Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

quet pudiea sunt, quaeeunque iusta, quaecunque Sancta, eadem etiam facilia et iucunda videantur. Haec libenter eo-gitemus, haec alacri anim agamus, ut Deus in pacis sit nobiscum.

'QUAESTIO LIII.

In baptismo character indelebilis imprimitur.

Praeterea per baptismum consignamur haractere, qui exanima deleri nunquam potest; de quo nihil est, ut plura hoe loco disserantur, quum liceat ex iis, quae supra diei sunt, quum universe de sacramentis ageretur, satis multa, quae ad hoc argumentum pertinent, in hunc locum transferre. 'QUAESTIO LIV.

Baptismum iterari nunquam posse.

Sed quoniam ex characteris vi et natura ab ecclesia definitum est, baptismi sacramentum nulla ratione iterandum esse: ea de re fideles ne aliquando in errores inducantur, saepe et diligenter a pastoribus admonendi erunti oc vero Oeuit Apostolus, inquiens δὶ: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Deinde quum Romanos hortatur 3 ut mortui per baptismum in Christo caverent, ne vitam, quam ab illo accepissent, amitterent, quum inquit δ): Quod enim Christus,o tuus est peccato, mortuus est semeti hoc videtur aperte significare, sicut ille mori iterum non potest, ita nobis denuo mori per baptismum non licere. Quare sancta etiam celesias unum baptismum credere palam prostetur. Quod quidem rei naturae et rationi vehementer consentaneum esse, e eo intelligitur, quod baptismus est quaedam spiritualis regener tio. Quemadmodum igitur naturali virtute semel tantum generamur et in lucem edimur, atque, ut B. Augustinus' ait uterus non potest repeti sic etiam una est spiritualis generatio, nee baptismus ullo unquam tempore iterandus est. 'QUAESTI LV.

Illi iterato non haptigantur, qui certa conditione interposita abluuntur.

Neque vero quisquam putet, eum ab ecclesia iterari, quum adhibita huiusmodi verborum sormula aliquem abluit, de quo neertum est, an baptizatus prius fuerit: Si baptietatus es, te iterum non baptigo si vero nondum baptigatus es, ego te ba

162쪽

ΡΑRS II. CAPUT II. 155 pila in nomine Patris, et Filii et Spiritus saneti. Ita enim non impie iterari, sed sanete eum adiunetione baptismum administrari dicendum est. 'QUAESTI LVI.

Baptismus conditionalis semper elim ullum discrimen usurpandus

Qua in re tamen diligenter a pastoribus aliqua providenda sunt, in quibus sere quotidie non sine maxima sacramenti iniuria peccatur. Neque enim desunt, qui nullum seelus admitti posse arbitrentur, si quemvis sine delectu cum adiunetione illa baptietent quare si infans ad eos deseratur, nihil prorsus quaerendum putant, an is prius ablutus suerit, sed statim ei baptismum tribuunt quin etiam, quamvis exploratum

habeant, domi sacramentum administratum esse, tamen sacram ablutionem in ecclesia adhibita solenni caeremonia cum adiunctione repetere non dubitant, quod quidem sine sacrilegio sacere non possunt, et eam maeulam suscipiunt, quam di, inarum rerum seriptores irregularitatem vocant. Nam ea baptismi forma ex Alexandri Papami auctoritate in illis tantum permittitur, de quibus, re diligenter perquisita, dubium relinquitur, an baptismin rite susceperint aliter ver nunquam fas est etiam eum adiunctione baptismum alicui iterum administrare.

Quis sit postremus fructus, qui virtute baptismi hominibus eonfertur.

Praeter etera vero, quae ex baptismo consequimur, illud veluti extremum est, quo reliqua omnia videntur reserri, quod seilicet coeli aditum propter peccatum prius interclusum unicuique nostrum patefacit. Ilaec autem, quae in nobis baptismi virtute metuntur, ex iis plane intelligi possunt, quae in Salvatoris baptismo contigisse evangelica auctoritas consi immavit. Etenim Oeli aperti sunt, et Spiritus sanctus columbae speeio in Christum Dominum descendens apparuit. Ex quo significatum est eis, qui baptietantur, divivi numinis charismata impertiri, et coelorum ianuam reserari non quidem, ut simul atque baptizati sunt, sed ut magis opportuno tempore ingrediantur in illam gloriam, quum omnium miseriarum expertes, quae in beatam vitam cadere non possunt, pro mortali conditione immortalitatem assequentur. Atque hi quidem sunt baptismi fructus quos, si quidem sacramenti vim spectemus,

163쪽

aeque ad omnes pertinere dubitari non potest; sin autem, quo quisque animo affectus ad illum suscipiendum accesserit, consideremus plus minusve coelestis gratiae et fructus ad unum aliquem, quam ad alium, pervenire, omnino lateri oportet. QUAE ATI LVIII.

duae sit caeremoniarum Baptismi vis et utilitas.

