Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

124 CATECHIS III AD PAROCHOS

in ecclesia voluit non minus enim ministrorum officio, quam materia et forma ad sacramenta conficienda opus esse, perpetua sanctorum Patrum traditione confirmatum est. QUAESTIO XIX.

minister sua pravitate gratiae acramentalis virtutem impedire non

Atque hi quidem ministri, quoniam in sacra illa lanctione non suam, sed Christi personam gerunt, ea re sit, ut, sive boni sive mali sint, ea modo forma et materia utantur, quam ex Christi instituto semper ecclesia catholica servavit, idque sacere proponant, quod ecclesia in ea administratione facit, vere sacramenta consciant et conserant, ita ut gratiae ructum nulla res impedire possit, nisi, qui ea suscipiunt, seipsos tanto bono fraudare, et Spiritui sancto velint obsistere. Hane vero in ecclesia certam et exploratam sententiam semper fuisse S. Augustinus in iis disputationibus, quas adversus Donatistasi conscripsit, clarissime demonstravit. Quod si etiam scripturae testimonia quaerimus, ipsum Apostolum

his verbis loquentem audiamus: Ego, inquit in plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum

dat, Deus. Ex quo loco satis intelligitur, quemadmodum arboribus nihil obest eorum improbitas, quorum manu satae sunt ita nihil vitii aliena ulpa eontrahi illis posse, qui malorum hominum ministerio Christ insiti sunt. Quare, ut ex D. Iohannis evangeli sancti Patres nostri docuerunt, Iudas etiam Iscariotes plures baptigavit, ex quibus tamen neminem iterum baptizatum fuisse legimus, ita ut praeclare . Augustinus seriptum reliquerit 3: Dedit aptismum Iudas, et non baptigatum est post Iudam, dedit Ioannes, et baptigatum est post Ioannem, quia, si datum est a Iuda, baptisma Christi erat; quod autem a Ioanne datum est, Ioannis erat; non Iudam Ioanni, sed baptismum Christi, etiam per Iudae manus datum, baptismo Ioannis, etiam per manus Ioannis dato, recte praeponimus. 'QUAE ATI XX.

Quid de ulis sentiendum sit, qui impura conscientia Saeramenta admini

strant.

Neque vero pastores aliive sacramentorum ministri, quum hae audiunt, satis sibi esse arbitrentur, si, posthabita morum

132쪽

integritate ac conscientiae munditia, illud tantum cogitent, quo modo sacramenta ab illis rite ministrentur; id enim etsi diligenter curanduin est, in hoc tamen Omnia, quae ad eam lanctionem pertinent, posita non sunt. Meminisse autem semper debent, sacramenta divinam quidem virtutem, quae illis

inest, nunquam amittere, at vero impure ea ministrantibus aeternam perniciem et mortem afferre. Sancta enim, quod semel atque iterum ac saepius admonere oportet, sancte et religiose tractanda sunt. Peceatori, is est apud Prophetam i),-dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas, et assumis testamentum meum per Os tuum tu vero disti disciplinam.

quod si homini peccatis contaminato minus licet de rebus divinis agere, quantum ab e scelus concipi existimandum erit

qui sibi multorum scelerum conscius est, nec tamen sacra mysteria polluto re conficere, vel in laedas manus sumere, contrectare, atque aliis porrigere et ministrare vereatur'

duum praesertim apud S. Dionysium' scriptum sit, malis symbola ita enim sacramenta appellat ne eontingere quidem

permissum esse. Sanctitatem igitur aerarum rerum ministri in primis seetentur, pure ad saeramenta ministranda aecedant, atque ita se ad pietatem exerceant, ut ex eorum Dequenti tractatione et usu uberiorem in dies gratiam adiuvante

Deo consequantur.

QUAESTIO XXI.

De duobus praecipuis sacramentorum est libus.

Sed iam his rebus explicatis docendum erit, quinam sacramentoruin effectus sit id enim sacramenti definitioni, quae supra tradita est, non parum lucis allatui uni videtur. I autem duo praecipue numerantur. Ac principem quidem locum merit gratia illa obtinet, quam usitato a sacris doctoribus nomine iustificantem vocamus ita enim Apostolus apertissime nos docuit δὶ, quum inquit, Christiim dilexisse celesiam, et se ipsum tradidisse pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo duo autem pacto tanta res et tam admirabilis per sacramentum efficiatur, ut, quemadmodum S. Augustini' sententia celebratum est, aqua corpus abluat, et cor tangat id quidem humana ratione atque intelligentia comprehendi non potest. Constitutum enim esse debet, nullam rem sensibilem suapte natura ea vi praeditam

133쪽

E CATECHIS II AD ARO CHOAesse, ut penetrare ad animam queat. At fidei lumine cognoscimus, omnipotentis Dei virtutem in sacramentis inesse, qua id metant, quod sua vi res ipsae naturales praestare non

possunt.

