Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

etrina praediti in hae tam certa veritate eaeci plane fuerunt

duo igitur nobis illa patefecerit, quibus ad eam intelligentiam adspirare non licebat, est, quod summam eius benignitatem et clementiam perpetuis laudibus celebremus. Deinde magnus etiam ille ructus ex huius articuli meditatione eo sequetur, quod seilicet in eorum morte, qui nobis necessitudine vel benevolentia coniuncti sunt, facile tum alios, tum nos ipsos consolabimur. Quo quidem genere Onsolationis Apostolum usum esse constat, quum ad Thessalonicenses 3 de dormientibus scriberet. Sed in omnibus etiam aliis aerumnis et in alamitatibus suturae resurrectionis cogitatio summam nobis doloris levationem asseret, quemadmodum sancti Iob γexemplo didicimus, qui una hac spe amictum et moerentem

animum sustentabat, lare aliquando, ut in resurrectione Dominum Deum suum conspiceret. Praeterea hoc plurimum v

lebit ad persuadendum fidelibus populis, ut rectam vitam, integram ab omnique prorsus peccati labe puram agere quam diligentissime curent. Si enim cogitaverint, ingentes illas divitias, quae resurrectionem consequuntur, ipsis propositas esse saeile ad virtutis et pietatis studia allieientur. Contra vero nulla res maiorem vim habitura est ad comprimendas animi cupiditates, hominesque a seeleribus avocandos, quam si saepius admoneantur, quibusnam malis et crueiatibus improbi assiciendi sunt, qui extremo illo die procedent in resu rectionem. iudicii.

De duo de ei mo Articulo. Vitam a ternam. 'QUAESTIO I.

Cur postremo Iocolle fidei articulus sit positus, et quantum referat, illum frequenter populo explicari.

Sanet Apostoli, duces nostri, symbolum, quo fidelis

strae summa continetur, aeternae vitae articulo claudi et te minari voluerunt, tum quia post earnis resurrectionem nihil aliud fidelibus exspectandum est, nisi aeternae vitae praemium,

112쪽

tum vero ut persecta illa selicitas et bonis omnibus eumulata nobis semper ante oculos versaretur, Oeeremurque, in ea mentem et cogitationes nostras omnes di figendas esse. Quare paroelii in erudiendis delibus nunquam intermittent, praemiis aeternae vitae propositis eorum animos accendere, ut, quae-eunque vel disseillima Christiani nominis causa subeunda esses docuerint, facilia atque de icuunda existiment, promptiore que ad parendum Deo et alacriores reddantur. 'QUAE ATIO II.

Quid lite per vitam aeternam significetur.

Sed quoniam sub his verbis, quae ad beatitudinem nostram declarandam ho loco usurpantur, plurima mysteria in occulto latent, ea sic aperienda sunt, ut, quantum cuiusque ingenium erat, omnibus patere possint. Admonendi igitur sunt fideles, his vocibus, ,vitam aeternam, non magis perpetuitatem vitae, cui etiam daemones sceleratique hominest addieti sunt, quam in perpetuitate beatitudinem, quae beatoruin desiderium expleat, significari. Atque ita intelligebat legis peritust ille, qui a Domin Salvatore nostro, quid sibi faciendum esset, ut vitam aeternam possideret, in Evangelio quaesivit perinde ac si diceret Quaenam mihi praestanda sunt, ut ad eum locum, ubi persecta felicitate frui liceat, e veniam In hunc ver sensum sacrae iterae haec verba aecipiunt, ut multis in locis licet animadvertere. 'QUAESTIO III.

Cur vitae aeternae nomine summa illa beatitudo designetur.

Hoc vero potissimum nomine summa illa beatitudo appellata est, ne quis existimaret, eam in rebus corporeis et caducis, quae aeternae esse non pomunt, eonsistere. Neque enim haec ipsa beatitudinis vox satis explicare poterat quod quaerebatur, praesertim quum non desuerint homines, inanis euiusdam sapientiae opinione inflati, qui summum bonum in iis rebus ponerent, quae percipiuntur sensibus. Haec enim pereunt et Veterascunt, beatitudo vero nullo temporis termino definienda est; quin potius terrena haec longissime a Vera felicitat absunt, a qua is quam maxime recedit, qui mundi amore et desiderio tenetur Seriptum est enim ): Nolite

diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. Si quis di-

113쪽

ligit mundum, non est caritas Patris in eo; et panto postr. Mundus transit et concupiscentia eius. ae igitur parochi fidelium mentibus imprimenda diligenter eurabunt, ut mortalia contemnere, nullamque in hae vita, in qua non cives, sed advenaei sumus, elicitatem obtineri posse, in animum indu- eant. Quamquam hic etiam spe beati merito dicemur, si abnegantes' impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vixerimus in hoc saeculo, exspeetantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi. inae autem quum permulti, qui sibi ipsi sapientes 3 videbantur, minus intelligerent, et in hac vita felicitatem quaerendam putarent, stulti facti sunt, et in maximas calamitates ineiderunt. Sed illud praeterea ex vi huius nominis, vitam aeternam, percipimus, semel adeptam elicitatem amitti nunquam posse, ut salso nonnulli suspicati sun Nam selieitas ex omnibus bonis sine ulla mali admixtione cumulatur, quae quum hominis desiderium expleat, in aeterna vita necessario eonsistit neque enim potest beatus non magnopere velle, ut illis bonis, quae adeptus est, sibi perpetuo frui liceat. Quare, nisi ea possessio stabilis et certa sit, maximo cruciatu timoris

angatur necesse est.

Aeterna heatitudo verbis aut mente humana comprehendi non potest.

Verum quanta sit beatorum, qui in eoelesti patria vivunt, felicitas, eaque ab ipsis tantum, praeterea nemine, comprehendi possit, hae ipsae Oees, quum vitam beatam dicimus, satis demonstrant. Nam quum ad rem aliquam significandam eo nomine utimur, quod eum multis aliis commune est saei te intelligimus, deesse propriam vocem, qua res illa plane e primatur duum igitur felicitas iis vocibus declaretur, quae non magis in beatos, quam in omnes, qui perpetuo vivant, recte conveniunt hoc nobis argumento esse potest, altiorem et praestantiorem quandam rem esse, quam ut proprio Vocabulo perseete significare eius rationem possimus. Nam etsi plurima alia nomina coelesti ut beatitudini in sacris iteris tribuuntur, cuiusmodi sunt regnum Dei, Christi, coelorum, paradisus, sancta civitas, nova Ierusalem, domus Patris tamen perspicuum est, nullum ex iis ad eius magnitudinem explicandam satis esse. Quare parochi hoc loco oblatam sibi

114쪽

PARSI. CAPUT XIIIoeeasionem non praetermittent, fideles tam amplis praemiis, quas vitae aeternae nomine declarantur, ad pietatem, iustitiam, et omnia Christiana religionis officia invitandi. Co stat enim vitam in maximis bonis, quae natura expetuntur, numerari solere. Atqui hoe potissimum bono, quum vitam aeternam dieimus, beatitudo desnitur. Quod si exigua hae ei calamitosa vita, quae tot et tam variis miseriis subiecta est, ut mors verius dicenda sit, nihil magis amatur, nihil aut ea-rius aut iucundius esso potest quo tandem animi studio, naeontentione aeternam illam vitam quaerere debemus, quae desinetis omnibus malis persectam et absolutam bonorum omnium rationem coniunctam habet Nam, ut sanet Patres tradiderunt, aeternae vita felicitas omnium malorum liberatione et bonorum adeptione definienda est. De malis larissima sunt sanetarum literarum testimonia scriptum est enim in Apoealypsi Non esurient, neque sitient amplius, neque cadet

super illos sol, neque ullus aestus, et rursus γ): Absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luetus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. Iam vero beatorum immensa gloria, innumeraque solidae laetitiae et voluptatis genera sutura sunt cuius gloriae magnitudinem, quum animus noster capere, aut illa in animos nostros penetrare nullo modo possit, necesse est, nos in illam, nempe in gaudium' Domini, introire, ut eo circumfusi mentis desiderium cumulate expleamus.

