Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

sa CATECHISMI AD AROCHOAptionis, patroeini et iudicii duum autem superioribus articulis ab eo genus humanum passione et morte redemptum esse, ascensu etiam in coelum nostram ausam et patrocinium in perpetuum susceptum Onstet sequitur, ut eius iudieiuni ho artieulo declaretur euius articuli ea vis est et ratio, summo illo die Christum Dominum de universo hominum genere iudieaturum esse. QUAERTIO LI.

Duplex est Christi adventus.

Saerae enim literae duos Filii Dei adventus esse testantur alterum, quum salutis nostrae causa carnem assumpsit,

et homo in Virginis alvo essectus est alterum, num in consummatione saeculi ad iudicandos omnes homines veniet. Ille adventus in sacris literis dies Domini appellatur, de quo Apostolus ait )r Dies Domini, sicut lar in nocte, ita veniet; et Salvator ipse ): De die autem illa et hora nemo seit. A de summo iudicio satis sit illa auctoritas Apostoli : omnes nos manifestari portet ante tribtina Christi, ut referat unusquisque propria orporis, proiit gessit, sive bonum sive malum. lena enim est sacra Scriptura testimoniorum, quae passim parochis occurrent, ad rem non solum comprobandam, sed etiam fidelium oculis subiiciendam, ut, quemadmodum a mundi initio dies ille Domini, quo humanam carnem induit, omnibus pratissimus semper fuit, quod in eo mysterio liberationis suae spem positam haberent ita deinceps post Filii Dei mortem et ascensum in eoelum a terum diem Domini vehementissimo studi desideremus ), exspectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei. 'QUAESTI III.

ouoties quilibet homo Chrisit iudieis sententiam eoram subire debeat. v

Sed duo tempora parochis ad rei explicationem obse vanda sunt, in quibus unicuique necesse est in conspectum Domini venire, et singularem ogitationum actionum, verborum denique omnium rationem reddere, demumque iudicis praesentem subire sententiam. Primum est, quum unusquisque nostrum migrat e vita; nam statim ad Dei tribunal sistitur, ibique de omnibus iustissima quaestio habetur, quaecunque aut egerit, aut dixerit, aut cogitarit unquam. Atque hoc

72쪽

PARSI. CAΡUT VIII privatum iudicium vocatur Alterum vero, quum uno die atque uno in Ioc omnes simul homines ad tribunal iudicis stahunt, ut omnibus omnium saeculorum hominibus inspectantibus et audientibus, singuli quid de ipsis decrotum et iudieatum fuerit cognoscant cuius sententiae pronunciatio impiis et seelestis hominibus non minima sutura est poenarum et supinpliciorum pars rursus Ver pii et iusti non parvum ex ea praemium fructumque percepturi sunt, quum qualis quisque in hac vita fuerit apparebit. Hoc autem generale iudicium appellatur. QUAESTIO IV.

uuid necesse fuerit privato iudicio generale subiicere.

De quo illud necessario ostendendum est, quae causa suerit, cur, praeter privatum de singulis, alterum otiam de universis hominibus iudicium exerceretur Nam quum vel ipsis hominibus mortuis interdum superstites sint filii parentum imitatores, reliqui sint liberi, discipuli, exemplorum orationum, actionum amatores ac propugnatores, quibus rebus ipsorum mortuorum praemia et poenas augeri necesse est, quum haec vel utilitas vel calamitas, ad plurimos pertinens, non prius finem habitura sit, quam extremus veniat mundo dies aequum erat, de universa hac recte aut perperam factorum dictorumque ratione persectam quaestionem haberi quod fieri non poterat, nisi laeto communi omnium hominum iudicio. Aeeedit etiam, quod quum piorum fama saepe laedatur, impii vero innocentiae laude commendentur, divinae iustitiae ratio postulat, ut ii ereptam iniuria apud homines existimationem in publico universorum hominum conventu et iudicio recuperent. Deinde vero boni et mali homines, quaecunque in vita egerunt, quum non sine Orporibus egerint, omnino sequitur, ut benefacta sive malefacta ad corpora etiam pertineant, quae actionum ipsarum instrumentum fuerunt. Maxime igitur conveniebat, corporibus una cum eorum animis debita aeternae

gloriae praemia aut supplicia impertiri quod quidem neque

sine omnium hominum resurrectione, neque sine generali iudicio fieri poterat Postremo, quoniam in adversis et secundis hominum rebus, quae promiscue nonnunquam bonis et malis eveniunt, probandum erat, nihil non infinita Dei sapientia et institia geri a gubernari par fuit, non solum bonis praemia, improbis supplicia in futuro saecul constitui, Verum etiam publico ac generali iudiei decerni, quo omnibus notiora et

