Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

xlla ΑΤΕ CHISMI AD PAROCHO A est signum rei sacrae, vel, ut aliis verbis, in eandem tamen sententiam, dictum est: Sacramentum est invisibilis gratiae visibilo signum, ad nostram iustificationem institutum. 'QUAESTI VI.

Rerum sensibulum divisio, quidque signi nomine intelligendum sit.

Quae quidem definitio ut magis pateat, singulae eius par.

te pastoribus exponendae erunt, atque in primis docere oportebit, rerum mnium, quae sensibus percipiuntur, duo esse genera. Aliae enim ob id inventae sunt, ni aliquid significent alias non alterius rei signifieandae, sed sua tantum causa etaetae sunt, quo in numero omnes paene res, quae natura constant, haberi possunt. At vero in priori genere voeabula rerum, scriptura, vexilla, imagines, tubae et alia huiuscemodi permulta ponenda sunt. Nam si ex vocabulis vim significandi detraxeris, sublata videtur esse causa, quamobrem vocabula instituerentur. Hae igitur signa proprie dicuntur. Illud enim signum esse sanctus Augustinusi testatur, quod praeter rem, quam sensibus obiicit, efficit etiam, ut ex se alterius rei cognitionem capiamus, sicut ex vestigio, quod te rae impressum intuemur, transiisse aliquem, cuius vestigium apparet, facile cognoscimus QUAESTI V.

Quomodo saeramenta in genere signi reponenda sint, ostenditur.

Quae quum ita se habeant, sacramentum ad hoc rerum genus, quae significandi causa institutae sunt, referri perspicuum est; siquidem specie quadam et similitudine id nobis declarat, quod Deus in animis nostris sua Virtute, quae sensupercipi non potest, efficit Baptismus enim ut quod docetur exemplo notius fiat quum adhibitis erit et solennibus embis aqua extrinsecus abluimur, hoc signiscat, Spiritus saneti virtute omnem peccati maculam et turpitudinem interius elui et animas nostras praeclaro illo coelestis iustitiae dono augeri atque mari simulque ea corporis ablutio, ut postea suo loco explieabitur, illud in animo efficit, quod signifieat. Sed ex seripturis etiam aperte colligitur, sacramentum inter signa numerandum esse Apostolus enim de circumcisione, veteris legis sacramento, quae Abraham, patri omnium credentium, data erat, ita ad Romanos scribit ): Et signum accepit cri-

122쪽

eumcisionis, signaculum iustitiae fidei. alio Ioeo, quum affirmati nos omnes, qui baptigati sumus in Christo Iesu. in morte ipsius baptizatos esse, Mice ognoscerte baptismum huius rei significationem habere, nimirum, ut ait idem Apostolus nos onsepultos esse cum illo per baptismum in mortem. Neque vero parum proderit, si fidelis populus saeramen a ad signa pertinere intellexerit; ita enim fiet, ut, quae illis significantur, eontinentur atque taciuntur, saneta et augusta esse acilius sibi persuadeat, Ognitaque eorum

sanetitate, ad divinam erga nos beneficentiam olendam aevenerandam magis excitetur.

Quot sint signorum genera.

Sequitur nunc, ut verba illa, res saerae, quae est altera definitionis pars explicentur. Quod quidem ut commodeseri possit, paulo altins repetenda sunt, quae de signorum varietatem Augustinus 3 acute et subtiliter disputavit. Quaedam enim signa naturalia dicuntur, quae praeter se ipsa alterius rei notitiam quod omnibus signis commune esse, ante demonstratum est in animis nostris gignunt, veluti sumus, ex