Quibus praecipue bonorum generibus beati perfruentur '

Quamvis autem, ut S. Augustinus' scribit, facilius mala, quibus carituri sumus, quam bona ac Voluptates, quas hausuri sumus, numerari posse videantur: danda tamen erit opera, ut, quae fideles summae illius elicitatis adipiscendae cupiditate inflammare poterunt, breviter et dilucide explicentur. Sed illa in primis distinetione uti oportebit, quam a gravissimis divinarum rerum scriptoribus aecepimus ii enim duo b

norum genera esse statuunt, quorum alterum ad beatitudinis naturam pertinet, alterum ipsam beatitudinem consequitur. Quare illa essentialia, haec vero aeeessoria bona docendi

115쪽

In quo consistat essentialis et primaria aeternae beatitudinis causa. v

Ae solida quidem beatitudo, quam essenitalem communi nomine licet vocare, in eo sita est, ut Deum videamus, eiusque pulehritudine ruamur, qui est omnis bonitatis ac persectionis sons et principium ,,Ηaec est vita aeterna, inquit Christust Dominus, ut cognoscant te solum Deum Verum, et quem misisti Iesum Christum; quam sententiam S. Iohannes videtur interplaetari, quum ait in secarissimi, nune filii Dei sumus, et nondum apparuit, quid erimus. Scimus, nο-niam, quum apparuerit, similes ei erimus quoniam videbimus eum, sieuti est. Significat enim beatitudinem ex iis duobus constare tum quod Deum intuebimur, qualis in natura sua ae substantia est, tum quod veluti dii essetemur. Nam qui illo ruuntur, quamvis propriam substantiam retineant, admirabilem tamen qua idam et prope divinam formam induunt, ut dii potius, quam homines videantur. QUAESTIO VII.

Beati quomodo Dei formam et naturam quodammodo induant.

Hoc autem, cur ita fiat, ex eo perspicuum est, quod unaquaeque res, vel ex eius essentia, vel ex eius similitudine et specie cognoscitur. At quoniam nihil est Dei simile, euius similitudinis adiumento ad persectam eius notitiam pervenire

possimus: consequens est, ut eius naturam et essentiam videre nemini liceat, nisi haec eadem divina essentia se nobis coniunxerit. Atque id Apostoli verba illa signifieant ): Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad laetem. a quod inquit, in aenignate, interpretatur . Augustinus in in similitudine ad Deum intelligendum accommodata. Quod etiam S. Dionysius β aperte stendit, quum affirmat, nulla inseriorum similitudine superiora percipi posse. Neque enim ex alicuius rei corporeae similitudine eius, quae

corpore careat, essentia et substantia cognosci potest, quum praesertim necesse sit, rerum similitudines minus concretionis

habere et magis spirituales esse, quam res ipsas, quarum imaginem reserunt; quemadmodum in omnium rerum cognitione facile experimur. Quoniam ver seri non potest, ut alicuius rei creatae similitudo aeque pura et spiritualis, ac Deus ipse est, reperiatur: ita fit, ut ex nulla similitudine divinam es-

3 de div. nom. e. I.

116쪽

sentiam perfecte intelligere possimus. Accedit etiam, quod omnes creatae res certis persectionis terminis circumscribuntur. At Deus infinitus est, neque ullius rei reatae similitudo eius immensitatem capere potest. Quocirca una illa ratio divinae substantiae cognoscendae relinquitur, ut ei se nobis eoniungat, et incredibili quodam modo intelligentiam nostramalthis extollat, atque ita idonei ad eius naturae speciem eo templandam reddamur. QUAESTIO VIII.

Lumine moriae beati illustrantur, et ad Deum videndum tota spe omnes commoveri debent.

Id vero lumine gloriae assequemur, quum eo splend are illustrati, Deum lumeni verum in eius umine videbi nus. Nam beati Deum praesentem semper intuentur; quo quidem dono omnium maximo et praestantissim divinae essentiae participes effecti, vera et solida beatitudine potiuntur quam nos credere debemus, ut eam etiam Dei benignitate eum certis nobis exspectandam esse, in symbolo Patrum definitum sit inquit enim: Exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. 'QUAESTI IX.

Quo modo in beatitudine homo Deo coniungatur, similitudine explieaturis

Divina haec plane sunt, neque ullis verbis explicari aut cogitatione comprehendi a nobis possunt. Verum licet aliquam huius beatitudinis imaginem in eis etiam rebus, quae sensu percipiuntur, cernere. Nam quemadmodum serrum admoto igni ignem Oncipit, et, quam is eius substantia non mutetur, fit tamen, ut diversum quippiam, nimirum ignis, esse videatur eodem modo, qui in coelestem illam gloriam admissi sunt, Dei amore inflammati ita assciuntur, quum tamen id, quod sunt, esse non desinant, ut multo magis distar ab iis, qui in hae vita sunt, merito die possint, quam serru in eandens ab eo, quod nullam caloris vim inter se contineat. Ut igitur rem paucis omplectamur, summa illa et absoluta beatitudo, quam essentialem vocamus, in Dei possessione eonstituenda est. Quid enim ei ad persectam selieitatem deesse potest, qui Deum optimum et persectissimum possidet'

117쪽

Quae sint a Ioniana hona, quibus beati circumguent.

