Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

13 CATECHISMI AD PARO CHORomni divinarum rerum scientia communiter evenit, verum etiam ad usus fere quotidianos summopere expetenda est. Quum enim saepe incidant tempora, quemadmodum suo loco planius dicetur, in quibus tum ab aliis de populo, tum saepissime a muliereulis baptismum ministrari oporteat ita fit, ut promiseue omnibus fidelibus ea, quae ad huius saeramenti substantiam pertinent, cognita et perspecta esse debeant. QUAESTIO XIII.

uuae sit perfecta et absoIuta huius sacramenti forma φ

duare dilueidis et apertis verbis, quae laeti percipi ab

omnibus possint, Pastores docebunt, hanc esse perlaetam et absolutam baptismi formam: Ego te baptigo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Ita enim a Domino et Salu tore nostr traditum est, quum Apostolis apud Mathaeum praecepit: Euntes docete omnes gentes, baptigantes eos in nomine atris, et Filii et Spiritus sancti. Ex illo autem verbo baptigantes catholie eeelesia divinitus edocta Optime intellexit, in huius sacramenti forma actionem ministri exprimendam esse quod quidem fit, quum dicitur: ego te baptiZo. quoniam praeter ministros tum illius personam, qui baptietatur, tum principalem ausam, quae baptismum efficit, significare oportebat, idcire illud pronomen te et distincta divinarum personarum nomina adduntur, ut absoluta saeramenti forma iis verbis concludatur, quae Od exposita sunt: Ego te baptizo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus saneti. Neque enim sola Filii persona, de quo a Ioanne )scribitur: sessi est, qui baptizat, sed simul Omnes sanctae Trinitatis personae ad baptismi sacramentum operantur. Quod autem in nomine, non in nominibus dictum est, hoe plane declarat unam Trinitatis naturam et divinitatem. Etenim hoc loco nomen ad personas non resertur sed divinam substantiam, virtutem et potestatem, quae una et eadem est in tribus personis, signifieati QUAESTI XIV.

An in forma haptismi verba omnia perinde sint neeessaria.

Sed in hae sorma, quam integram et persectam esse

ostendimus, observandum est, quaedam prorsus necessaria esse, quae si mittantur, sacramentum confici non potest; quaedam vero non ita necessaria, ut, si desint, sacramenti

142쪽

PARS II. CAPUT II.

ratio non constet cuiusmodi est vox illa Ego, euius vis in verbo baptigo continetur. Immo vero in ecclesiis Graeeorum variata dieenili ratione praetermitti consuevit, propterea,

quod nullam fieri oportere ministri mentionem iudicarunt; ex quo factum est, ut in baptismo hac sorma passim tantur: Baptizatur servus Christi in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. quibus tamen persecto sacramentum ministrari, ex concilii Florentini sententia et definitione apparet, quum iis verbis satis explicetur id, quod ad baptismi veritatem attinet, nimirum ablutio, quae tunc re ipsa peragitur. QUAESTIO XV.

Quo modo Apostoli in nomine Christi hapilaaverint.

Quod si etiam aliquando tempus suisse dicendum est, quum Apostoli 3 in nomine tantum Domini Iesu Christi baptigarent. id quidem Spiritus sanet amat eos secisse, exploratum nobis esse debet, ut initio nascentis ecclesiae Iesu Christi nomine praedicatio illustrior fieret, divinaque et immensa eius potestas magis celebraretur. Deinde vero rem penitus introspicientes lacile intelligemus, nullam earum partium in ea forma desiderari, quae ab ipso Salvatore praescriptae sunt; qui enim Iesum Christum dieit, simul etiam Patris personam, a quo unctus, et Spiritum sanetum, quo unctus est, significat. QUAESTI XVI.

Apostolos in nomine Christi, tacitis aliis duabus personis Trinitatis, nunquam baptietasse, credendum est.

Quanquam dubium fortasse videri potest, an huiusmodi forma Apostoli aliquem baptigaverint, si Ambrosii in et Basilii sanctissimorum et gravissimorum Patrum auctoritatem sequi volumus, qui ita baptismum in nomine Iesu Christi interpretati sunt, ut dixerint, iis verbis significari baptismum, non qui a Iohanne, sed qui a Christo Domino traditus esset tametsi a communi et usitata larma, quae distincta trium personarum nomina continet, Apostoli non discederent. Atque

hoc loqueudi genere Paulus etiam tu epistola ad Galatas usus videtur, quum inquit Ri: Quicunque in Christo baptietati estis, Christum induistis, ut signifiearet, in de Christi, ne alia

tamen forma, quam idem Salvator et Dominus noster servandam praeceperat, baptigatos esse iactenus igitur de materia

143쪽

CATECHISMI AD PAROCllos et forma, quae ad baptismi substantiam maxime pertinent, deles docere satis suerit. QUAESTI HII.