Quomodo effectus sacramenti inllio nascentis eceIesiae sint mirabiliter designati.

Quocirea, ne ulla unquam huius effectus dubitatio in animis fidelium resideret, quum ministrari sacramenta coeptum est, voluit clementissimus Deus, quid illa interius emcerent, miraeulorum significationibus declarare, ut eadem perpetuo

interius fieri constantissime rederemus, quamvis longe a nostris sensibus remota essent. Itaque ut omittamus, Salvatore nostro in Iordane baptiZat coelos apertos esse, et Spiritum sanctum columbae specie apparuisse, ut admoneremur, eius gratiam, quunt salutari lante abluimur, in animam nostram infundi, ut hoc, inquam, mittamus, magis enim ad baptismi signifieationem, quam sacramenti administrationem pertinet): nonne legimus, quum Pentecostes die Apostoli Spiritum sanctum acceperunt, quo deinde ad praedieandam fidei veritatem, adeundaque pro Christi gloria pericula alaeriores et sortioressuerunt, tune i ,,facto repente de coelo sonitu, tanquam advenientis spiritus vehementis, apparuisse illis dispertitas inguas quasi ignis Τ Ex quo intellectum est, sacramento confirmationis eundem nobis spiritum tribui, easque vires addi, quibus possimus carni mundo et satanae, perpetuis scilicet hostibus nostris, sortiter repugnare et resistere. Atque haec miracula, quoties Apostoli sacramenta ista ministrarent, initio nascentis ecclesiae aliquamdiu visa sunt, donec firmata iam fide et eorroborata fieri desierunt. 'QUAENTIO XXIII.

uuanta ali sacramentorum novae Iens supra veteris legis sacramenta eXcellentia. v

Ex iis igitur, quae de priori saeramentorum effectu, gratia scilicet iustificante, demonstrata sunt, illud etiam plane

constat, excellentiorem et praestantiorem vim sacramentis novae legis inesse, quam olim Veteris legis sacramenta habue runt, quae, quum infrma in SSent egenaque elementa, inquinatos sanetificabant ad emundationem carnis, non animae.

134쪽

duare, ut signa tantum earum rerum, quae mysteriis nostris esset endae essent, instituta sunt. At Vero sacramenta novati

legis, ex Christi latere manantia, sequi 3 per Spiritum sanetum

semet ipsum obtulit immaculatum Deo, emundant conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi, atque ita eam gratiam, quam significant, Christi sanguinis vi tute operantur. Quocirca, si ea eum antiquis sacramentis conseramus, praeterquam quod plus efficaciae habent, et utilitate uberiora et sanetitate augustiora esse invenientur. QUAESTI XXIV.

uuae saeramenta characterem imprimant, et quid sit charaeter.

Alter vero sacramentorum essectus non quidem omnibus eommunis, sed trium tantummodo proprius, baptismi, confirmationis, et ordinis sacri est character, quem animae imprimunt. Nam quum Apostolus' ait: Unxit nos Deus, qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris, voce illa signavit A non Obscure characterem descripsit, cuius proprium est aliquid signare et notare. st character veluti insigne quoddam animae impressum, quod deleri nunquam potest, eique perpetu inhaeret, de quo ita apud S. Augustinum3 seriptum est: Λ minus sorte sacramenta Christiana, quam orporalis hae nota, qua scilicet miles insignitur, poterunt Illa namque militi ad militiam, quam deseruisset, revertenti non nova imprimitur, sed antiqua cognoscitur et approbatur.

'QUAESTI XXV.

0uia ni evaracteris effectus, et quomodo sacramenta haraeierem imprimentia iterari non debeant.