Verum ad illam tamen quaedam accedunt ornamenta omnibus beatis communia, quae, quoniam ab humana ratione

minus remota sunt, vehementius quoque animos nostros om-

movere et excitare solent. Huius generis ea sunt, de quibus Apostolus ad Romanos videtur intelligeret): Gloria, et honor et pax omni operanti bonum; nam gloria quidem beati

perfruentur, non illa solum, quam tandem essentialem beatitudinem, vel cum eius natura maxime coniunctam esse ostendimus sed ea etiam, quae constat ex clara et aperta notitia,

quam singuli de alterius eximia et praestanti dignitate habituri sunt. At vero quantus ille honor existimandus est, qui eis a Domino tribuitur, quum non amplius servi, sed amiel ,, fratres a filii Dei vocentur. Quare ita electos suos amantissimis et honorificentissimis verbis Salvator noster compellabit ): Venite benedicti Patris mei, possidet paratum v bis regnum; ut merit liceat exclamare ): Nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Sed laudibus etiam a Christo Domino oram Patre coelesti et angelis eius celebrabuntur. Praeterea si hoc commune omnibus hominibus desiderium natura ingenuit honoris, qui a viris sapientia praestantibus habeatur, quod eos locupletissimos virtutis suae testes sore existiment quantum beatorum gloriae aecessurum putamus, quod alius alium summo honore prosequetur. 'QUAESTI XI.

ovibus honorum eoplis beati in aeternis illis sedibus eumulabuntur.

Infinita esset omnium oblectationum enumeratio, quibus beatorum gloria cumulata erit, ac ne cogitatione quidem fingere eas possumus. Sed tamen hoc fidelibus persuasum esse debet, quaeeunque nobis iueunda in hac vita contingere vel etiam optari queant, sive ea ad mentis cognitionem sive ad corporis persectum habitum pertineant, earum rerum omnium eopiis beatam coelestium vitam ircumfluere quamvis oealtiore quodam modo, quam , cuius vidit, aut auris audivit, aut in eo hominis ascendit, seri Apostolus amma Nam corpus quidem, quod antea crassum et Oneretum erat, quum in eoel detracta mortalitate tenue et spirituale effectum su-

118쪽

PARSI. CAPUT XIII. 11 erit, nullis amplius alimentis indigebit anima autem aeterno gloriae pabulo, quod magni illius convivii auctor transiensi

omnibus ministrabit, cum summa voluptate exsaturabitur. duis ver pretiosas vestes, aut regales corporis ornatus desiderare poterit, ubi nullus harum rerum usus suturus sit, omnesque immortalitate et splendore amicti, et sempiternae

gloriae corona ornati erunt Sed si amplae etiam et magnifieae domus possessio ad humanam felicitatem pertinet quid coelo ipso, quod Dei aritate undique collustratur, vel amplius vel magniseentius cogitari potest Quare Propheta, quum eius domieilii pulchritudinem sibi ante oculos poneret, et ad beatas illas sedes perveniendi uiditate arderet ): sequam dilecta, inquit, tabernacula tua, Domine virtutum leoncupiscit et deficit anima mea in atria Domini, eo meum et eam mea exultaverunt in Deum vivum. Atque ut hie sit omnium fidelium animus, haec communis omnium VOX, quemadmodum parochi vehementer optare, ita etiam omni studio

curare debent.

QUA RATIO XII.

Praemiis iisdem citra unum discrimen beat non amelentur.'

Nam in domo Patris mei, inquit Dominus 3 ,,mansiones multae sunt, in quibus maiora et minora praemia, ut quisque promeritus erit, reddentur. Qui γε enim parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedietionibus, de benedictionibus et metet Quare non solum ad eam beatitudinem fideles excitabunt, verum etiam eius Onsequendae eertam rationem hanc esse requenter monebunt, ut fide et earitate instrueti, et in oratione, et sacramentorum salutarius perseverantes, ad omnia benignitatis mei in proximos se exerceant. Ita enim Dei misericordia fiet, qui beatam illam gloriam diligentibus se praeparavit, ut aliquando impleatur quod dictum est per Prophetam β): Sedebit popillus meus in pulchritudine paeis, et in tabernaeulis fidueiae et inrequie pulenta.