quo statim ignem adesse intelligitur. Atque hoe signum ob eam causam naturale appellandum est, quod sumus non voluntate ignem significat, sed rerum usus efficit, ut, si quis sumum tantum videat, naturam simul et vim ignis, qui adhue latet, subesse mente et cogitatione percipiat. Quaedam vero signa natura non constant, sed constituta atque ab hominibus inventa sunt, ut et colloqui inter se, et aliis animi sui sensa explieare, vicissimque aliorum sententiam et consilia possent cognoscere. Hae autem quam varia et multiplicia sint, ex eo licet animadvertere, quod nonnulla ad oculorum, pleraque ad aurium sensum, reliqua ad ceteros sensus pertinent. Nam quum aliquid alicui innuimus, et exempli causa, sublato vexillo quippiam declaramus satis constat, eam significationem ad oculos tantum referri, quemadmodum tubarum, tibiarum, aut itharae sonus, qui non solum delectandi, sed plerumque significandi causa landitur, ad aurium iudicium speetat quo quidem praecipue sensu verba etiam accipiuntur, quae ad exprimendas intimas animi cogitationes maximam vim habenti Verum praeter illa signa, quae hominum consensu et

123쪽

voluntate constituta esse hactenus diximus, alia quaedam sunt

divinitus data, quorum tamen non unum genus esse omnes

consentiunt. Alia enim signa ob eam tantum rem a Deo hominibus ommendata sunt, ut aliquid significarent vel admonerent euiusmodi fuerunt legis purificationes, panis azymus, et alia permulta, quae ad Mosaici ultus aeremonias pertin bant. Alia vero Deus instituit, quae non significandi modo, sed essetendi etiam vim haberent atque in hoc posteriori signorum genere sacramenta novae legis numeranda esse, liquido apparet Signa enim sunt divinitus tradita, non ab hominibus inventa, quae rei cuiuspiam sacrae, quam declarant, emetentiam in se continere certo credimus. 'QUAESTIO VII.

Res saera quo modo in definitione saeramenti sit intelligenda.

Sed quemadmodum signa in multiplici varietate esse ostendimus, ita etiam res saera non unius modi existimanda est. Quod vero ad propositam sacramenti definitionem attinet, divinarum rerum seriptores sacrae rei nomine Dei gratiam, quae nos sanctos efficit, ae omnium divinarum virtutum habitu exornat, demonstrant. Huic enim gratiae propriam sacrae rei appellationem tribuendam merito putarunt, quippe quum eius beneficio animus noster De consecretur et coniungatur. QUAESTI VIII.

Sacramenti vherior definitio, et qua ratione a reliquis signis saeris illud differat.

Quare, ut explicatius, quid saeramentum sit declaretur,doeendum erit, rem esse sensibus subieetam, quae ex Dei institutione, sanctitatis et iustitiae tum significandae, tum L selendae vim habet ex quo sequitur, ut laeti quivis possit intelligere, imagines Sanctorum, cruces et alia id generis, quamvis sacrarum rerum signa sint, non ideo tamen sacramenta dicenda esse. Huius autem veritatis doctrinam saeile erit omnium sacramentorum exemplo comprobare, si, quod antea de baptismo admonuimus, quum dicebamus, solennem illam orporis ablutionem signum esse, et efficientiam habere rei sacrae, quae interius Spiritus sanet vi fieret, idem etiam in aliis saeramentis exercere aliquis velit. Iam vero hisce mystieis signis, quae a De instituta sunt, illud etiam praeeipue convenit, ut ex Domini institutione non unam aliquam rem, sed plures simul signiscent duod in singulis sacramen-

124쪽

iis licet eognoscere, quae non solum sanctitatem et iustitiam nostram, sed praeterea duo alia cum ipsa sanctitate maximaeoniuncta declarant, Christi scilicet Redemptoris passionem, quae sanctitatis causa est, et vitam aeternam, coelestemque beatitudinem, ad quam sanetitas nostra tanquam ad finem referri debet. Quod quidem quum in omnibus sacramentis per- spiei possit, merito sacri Doctores unicuique sacramentorum triplieem signifieandi vim inesse tradiderunt, tum quia alicuius rei praeteritae memoriam afferat, tum quia aliam praeseniem iudicet ac demonstret, tum quia aliam suturam praenun-eiet meque vero existimandum est, hoc ita ab illis doceri, ut etiam sanctarum Scripturarum testimonio non probetur.