Quo paet in hoe regeneralionis mysterio fieri debeat abIutio.

Quoniam vero in hoe sacramento onsciendo legitimae etiam ablutionis rationem servari oportet idcirco eius quoque partis doctrina a pastoribus tradenda est, atque ab eis

breviter explicandum, communi celesiae more et consuetudine receptum esse, ut baptismus uno aliquo ex tribus modis eonfiei posset. Nam qui hoc sacramento initiari debent, vel in aquam merguntur, vel aqua in eos infunditur, vel aquae aspersione tinguntur. Ex his autem ritibus quicunque servetur, baptismum vere perfiei credendum est aqua enim in baptismo adhibetur ad signifieandam animae ablutionem, quam emeit. Quare baptismus ab Apostolo in lavacrum oppellatus est. Abluti autem non magis fit, quum aliquis aqua me gitur, quod diu a primis temporibus in eelesia observatum animadvertimus, quam vel aquae effusione, quod nunc in Dequenti usu positum videmus vel aspersione, quemadmodum a Petro laetum esse colligitur, quum uno die tria millia hominum ad fidei veritatem traduxit, et baptizaviti 'QUAESTI XVIII.

Unieane an ullo requiratur, an trina.

Utrum ver unica an trina ablutio sat, nihil referre existimandum est. Utrovis enim modo et antea in ecclesia baptismum vere eonfectum esse, et nune confici posse, ex D.

Gregorii Magni epistola ad Leandrum seripta salis apparet. Retinendus est tamen a fidelibus is ritus, quem unusquisque

in sua eclesia servari animadverterit. QUAESTI XIX.

Quare caput hie mussimum abluatur.

Atque illud praecipue monere oportet, non quamlibet eo poris partem, sed potissimum caput, in quo omnes tum inteteriores, tum externi sensus vigent, abluendum, simulque ab eo, qui baptizat, non ante aut post ablutionem verba saeramenti, quae formam continent, sed eodem tempore, quo abi ii ipsa peragitur, pronuncianda esse iis expositis conve-

144쪽

niet praeterea docere atque in memoriam fidelium reducere. baptismum, quemadmodum et reliqua saeramenta, a Christo Domino institutum esSe. QUAESTI Q.

Christusne haptismum ante, an post passionem instituerit.

Hoc igitur pastores frequenter docebunt explicabuntque, duo diversa tempora baptismi notanda esse, alterum, quum Salvator eum instituit, alterum, quum lex de eo suscipiendo sancita est. A quod ad primum attinet, tunc a Domino hoc sacramentur institutum esse perspicitur, quum ipse a Iohanne baptizatus sanctificandi virtutem aquae tribuit. Testantur enim sanet Gregorius Nazia enusi et Augustinus ), eo tempor aquae vim generandi in spiritualem scilicet vitam datam esse Et alio Ioeo ita scriptum reliquit δ): Ex quo Christus in aqua mergitur, ex e Omnia peccata abluit aqua. AEt alibi intseBaptigatur Dominus, non mundari indigens, sed tactu mundae carnis aquas mundans, ut vim abluendi habeant. Atque ad eam rem illud maximo argumento esse potuit, quod tunc sanetissima Trinitas, in cuius nomine baptismus conficitur, numen suum praesens declaravit. Vox γ enim Patris audita est, Filii persona aderat, et Spiritus sanctus in olumbae sp ei descendit, praeterea eoeli aperti sunt, quo nobis iam per Baptismum licet aseendere. Quod si quis scire cupiat, quanam ratione tanta et tam divina virtus a Domino aquis tributa sit, id quidem humanam intelligentiam superat. Hoc vero satis percipi a nobis potest, baptismo a Domino suscepto sanetissimi et purissimi eius corporis tactu aquam ad baptismi salutarem usum conseeratam esse ita tamen, ut hoc saeramentum, etsi ante passionem institutum fuerit, a passione tamen, quae omnium Christi actionum tanquam finis erat, vim et effieientiam duxisse redendum sit. QUAESTI XXI.

uuando Io baptismi homines obligare eoeperit.

