse est.

duo niaxime pacto cernatur amplitudo enescii, quod in potestate eruvium offertur. v

Nam qui Deum mortali aliquo peccat Offendit, quicquid

ineritorum ex Christi morte et cruce consecutus est, statim

amittit, et omnino paradisi aditu, quem prius interclusum Salvator noster passione sua omnibus patefecit, prohibetur. Quod quidem quum in mentem venit, sacere non possumus, quin humanae miseriae consideratio vehementer sollicitos nos habeat. Verum si animum ad hane admirabilem potestatem reseramus, quae ecclesiae divinitus tributa est, et huius articuli de eo n- firmati oblatam unicuique saeuitatem eredamus, ut possit divina ope adiutus in pristinum dignitatis statum restitui tune vero cogimur summo gaudio et laetitia exsultare, et immortales Deo gratias agere Ae prosecto, si grata et iucunda medicamenta videri solent, quae nobis medicorum arte et industria, quum gravi aliquo morbo laboramus, parantur quanto iucundiora esse debent ea remedia, quae Dei sapientia ad animorum curationem, atque adeo ad vitam reparandam instituit quum praesertim non quidem dubiam salutis spem, ut medietnae illae, quae corporibus adhibentur, sed certissimam iis, qui sanari cupiunt, salutem asserant 7 QUAE TIO X.

Cur ae quomodo remedia in potestate clavium eclastae tributa Christiani frequentare debeant.

Εrunt igitur fideles hortandi, postquam tam ampli et praeclari muneris dignitatem cognoverint, ut illud etiam studeant

102쪽

PARSI. CAPUT XII. DI ad suum commodum religiose convertere. Vix enim fieri potest, ut qui re utili et neeessaria non utatur, eam contemnere non existimetur, praesertim vero quum Dominus hane potestatem remittendi peccata ea re tradiderit ecclesiae, ut omnes hoc salutari remedio uterentur. Nam quemadmodum nemo sine baptismo expiari potest, ita, quicunque baptismi gratiam mortiferis sceleribus amissam recuperare voluerit, ad illud expiationis genus, nimirum Oenitentiae sacramentum, consu-giat necesse est. Verum hoc loco admonendi sunt deles, ne tam ampla veniae lacultate proposita, quam etiam nullius temporis termino definiri declaravimus, vel ad peccandum faciliores, vel ad resipiscendum tardiores reddantur. In altero enim, quum iniuriosi et contumeliosi in hanc divinam potestatem manifeste deprehendantur, indigni sunt, quibus Deus misericordiam suam impertiatur in alter ver magnopere verendum est, ne morte praeoecupati frustra peceatorum remissionem consessi fuerint, quam tarditate et procrastinatione merito amiserunt.

De unde ei mo Artieulo. C arm a s resurrectionem. QUAESTIO I.

Quantum referat de hoc articulo exflcalam habere cognitionem. v

Magnam huius articuli vim esse ad dei nostrae veritatem stabiliendam, id maxime stendit, quod divinis literis non solum redendus fidelibus proponitur, sed multis etiam rationibus confirmatur. Quod quidem quum in aliis symboli articulis vix seri videamus, intelligi potest hoc veluti firmissimo undamento salutis nostrae spem nixam esse. Nam ut Apostolus ratiocinatur ): Si mortuorum resurrectio non est, neque Christus resurrexR; quod si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra. In eo igitur explicando parochus non minus operae et studii ponet, quam in eo evertendo multorum impietas laborarit. Magnas

103쪽

enim et praeclaras utilitates ex ea cognitione ad fidelium D etum redundare, paulo post demonstrabitur. 'QUAESTIO II.

Cur Apostoli resurrectionem hominum hic carnis resurreetionem reppeIIarint.

Sed hoe in primis attendere oportebit, resurrectionem hο-minum in hoe articulo carnis resurrectionem appellari. Quod quidem sine causa factum non est Nam docere voluerunt Apostoli id, quod necessari ponendum est, animam esse immortalem. Quare ne quis sorte eam simul eum corpore interiisse, utrumque vero in vitam revocari existimaret, quum animam plurimis sacrarum literarum locis immortalem esse plane constet ob eam rem carnis tantum suscitandae mentio