Nam quum Apostolus ait in Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus, plane ostendit, ideire baptismum signum dicendum esse, quod dominicae passionis et mortis nos admoneat. Deinde quum inquit ):-Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut, quo modo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus: ex iis verbis perspicuum est, baptismum signum esse, quo coelestis gratia in nos infusa declaratur; cuius munere nobis datum est, ut novam vitam instituentes omnia verae pietatis ossicia Deile et libenti animo exsequamur. Postrem quum addit ): Si enim eomplantati acti sumus similitudini mortis eius, simul et resurrectionis erimus: apparet baptismum vitae etiam aeternae quam per illum consecuturi sumus, non obscuram significationem dare. Sed praeter haec, quae commemoravimus, varia significandi genera et rationes saepe etiam evenit, ut sacramentum non unam tantum rem praesentem, sed plures demonstret ac notet. Id ver sanctissimum eucharistiae sacramentum intuentibus facile est intelligere, quo veri orporis et sanguinis Domini praesentia, nec non gratia, quam non impure sacra mysteria sumentes percipiunt, designatur ras iis igitur, quae dicta sunt, pastoribus argumenta deesse non ο- terunt, quibus ostendant, quanta divinitatis potentia, quot areana miracula sacramentis novae legis insint, ut, ea summa cum religione colenda et suscipienda esse, omnibus per

125쪽

Cur sacramenta Insiliui apud christianos oportuerit. ο

Verum ad rectum sacramentorum usum docendum nihil ae-eommodatius videri potest, quam diligenter causas exponere, cur sacramenta institui portuerit. Plures autem numerari

solent, quarum prima est humani ingenii imbecillitas; siquidem

natura ita comparatum videmus, ut ad earum rerum notitiam,

quae mente atque intelligentia comprehensae sunt, nisi per ea, quae aliquo sensu pereipiuntur, nemini aspirare liceat. Ut igitur quae Occulta Dei virtute esseiuntur acilius intelligere possemus, idem summus rerum omnium artifex sapientissime secit, ut eam ipsam virtutem aliquibus signis, quae sub sensum cadunt, pro sua in nos benignitate declararet Nam ut praeclare a S. Chrysostomο dictum est, si homo Orporis

concretione caruisset, nuda ipsa bona neque ullis integume tis involuta ei oblata essent quoniam Vero anima corpori coniuncta est, omnino pus fuit, ut rerum, quae sentiuntur, adminiculo ad ea intelligenda uteretur Altera Ver causa est, quod animus noster haud facile commovetur ad ea, quae nobis promittuntur, credenda. Quare Deus a mundi exordio, quae sacere instituerat, verbis quidem requentissime indicare consuevit interdum vero, quum opus aliquod institueret, cuius magnitudo promissi dem abrogare posset, alia etiam signa, quae nonnunquam miraculi speciem haberent, verbis adiunxitim quum Deus* Moysen ad Israelitici populi iberationem

mitteret, ille vero, ne Dei quidem praecipientis auxilio retus, timeret, ne onus sibi gravius imponeretur, quam ut sustinere posset, aut ne populus divinis oraculis et dictis fidem non adiungeret Dominus promissionem suam multa signorum varietate frmavit. Quemadmodum igitur in veteri estamento Deus seeerat, ut magni alicuius promissi constantiam signis testisearetur ita etiam in nova lege Christus Salvator noster, quum nobis peccatorum veniam, coelestem gratiam, Spiritus sancti communicationem pollicitus est, quaedam signa oculis et sensibus subiecta instituit, quibus eum quasi pignoribus obligatum haberemus, atque ita fidelem in promissis suturum dubitare nunquam possemus. Tertia ausa fuit, ut illa tanquam remedia, ut scribit sanetus Ambrosius, atque evangelici Samaritani. medicamenta, ad animarum sanitatem vel rec