Sed de altero etiam, quo scilicet tempore lex de baptismo lata fuerit, nullus dubitandi locus relinquitur. Nam inter saeros scriptores convenit, post Domini resurreetionem, quum Apostolis praecepitq): Euntes docete omnes gentes, bapti-

145쪽

xa CATECHISMI AD AROCHOS

etantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus saneti,

ex eo tempore omnes homines, qui salutem aeternam eonsecuturi erant, lege de baptismo teneri coepisse. Quod quidem ex Apostolorum Principis auctoritate colligitur, quum inquit ): Regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis, idemque ex illo Pauli loeo: Seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret quum de e-clesia loquereturi, mundans eam lavacro aquae in verbo, lieet cognoscere uterque enim baptismi Obligationem ad tempus, quod mortem Domini consecutum est, videtur retulisse, ut dubitandum nullo modo sit, verba etiam illa Salvatoris ): Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei, id ipsum tempus speetasse, quod post

passionem futurum erat.

Sacramentum haptismi in quanta Veneratione habendum.

Ex iis igitur, si accurate a pastoribus tractentur, haud dubium esse potest, quin fideles maximam in hoc sacramento dignitatem agnoscant a summa animi pietate venerentur: praesertim vero quum cogitarint, praeclara illa et amplissima munera, quae, quum Christus Dominus baptizaretur, miraculorum significationibus declarata sunt, singulis, quum baptizantur, intima Spiritus sancti virtute donari atque impertiri. Ut enim, si, quemadmodum lisaei puer eontigit, nobis euli ita aperirentur, ut coelestes res intueri possemus, nemo adeo communi sensu carere putandus esset, quem divina baptismi mysteria in maximam admirationem non tradueerent euridem etiam eventurum non existimemus, quum a pastoribus huius sacramenti divitiae ita expositae suerint, ut eas fideles, si non orporis eulis, at mentis aete, fidei splendore illuminatae eontemplari queant' 'QUAE ATIO XXIII.

euot hominum genera Baptismum administrare possint.

Iam vero a quibus ministri ho meramentum conseiatur, non utiliter modo, sed necessario tradendum videtur, tum ut ii, quibus praecipue hoc munus commissum est, illud sancte et religiose curare studeant; tum ut ne quis, tanquam fines suos egressus, in alienam possessionem intempestive ingredia-

146쪽

PARS II CAPUT II. a Dtur vel superbe irrumpat, quum in omnibus ordinem servandum esse Apostolusi admoneat. Doceantur igitur fideles, triplicem esse eorum ordinem ae in prim quidem episeopos et sacerdotes collocandos esse, quibus datum est, ut iure suo,

non extraordinaria aliqua potestate, hoc munus exerceant

Iis enim in Apostolis praeceptum est a Domino: Euntes baptigate; quamvis episcopi, ne graviorem illam doeendi populi

euram deserere cogerentur, baptismi ministerium sacerdotibus relinquere soliti essent. Quod vero sacerdotes iure suo hane lanctionem exerceant, ita ut praesente etiam episeopo ministrare baptismum possint, ex doctrina Patrum et usu celesiae constat. Nam quum ad eucharistiam consecrandam instituti sint, quae est paeis et unitatis sacramentum: Onsentaneum suit, potestatem iis dari omnia illa administrandi, per quae necessari huius pacis et unitatis quilibet particeps fieri posset. Quod si aliquando Patres sacerdotibus sine episcopi

venia baptigandi ius permissum non esse dixerunt: id de eo baptismo, qui certis anni diebus solenni caeremonia administrari consueverat, intelligendum videtur. Secundum ministrorum Ioeum obtinent diaconi, quibus sine episcopi aut face dotis concessu non licere hoe sacramentum administrare, plurima SS. Patrum decreta testantur. Extremus ordo illorum est, qui cogente necessitate sine solennibus caeremoniis ha-ptigare possunt; quo in numero sunt omnes, etiam de populo, sive mares sive seminae, quamcunque illi sectam prosteantur.

Nam et Iudaeis quoque, et infidelibus et haereticis, quum necessitas cogit, hoc munus permissum est; si tamen id esseere. propositum eis fuerit, quod ecclesia catholica in eo administrationis genere esscit. Haec autem quum multa veterum Patrum in et conciliorum decreta confirmarunt, tum vero a saera ridentina Synodo anathema in eos sancitum est, qui dicere audeant, baptismum, qui etiam datur ab haereticis inis mine Patris, et Filii et Spiritus sancti, cum intentione aciendi quod saei ecclesia, non esse Verum baptismum. In quo profecto summam Domini nostri bonitatem et sapientiam ieet admirari. Nam quum hoc saeramentum necessario ab omnibus pereipiendum sit, quemadmodum aquam eius materiam instituit, qua nihil magis commune esse potest sic etiam neminem ab eius administratione excludi voluit quamvis, ut dictum est, non omnibus liceat solennes caeremonias adhibere,

147쪽

xa CATECHIS II AD AROcuos non quidem quod ritus aut caeremoniae plus dignitatis, sed

quod minus necessitatis quam sacramentum habeant. QUAESTIO XXIV.

uuis ordo in baptizando addeIlbus servandus sit.'