in artieul lacta es Et quanquam saepe etiam in sacris Scripturis caro integrum hominem, ut est apud Isaiam i): Omnis caro foenum, et apud S. Iohannem p): Et verbum caro sactum est, A significet: hoc tamen loco carnis vox eorpus declarat, ut duarum partium, animae et corporis, quibus homo constat, alteram tantum, nempe corpus eorrumpi et in pulverem terrae, ex qua compactum est, redire, animam vero incorruptam manere intelligamus. At Ver quum nemo, nisi mortuus fuerit, ad vitam revocetur, anima proprie non dicitur resurgere. Carnis quoque menti lacta est illius haeresis consutandae causa, quae, biv Apostolo δ), Hymenaei et Phileti fuit, qui asserebant, quum de resurrectione in Scripturis sacris ageretur, non de corporea, sed de spirituali, qua a morte peccati ad vitam innocentem resurgitur, accipiendum esse. Itaque his verbis planum si eum errorem tolli, et veram corporis resurreetionem confirmari.

uuihus potissimum rationibus doctrina de vera corporum resurrectionestabilienda ali. .

Verum parochi partes erunt, hanc veritatem illustrare exemplis ex veteri novoque Testamento et ex omni ecclesiastica

historia depromptis. Alii enim ab Elia vilisae in veteri

Τestamento, alii praeter eos, quos Christus Dominus a norio excitavit, a sanctis Apostolis aliisque permultis ad vitam revocati sunt; quae resurrectio multorum huius articuli doctrinam confirmat. Ut enim plures a morte excitatos redimus,

104쪽

ita universos ad vitam revoeatum iri credendum est. duinosiam praecipuus ructus, quem nos ex huiusmodi miraeulis capere debemus, ille est, ut summam fidem hule articulo tribuamus. Sunt multa testimonia, quae paroeliis, qui in saeris literis mediocriter versati sunt, facile ecurrent. Illustriora vero Ioea sunt in veteri quidem Testamento, quae leguntur apud Iob, quum ait ): sese in carne sua conspecturum Deum suum; et apud Danielem ), de iis, qui in pulvere terras dormiunt, alios in vitam aeternam, alios in opprobrium sempiternum evigilaturos; in novo autem Testamento, quae sanetus Matthaeus 3 reser de disputatione, quam Dominus cum Sadducaeis anuit praeterea, quae vangelistae narrant de extremo iudieio. Atque hue etiam reserenda sunt, quae Apostolus ad Corinthios ), et ad Thessalonicenses β scribens, accurata oratione disseruit. 'QUAESTIO IV.

Quibus similitudinibus eadem veritas stabiliri possit.

Sed quamvis io fide certissimum sit, multum tamen proderit, vel exemplis vel rationibus stendere, id, quod fideseredendum proponit, a natura aut ab humanae mentis intelligentia non abhorrere. Itaque Apostolus quaerenti, quo modo resurgerent mortui, sic responditq): Insipiens, tu quod seminas non viviscatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus, quod laturum est, Seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius eterorum; Deus autem dat illi eorpus, sicut vult; et paulo post inquit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Ad eam similitudinem multas praeterea adiungi posse, S. Gregorius ostendit I): Lux enim, inquit, quotidie quasi moriendo oculis subtrahitur, et rursus quasi resurgendo revocatur, et arbusta viriditatem amittunt, et rursus quasi resurgendo reparantur, et semina putreseendo moriuntur, et rursum germinando resurgunt. QUAESTI V.

Rationes, quibus haee Ipsa veritas Oomprobatur.

Rationes illae praeterea, quae ab ecclesiasticis scriptoribus asseruntur, satis ad eam rem probandam accommodatae

105쪽

videri possunt. Ac primum quidem, quum animae immortales sint, et tanquam pars hominis ad humana corpora naturalem propensionem habeant, eas a corporibus seiunctas perpetuo

manere praeter naturam existimandum es Quoniam vero, quod naturae adversatur, ac violentum est, diuturnum esse non potest consentaneum lare Videtur, ut denuo cum corporibus iungantur ex quo etiam sequitur, ut corporum resurrectio sutura sit. Quo quidem argumentandi genere Salvatori noster usus est, quum adversus adducaeos disputans, ex animarum immortalitate corporum resurrectionem conclusit. Deinde quum malis supplicia, bonis praemia a iustissimo Deo sint proposita ex illis vero quam plurimi, antequam debitas poenas persolvant, ex his magna ex parte nullis affecti virtutis praemiis a vita decedant necesse est iterum animas eum corporibus coniungi, ut pro sceleribus aut recte saetis eorpora, quibus veluti peccati sociis homines utuntur, una eum anima poena aut praemi ametantur qui Iocus diligentissime tractatus est a sancto Chrysostomo in homilia ad populum Antiochenum. Quare Apostolus, quum de resurreetione dissereret δ): Si in hae vita, inquit, tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. duae quidem verba nemo ad animae miseriam referri existimabit, quae quum immortalis sit, quamvis corpora non resurgerent, in sutura tamen vita beatitudine frui posset: verum de toto homine intelligenda sunt. Nisi enim corpori debita pro laboribus praemia reddantur, necesse est, ut qui, quemadmodum Apostoli, tot aerumnas et alamitates in viis perpessi sunt, omnium sint miserrimi. Idem vero multo ape