73쪽

illustriora serent, atque ut De iustitiae et providentiae laus ab omnibus tribueretur, pro iniusta illa querela, qua sancti etiam viri deplorare interdum, ut homines, solebant, quum improbos valentes opibus et honoribus florentes animadverterent. Nam Propheta: Mei, inquit ), paene moti sunt pedes, paene effusi sunt gressus mei, quia etelavi super iniquos pacem peecatorum videns; et paulo post ): Ecce ipsi peccatores et abundantes in saecul obtinuerunt divitias et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas, et sui agellatus tota die, et castigati mea in matutinis. Atque haec requens querela multorum fuit. Ergo necesse erat, ut generale iudicium exerceretur, ne sorte homines dicerent Deum. eirca cardines coeli perambulantem non curare terrena. Haec autem veritatis Ormula iuro una ex duodecim dei Christianae articulis constituta est, ut, si quorum animi in providentia et iustitia Dei nutarent, huius doctrinae ratione confirmarentur. Praeterea proposito iudicio

pios recreari, impios terreri portebat, ut cognita Dei iustitia illi ne deficerent, hi a malis aeterni supplicii metu atque

exspectatione revocarentur. Quare Dominus et Salvator noster, quum de extremo die loqueretur, declaravit futurum aliquando generale iudicium, signaque adventantis eius temporis descripsit, ut, quum illa viderimus, ne saeculi prope esse intelligamus a deinde in coelum ascendens Angelos misit, qui Apostolos eius absentia moerentes, his verbis consolarentur ): Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in eoelum, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. 'QUAESTI V.

Iuxta utramque naturam Chrisio tribula est potestas ludicandi genus

humanum. ο

Verum Christo Domino non solum ut Deo, sed etiam ut homini hoc iudicium datum esse, saerae literae declarant. Quamvis enim iudicandi potestas omnibus sanetae Trinitatis personis communis sit, praecipue tamen Fili eam tribuimus, quod ipsi quoque sapientiam convenire dicimus. Quod autem ut homo mundum iudicaturus sit, Domini testimonio confirmatur, qui inquit ): Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic

74쪽

Cur perinde Patri ves Spiritui sancto hoc ludietum non adseribatur. v

Docebit autem maxime a Christo Domino hoe iudieium exerceri, ut, quum de hominibus deeernendum esset, illi eo poreis oculis iudicem videre, et auribus sevientiam, quae proserebatur, audire possent, et Omnino iudicium illud sensibus percipere. Ac praeterea aequissimum erat, ut homo ille, qui iniquissimis hominum sententiis condemnatus fuerat, omnium deinde iudex sedere ab Omnibus conspiceretur duamobrem Apostolorum princeps quum in Cornelii domo summa Christianae religionis capita exposuisset, Oeuissetque Christum Iudaeis in ligno suspensum atque celsum, tertia vero die ad vitam resurrexisse, subiunxit ): Et praecepit nobis praedicare popul et testificari, quia ipse est, qui onstitutus est a

Deo iudex vivorum et momorum.

QUAESTIO VII.

Quilius inliciis extremum iudicium imminere agnoscetur.

Sed tria haec praecipua signa iudicium antecessura esse, saerae literae declarant praedicationem evangelii per universum orbem, discessionem, Antichristum inquit enim D minus ): Praedicabitur hoe evangelium regni in universo orbo in testimonium omnibus gentibus, et tune veniet on- summatio; et Apostolus nos admonet, ne ab aliquo sedueamur in sequasi instet te Domini; quoniam, nisi venerit di cessio primum, et revelatus fuerit homo peceati, M iudieiuni

non fiet.

Quomodo stet iudicium, quaque ratione de omnibus feretur sententia.'

duae autem iudieii sorma et ratio futura sit, parochra ex Danielis oraeulis, tum ex sanetorum vangeliorum et Apο- stoli doetrina facile erit cognoscere. Praeterea sententia, quae a iudice pronuncianda sit, diligentius hoc loco expendenda erit Christus enim Salvator noster, laetis oculis pios a dextera stantes intuens, ita de illis iudicium summa cum benignitate pronunciabit ): Venite benedicti Patris mei; pos

75쪽

CATECHISMI AD PAROCHOS sidete regnum, quod separatum est vobis a constitutione mundi. Quibus verbis nihil iucundius audiri posse illi intelligent, qui ea cum impiorum damnatione contulerint, ac cum animo suo cogitaverint, iis verbis pios et iustos homines a laboribus ad quietem, a lacrymarum valle ad summum gaudium, a miseriis ad perpetuam beatitudinem, quam illi caritatis metis promeriti fuerint, vocari. QUAESTI IX.

uuibus poenarum generibus impii a sinistris consit luti a melentur.

