Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Spiritum sanetum a Patre et Filio tanquam ab uno priuelpio procedere decIarat .

Iam ver quod sequitur: Qui ex Patre Filioque procedit, docendi sunt fideles, Spiritum sanetum a Patre et Filio

tanquam ab uno principio aeterna processione procedere. Id enim eclesiastica regula, a qua Christiano non licet aberrare, credendum nobis proponit, et divinarum literarum et conciliorum auctoritate eonfirmatur. Nam Christus Dominus, quum

de Spiritu sanet loqueretur, dixit i): Ille me larifieabit, quia de me aecipiet. oc idem ex eo colligitur, quod in Scripturis sacris Spiritus sanctus nonnunquam Spiritus Christi, interdum Spiritus Patris appellatur modo a Patre, modo a Filio in iiii dicitur, ut aeque a Patre et Fili procedere, non obscure significetur. Qui Spiritum Christi non habet, Gnquit St. Paulus ), hie non est eius; et idem Spiritum Christi vocat, quum ad Galatas inquit δ): Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem Abba, Pater. Apud sanetum Matthaeum ' Spiritus Patris appellatur: Non vos estis, qui loquimini, sed spiritus Patris vestri; et Dominus in eoena inquit β γ .,Paracletus, quem ego mittam vobis, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de

me. um alibi eundem Spiritum sanctum a Patre mittendum affirmat his verbisq): Quem mittet Pater in nomine meo. Ex quibus verbis quum processionem Spiritus sancti intelligamus, perspicuum est, eundein ab utroque procedere. Haee sunt, quae de Spiritus sancti persona tradenda erunt.' QUAESTI VII.

0vum opera Trinitatis sint indivisa, quare peculiariter quidam effectus et dona Spiritui S tribuantur.

Docere praeterea oportebit, quosdam esse Spiritus saneti admirabiles effectus, et amplissima quaedam munera, quae ab ipso tanquam a perenni bonitatis sonte oriri et manare dicuntur. Quatnvis enim sanctissimae Trinitatis opera, quae extrinsecus fiunt, tribus personis eoinmunia sint ex iis tamen multa Spiritui sancto propria tribuuntur, ut intelligamus, illa in nosa Dei immensa caritate proficisci; nam quum Spiritus sanctus a divina voluntato veluti amor inflammata procedat perspiei

82쪽

ΡΑRS I. CAPUT IX. Tapotest, eos flectus, qui proprie ad Spiritum sanetum reseruntur, a summo erga nos Dei amore oriri. Quare ex eo

eonsequitur, ut Spiritus sanctus donum appelletur; nam doni vocabulo significatur id, quod benigne et gratuito, nulla spe remunerationis proposita, donatur. Ae proinde quaecunque bona et beneseia a De in nos collata sunt, siquid autem habemus, quod a Deo, is inquit Apostolus ), non acceperimus 3 ea nobis Spiritus sancti concessu et munere data esse, pio et grato animo agnoscere debemus. QUAESTI VIII.

uul, qualesve, et quani sint Spiritus S. Delus.

Eius auten plures essectus sunt; nam, ut mundi creationem creatarumque rerum propagationem et gubernationem omittamus, de quibus in primo articulo commemoravimus, viviscationem Spiritui sanet proprie tribui paulo ante demonstratum est, et Zechielis testimonio confirmatur: Dabo, inquit vobis Spiritum et vivetis. Praecipuos tamen et maxime proprios Spiritus sancti essectus Propheta enumerat δὶ: Spiritum sapientiae et intellectus, Spiritum eonsilii et sortitudinis, Spiritum scientiae et pietatis, et Spiritum timoris Do-itiini; quae dona Spiritus sancti Oeantur, interdum autem Spiritus sancti nomen eis tribuitur. Quare sapienter divus Augustinus monet ), animadvertendum esse, quum in sacris literis huius vocis Spiritus sancti menti sit, ut diiudieare possimus, tertiamne Trinitatis personam, an eius esseetus atque operationes significet; nam haec duo eodem intervallo distinguenda sunt, quo etiam reatorem a rebus creatis differre eredimus. Atque hae eo diligentius explicanda sunt, quod ex hisee Spiritus sancti donis Christianae vitae praeeepta haurimus, sentireque possumus, an Spiritus sanctus in nobis sit. Verum prae ceteris eius amplissimis muneribus gratia illa praedicanda est, quae nos iustos facit, signatque se Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hereditatis nostrae. AEaee

enim mentem nostram aretissim amoris vinculo Deo iungit, ex quo fit, ut summo pietatis studio accensi, novam vitam instituamus, ac naturae si divinae partieipes essecti, filii ' Dei

83쪽

CAPUT X.