Iam vero haracter hoc praestat, tum ut apti ad aliquid saeri suscipiendum vel peragendum efficiamur, tum ut aliqua nota alter ab altero internoscatur. Ae Baptismi quidem ch taetere utrumque consequimur, ut ad alia saeramenta pereipienda reddamur idonei, et e praeterea fidelis populus agentibus, quae idem non colunt, distinguatur. Idem autem in haraetere confirmationis et sacri ordinis licet cognoscere; quorum altero, veluti Christi milites, ad eius nominis publi- eam consessionem et propugnationem, ac contra insitum nobis hostem et spiritualia nequitiae in coelestibus armamur atque

135쪽

CATECHISΜ Α ΡAROCHOS instruimur, simulque ab iis, qui nuper baptizati, tanquam modo

geniti insantes sunt, discernimur alter vero, tum potestatem sacramenta conficiendi et ministrandi eouiunetam habet, tum

eorum, qui eiusmodi potestate praediti sunt, a reliquo fidelium

coetu distinetionem ostendit. Tenenda igitur est catholieae ecclesiae regula, qua docemur, tria haec sacramenta haraeterem imprimere, neque ullo unquam tempore iteranda esse. Haec sunt, quae generatim de sacramentis tradenda erunt. QUAESTI XXVI.

uuibus rationilius assequuntur pastores, ut populus sacramenta Veneretur, et his religiose utatur.

In cuius argumenti explicatione pastores duo potissimum emeere omni studio conentur. Primum est, ut fideles intelligant, quanto honore et cultu et veneratione haec divina eteoelestia munera digna sint alterum vero, ut, quoniam a clementissimo Deo ad communem omnium salutem proposita sunt, iis pie et religiose tantur, atque ita Christianae persectionis desiderio exardescant, ut, si poenitentiae praesertim et eueharistiae saluberrimo usu aliquamdiu careant, plurimum damnis secisse existiment. Haec autem facile pastores assequi pο- terunt, si, quae de sacramentorum divinitate et fructu supra dicta sunt, auribus fidelium saepius inculcabunt: primum, a Domino Salvatore nostro, a quo nihil nisi persectissimum proseisei potest, instituta esse praeterea, quum ministrantur, Spiritus sancti intima cordis nostri permeantis efficacissimum numen praest esse deinde admirabili et eri curandarum animarum virtute praedita esse; tum, per ea immensas illas dominieae passionis divitias ad nos derivari. Postremo vero ostendent, totum Christianum aediscium firmissimo quidem lapidis angularis undamento inniti, verum, nisi verbi De prae- dieatione et sacramentorum usu undique sulciatur, magnopere verendum esse, ne magna ex parte labefactatum concidat ut enim per sacramenta in vitam suscipimur, ita hoc veluti pabulo

136쪽

De optimii Sacramento. QUAESTI I.

cur expediat doctrinam haptismi frequenter popuIis fidelibus ineuleari.

Ex iis quidem, quae hactenus de sacramentis universe tradita sunt, cognosci potest, quam necessarium sit ad Christianae religionis vel doctrinam percipiendam, vel pietatem exercendam, ea intelligere, quae de illorum singulis credenda eatholica eclesia proponit; sed si quis diligentius Apostolum legerit, sine dubitatione ita statuet, perlaetam baptismi cognitionem a fidelibus magnopere requiri, adeo non solum requenter, sed gravibus verbis et Spiritu Dei plenis eius mysterii memoriam renovat, divinitatem commendat, atque in eo Redemptoris nostri mortem, sepulturam et resurrectionem nobis ante oculos tum ad contemplandum, tum ad imitandum constituit. Quare pastores nunquam se satis multam operam et studium in huius sacramenti tractatione collocasse arbitrentur.

QUAESTIO II

Quando potissimum parocho sermo de baptismo sit instituendus.

Verum praeter eos dies, in quibus more maiorum divina baptismi mysteria potissimum explananda essent, in sabbato magno Paschae et Pentecostes, quo tempore ecclesia summo religione maximisque aeremoniis hoc sacranientum celebrare consueverat, aliis etiam diebus occasionem captent de hoe argumento disserendi. Atque ilIud in primis tempus maxime oportunum ad eam rem videri poterit, si interdum quum baptismus alicui ministrandus sit, fidelis populi multitudinem eonvenisse animadverterint tunc enim lacilius multo erit, si minus liceat omnia eapita, quae ad hoc sacramentum attinent, persequi, unum saltem aut alterum docere, quum fideles earum rerum doctrinam, quam auribus percipiunt, simul etiam saeris baptismi aeremoniis expressam vident, pioque et a tento animo contemplantur. Ex quo deinde et, ut unusquisque iis rebus admonitus, quae in alio geri videat, secum recordetur, qua se sponsione De Obligaverit, uuiu baptismo initiatus est simulque i id cogitet, an vita et moribus talem se praebeat, qualem ipsa Christiani nominis professio pollicetur. Ut igitur quae docenda erunt dilucide exponantur, quae-

137쪽

lla CATECHISMI AD PAROCHOS nam sit baptismi natura et substantia, aperiendum est, si prius tamen ipsius vocis significatio explicetur. QUAESTIO III.