tius doeet ad Thessalonicenses his verbis ): Gloriamur ineeelesiis Dei pro patientia vestra et fide, in omnibus persee tionibus vestris et tribulationibus, quas sustinetis in exemplum iusti iudieii Dei, ut digni habeamini in regno Dei, pro quo et patimini: si tamen iustum est apud Deum retribuere tribulationem iis, qui vos tribulant, et vobis, qui tribulamini, requiem nobiscum in revelatione Domini Iesu de oelo eum augelis virtutis eius in flamma ignis, dantis vindietam iis, qui non noverunt Deum, et qui non obediunt evangelio Domini nostri Iesu Christi. Adde etiam, non posse homines, quamdiu anima a Orpore seiune est, plenam felieitatem et bonis

106쪽

ΡΑRSI. CAPUT XII. DB omnibus cumulatam adipisei. Ut enim quaelibet pars a toto separata, imperfecta est: ita etiam anima, quae Orpori non est adiuncta. Ex quo sequi tur, ut illi ad summam selicitatem nihil desit, Orporum resurrectionem necessariam esse. His igitur atque aliis huiusmodi rationibus parochus fideles in hoe artieulo erudire poterit. QUAESTI VI.

ΝMIus homo tunc invenietur, qui mortis et resurrectionis sit expers.

Explicare praeterea diligenter oportebit ex Apostoli ο-etrina, quinam ad vitam suseitandi sint. Nam ad Corinthios seribens i): Sicut in Adam, inquit, Omnes moriuntur, ita et in Christo omnes viviscabuntur. omni itaque malorum

bonorumque discrimine remoto, Omnes a mortuis, quanquam non omnium par conditi sutura est, resurgent γ, qui bona secerunt, in resurreetionem vitae, qui vero mala egerunt, in resnrrectionem iudieii. duum autem , omnes dicimus, tam eos intelligimus, qui adventante iudicio mortui iam erunt, quam eos, qui morientur. Huic enim sententiae, quae asserit omnes morituros esse nemine excepto, ecclesiam acquiescere, ipsamque sententiam magis veritati eonvenire, scriptum reliquit sanetus Hieronymus δ); idem sentit et sanctus Angust, nus ). Neque vero hui sententiae repugnant Apostoli verba ad Thessalonicenses scripta: Mortui β qui in Christo sunt, resurgent primi, deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur eum illis in nubibus obviam Christo in aera. Nam S. Ambrosius, quum ea explanaret, ita inquit: In ipso

raptu mors praeveniet et quasi per soporem, ut egressa anima in momento reddatur quum enim tollentur, morientur ut pervenientes ad Dominum praesentia Domini recipiant animas, quia cum Domino mortui esse non possunt. ademque sententia comprobatur sanet Augustini φ auetoritate in libro de eivitate Dei. Q UAESTI VII.

Idem prorsus orpus anima humana in extremo iudiei reeiplet. φ

Quum vero multum reserat, nobis eri persuaderi, hoc ipsum atque adeo idem corpus, quod uniuscuiusque proprium fuit, quamvis corruptum sit et in pulverem redierit, tamen ad

107쪽

vitam suscitandum esse, illud etiam parochus aeeurate explicandum suscipiet. Hae Apostoli est sententia, quum inquit ):-0portet eorruptibile hoc induere incorruptionem, ea Oeelio proprium corpus aperte demonstrans Iob etiam de eo clarissime vaticinatus est 3: Et in carne mea, inquit, videbo Deum, quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Ilo idem colligitur ex ipsius

resurrectionis definitione est enim resurrectio, auctore Damasceno in ad eum statum, unde cecideris, revocatio. Denique, si consideremus, cuius rei causa resurrectionem suturam

paulo ante demonstraturi est nihil erit, quod cuiusquam animum hae in re dubium sacere possit. QUAESTIO VIII.

cuius rei causa resurrectio corporum alvinivis sit instituta.