126쪽

perandam vel tuendam praesto essent. Virtutem enim, quae ex passione Christi manat, hoc est gratiam, quat ille nobis in ara crucis meruit, per sacramenta, quasi per alVeum quendam, in nos ipsos derivare oportet aliter vero nemini ulla salutis spes reliqua esse poterit. Quare clementissimus Dominus sacramenta verbo su et protassione sancita relinquere in ecclesia voluit, per quae passionis suae fructum nobis reipsa ommunicari sine dubitatione crederemus, si modo unusquisque nostrum ad se eam curationem pie et religiose ad moveret. Sed quarta etiam causa accedit, cur sacramentorum institutio necessaria videri possit, ut scilicet notae quaedam et symbola essent, quibus fideles internoscerentur quum praesertim nullus hominum coetus queat, ut etiam a D. Augustinoi traditum est, sive verae sive salsae religionis nomine, quasi in unum corpus coagmentari, nisi aliquo visibilium signorum laedere coniungantur. Utrumque igitur praestant novae legis sacramenta, quae et Christianae dei ultores ab infidelibus distinguunt, et ipsos fideles sancto quodam vinculo inter se connectunt. Praeterea aliam etiam iustissimam fuisse causam aeramenta instituendi, ex illis Apostoli verbis ): Corde creditn ad iustitiam, re autem consessio fit ad salutem, ostendi potest Sacramentis enim fidem nostram in hominum conspectu profiteri, et notam facere videmiir. Quare ad baptismum accedentes palam testamur, nos credere eius aquae virtute, qua hi saeramento abluimur, spiritualem animae purgationem seri. magnam deinde vim habent aeramenta non soliti ad dem in animis nostris excitandam et exercendam, sed etiam eam caritatem inflammandam, qua amare tuter nos debemus, quum, arctissimo nos vinculo colligatos et unius orporis membra effectos esse, ex sacrorum mysteiriorum communione recordamur. Postremo, quod in Christianae pietatis studio plurimi faciendum est, humanae mentis superbiam edomant a comprimunt, nosque ad humilitatem exercent, dum sensibilibus elementis subiicere nos cogimur, ut Deo obtemperemus, a quo antea impie defeceramus, ut mundi elementis serviremus. Hae sunt, quae potissimum de sacramenti nomine, natura, institutione, fideli populo tradenda esse visa sunt; quae posteaquam a pastoribus accurate

exposita suerint, docere deinceps portebit, quibus ex rebus

127쪽

singula sacramenta constent, quaeve sint illorum partes, ae praeterea, qui ritus et caeremoniae additae illis fuerint.' QUAESTI X.

Partes ad constituendum unumquodque Sacramentum necessariae.

Primum igitur explieandum est, rem sensibilem, quae supra in sacramenti definitione posita est, non unam tantum esse, quamvis unum signum constitui credendum sit. Duo enim sunt, ex quibus quodlibet sacramentum conficitur, quorum alterum materiae rationem habet, atque elementum dicitur, alterum formae vim, et verbum communi vocabulo appellatur. Si enim a Patribus accepimus. Qua in re notum est atque apud omnes pervulgatum illud sancti Angustini testimonium i):-Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Rei igitur sensibilis nomine tum materiam sive elementum intelligunt, ut in sacramento baptismi quam confirmationis chrisma, et extremae unctionis oleum, quae omnia sub aspectum cadunt; tum praeterea Verba, quae larma rationem habent, atque ad aurium sensum pertinent Apostolus ver utrumque

aperte indieavit, quum inquit ): Christus dilexi eeclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundatis eam lavacro aquae in verbo vitae. duo in loe materia et forma

sacramenti exprimitur.

Cur Memento verba addita fuerint.