Quid baptismi nomen proprie denotest.

Ac baptismus quidem graecum esse nomen, nemo ignorat quod etsi in sacris literis non solum eam ablutionem, quae cum sacrament coniuncta est, sed etiam omne ablutionis genus, quod aliquando ad passionem translatum est, significat tamen apud ecclesiae scriptores non quamvis orporis ablutionem declarat, sed eam, quae cum sacramento coniungitur, nec sine praescripta verborum forma ministratur; qua

quidem significatione Apostoli ex Christi Domini instituto requentissime usi sunt. QUAESTIO IV.

Quibus praeterea nominibus ablutionem sacramentalem Patres expresserint. ο

Alia quoque nomina ad eandem rem significandam saneti Patres usurparunt. Sacramentum enim fidei appellari, quod illud suscipientes universam Christianae religionis fidem profiteantur, D. Augustinus Diestatur. Alii vero, quia fide corda nostra illuminantur, quam in baptismo profitemur, hoc sacramentum illuminationem vocarunt. Nam et Apostolus in ita inquit: Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum ertamen sustinuistis passionem; tempus nimirum, quo baptigati erant, significans Chrysostomus praeterea in oratione, quam ad baptizatos habuit, tum expurgationem, quia per baptismum expurgamus vetus sementum, ut simus nova conspersio, tum sepulturam, tum plantationem, tum crucem Christi nominat quarum omnium appellationum causam ex epistola ad Romanos scripta licet colligere. Cur autem D. Dionysius y principium sanetissimorum mandatorum vocaverit, perspicuum est, quum hoc sacramentum veluti ianua sit, qua in Christianae vitae societatem ingredimur, atque ab eo divinis praeceptis obtemperandi initium saeimus. Atque hae denomine breviter exponenda erunt. QUAESTI V.

duae sit baptismi definitio. v

Quod autem ad rei definitionem attinet, etsi multae ex sacris scriptoribus afferri possunt, ista tamen aptior et com-

138쪽

PARS I CAPUT IIIaa inodior esse videtur, quam ex verbis Domini apud Iohannem, et Apostoli ad Ephesios licet intelligere; nam quum Salvator indieat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest

introire in regnum Dei, et Apostolus, quum de ecclesia loqueretur in ,,Mundans eam Iavaer aquae in verbo : ita fit, ut recte et apposite definiatur, baptismum esse sacramentum regenerationis per aquam in verbo. Natura enim ex Adam filii irae naseimur, per baptismum ver in Christo filii miseri-eordiae renaseimur; siquidem δὶ dedit hominibus potestatem filios Dei seri, iis, qui credunt in nomine eius, qui non exsanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. . QUAESTI VI.

uua ratione haptismi sacramentum perficiatur.

Sed quibuscunque tandem verbis baptismi naturam expli- eari contigerit, docendus erit populus, hoc sacramentum on- fiet ablutione, ut ex Domini Salvatoris instituta certa et solennia verba necessario adhibentur; quemadmodum semper sancti Patres docuerunt. Quod apertissimo illo divi Augustini testimonio demonstratur ): Accedit verbum ad elementum, et fit Saeramentum. Id vero eo diligentius monere oportebit, ne sorte deles in eum errorem inducantur, ut existiment, quod vulgo die solitum est, aquam ipsam, quae ad consciendum baptismum in sacro sente asservatur, Sacramentum esse. Tune enim sacramentum baptismi dicendum est, quum aqua ad abluendum aliquem additis verbis, quae a Domino instituta sunt, re ipsa utimur. Iam vero quoniam singula sacramenta ex materia et forma Onstitui initio diximus, quum generatim de omnibus Sacramentis ageretur: idcirco, quae utraque sit in baptismo, a pastoribus declarandii erit. QUAESTI VII.

uuae sit propria baptismi materia v

Materiam igitur sive elementum huius saeramenti esse omne naturalis aquae genus, sive ea maris sit, sive fluvii, sive paludis, sive putei, aut sontis, quae sine ulla adiunctione aqua diei solet. Nam et Salvator docuit ): Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei; et Apostolus si inquit Ecclesiam lavacro aquae mundatam esse;

139쪽

testimonium dant in terra, Spiritus, aqua et sanguis. Quod etiam aliis saerarum literarum testimoniis eon probatur. QUAESTI VIII.