Idcirco autem corpora excitanda esse docuimus ), ut reserat unus quisque propria corporis, prout gessit, sive bonum sive malum. Ominem igitur ex ipso corpore, cuius opera vel Deo vel daemoni servivit, resurgere oportet, ut cum eodem corpore triumphi coronas et praemia onsequatur, aut poenas et supplicia miserrima perserat. 'QUAESTIO IM

Corpora eontractam in hac mortali vita deformitatem non resument.

Neque vero corpus tantum resurget, sed quicquid ad illius naturae veritatein, atque ad hominis decus et ornamentum pertinet, restituendum est. Praeclarum ea de re S. Augustini testimonium legimus: Nihil tuu vitii, inquit βὶ, in corporibus exsistet; si aliqui plus pinguedine obesi et

erassi exstiterint, non totam orporis molem assument; sed,

quod illam habitudinem superabit, reputabitur superfluum, et diverso, quaecunque vel morbus vel senium consecit in eo pore, reparabitur per Christum virtute divina, ut, si aliqui propter macrorem suerint graciles, quia Christus non solum vobis orpus reparabit, sed quicquid per miseriam huius vitae suerit nobis ademptum. Idem alio loco: Non resumet homo capillos, quos habuerit, sed quos decuerit, iuxta illud q): 0mnes capilli capitis vestri numerati sunt, qui secundum divinam sapientiam sunt reparandi. In primis vero, quoniam

108쪽

membra ad veritatem humanae naturae pertinent, simul restituentur omnia. Qui enim vel ab ipso ortu culis capti sunt, vel ob aliquem morbum lumina amiserunt, claudi atque omnino mane et quibusvis membris debiles, integro ac persecto Orpore resurgent. Aliter enim animae desiderio, quae ad eo poris coniunctionem propensa est, minime satisfactum esset; cuius tamen cupiditatem in resurrectione explendam esse,

sine dubitatione credimus. Praeterea satis constat, resurrectionem aeque ac creationem inter praecipua Dei opera numerari. nemadmodum igitur omnia a Deo initio reationis persecta suerunt, ita etiam in resurrectione suturum omnino affirmare portet. Neque id de inartyribus solum latendum est, de quibus sanctus Augustinus ita testaturi :, Non erunt absque illis membris; non enim posset illa mutilati non esse corporis vitium, alioquin qui capite truncati sunt deberent sine capite resurgere verumtamen exstabunt in eorundem membrorum articulis gladii eicatrices refulgentes super omne aurum et lapidem pretiosum, veluti et eicatrices vulnerum Christi quod de improbis quoque verissime dicitur, etsi illorum culpa membra amputata fuerint. Nam quo plura membra habebunt, tanto acerbior dolorum erueiatu eonficientur. Quare illa membroruin restitutio non ad eorum selieitatem, sed calamitatem ac miseriam est redundatura, quum merita non ipsis membris, sed personae, cuius corporieoniuncta sunt, adscribantur. Nam iis, qui poenitentiam egerunt, ad praemium illis vero, qui eandem conismpserint, ad supplicium restituentur. Haec vero, si a parochis attente consi derentur, nunquam eis rerum et senisntiarum copia deerit ad exeitandos infla mandosque pietatis studio delium animos. ut vitae huius molestias et aerumnas cogitantes, beatam illam resurrectionis gloriam, quae iustis et piis proposita est,

avide exspectent.

Corpora hominum, postquani resurrexerint, qualia sint futura.

Sequitur nune, ut deles intelligant, si ea spectemus, quae corporis substantiam constituunt, quamvis illud ipsum atque idem Orpus a mortuis revoeari oporteat, quod antea exstinctum fuerat longe aliam tamen et diversam eius Onditionem lare. Ut enim cetera mittamus, in eo maxime resum