Deinde ad eos, qui a sinistra stabunt, conversus, Suam iustitiam in eos est unde his verbis ): Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Prioribus enim illis verbis, Discedite a me, maxima poena significatur, qua impii plectendi erunt, quum a Dei aspectu quam longissime elicientur, neque ulla spes eos eonsolari poterit, ore aliquando, ut tant bono perfruantur. Atque hae quidem a Theologis poena damni appellata est, quod scilicet impii apud inferos divinae visionis luce perpetuo carituri sint. Quod vero additur: Maledicti, mirum in modum auget illorum miseriam et calamitatem. Si enim, quum a divina praesentia expellendi essent, aliqua saltem benedictione digni haberentur, hoc profeci magno eis solatio esse potuisset; at quoniam nihil eiusmodi ipsis exspectandum est, quod calamitatem leniorem faciat iure optimo, quiani expellentur, divina iustitia eos omni maledictione persequetur. Sequitur deinde: in ignem aeternum; quod quidem alterum poenarum genus poenam sensus Theologi vocarunt: propterea quod sensu corporis pereipiatur, ut in verberibus et flagellis, aliove graviore suppliciorum genere, inter quae dubitari non

potest ignis tormenta summum doloris sensum efficere. Cui mal quum accedat, ut perpetuum tempus duraturum sit, ex eo stenditur, damnatorum poenam omnibus suppliciis cumulandam esse. Atque hoe magis deelarant verba illa, quae in extrema sententiae parte posita sunt sequi paratus est diabolo, et angρlis eius. Quum enim ita comparatum sit, ut omnes molestias levius seramus, si alamitatis nostrae socium aliquem et consortem habeamus, cuius prudentia atque humanitate aliqua ex parte iuvari possimus quae tandem erit damnatorem miseria, quibus in tantis aerumnis a perditissimorum

76쪽

, PARSI. CAPUT VIII. Ddaemonum societate divelli nunquam lieebit Et hae quidem

sententia in impius iustissime a Domino Salvatore nostro seretur, ut qui omnia verae pietatis per neglexerint, et esurienti ac sitienti nec cibum nee potum ministraverint, hospitem non exceperint, nudum non peruerint, aut in carcere inelusum aegrumque non visitarint. QUAESTI X.

Iudicii materia saepius fideIis populi auribus inculcari debet.

Haec sunt, quae Pastores fidelis populi auribus saepissime inculeare debent. Nam huius articuli veritas fide eoneepta maximam vim habet ad frenandas pravas animi cupiditates, atque a peccatis homines abstrahendos. Quare in Ecclesiastie dictum est 3: In omnibus operibus tuis memorare ο-vissima tua, et in aeternum non peccabis. profecto vix quisquam adeo praeceps in scelera seretur, quem illa Ogitatio ad pietatis studium non revocet, lare aliquando, ut ei apud iustissimum iudicem, omnium non solum factorum letorumque, sed occultissimarum etiam cogitationum ratio reddenda, et pro meritis poena persolvenda siti Iustus vero ad colendam iustitiam magis a magis incitetur, ac summa laetitia esseratur necesse est, quamvis etiam in egestate, infamia, erueiatibus vitam degat, quum animum ad eum diem refert, quo post aerumnosae huius vitae certamina victor universis hominibus andientibus deesarabitur; et divinis, atque illis quidem aeternis honoribus, in coelestem patriam receptus, anteletur. Quod igitur reliquum est, hortari deles portet, ut Optime vivendi rationem comparent, ad omne pietatis studium se exerceant, quo possint adventantem magnum illum diem Domini maiore cum securitate animi exspectare, atque adeo, ut filios decet, eum summa eupiditate expetere.

77쪽

De octavo Articulo. Credo in Spiritum sanetum.