119쪽

De aera mentis in genere. 'QUAESTI L.

Doctrinam sacramentorum tradere paroelio in primis est curandum.

Quum omnis Christianae doctrinae pars scientiam diligentiamque desiderat, tum sacramentorum disciplina, quae et Dei iussu necessaria, et utilitate uberrima est, parochi lacultatem et industriam postulat singularem, ut eius accurata ac frequenti perceptione deles tales evadant, quibus praestantissimae ae sanctissimae res digne et salutariter impertiri possint, et saeerdotes ab illa divini interdicti regula non diseedant ): Nolite sanctum dare canibus, neque mutatis a garitas vestras ante porcos. v QUAESTIO II.

uuidnam sibi velit sacramenti vocahulum.

Principio igitur, quoniam universe de toto genere sacramentorum agendum est, ab ipsius nominis vi atque notione oportet ineipere, eiusque ambiguam significationem explanare, ut, quae huius verbi sententia hoc loco propria sit, Dellius intelligatur. Quare docendi sunt fideles, sacramenti nomen, quod ad propositam rem attinet, aliter a prosanis, quam a sacris scriptoribus acceptum esse. Nam alii auctores saeramenti nomine obligationem illam signiscari voluerunt, quum iurati aliquo servitutis Vinculo obstringimur, ex quo iusiurandum, quo se milites fidelem peram reipublicae praestituros pollicentur, sacramentum militare dictum est Atque haee

120쪽

PARS II CAPUT 1. Iasrequentissima huius vocabuli significatio apud illos videtur suisse. Verum apud latinos atres, qui res divinas seriptis

tradiderunt, sacramenti nomen aliquam rem sacram, quae in

occulto latet, declarat, quemadmodum Graeci ad eandem rem significandam mysterii vocabulo usi sunt. In eam vero sententiam saeramenti vocem aecipiendam esse intelligimus, quum ad Ephesiosi seribitur: Ut notum saceret nobis Sacramentum voluntatis suae; deinde ad Timotheum ): Magnum est pietatis sacramentum; praeterea in libro Sapientiae δ): Νescierunt sacramenta Dei. quibus in locis et aliis multis licet animadvertere, sacramentum nihil aliud, nisi rem sacram, abditam atque Oeeultam signifieare Quare latini doctores signa quaedam sensibus subieeta, quae gratiam, quam eni-eiunt, simul etiam declarant ac veluti ante oculos ponunt, sacramenta ommode appellari posse existimarunt, quamquam,

uti Gregorio placet ), ob id sacramenta diei possunt, quod

divina virtus sub rerum corporearum tegumentis occulte salutem efficiat. Nec vero quisquam putet, hoc vocabulum nuper in ecclesiam inductum esse; nam qui sanctos Hieronymum et Augustinum legerit, facile perspiciet, antiquos religionis nostrae scriptores ad eam, de qua loquimur, rem demonstrandam saepissime sacrimenti nomine, interdum vero etiam symboli vel mystici signi, vel sacri signi Voce usos esse. Atque haec de sacramenti nomine dicta sint quod quidem veteris etiam Iegis sacranaentis convenit, de quibus nihil opus est pastoribus praecepta tradere, quum ea evangelii Iege et gratia sublata sint. QUAESTI III.

unam rem catholicis scriptoribus proprie denotet sacramentum.

Verum praeter nominis notionem, quae aetenus deeIarata est, rei etiam vis et natura diligenter investiganda, et, quod saeramentum sit, fidelibus aperiendum est. Sacramenta enim ex genere earum rerum esse, quibus salus et iustitia comparatur, dubitare nemo potest. Sed quum multae rationes sint, quae ad hanc rem explicandam aptae et accommodatae videantur nulla tamen planius et dilucidius eam demonstrat,qnam desnitio a D. Augustino tradita, quam deinde omnes doctores scholastici secuti sunt. ,Sacramentum, inquit illes 3,

SEARCH

MENU NAVIGATION