Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

CATECHIS II AD AROCHOS

quod veluti corpus eum sanct capite Christo Domino totius sanetitatis lante coniungitur, a quo Spiritus sancti charismata et divinae bonitatis divitiae dissunduntur. Praeclare saucius Augustinus i), interpretans verba illa Prophetae: Custodi animam meam, quoniam sanetus sum, Audeat, inquit, et corpus Christi, audeat et unus ille homo, elamans a finibus terrae, cum capite suo, et sub capite suo dicere: Sanctus sum accepit enim gratiam sanctitatis, gratiam baptismi et remissionis peccatorum. paulo post Si Christiani omnes,

o fideles in Christo baptizati ipsum induerunt, sicut Apostolus dicit ): Quotquot in Christo baptizati estis, Christum

induistis; si membra sunt laeti corporis eius, et dicunt se sanetos non esse capiti ipsi faciunt iniuriam, cuius membra sancta sunt. Accedit etiam, quod sola ecclesia legitimum s

eris ei cultum et salutarem habet sacramentorum usum, per quae tanquam efficacia divinae gratiae instrumenta Deus veram sanctitatem efficit, ita ut quicunque vere sancti sunt, extra hanc ecclesiam esse non possint. Patet igitur Ecclesiam esse sanetam, ac sanctam quidem, quoniam corpus est Christi a quo sanctificatur, cuiusque sanguine abluitur.

QUAESTI XIV.

uua ratione reclesia Christi sit catholica.

Tertia proprietas e clesiae ea est, ut catholica, nempe universalis, vocetur quae appellati vere illi tributa est, quoniam, ut testatur sanctus Augustinus ), a solis ortu usque ad oeeasum unius fidei splendore diffunditur. Neque enim, ut in humanis rebus publicis aut haereticorum conventibus, unius tantum regni terminis, aut uno hominum genere ecclesia definita est; verum omnes homines, sive illi barbari sint sive Scythae, sive servi sive liberi, sive maseuli sive seminae, ea-ritatis sinu complectitur. Quare seriptum est '): Redemistino Deo in sanguine tuo, ex omni tribu et lingua, et populo et natione, et secisti nos Deo nostro regnum. De ecclesia diei David δ): Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; item ε):-Memor ero Rahab et Babylonis scientium me; bet: homo natus est in ea. Praeterea Omnes fideles, qui ab Adam in hunc usque diem suerunt, quive suturi sunt, quamdiu mundus

92쪽

ΡΑRMI. CAPUT X. I exstabit, veram fidem profitentes, ad eandem eclesiam pertinent, quae superi landamento Apostolorum Mundata est,sea Prophetarum, qui omnes, in illo lapide angulari Christo, qui secit utraque unum, et pacem iis, qui prope, et iis, qui

longe, annunciavit, constituti sunt et undati. Universalis etiam ob eam causam dicitur, quod omnes, qui salutem aeternam consequi cupiunt, eam tenere et amplecti debeant, non secus a qui arcam, ne diluvio perirent, ingressi sunt. Haec igitur veluti ertissima regula tradenda est, qua vera et salsa celesia iudicetur. 'QUAESTI XV.

duo pacto ecclesia Christi etia postolica dicatur.'

Sed ex origine etiam, quam revelata gratia ab Apostolis ducit, ecclesiae veritatem agnoseimus; siquidem eius doctrina Veritas St, non recens, neque nunc primum orta, sed ab Apο- stolis iam olim tradita, et in omnem orbem terrarum disseminata. Ex quo fit, ut nemo dubitare possit, impias haereticorum voces longe a Verae ecclesiae fide abesse, quum doctrinae ecclesiae, quae ab Apostolis ad hane fidem praedicata est, adversentur. Quare, ut omnes intelligerent, quaenam esset celesia catholica, Patres in symbolo illud divinitus addiderunt: Apostolicam. Etenim Spiritus sanctus, qui celesiae praesidet, eam non per aliud genus ministrorum, quani

per apostolieum gubernat, qui Spiritus primum quidem Apo

stolis tributus est, deinde vero summa Dei benignitate semper in ecclesia mansit.

Ecclesia in fidei aut morum dogmatibus errare non potest.

Sed quemadmodum haec una ecclesia errare non potest in fidei ac morum disciplina tradenda, quum a Spiritu saneto gubernetur: ita ceteras omnes, quae sibi ecclesiae nomen arrogant, ut quae diaboli spiritu ducantur, in doctrinae et morum perniciosissimis erroribus versari necesse est. QUAESTIO XVII.