Neque vero hoc munus ita omnibus promiscue permissum esse, fideles arbitrentur, quin ordinem aliquem ministrorum instituere maxime deceat. Mulier enim, si mares adsint Iaicus item praesente clerico, tum clericus coram sacerdote baptismi administrationem sibi sumere non debent. Quanquam Obstetrices, quae baptizare consueverunt, improbandae non sunt, si interdum praesente aliquo viro, qui huius sacramenti conficiendi minime peritus sit, quod alias viri magis proprium m-cium videretur, ipsae exsequantur. QUAESTI XXV.

Cur praeier eos qui hapiciant, in regenerationis mysteriis patrini adhibeantur. ο

Ace edit autem ad eos ministros, qui, ut hactenus declaratam est, baptismum conficiunt, aliud etiam ministrorum genus, qui ad sacram et salutarem ablutionem celebrandam ex vetustissima catholicae ecclesiae consuetudine adhiberi solent. I nunc patrini, lim susceptores, sponsores seu fideiussores communi vocabulo a rerum divinarum scriptoribus Vocabantur. De quorum numero, quoniam ad omnes sere late a pertinet, accurate a pastoribus agendum erit, ut deles intellisant, quae potissimum ad illud recte perficiendum necessaria sint. In primis vero explicare portet, quae causa fuerit, cur ad baptismum praeter aeramenti ministros patrini etiam et susceptores adiungerentur. Quod quidem optimo inre sacrum esse, Omnibus videbitur, si meminerint, baptismum esse spiritualem regenerationem, per quam filii Dei nascimur. De ea enim ita loquitur . Petrusi): Sicut modo geniti infantes rationabiles, sine dolo, lac concupiscite. Ut igitur, postquam aliquis in hane lucem editus est, nutrice et paedagogo indiget, quorum ope atque per educetur, ac doctrina et bο-nis artibus erudiatur: ita etiam necesse est, ut, qui ex haptismi fonte vitam spiritualem vivere incipiunt, alicuius dei et prudentiae committantur, a quo Christiana religionis praecepta haurire, ad Omnemque pietatis rationem institui possint,

148쪽

Rall

atque ita paulatim in Christo adolescere, donec tandem viei perseeu iuvante Domin evadant quum praesertim pastoribus, qui publieae parochiarum eurationi praepositi sunt, tantum temporis non supersit, ut privatam illam curam pueros in fide erudiendi suscipere possint. Huius autem vetustissimae consuetudinis praeclarum testimonium a D. Dionysio habemus, quum inquit Divinis nostris ducibus si enim Apostolos vocat Ain mentem venit, et visum est, suscipere insantes secundum istum sanctum modum, quod naturales parentes pueri eum cuidam docto in divinis veluti paedagogo traderent, sub quo, sicut sub divino patre et salvationis sanctae susceptore, reliquum vitae puer degeret. andem vero sententiam confirmat Biginti auctoritas. QUAESTI XXVI.

Cognati spiritualis in baptismo eontracta matrimonium impedit et dirimit.

Quamobrem sapientissime a sancta ecclesia constitutum est, ut non solum is, qui baptizat, cum baptizato, sed etiam susceptor cum eo, quem suscipit, et eum eius veris parentibus amnitate devinciantur ita, ut Iegitima nuptiarum laedera inter hos omnes iniri non possint, atque inita dirimantur. KQUAESTI XXVII.

Quae sint patrinorum partes, quidque ab illis exigatur. v

Praeterea oeere portet fideles, quae sint susceptoris partes. Etenim hoc munus adeo negligenter in eclesia traetatur, ut nudum tantum huius lanctionis nomen relictum sit, quid autem sancti in e conlineatur, ne suspicari quidem homines videantur. Hoc igitur universe susceptore Semper cogitent, se hac potissimum lege obstrictos esse, ut spirituales filios perpetuo commendatos habeant, atque in iis, quae ad Christianae vitae institutionem spectant, urent diligenter, ut illi tales se in omni vita praebeant, quales eos suturo, esse solenni caeremonia spoponderunt. Audiamus, quid ea de re sanctus Dionysius scribat, verba sponsoris exprimens δ):. Sponde puerum inducturum, quum ad sacram intelligentiam venerit, sedulis adhortationibus meis ut abrenunciet contrariis omnino, profiteatur peragatque divina, quae pollicetur.

hierar. l. e.