Locus D. atthael de baptismo ignis exponitur.

Quod vero a Iohanne Baptista dictum est in venturum esse Dominum, qui baptizaret ,in Spiritu sancto et igne, id quidem nullo modo de baptismi materia intelligendum est, sed vel ad intimum Spiritus sanet essectum, vel certe ad miraculum referri debet, quod die Penteeostes apparuit, ,quum Spiritus sanctus e coelo in Apostolos ,ignis speei delapsus est; de quo alio loco Christus Dominus noster praedixit ):

Iohannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sanet non post multos hos dies. 'QUAE aTI Ix

euibus figuris et Prophetiis vis aquarum haplisi sit demonstrata.

Verum idem quoque a Domino tum figuris, tum Prophetarum oraculis significatum esse, ex divinis Seripturis animadvertimus diluvium enim, quo mundus purgatus est, quod multa malitia hominum esset in terra, et uncta cogitati eordis intenta esset ad malum, huius aquae guram et similitudinem

gessisse Apostolorum princeps in priori epistola ostendi Et maris rubri transitum eiusdem aquae significationem habuisse, D. Paulus' ad Corinthios seribens exposuit. Ut interim omittamus tum Naaman ' Syri ablutionem, tum prybaticae piscinae admirabilem vim 3 et alia id genus multa, in quibus huius mysterii symbolum inesse facile appareti De praedictionibus autem dubitare nemo potest, quin aquae illae, ad quas Mamliberaliter Isaias Propheta η omnes sitientes invitat, vel quas templo egredientes Erechiel' in spiritu vidit tum praeterea silans ille, quem domui David habitantibus Ierusalem paratum

sei ablutionem peccatoris et menstruatae, Vachariasis praenunciavit, ad salutarem baptismi quam indicandam atque e primendam pertineant.

140쪽

PARS II. CAPUT II. an 'QUAESTIO X.

Cur anua ad vaptismum eoiinciendum potius uti voluerit Deus, quam alia materia. ν

Quantum vero baptismi naturae et virtuti eo entaneum fuerit, ut eius propria materia aqua institueretur, pluribus quidem rationibus D. Hieronymus ad ceanum seribens demonstravit. Sed quod ad hune locum attinet, pastores docere in primis poterunt, quoniam hoc saeramentum Omnibus sine ulla exceptione ad consequendam vitam necessarium erat, idcirco aquae materiam, quae nunquam non praesto est, atque ab omnibus facile parari potest, maxime idoneam suisse. Deinde aqua effectum baptismi maxime significat. Ut enim aqua somdes abluit, ita etiam baptismi vim atque emeientiam, quo peccatorum maculae eluuntur, optime demonstrat Aeeedit illud, quod, quemadmodum aqua refrigerandis eorporibus aptissima est, sic baptismo cupiditatum ardor magna ex parte restinguitur. QuAESTI XI.

Aquae simpliei et naturaIi quare chrisma adilatatur.

Illud vero animadvertendum est, quamvis aqua simplex, quae nihil aliud admixtum habet, materia apta sit ad hoc sacramentum conficiendum, quoties scilicet baptismi ministrandi necessitas incidat, tamen ex Apostolorum traditione semper ineatholica ecclesia observatum esse, ut, quum solennibus caeremoniis baptismus conscitur, sacrum etiam chrisma addatur, quo baptismi essectum magis declarari perspicuum est. Docendus quoque erit populus, etsi aliquando incertum esse potest, utrum haec an illa vera aqua sit, qualem sacramenti persectio requirat, hoc tamen pro certo habendum esse, nunquam ex alia materia, quam ex aquae naturalis liquore, baptismi sacramentum ulla ratione confici posse. QUAE BTI XII.

Quare promiscue omnibus fideIibus perseel Baptismi forma elare exponenda sit. ο

Sed duarum partium, ex quibus baptismus constare debet, postquam altera, hoc est materia, diligenter explicata suerit, studebunt pastores eadem diligentia larinam etiam tradere, quae est altera eius pars maxime necessaria. In huius autem sacramenti explicatione eo maiori cura et studio elaborandum putabunt, quod tam sancti mysterii notitia non solum sua sponte fideles vehementer delectare potest, quod quidem in

SEARCH

MENU NAVIGATION