0uibus praeeipue figuris Christi reclesia in veteri Testamento adum-hrata sit.

Sed quoniam magnam vim habent figurae veteris Testamenti ad excitandos delium animos, revocandamque rerunt

93쪽

R CATECHISMI AD AROCHOS pulcherrimarum memoriam, cuius rei potissimum ausa Apo stoli his usi sunt illam quoque doctrinae partem quae magnas utilitates habet, parochi non praetermittent. In his autem illustrem signifieationem habet , ca Noe, quae ob eam rem tantum divino iussu construeta est, is nullus dubitandi locus relinquatur, quin eclesiam ipsam significet, quam Deus sic constituit, ut quicunque per baptismum illam ingrederentur, ab omni mortis aeternae periculo tuti esse possent; qui ver extra illam essent, quemadmodum iis evenit, qui in arcam recepti non sunt, suis sceleribus obruerentur. Alia figura est magna illa civitas Hierusalem, euius nomine Scripturae saepius sanctam ecclesiam significant. Nimirum in illa solum offerre De Merificia licebat, quia in sola etiam Dei ecclesia, neque extra eam usquani, verus ultus verumque sacriseium reperitur, quod Deo placere ullo modo possit. QUAESTI XVIII.

uua ratione credere Christi eccIesiam ad articulos fidei pertineat.

Iam illud etiam extrem loco de ecclesia docendum erit, quanam ratione, uos credere ecclesiam, ad artieulos fidei pertineat. Nam etsi quivis ratione et sensibus percipit, eci fiam, id est hominum conventum, in terris esse, qui Christo Domino addiet et consecrati sunt, neque ad eam rem animo concipiendam fide pus esse videatur, quum nec Iudaei, nee Τureae quidem de eo dubitent tamen illa mysteria, quae insaneta Dei ecclesia contineri partim declaratum est, partim in sacramento ordinis explicabitur, mens fide tantummodo illustrata, non ullis rationibus convicta, intelligere potest. Quum igitur hic articulus, non minus quam eteri, intelligentiae nostrae saeuitatem et vires superet iure optimo confitemur, nos eclesiae ortum, munera et dignitatem non humana ratione cognoscere, sed fidei oeulis intueri. QUAESTIO XIX.

Quae, quot et qu anta sint, quae in ecelesta eκse eredere lubemur.

Neque enim homines huius celesiae auctores suerunt, sed Deus ipse immortalis, qui eam super firmissimam petram aedificavit, teste Propheta ): Ipse undavit eam Altissimus, quam ob causam hereditas Dei et Dei populus appellatur. Nec potestas, quam accepit, humana est, sed divino mu-

94쪽

PARSI. CAPUT X. nere tributa. Quare, quemadmodum naturae viribus comparari non potest, ita etiam fide solum intelligimus, in ecclesia claves regni coelorum esse, eique potestatem peccata remittendi, excommunicandi, verumque Christi corpus onsecrandi traditam deinde eives, qui in ea morantur, noni habere hie civitatem permanentem, sed suturam inquirere. Unam igitur ecclesiam sanctam et atholicam esse, neeessario credendum est. QUAESTI XX.

Νon ut in Deum ita in eceIesiam eredendum esti

Tres enim Trinitatis personas, Patrem, et Filium, et Spiritum sanetum ita redimus, ut in eis fidem nostram olloee-inus. Nunc autem mutata dicendi larma, sanctam, et non in sanctam ecclesiam credere profitemur, ut hae etiam diversa loquendi ratione Deus omnium esseetor a creatis rebus distinguatur, praeclaraque illa Omnia, quae in ecclesiam eo lata sunt, beneficia divinae bonitati accepta reseramus. QUAESTI HI.

De extrema huius articuli clausula Sanciorum communionem.'

Sanctorum communionem.

duum sanctus Iohannes Evangelista de divinis mysteriis ad sideIes scriberet eur eos in Ilis erudiret, hanc rationem attulit: Ut et vos, inquit ), societatem habeatis nobis-

eum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo. Haec societas in communione sanetorum sita est, de qua in hoc articulo sermo habetur. Utinam ver in eo explicando ecclesiarum praesides Pauli et alioruin Apostolorum diligentiam imitarentur. Est enim non solum quaedam superioris articuli interpretati doctrinaque uberrimorum Du-etuum, sed etiam, quis usus mysteriorum esse debeat, quae symbolo continentur, deelarat. mnia enim eius rei causa pervestiganda sunt ac percipienda, ut in hanc tam amplam et beatam societatem sanctorum admittamur, admissique constantissime perseveremus δὶ, cum gaudi gratias agentes Deo

Patri, qui dignos nos seeit in partem sortis sanctorum in

95쪽

E Ilealloiulus particulae, et in quo consistat sanetorum eommunio.