109쪽

gentium orpora omnia a se ipsis disterent, quod quum antea mortis legibus subieeta essent, posteaquam ad vitam suseitata fuerint, sublato bonorum malorumque discrimine immortalitatem assequentur 'duam quidem admirabilem naturae restitutionem insignis Christi vietoria meruit, quam de morte reportavit, quemadmodum sacrarum seripturarum testimonianos admonent. Scriptum est enim ): Praeeipitabit mortem in sempiternum; et alibi ): ro inops tua, a mors, , quod explieans Apostolus inquit ): Novissima inimica destruetur mors et apud sanctum Ioannem legimus ): mors ultra non erit. Decebat autem maxime, Christi Domini merito, quo mortis imperium eversum est, peecatum Adae longo intem vallo superari. Idem etiam divinae iustitiae eonsentaneum fuit, ut boni beata vita perpetuo fruerentur, mali vero Sempiternas poenas luentes, quaererent' mortem, et non invenirent optarent mori, et mors fugeret ab eis. Atque haee quidem immortalitas bonis malisque communis erit. QUAESTIO XI.

cuiusmodi dotibus beatorum corpora post resurrectionem erunt ornata v

flabebunt praeterea sanctorum rediviva corpora insignia quaedam et praeelara ornamenta, quibus multo nobiliora futura sint, quam unquam antea suerint. Praecipua vero sunt quatuor illa, quae dotes appellantur, ex Apostoli doctrina a Patribus observatae. arum prima est impassibilitas, munus sellicet et dos, quae essiciet, ne molesti aliquid pati, ullove dolore aut ineommodo asse queant. Nihil enim aut frigorum vis, aut flammae ardor, aut aquarum impetus obesse eis poterit. Seminatur, Inquit Apostolus εὶ, in corruptione su get in incorruptione. duo autem impassibilitatem potiusqnam incorruptionem scholastici appellarint, ea causa suit, ut, quod est proprium corporis gloriosi, significarent. Non enim impassibilitas illis communis est cum damnatis, quorum eo pora, licet incorruptibilia sint, aestuare tamen possunt atque algere, variisque cruciatibus assci. Hanc consequitur claritas, qua sanctorum corpora tanquam sol sulgebunt ita enim apud sanctum Matthaeum testatur Salvator noster: Iusti, inquit ' in, fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Ac ne quis de eo dubitaret, suae transfigurationis exemplo declara-

110쪽

PARSI. CAPUT XII

vit 3. mane interdum Apostoliis gloriam, modo elaritatem appellat: , Relamabit, inquit ), eorpus humilitatis nostrae eonfiguratum corpori elaritatis suae; et rursum δ): Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. IIuius etiam gloriae imaginem quandam vidit populus Israel in deserto, quum Jaeie Moysis 3 ex colloquio et praesentia Dei ita ollueeret, ut in eam filii Israel oculos intendere non possent. Est vero elaritas hae sulgor quidam ex summa animae selieitate ad eorpus redundans, ita, ut sit quaedam communicatio illius heia alitudinis, qua anima lauitur, quomodo etiam anima ipsa beatae scitur, quod in eam pars divinae felicitatis derivetur. oevero munere non aeque omneS, perinde ac primo, mari credendum est; erunt quidem sanetorum corpora omnia aeque impassibilia, sed eundem splendorem non habebunt; nam, ut testatur Apostolus hi: Alia elaritas solis, alia claritas lunae, et alia laritas stellarum stella enim a stella differt in laritate: si et resurrectio mortuorum. Cum hae dote eo iuneta est illa, quam agilitatem vocant, qua corpus ab onere, quo nune premitur, liberabitur, facillimeque in quamcunque partem anima voluerit ita moveri poterit, ut ea motione nihil olerius esse queat inuemadmodum aperte sanctus Augustinus fi in libro de eivitate Dei, et Hieronymus 3 in Isaiam doeuerunt. Quare ab Apostolo dietum est ) Seminatur in infirmitate, surgit in virtute. Ilis vero addita est, quae ο- eatur subtilitas, cuius virtute corpus animae imperio omnino subiicietur, eique serviet, et ad nutum praesto erit quod ex illis Apostoli verbis ostenditur: ,, Seminatur, inquit' eo pus animalo, surget corpus spirituale. Haec sere sunt praecipua capita, quae in huius articuli explicatione tradenda

erunt

'QUAESTI XII.

ouem fructum ex laniis resurrectionis mysteriis fideIeco leni.

Ut autem fideles seiant, quem fructum ex tot tantorumque mysteriorum cognitione capere possint primum declarare oportebit, maximas a nobis De gratias agendas esse, qui haec sapientibus Rhabsconderit, et revelaverit parvulis. Quot enim viri vel prudentiae laude praestantes vel singulari do-

SEARCH

MENU NAVIGATION