De nono Artieulo. Credo sanetam Eeelesiam Catholicam. QUAESTI L.

Quibus de causiti nonus articulus omnium frequentissime populo incuIcandus o

Quanta diligentia curare pastores debeant, ut huius noni articuli veritatem fidelibus explicenti, si duo potissimum Onsiderantur, lacile cognosci poterit. Primum enim, teste S. Augustino 33, Prophetae planius et apertius de ecclesia, quam de Christo locuti sunt, quum in eo multo plures errare ac decipi posse, quam inearnationis Sacramento, praeviderent. Neque enim defuturi erant impii, qui ad simiae imitationem, quae se hominem esse fingit, solos se catholicos esse prosterentur, et catholicam ecclesiam apud se tantum non minus nefarie quam superbe affirmarent. Deinde si quis hane veritatem firmo animo conceptam habuerit, facile horrendum haeresis periculum effugiet. Non enim, ut quisque primum inside peccarit, haereticus dicendus est; sed qui celesiae auctoritate neglecta impias opiniones pertinaci animo tuetur. duum igitur fieri non possit, ut aliquis se haeresis peste om- maeulet, si iis fidem adhibeat, quae in hoe artieulo redenda

proponantur: urent omni studio pastores, ut fideles, cognitolio mysterio, eontra adversarii artes muniti in fidei veritate perseverent. Pendet autem hic articulus a superiori, quia, quum iam demonstratum sit, Spiritum sanctum omnis sanctitatis sontem et largitorem esse, nunc ab eodem ecclesiam sanctitate donatam confitemur.

'QUAESTI II.

Quid peculiari ratione nomine ecclesiae, quidque generatim denotetur.

Ac quoniam celesiae vocem Latini a Graecis mutuati post divulgatum evangelium ad res sacras transtulerunt quam Vim habeat hoc vocabulum, aperiendum est. Signiseat autem ecclesia evocationem; verum scriptores postea usurparunt pro concilio et concione. Neque ver refert, utrum populus ille

veri Dei, an salsae religionis ultor exstiterit in Aetis enim

84쪽

ΡΑRS L AEAΡUT X. 21 de Ephesin popul seriptum est, eum scriba turbas sedasset. dixisse i): Si quid autem alterius rei quaeritis, in legitimaeeelesia poterit absolvi. Legitimam vocat ecclesiam populum Ephesinum, Dianae cultui addictum. Neque solum gentes, quae Deum non noverunt, sed etiam malorum et impio rum hominum concilia interduin ecclesia nominantur. 0divi, inquit Propheta ), celesiam malignantium, et eum impiis non sedebo. Communi vero deinde sacrarum Scripturarum Onsuetudine haec vox ad rempublicam Christianam, fideliumque tantum congregationes significandas usurpata est; qui scilicet ad lucem veritatis et Dei notitiam per fidem vocati sunt, ut, reiectis ignorantiae et errorum tenebris, Deum verum et vivum pie et sanete colant, illique ex toto corde inserviant atque, ut unico verbo haec res tota absolvatur, Ecclesia, ut

ait S. Augustinus δ), est populus delis per universum orbem

dispersus.

uuae polissimum mysteria in vocabulo celestae contempIanda st rantur.

Ne vero levia mysteria in hoc vocabulo continentur. Etenim in evocatione, quam ecclesia significat, statim divinae

gratiae benignitas et splendor lueet, intelligimusque celesiam ab aliis rebus publicis minime differre. Illae enim humana ratione et prudentia nituntur, hae autem Dei sapientia et consilio constituta est. Vocavit enim nos inlim quidem Spiritus sanet amatu, qui corda hominum aperit, extrinsecus autem pastorum et praedicatorum opera ac ministerio. Praetem ea ex hae vocatione quis nobis finis propositus esse debeat nimirum aeternarum rerum cognitio et possessio, is optime perspiciet, qui animadverterit, cur lini fidelis populus sub lego

positus synagoga, id est congregatio, dieeretur. Nam, ut docet sanctus Augustinus in, hoe ei nomen impositum est, quia pecudum more, quibus magis congregari convenit, terrena et caduca tantum bona spectaret. Quare merito Christianus populus non synagoga, sed ecclesia dieitur, quia terrenis et mo talibus rebus ontemptis coelestes et aeternas tantummodo

85쪽

QUAERTIO IV.