In primis igitur fideles doeendi sunt, hune articulum esse illius, qui de uva sancta ecclesia catholica antea positus est, veluti explicationem quandavi. Unitas enim Spiritus, a quo illa regitur, esse it, ut quicquid tu ain collatum est commune

sit. Omnium enim sacramentoruin ruetus ad universos sideles pertinet quibus sacramentis veluti sacris vinculis Christo connectuntur et copulantur, et maxime omnium baptismo, quo tanquam ianua in ecclesiam ingredimur. Hac autem sanctorum communione sacramentorum communionem intelligi debere, Patres in symbolo significant illis verbis: Confiteor unum baptisma. Baptismum vero in primi eucharistia, et deinceps cetera sacramenta consequuntur; nam etsi hoc nomen omnibus sacramentis convenit, quum De nos coniungant, illiusque participes, cuius gratiam recipimus, efficiant magis tamen proprium est eucharistiae, quae hane esset eom

munionem.

QUAESTI XXIII.

Participatio meritorum est in ecclesia. v

Sed alia etiam communio in ecclesia cogitanda est. Quaecunque enim pie sancteque ab uno suscipiuntur, ea ad omnes pertinent, et, ut illis prosint, caritate, quaei non quaerit quae sua sunt, efficitur. Id vero cum S. Ambrosii testimoni comprobatur, qui locum illum Psalmi explanans ): Particeps ego sum omnium timentium te, cita inquit se Sicut membrum particeps esse dicimus totius corporis, sic coniunctum omnibus timentibus Deum. Quare Christus eam nobis orandi sormam praescripsit, ut diceremus. Panem nostrum, mon ,,meum, ac reliqua eius generis, non nobis tantum, sed omnium saluti et ommodis prospicientes. At vero haec bonorum ommunicati me nibrorum humani orporis aptissima similitudine in saeris literis saepe demonstratur. Nam in corpore multa sunt membra sed etsi multa sunt, unum tamen corpus constituunt, in quo singula proprio non autem omnia eodem munere languntur. Nec vero omnia eandem dignitatem habent, aut aeque utiles et decoras unctiones exsequuntur, nullique suum, sed totius corporis commodum atque utilitas proposita est mnia deinde tam apta inter se et connexa sunt, ut, si

96쪽

unum aliquod dolore asseitur, etera item naturae cognatione et consensu doleant; si eontra bene affectum est, ommunis sit omnibus ille iueunditatis sensus. Atque haec eadem ineeelesia ieet Ontemplari, in qua etsi diversa sunt membra nempe Variae nationes Iudaeorum, gentium, liberi et servi, pauperes et divites, quum tamen baptismo initiantur, unum eorpus cum Christo fiunt, cuius illo caput est. Unieuique praeterea in hae ecclesia suum munus assignatum est. Ut enim alii in ea Apostoli, alii doctores, omnes ver publieae utilitatis causa sunt constituti ita aliorum est praeesse ac docere, aliorum item parere et subiectos esse. QUAESTI XXIV.

Scelerali iniectesia participatione bonorum spirituallum non gaudent.

At vero tot tantisque muneribus ac bonis divinitus ollatis illi fruuntur, qui in caritate vitam Christianam degunt, iustique et cari Deo sunt. Membra vero mortua, nimirum ο-mines sceleribus obstricti et a Dei gratia alienati, hoe quidem bono non privantur, ut huius corporis membra esse desinant: sed quum sint mortua, metum spiritualem, qui ad iustos et pios homines pervenit, non percipiunt. Tametsi, quum in e-clesia sint, ad amissam gratiam vitamque recuperandam ab iis adiuvantur, qui spiritu vivunt, et eos fructus capiunt, quorum expertes esse dubitari non potest, qui omnino ab eclesia sunt praecisi. QUAESTI XXV.

Gratiae gratis datae et cetera Dei dona tolliseelesiae sunt communia.