149쪽

a. CATECHIS III AD PAROCHOS

Idem divus Augustinus in , Vos, inquit, ante omnia, tam viros quam mulieres, qui filios in baptismate suscepistis, moneo, ut cognoscatis, fideiussores apud Deum exstitisse pro illis, quos visi estis de sacro sonte suscipere. profecto decet maxime, eum, qui aliquod officium suscepit, in eo diligenter exsequendo nunquam defatigari, et qui se alterius paedagogum et custodem professus est, minime pati illum esse desertum, quem semel in fidem et lientelam suam recepit, donec illum pera et praesidio suo egere intellexerit duae autem filiis spiritualibus tradenda sint, paucis D. Augustinus comprehendit, quum de hoc ipso susceptorum officio loqueretur inquit enim ): Debent eos admonere, ut astitatem custodiant, iustitiam diligant, caritatem teneant, et ante omnia symbolum et rationem dominicam eos doceant, decalogum etiam, et quae sint prima Christianae religionis rudimenta. QUAESTIO XXVIII.

Quivis promiscue ad susceptoris munus non est admittendus.

Quae quum ita se habeant, lacile intelligimus, uinam hominum generi sanctae huius tutelae administratio Ommittenda non sit nimirum iis, qui eam gerere aut deliter nolint, aut sedulo et accurate non queant. Quocirca praeter naturales parentes, quibus non licet eam curationem suscipere, ut ex eo magis appareat, quantum haec spiritualis educatio a ea nati distet, haeretiei in primis, Iudaei, infideles ab ho munere omnino prohibendi sunt, ut qui in ea cogitatione et eura

semper versentur, ut fidei Veritatem mendaciis obscurent, atque omnem Christianam pietatem evertant.

Qui patrinorum numerus esse debeat. v

Plures quoque ne baptizatum de baptismo suscipiant, sed ut unus tantum, sive vir sive mulier, vel ad summum unus et una, Tridentino conciliοὴ statutum est; tum quia disciplinae atque institutionis ordo a multitudine magistrorum perturbari poterat, tum quia providere oportebat, ne inter plures eiusmodi affinitate eoniungerentur, quae impedirent, quo minus legitimo matrimonii vinculo hominum inter homines societas

latius diffunderetur.

150쪽

PARS II. CAΡUT II. an 'QUAENTIO XXX.

Baptismus ad salutem omnibus neeessarius.'

Sed quum ceterarum rerum cognitio, quae hactenus expositae sunt, fidelibus utilissima habenda sit tum vero nihil magis neeessarium videri potest, quam ut doceantur, omnibus hominibus baptismi legem a Domino praescriptam esse ita, ut, nisi per baptismi gratiam De renascantur, in sempiternam miseriam et interitum a parentibus, sive illi fideles, sive infideles sint, procreentur. Igitur saepius a pastoribus explicandum erit, quod apud evangelistam legitur 3: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum

Dei.

'QUAE ATIO XXXI.

Infantes omnino sum baptizandi.

Quam legem non solum de iis, qui adulta aetate sunt, sed etiam de pueris insantibus intelligendam esse, idque ab

apostolica traditione ecclesiam accepisse, communis Patrum sententia et auetoritas confirmat. Praeterea credendum est, noluisse Christum Dominum baptismi sacramentum et gratiam

pueris denegari, de quibus dicebat ): Sinite parvulos, et

nolite eos prohibere ad me venire; talium est enim regnum coelorum quos δ amplexabatur, super quos manus imponebat, quos benedieebat. Deinde, quum legimus ), totam aliquam familiam a Paulo baptizatam esse, satis apparet, pueros etiam, qui in illorum numero erant, salutari lante ablutos esse. Deinde ircumcisio, quae gura sui baptismi, eum ο- rem maxime commendat. uero enim octavo die ireumeidi solitos nemo est qui ignoret. Ac quibus circumcisi manufacta in expoliatione corporis carnis . proderat, iisdem baptismum, qui est eircumcisio Christi non manulaeta, 4m-dessest perspicuum est. Postremo, ut Apostolus docet: si unius delicto mors regnavit per unum multo magis abundantiam gratiae, et donationis et iustitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Iesum Christum. duum itaque per Adae peecatum pueri ex origine noxam contraxerint, multo magis per Christum Dominum possunt gratiam et iustitiam consequi, ut regnent in vitam quod quidem sive baptismo seri nullo modo potest. Quare docebunt pastores, insantes omnino ba

SEARCH

MENU NAVIGATION