Quibus nominibus Christianorum universitas in saeris Itieris deseripsa

inveniatur. ο

Multa praeterea nomina, quae plena sunt mysteriis, ad Christianam rem publieam significandam tradueta sunt; nam et domus et aedificium Dei ab Apostolo vocatur. Si tardaver, inquit ad imotheum ii, ,,ut scias, quo modo porteat te in domo Dei conversari, quae est ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. Domus autem ecclesia idcirco appellatur, quia sit veluti una familia, quam unus pater familias moderatur, et in qua est bonorum omnium spiritualium eommunio. Dicitur etiam grex' ovium Christi, quarum ille ostium est et Pastor. Vocatur sponsa Christi: Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo, inquit Apostolus ad Corinthios ). dem ad Ephesios ε): Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam. Ac de matrimonio: Saeramentum hoc, inquit β), magnum est; ego autem dico in Christo et in celesia. Dieitur denique celesia corpus Christi, is ad phesios si et Colossenses 3 licet videre. Et haec singula plurimum valent ad fideles excitandos, ut se dignos immensa Dei clementia et bonitate praebeant, qui eos, ut populus Dei esset, elegit. QUAESTI V.

Duae praeeipue ecclesiae partes recensentur, triumphans una militans altera. ο

His vero explicatis, necesse erit, singulas eclesiae a te enumerare, earumque disserentias Oeere, quo magis Deo dilectae ecclesiae naturam, proprietates, dona et gratias populus percipiat, et ob eam causam sanetissimum Dei numen laudare nunquam intermittat Ecclesiae autem duae potissimum sunt partes, quarum altera triumphans, altera militans vocatur Triumphans est coetus ille clarissimus et selieissimus beatorum spirituum, et eorum, qui de mundo, de earne, de

iniquissimo daemone triumpharunt, et ab huius vitae molestiis liberi a tuti aeterna beatitudine fruuntur. Militans vero ecclesia est oetus omnium fidelium, qui adhue in terris vivunt; quae ideo militans vocatur, quod illi cum immanissimis hostibus, mundo, carne, satana, perpetuum sit bellum. Neque id-

86쪽

cire tamen duas esse eeclesias censendum est; sed eiusdemeeelesiae, ut antea diximus, partes duae sunt, quarum una antecessit, et coelesti patria iam. potitur, altera in dies sequitur, donec aliquando cum Salvatore nostro coniuncta in sempiterna felicitate eonquiescat. QUAERTI VI.

In Melesia militanti duo hominum sunt genera boni sellicet et man.

Iam in celesia militanti duo sunt hominum genera, b norum et improborum; et improbi quidem eorundem sacramentorum participes, eandem quoque quam boni fidem profitentur, vita ac moribus dissimiles boni vero in celesia dicuntur ii, qui non solum dei professione et communione sacramentorum, sed etiam spiritu gratiae et caritatis vinculo inter se coniuncti et colligati sunt, de quibus dicitur i): Cognovit Dominus, qui sunt eius. Possunt vero etiam homines

aliquibus coniecturis opinari, quinam sint, qui ad hunc piorum

hominum numerui pertineant, certo autem scire minime possunt. Quare existimandum non est, Christum Salvatorem do hac ecclesiae parte locutum esse, quum ad ecclesiam nos remisit 3, eique ut pareamus praecepit. Nam quum illa sit incognita, cui certum esse poterit, ad cuius iudicium Onsii-giendum, et cuius auctoritati obtemperandum sit Bonos igitur et improbos ecclesia complectitur, quemadmodum et divinae literae et sanctorum vivorum scripta testantur. In quam sententiam scriptum est illud Apostoli δ): Unum Orpus, et unus spiritus. 'QUAENTI VII.

Ecclesia visibills est, et honos et malos suo sinu concludit. v

Baec autem ecclesia nota est, urbique supra montem sitae Omparata, quae undique conspicitur; nam cum illi ab omnibus parendum sit, Ognoseatur necesse est. Neque bonos tantum, Sed malos etiam complectitur, ut multis parabolis Evangelium docet velut quum regnum coelorum, id est ini- litantem ecclesiam, simile in esse sagenae in mare missae eommemorat Vel agro ), in quo giganta superseminata sunt; vel areaeq), in qua frumentum eum paleis continetur; ely

deeem Virginibus, partim latuis, partim prudentibus. Sed

multo ante etiam in s area Noe, qua non solum munda,

87쪽

sed etiam immunda animantia concludebantur, huius eclesiae oram et similitudinem licet intueri. Quamvis autem bonos et malos ad ecclesiam pertinere, atholica fides vere et constanter firmet ex iisdem tamen fidei regulis fidelibus explicandum est, utriusque partis diversam admodum rationem esse. Ut enim paleae cum frument in area eonsusae sunt, vel interdum membra varie intermortua corpori coniuneta cita etiam mali in ecclesia continentur. QUAE ATIO VIII.

uulnam ecclesiae militantis finibus non contineantur.'