Addenda autem erant verba ad materiam, ut apertior elariorque rei, quae gerebatur, signifieatio fieret Verba enim inter omnia signa maximam vim habere perspicuum est, ac, si ipsa desint, plane obscurum erit, quidnam materia sacramentorum designet a demonstret. Nam, ut in baptismo lieet videre, quum aqua non minus refrigerandi quam abluendi vim habeat, et utriusque rei symbolum esse possit, nisi verba addantur, utrum horum in baptismo significet, aliquis ortasseeoniectura aliqua diiudicabit, nemo autem ea de re quippiam certi affirmare audebit; at quum verba adhibentur, statim intelligimus, abluendi vim et significationem habere. 'QUAESTI XII.

cestentia sacramentorum novae Iegis.

In hoc autem nostra sacramenta antiquae legis sacramentis plurimum praestant, quod in illis administrandis nulla, quod

128쪽

quidem acceperimus, definita forma servaretur; quo etiam fiebat, ut incerta admodum et obseura essent nostra vero sommam verborum ita praescriptam habent, ut, si sorte ab ea discedatur, sacramenti rati constare non possit, ob eamque rem elarissima sunt, ac nullum relinquunt dubitandi locum. ae igitur sunt partes, quae ad naturam et substantiam sacramentorum pertinent, et ex quibus unumquodque sacramentum necessario constituitur

uuae sit caeremoniarum in saeramentia virtus et natura.

His accedunt caeremoniae, quae tametsi praetermitti sine peccato non possunt, nisi aliud sacere ipsa necessitas Ogat, tamen, si quando mittantur, quoniam rei naturam non attingunt, nihil de vera sacramenti ratione imminui credendum est. Ac merito quidem a primis usque ecclesiae temporibus

illud semper servatum est, ut sacramenta solennibus quibusdam aeremoniis ministrarentur. Primum enim maxime decuit, saeris mysteriis eum religionis cultum tribuere, ut saneta sancti tractare Videreinur. Praeterea, quae aeramento emetuntur, caeremoniae ipsae magis declarant ae veluti ante oculos ponunt, et earum rerum sanctitatem in animos fidelium

altius imprimunt. Deinde ver mentes illorum, qui eas intuentur, et diligenter observant, ad sublimium rerum cogitationem erigunt, fidemque in eis et caritatem excitant quo maior eura et diligentia adhibenda erit, ut deles vim caeremoniarum, quibus singula saeramenta conficiuntur, cognitam et perspectam habeant. QUAE ATIO XIV.

euot sint eatholicae ecclesiae sacramenta.

Sequitur ut saei amentorum numerus explicetur, quae quidem ognitio hanc utilitatem affert, quod populus eo maiori pietate omnes animi sui vires ad laudandam et praedicandam Dei erga nos singularem benescentiam eonvertat, quo plura salutis ac beatae vitae adiumenta nobis divinitus parata esse intellexerit. Catholicae igitur ecclesiae saeramenta, quemadmodum ex scripturis probatur, et Patrum traditione ad nos pervenit, et conciliorum testatur auctoritas, septenario numero definita sunt.

129쪽

122 CATECHISMI AD PAROCHOS QUAESTI XV.

cur nec maiori nec minori numero sacramenta eo Iudantur.

Cur autem neque plura neque pauciora numerentur, ex iis etiam rebus, quae per similitudinem a naturali vita ad spiritualem transferuntur, probabili quadam ratione stendi poterit inomini enim ad vivendum, vitamque conservandam et ex sua reique publicae utilitate traducendam, haec septem necessaria videntur, ut scilicet in lucem edatur, augeatur, alatur; si in morbum incidat, sanetur imbecillitas virium resi- elatur deinde, quod ad rem publicam attinet, ut magistratus nunquam desint, quorum auctoritate et imperi regatur ac postrem legitima sobolis propagatione se ipsum et humanum genus conservet. duae omnia, quoniam vitae illi, qua anima