QUAESTIO I.

uuantus sit fidei in Spiritum sanetum, essitas et fruetus. ο

Hactenus, quae ad primam et secundam sanctae Trinitatis personam pertinebant, quantum propositi argumenti ratio postulare videbatur, exposita sunt sequitur nunc, ut illa etiam, quae in symbolo de tertia persona, hoe est de Spiritu sancto, traduntur, explicentur. Qua in re declaranda omne studium et diligentiam pastores adhibebunt, quum homini Christiano non magis liceat hane partem ignorare, vel de ea minus recte sentire, quam de aliis superioribus articulis existimandum sit. Quare Apostolus non permisit Ephesios quosdam Spiritus sanet personam ignorare; a quibus quum quaesisset i), an Spiritum sanctum necepissent, quum illi, ne si Spiritus sanctus quidem esset, se seire respondissent, statim rogavit: In quo ergo baptietati estis Τ Quibus verbis significavit, distinctam huius articuli notitiam fidelibus maximo necessariam esse; ex qua eum praecipue fruetum capiunt, quod quum attente Ogitant, se quicquid habent Spiritus saneti munere et benescio conseeutos esse, tum vero de se ipsis modestius et humilius sentire, et in Dei praesidio omnem spem ponere incipiunt, qui primus homini Christiano gradus ad summam sapientiam et selieitatem esse debet. QUAESTIO II.

Spiritus sanet verbum non ita tertiae personae Trinitatis convenit, ut etiam aliis tribui non possit.

Huius igitur articuli explanationem a vi et notione, quae hoe loe Spiritus sancti vocabulo subiecta est, exordiri opo tebit; nam quum illud aeque de Patre et Filio rectissimo dicatur, uterque enim spiritus est, et sanetus, si quidem Deum spiritum esse confitemuri, deinde vero hac voce angeli etiam. et piorum animae signiscentur cavendum est, ne populus verbi ambiguitate in errorem inducatur. Quare docendum est, in hoe articulo Spiritus sancti nomine tertiam Trinitatis e sonam intelligi, quomodo in sacris literis, tum veteris non-

78쪽

PARSI. CAPUT IX. 1 nunquam, tum novi Testamenti frequenter accipitur; nam David precatur ): e Spiritum sanctum tuum ne auferas a me; in libro Sapientiae legimus ): Sensum tuum quis selet, nisi tu dederis sapientiam, et miseris Spiritum sanctum tuum de aliissimis r et alibi. Ipse creavit illam in Spiritu saneto. In novo vero estamento iubemur ε) baptigari in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti; et sanetissimam Virginem hi de Spiritu sancto concepisse 'egimus tum ver a saneto Iohanne η ad Christum mittimur, qui nos Spiritu san- et baptizat; is plurimis praeterea aliis in oeis ea vox legentibus occurrit.' QUAESTIO III.

uuare ieritae personae Trinitatis, perinde ac alii duabus, proprium nomen non ait tributum ο

Verum nemo mirari debet, tertiae personae, quemadmodum primae et seeundae, proprium nomen tributum non esse. Nam seeunda persona ideo proprium nomen habet, et Filius dieitur, quia eius aeternus a Patre Ortus proprie generatio vocatur, ut in superioribus articulis explicatum est. Ut igitur ortus ille generationis nomine significatur, ita personam, quae emanat, proprie Filium appellamus, et a qua emanat Patrem. Nune quum tertiae personae productioni proprium nomen impositum non sit, sed spiratio et proeessi appelletur sequitur, ut etiam persona, quae produeitur, suo nomine careati Nullum autem proprium nomen eius emanati habet, propterea quod nomina, quae De tribuuntur, a rebus creatis mutuari cogimur; in quibus quoniam nullam aliam naturae et essentiae eommunicandae rationem, quam generandi virtute agnoseimus ob eam ausam sit, ut rationem, qua se ipsum totum Deus vi amoris communicat, proprio vocabulo exprimere non possimus. Quare eommuni Spiritus saneti nomine

tertia persona appellata est, quod quidem illi maxime convenire ex eo intelligimus, quia spiritualem vitam in nos insundit, ac sine eius sanctissimi numinis statu nihil aeterna vita

Spiritus sanctus Deus est, eiusdem omnino eum Patre et Filio potentiae

et naturae.