Ne vero tantum communia sunt ea dona, quae homines earos Deo ac iustos reddunt; sed gratiae etiam gratis datae, in quibus numerantur scientia, prophetia, donum linguarum ac miraculorum, et cetera huius generis quae dona malis etiam hominibus, non privatae, sed publicae utilitatis causa ad aedi-fieandam ecclesiam conceduntur. Nam sanitatis gratia non illius, qui ea praeditus est, sed aegroti curandi ausa tributa est. Ac nihil tandem a vere Christiano homine possidetur, quod sibi eum ceteris omnibus commune esse non existimare debeat quare ad sublevandam indigentium miseriam promptiae parati esse debent. Nam qui huiusmodi bonis ornatus est, si viderit Datrem suum egere, ne illi subvenerit, is Dei caritatem non habere plane eonvincitur. quae quum ita se

97쪽

DO CATECHISMI AD AROCHOS habeant, satis constat, eos, qui in hac saneta ommunione sunt, quadam elicitate perfrui, et vere illud dieere posset : Quam dileeta tabernacula tua, Domine virtutum. Concupiscit et defiet anima mea in atria Domini; et: Beati qui habitant in domo tua, Domine.

CAPUT XI.

De de ei mo Articulo.

Remissio nem est fatorum.

duomodo necessarium sit credere, remissionem peccatorum esse in ecclesia.

Nemo est, qui, quum videat, hunc articulum de remissione peceatorum in ceteris de articulis numeratum esse, dubitare possit, eo non solum divinum aliquod mysterium, sed etiam ad salutem comparandam maxime necessarium contineri; nam antea declaratum est, sine certa eorum fide, quae in symbolo credenda proponuntur, nemini ad Christianam pietatem aditum patere. Verum si id, quod per se omnibus nο- tum esse debet, aliquo etiam testimonio confirmandum videatur, satis illud erit, quod Salvator noster paulo ante ascensum in coelum de ea re testatus est, quum discipulis sensum

aperuit, ut intelligerent scripturas ): 0portebat, inquit,seChristum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedi- eari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Hierosolyma. quae verbasi parochi animadverterint, acile intelligent, num cetera, quae ad religionem pertinent, fidelibus tradenda sint, tum vero praecipue huius articuli diligenter explicandi magnam eis a Domino necessitatem impositam esse. unus igitur paroebi erit, quod ad hune loeum attinet, docere, non solum peceatorum remissionem in catholica ecclesia reperiri de qua Isaias praedixerat ): Populus, qui habitat in ea, auferetur ab eo iniquitas; sed etiam potestatem peccata remittendi in ea esse. Qua si rite et secundum leges a Christo Domino

98쪽

PARS I. CAPUT XI. D praescriptas sacerdotes utantur, vere peceat remitti et eo donari redendum est. Qua EATIO II.

uua ratione puccata in ecclesia remittantur.'

Haec autem venia, quum primum fidem profitentes saero baptismo abluimur, adeo eumulate nobis datur, ut nihil anteulpae delendum, sive ea origine contracta, sive quid propria voluntate missum vel commissum sit, aut poenae persolvendum relinquatur. Verum per baptismi gratiam nemo tamen ab omni naturae infirmitate liberatur quin potius, quum unicuique adversus concupiseentiae motus, quae nos ad peccata ineltare non desinit, pugnandum sit vix ullum reperias, qui vel tam acriter resistat, vel tam vigilanter salutem suam tueatur, ut omnes plagas vitare possit. Quum igitur neeesse suerit, in ecclesia potestatem esse peecata remittendi, alia etiam ratione, quam baptismi sacramento claves regni coelorum illi oncreditae sunt, quibus possint unicuique poenitenti, etiam si usque ad extremam vitae diem peccasset, delietaeondonari. Clarissima huius rei testimonia in aeris literis habemus; nam apud sanctum Matthaeunt Dominus ita ad Petrum loquitur ): Tibi dabo claves regni coelorum, et quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in eoelis: et quodcunque solveris super terram erit solutum et in eoelis. Item ): Quaecunque alligaveritis super terram erunt ligata et in eoelo, et quaeeunque solveritis super terram erunt soluta et in coelo. Deinde sanetus Iohannes' testatur, Dominum, quum insumasset Apostolis, dixisse: -Aeeipite Spiritum sanetum quorum remiseritis peceata, remittuntur eis: et quorum retinueritis, retenta sunt. 'QUAESTI III.

Nullis eertis precatis et temporibus potestas remittendi peccata elreum- scribitur. v

Neque vero existimandum est, hane potestate eertis quibusdam peccatorum generibus definitam esse nullum enim tam nefarium facinus vel admitti vel eogitari potest, euius remittendi potestatem sancta celesia non habeat quemadmodum etiam nemo adeo improbus et scelestus fuerit, quem

si erratorum suorum vere poeniteat, certa ei veniae spes pro-lJΜaith. 16 19. IJ Id. 18. 18. 43Ioh. 20. 22.