Deo vixit, respondere satis apparet, ex iis lacile sacramentorum numerus colligetur. Primus enim est baptismus, veluti ceterorum ianua, quo Christo renascimur. Deinde eonfirmatio, euius virtute fit, ut divina gratia augeamur et roboremur;

baptizatis enim iam Apostolis, ut D. Augustinust testatur, inquit Dominus Sedete in civitate, donee induamini virtute ex alto. Tum eucharistia, qua tanquam cibo vere Oelesti spiritus noster alitur et sustinetur. De ea enim dictum est a Salvatore δ): Caro mea vere est cibus, et sanguis mens vere est potus. Sequitur quarto loco poenitentia, cuius ope sanitas amissa restituitur, postquam peccati vulnera accepimus. Postea vero extrema unctio, qua peccatorum reliquiae tolluntur, et animi virtutes recreantur; siquidem D. Iacobus, quum de hoc sacramento loqueretur, ita testatus est 3: Et si in peccatis sit, remittentur ei. Sequitur ordo, quo publiea saeramentorum ministeria perpetuo in ecclesia exercendi, sacrasque omnes lanctiones exsequendi potestas traditur. Postremo additur matrimonium, ut et maris et seminae legitima et sancta coniunctione filii ad Dei cultum et humani generi

conservatiouem procreentur, et religiose educentur.

AequaIla non est omnimn sacramentorum ve necessitas, Vel dignitas.

Iliud vero maxime animadvertendum est, quamvis omnia sacramenta divinam et admirabilem virtutem in se contineant, tamen non parem Omnia, et aequalem necessitatem, aut dignitatem, aut unam eandemque signifieandi vim habere. Atque

130쪽

PARS II ΑΡUI Q. Maeciis tria sunt, quae tametsi non eadem ratione, tamen praeeeteris necessaria dicuntur Baptismum enim unicuique sine ulla adiunctione necessarium esse, Salvator his verbis declaravit ): Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. Poenitentia ver illis tantummodo necessaria est, qui se post aptismum aliquo mortali peccato obstrinxerunt; neque enim aeternum exitium emigere poterunt, nisi eos admissi peccati rite poenituerit ordo praeterea, etsi non singulis fidelibus, tot tamen ecclesiae omnino

necessarius est. Verum si dignitas in sacramentis speetetur, eueharistia sanetitate et mysteriorum numer ac magnitudine longe ceteris antecellit duae omnia facilius intelligentur, quum suo loco ea, quae ad singula Sacramenta pertinent, explieahuntur. QUAESTIO XVII.

A quo hae saera et divina mVateria sint Reeepta, prineipaliterque dis-

Deineeps videndum est, a quo haec sacra et divina mysteria acceperimus neque enim dubitandum est, qui praeclari alicuius muneris dignitas eius, a quo donum ipsum prosectum est, dignitate et praestantia quam maxime augeatur. Sed ea quaestio dissicilem explicationem habere non potest. Nam quum Deus sit, qui homines iustos efficiat, ipsa ver saeramenta iustitiae adipiscendae mirifica quaedam instrumenta sint patet, unum eundemque Deum in Christo iustiseationis

et sacramentorum auctorem agnoscendum esse. Praeterea

sacramenta eam vim et efficientiam continent, quae ad nil-mam animam penetrat duum ver unius Dei potentiae proprium sit, in orda et mentes hominum illabi, ex hoe etiam perspicitur, sacramenta a Deo ps per Christum instituta esse, quemadmodum ab eo quoque intus dispensari certa eteonstanti de tenendum est. Ηο enim testimonium de illo se aecepisse sanctus Ioannes affirmat, quum ait Qui misit

me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris

Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est, qui baptigat in Spiritu sancto. 'QUAE ATIO XVIII.

Quibus ministris uiatur Deus in sacramentis dispensandis.

Sed quamvis Deus sacramentorum auctor et dispensatorsit ea tamen non per angelos, verum per homines ministrari

SEARCH

MENU NAVIGATION