Ex quo fit, ut tria tantummodo hominum genera ab ea excludantur primo infideles, deinde haeretiei et schismatici, postremo excommunicati Ethnici quidem, quod in celesia

nunquam suerunt, nequo eam unquam cognoverunt, nec ullius

sacramenti participes in populi Christiani societate laeti sunt; Haeretici vero atque schismatici, quia ab ecclesia desciverunt. Neque enim illi magis ad ecclesiam spectant, quam transfugae ad exercitum pertineant, a quo defecerunt. Non negandum tamen, qui in ecclesiae potestate sint, ut qui ab ea in iudicium vocentur, puniantur et anathemate damnentur. Ostremo etiam excommunicati, quod, ecclesiae iudicio ab ea exclusi, ad illius communionem non pertineant, donec resipiscant Doceteris autem, quamvis improbis et sceleratis hominibus, adhue eos in ecclesia perseverare dubitandum non est idque fidelibus tradendum assidue, ut, si sorte ecclesiae antistitum vita flagitiosa sit, eos tamen in ecclesia esse, nec propterea quiequam de eorum potestate detrahi, certo sibi persuadeant. QUAESTI IX.

Νominis ecclesiae significationum varietas.

Verum universae etiam ecclesiae partes ecclesiae nomine

significari solent, ut quum Apostolus ecclesiam, quae est Corinthi, Galatiae, Laodicensium, Thessalonicensium nominat privatas etiam fidelium familias celesias vocat; nam Priscaei et Aquilae domesticam ecclesiam salutari iubet; item alio in loco ): Salutant vos, inquit, in Domino multum Aquila et Priscilla cum domestica sua celesia. Ad Philemonem δ etiam scribens eandem vocem usurpavit. Interdum quoque ecclesiae nomine eius praesides ac pastores

88쪽

PARSI. CAPUT X.

significantur. Si te non audierit, inquit Christus i), die ecclesiae, quo in loe praepositi ecclesiae designantur. Sed loeus etiam, in quem populus sive ad concionem sive alicuius

rei sacrae ausa convenit, ecclesia appellatur. Praecipue vero in hoc articulo ecclesia bonorum simul et malorum multitudinem, nee praesides solum, sed eos etiam, qui parere debent, signiseat. QUAESTI X.

m nolis verae ecclesiae, et primo, cur una dicatur.

Aperiendae autem sunt delibus huius celesiae proprietates, ex quibus licebit agnoscere, quanto beneficio a Deo asse et sint, quibus contigerit in ea nasci atque educari. Prima igitur proprietas in symbolo Patrum describitur, ut una sit. Una enim, inquit ), est columba mea, una est speciosa mea. Vocatur autem una tanta hominum multitudo, quae tamen longe lateque diffusa est, ob eas causas, quae ab Apostolo ad phesios δ scriptae sunt: Unum enim Dominum, unam fidem, unum baptisma tantum esse praedicat. Unus est etiam eius rector ac gubernator, invisibilis quidem Christus, quem aeternus Pater dedit caput' super omnem ecclesiam, quae est corpus eius. Visibilis autem is, qui R manam cathedram Petri Apostolorum principis legitimus sue-eessor tenet.

QUAESTIO XI.

Quid de Romano Pontifice, visibili eeclesiae Christi capite, sentiendum sit.

De quo fuit illa omnium Patrum rati et sententia On- sentiens, hoc visibile caput ad unitatem ecclesiae constituendam et conservandam necessarium fuisse. Quod praeclare et vidit et scripsit sanctus ieronymus contra Iovinianum 4 iis verbis: ,Unus eligitur, ut capite constituto, schismatis inllatur occasio; et ad Damasumq): Facessat invidia Romani culminis recedat ambitio cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor. Ego nullum primum, nisi Christum, se-.quens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior super illam Petram aedificatam ecclesiam scio. Quicunque extra hanc domum Agnum comederit, prosanus est. Si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante dilu-

89쪽

B ATECHISMI AD AROcuosvio. Quod et longe antea ab Irenaeo in probatur, et Dpriano γ, qui de unitate celesiae loquens ait: ,Loquitur Dominus ad Petrum ): Ego, Petre, die tibi, quia tu es

Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecelesiam meam. Super unum aedifieat ecclesiam, et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat et dicat ε):

Sient misit me Pater, et ego mitto vos accipite Spiritum

sanctum: tamen, ut unitatem manifestaret, unitatis eiusdem

originem ab uno incipientem, auctoritate sua disposuit etc. optatus deinde Mileuitanus ait δὶ: Ignorantia tibi adscribi non potest, scienti in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium Apostolorum caput Petrus in quo uno athedrae unitas ab Omnibus servaretur, ne ceteri Apostoli singulas sibi quisque defenderent ut iam schismaticus et praevaricator esset, qui contra singularem cathedram alteram collocaret. Post vero Basilius si seriptum reliquit q): Petrus collocatus est in fundamento dixit enim I): Tu es Christus, filius Dei vivi, et

vicissim audivit, se esse petram licet enim petra esset, non tamen petra erat ut Christus. Nam Christus vere immobilis petra, Petrus vero propter petram. Dignitates enim suas Deus largitur aliis: sacerdos est, et saei sacerdotes petra est, et petram facit; et quae sua sunt, largitur servis suis. Postremo vero sanctus Ambrosius ait: Si quis obiiciat, eelesiam uno capite et spons Iesu Christo contentam, praeterea nullum requirere in promptu responsio est. Ut enim Christum Dominum singulorum sacramentorum non solum auctorem, sed intimum etiam praebitorem habemus, nam ipse est, qui baptizat et qui absolvit, et tamen is homines sacramentorum externos ministros instituit): sic ecclesiae, quam ipse intim Spiritu regit, hominem suae potestatis vicarium et ministrum praefecit. Nam quum visibilis ecclesia visibili capite egeat, ita Salvator noster Petrum universi fidelium generis caput et pastorem constituit, quum illi ves suas pascendas' verbis amplissimis ommendavit, ut, qui ei successisset, eandem plane totius ecclesiae regendae et gubernandae potestatem habere voluerit.

90쪽

PARSI. CAPUT X. QUAESTI XII.

Cur ecelesta una dieatur alias rationes subiungit.'-Unus praeterea idemque est Spiritus, Inquit Apostolust ad Corinthios, qui delibus gratiam, perinde atque animaeorporeis membris vitam, impertitur. Ad quam unitatem servandam quum phesios hortaretur, inquit ) ,,Sollieit se vare unitatem spiritus in vinculo paeis, unum Orpus et unus spiritus. Quemadmodum enim humanum Orpus multis Onstat membris, eaque ab una anima aluntur, quae oculis visum, auribus auditum, et aliis sensibus diversas vires subministrat: ita orpus Christi mysticum, quod est ecclesia, ex multis fidelibus compositum est. Una quoque est spes δὶ, ut in eodem loco idem Apostolus testatur, ad quam vocati sumus; siquidem omnes eandem rem, nempe aeternam et beatam viatam, speramus. Una est denique fides , quae omnibus tenenda est ac prae se serenda. ,Non sint, Inquit Apostolus ), in vobis schismata. Atque unum baptisma, quod quidem est Christianae fidei sacramentum.

'QUAESTIO III.

De secunda nota clesiae, qua dicitur sancta.

Altera proprielas eclesiae est, ut sit sancta quod a principe Apostolorum accepimus eo loco δ): Vos autem genus electum, gens sancta. Appellatur autem sancta, quod Deo onseerata dedicataque sit sic enim cetera huiuscemodi, quanquam corporea sint, aneta Oeari consueverunt, quum divino ultui addicta et dedicata sunt. Cuius generis sunt in lege veteri vasa, vestes et altaria in qua primogeniti quo que, qui Deo altissimo dedieabantur, sancti sunt appellati. Ne mirum cuiquam videri debet, e etesiam dici sanetam, tametsi multos peecatores continet. Sancti enim vocantur fideles, qui populus Dei effecti sunt, quive se de et baptismate suseepto Christo consecrarunt, quanquam in multis ostendunt, et quae polliciti sunt non praestant quemadmodum etiam, qui artem aliquam profitentur, etsi artis praecepta non se gent, nomen tamen artificum retinent. Quare D. Paulus εὶ Corinthios sanctificatos et sanctos appellat, in quibus nonnullos suisse perspicuum est, quos ut carnales et gravioribus etiam nominibus acriter obiurgat. Sancta etiam dicenda est,

SEARCH

MENU NAVIGATION