99쪽

D CATECHISMI AD AROCHOS posita esse non debeat. Sed neque hae eadem potestas ita circumscribitur, ut praefinito solum aliquo tempore ea uti liceat; nam quacunque hora peccator ad sanitatem redire voluerit, reiiciendum non esse docuit Salvator noster, quum

prineipi Apostolorum interroganti, quoties peccatoribus ignoscendum esset, an septies, respondit ): Non septies, sed usque septuagies septies. 'QUAE ATIO IV.

Νon omnibus Christianis potestas remittendi peecata est concessa

Verum si ministros divinae huius potestatis spectemus, ea minus late patere videbitur Dominus enim non omnibus, sed episcopis tantum et sacerdotibus tam sancti muneris potestatem dedit. Idem etiam censendum erit, quod ad rationem

eius potestatis exercendae pertinet; nam per sacramenta solum, si eorum Orma servetur, peceat remitti possunt aliteryero nullum ius a peceatis solvendi ecclesiae datum est. Ex quo sequitur, tum sacerdotes, tum sacramenta, ad peecata condonanda veluti instrumenta valere, quibus Christus Dominus, auctor ipse et largitor salutis, remissionem peccatorum

et iustitiam in nobis meit.

QUAENTI V.

uuantum sit munus remittendorum peecalorum eeelestae eoneessum.

Ut autem fideles coeleste hoc munus, quod singulari in nos Dei miserieordia eclesiae donatum est, magis suscipiant, atque ad eius usum et tractationem ardentior pietatis studio accedant, conabitur parochus huius gratiae dignitatem et amplitudinem demonstrare. Ea autem ex hoc potissimum e spicitur, si, cuius virtutis sit peccata remittere, et homines ex iniustis iustos reddere, diligenter expositum fuerit. Constat enim, infinita et immensa Dei vi hoc esset, quam eandem in

excitandis mortuis et in mundi creatione necessariam esse credimus. Quod si etiam, ut Augustini a sententia confirmatur, maius opus existimandum est, aliquem ex impio pium sacere, quam coelum et terram ex nihil creare, quum ipsa creatio nonnisi ex infinita virtute possit existere consequens est, ut multo magis peceatorum remissi infinitae potestati tribuenda sit.

100쪽

ΝuIIus praeter solum Deum propria auctoritate preeala remittit.

duare verissimas esse priscorum Patrum voces agnoseimus, quibus constentur, ab uno Deo peccata hominibus on- donari, neque ad alium auctorem, quam ad summam eius bonitatem et potentiam, tam mirificum opus reserendum esse.

-Ego sum, inquit ipse Dominus' per Prophetam, ego sum ipse, qui dele iniquitates tuas. Nam scelerum remittendorum eadem ratio videtur esse, quam in pecunia debita servare portet. Quemadmodum igitur a nemine, nisi a reditore, pecunia, quae debetur, remitti potest ita, quum uni Deo peeeatis obstricti simus, siquidem quotidie oramus g) ,,Dimitte nobis debita nostra, perspicuum est, a nemine, praeter illum, debita nobis condonari posse. QUAESTI VII.

Potestas remittendi peccata ante Christum natum nutu mortalium oncessa fuit.

Hoe vero admirabile et divinum munus, antequam Deus homo fieret, nulli reatae naturae impertitum est. Primus omnium Christus Salvator 'ster ut homo, quum idem Deus verus esset, hoc munus a coelesti Patre traditum aecepit. Ut seiatis, inquit ), quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peceata, ait paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. duum igitur honio factus esset, ut hominibus hanc peccatorum veniam largiretur, priusquam in coelum aseenderet, ut ibi ad dexterain Dei in perpetuum sederet, eam potestatem episcopis et presbyteris in celesia concessit, quanquam, ut antea docuimus, Christus sua auctoritate, ceteri ut eius ministri, peccata dimittunt. Quamobrem, si quae infinita virtute effecta sunt maxillae admirari et suspicere debemus, satis intelligimus, pretiosissimum hoc munus esse, quod Christi Domini benignitate eelesiae donatum est. 'QUAE ATI VIII.

Qua virtute homines peccatorum suorum veniam consequantur.

Sed ipsa etiam ratio, qua Deus elementissimus Pater mundi peccata delere constituit animos fidelium ad huius benefiei magnitudinem contemplandam vehementer exeitabit;

SEARCH

MENU NAVIGATION