Verum explicata vocabuli significatione docendus in primis erit populus, Spiritum sanctum aeque ac Patrem et Fi-

79쪽

lium Deum esse, eidem aequalem, aeque omnipotentem, aeternum, et infinitae persectionis, summum bonum ac sapientissimum eiusdemque eum Patre et Filio naturae. Quod quidem illius vocis in, quum dicimus Credo in Spiritum sanctum, proprietas satis indicat, quae ad exprimendam fidei nostrae vim singulis Trinitatis personis apposita est. Atque id etiam aperta sacrarum literarum testimonia confirmant. Nam quum S. Petrus in Actis Apostolorum i dixisset: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui sanetor mox inquit ,non es mentitus hominibus, sed Deo.-Quem prius Spiritum sanctum appellaverat, eundem statim Deum vocat Apostolus etiam ad Corinthios, quem Deum dixerat, Spiritum sanctum esse interpretatur: , Divisiones, Winquit ), Operationum sunt: idem vero Deus, qui operatur omnia in Omnibus; ρ deinde subiungit: sessae alitem omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. - Praeterea in Actis Apostolorum, quod uni Deo Prophetae tribuunt, illo Spiritui sancto adscribit Dixerat enim Isaias Audivi vocem Domini dicentis quem mittam et dixit mihi: Vade, et diees populo huic: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava, et oculos eius laude, ne sorte videat oculis suis, et auribus suis audiat. duae verba quum Apostolus citaret Bene, inquit γ, Spiritus sanctus locutus est per Isaiam Prophetam. Deinde vero, quum Scriptura Spiritus sancti personam cum Patre et Filio coniungit, ut quum Patris, et Filii et Spiritus sanet nomen in baptismo adhiberi praeeipit, nullus nobis de huius mysterii veritate dubitandi locus relinquitur. Nam si Pater Deus est, et Filius Deus, omnino lateri cogimur, etiam Spiritum sanetum, qui eum eis pari honoris gradu coniungitur Deum esse. Accedit autem, quod is, qui in nomine cuiusvis rei creatae baptizatur, nullum ex eo ructum eonsequi potest. Numquid in nomine Pauli, inquit ), baptietati estis r ut ostenderet, hoe eis nihil ad comparandam salutem profuturum esse. Quum igitur baptizemur in nomine Spiritus sancti, eum esse Deum lateri portet. Sed hunc eundem trium personarum ordinem, quo Spiritus sancti divinitas Omprobatur, licet animadvertere tum in epistola Iohannis ): Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum

80쪽

PARS I CAPUT IX. sunt; tum ex praeclaro illo sanetae Trinitatis elogio, quo divinae laudes et psalnii Oneluduntur: Gloria Patri, et Filio et Spiritui saneto Postremo, quod ad eam veritatem eonfirmandam maxime pertinet, quaecunque Dei propria esse eredimus, a Spiritui sancto convenire sacrae literae testa tur. Quare illi templorum honorem tribuunt, ut quum Apostolus ait ): An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus saneti' item sanctisseationem et vivificationem δὶ, et serutari profunda Dei, et per Prophetas β Io- qui, et ubique si esse, quae omnia divino tantum Numini tribuenda sunt.

certo eredendum est, Spiritus sanei vocabulum teri iam divinitatis personam per se subsistentem significare v

Sed illud praeterea delibus accurate explanandum est, Spiritum sanetum ita Deum esse, ut eum tertiam personam, in divina natura a Patre et Filio distinctavi, et voluntato productam confiteri oporteat; nam ut alia Scripturarum testimonia omittantur, baptismi larina, quam Salvator noster docuit, apertissime stendit, Spiritum sanetum tertiam esse personam, quae in divina natura per se constet, et ab illis distineta sit. Quod etiam Apostoli verba declarant, quum inquit ' : Gratia Domini nostri Iesu Christi, et caritas Dei, et communicatio sanet Spiritus sit cum omnibus vobis, Amen. Idem vero multo apertius demonstrant, quae Patres in Constantinopolitano primo Concilio hoc loco ad consutandam impiam Macedonii amentiam addiderunt: Et in Spiritum sanetum, Dominum, et viviscantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui eum Patre et Fili simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas. duo igitur Spiritum sanetum Dominum confitentur, in eo declarant, quantum Angelis antecellat, qui tamen nobilissimi spiritus a Deo conditi sunt. Illos enim omnes S. Paulus testatur esse administratorios spiritus, in ministerium missos, propter eos, qui hereditatem eapiunt salutis. Viviscantem ver appellant, quod animaeum De eoniuncta magis vivit, quam corpus animae coniunetione alitur ac sustinetur. Quoniam vero Spiritui sanet saerae literae hanc animae cum Deo coniunctionem tribuunt. rectissime vivificantem Spiritum sanctum vocari perspicuum est.

SEARCH

MENU NAVIGATION