Restat nunc, ut quae de huius sacramenti precationibus, ritibus et aeremoniis tradenda sint, aperte et breviter explicetur. Nam quod Apostolust de linguarum dono admonuit, quum inquit, sine fructu esse, si, quae aliquis loquitur, a fidelibus non intelligantur idem sere ad ritus et aeremonias transsere potest. Imaginem enim et significationem earum rerum prae se serunt, quae in saeramento geruntur. Quod si illorum signorum vim et potestatem fidelis populus ignoret, nou magna admodum caeremoniarum utilitas sutura esse videbitur Danda est igitur pastoribus opera, ut ea fideles inteI- ligant, certoque sibi persuadeant, si minus necessariae sint plurimi tamen faciendas, magnoque in honore esse oportere. Id vero tum instituentium auctoritas, qui sine controversia sancti Apostoli suerunt, tum sinis, euius causa caeremonias adhiberi voluerunt, satis docet. Ita enim sacramentum maioricum religione ac sanctitate administrari, ac veluti ante oculos poni praeclara illa et eximia dona, quae in e continentur, et in animos fidelium immensa Dei beneficia magis imprimi, perspicuum St.

Quoluplices sint baptismi ritus.

Sed omnes caeremoniae et precationes, quibus in baptismi administratione ecclesia utitur, ad tria capita redigendae sunt, ut in iis explicandis certus ordo a pastoribus observari possit. et quae tradita ab illis suerint, auditorum memoria saeilius retineantur. Ac primum quidem illarum genus est, quae, antequam accedatur ad baptismi sontem, servantur alterum earum, quae, quum ad ipsum sontem ventum est, adhibentur: tertium earum, quae peracto iam baptismo addi solent. QUAESTIO X.

duo tempore aqua diaptismum necessaria communi risu sit consecranda.

In primis igitur aqua paranda est, qua ad baptismum uti oportet. Consecratur enim baptismi sons, addit mysti eae

164쪽

PARS II. CAPUT II. Σ1unctionis leo. Neque id omni tempore fieri permissum est, sed more maiorum, festi quidam dies, qui omnium celeberrimi et sanctissimi optim iure habendi sunt, exspectantur, in qu rum vigiliis sacrae ablutionis aqua conficitur, quibus etiam tantum diebus, nisi necessitas aliter sacere coegisset, in veteris ecclesiae more positum fuit, ut baptismus administraretur. Sed quamvis ecclesia o tempore propter communis vitae pericula eam consuetudinem retinendam non iudicarit tamen solennes illas dies aseliae et Pentecostes, quibus baptismi aqua consecranda est, summa cum religione adhuc Observavit.

'QUAESTI LXI.

Baptizandi eur mox in eccIesiam non admittantur 'Post aquae consecrationem alia deinceps, quae baptismum antecedunt, explicare oportet. Asseruntur enim vel etiam adducuntur, qui baptismo initiandi sunt, ad ecclesiae lares, atque ab eius introitu omnino prohibentur, quod indigni sint, qui domum Dei ingrediantur, antequam a se turpissimae servitutis iugum repulerint, et istos o Christo Domino eiusque iustissimo imperio addixerint.' QUAESTI LXII.

cur haptigandi, quid petant, interrogentur et instruantur.

Τum vero sacerdos ab eis exquirit, quidnam ab eclesia petant. Quo cognito primum eos Christianae fidei doctrina, quam in baptismo prosteri debent, instituit id autem eatechismo tacitur, euius institutionis morem a Domini Salvatoris praecept manasse, nemo dubitare potest, quum ipse Apostolis iusserit in ,,Ite in mundum universum, et docet Omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii et Spiritus

sancti, docentes eos servare omnia, quaecunque mandavi vobis. Ex quo licet cognoscere, baptismum non esse administrandum, priusquam summa saltem religionis nostrae apita

exponantur.

'QUAE ATI LXIII.

Quo pacto ex veteri ecclesiae instituto calethidiari debeant rudiores

Quoniam vero eatechismi ratio ex multis interrogationibus constat, si is, qui instituitur, adulta aetate suerit ad ea, quae rogantur, ipse per se respondet; si autem infans sit, pro illo sponsor rite respondet, solennemqne sponsionem facit.

165쪽

Quis sit exorciami usus.

Sequitur exorcismus, ni ad expellendum diabolum eiu que vires frangendas et debilitandas sacris et religiosis verbisae preeationibus onseitur. QUAESTIO XV.

Cur eius, qui baptizatur, ori sal admoveatur.'

Aeeedunt ad exorcismum aliae caeremoniae, quarum singulae, ut quae mysticae sint, propriam atque illustrem signia seationem habent. Nam quum sal in illius Os, qui ad baptismum adducendus est, inseritur, hoc significari perspicuum est, eum fidei doctrina et gratiae dono consecuturum esse, ut peceatorum putredine liberetur, saporemque bonorum perum percipiat, et divinae sapientiae pabulo delectetur. 'QUAESTI LXVI.

0uid sibi velit crucis signum multis corporis partihus adhihilum.

0bsignantur praeterea signo crucis sons, oculi, pectu humeri, aures quae omnia declarant, baptismi mysteri sensus baptizati aperiri ac roborari, ut Deum excipere, praeceptaque eius intelligere ac servare possit. QUAESTIO HII.

uuare nares et aures ualivaniniantur.

Postea vero illi nares et aures saliva iniuntur, statimque ad baptismi lantem mittitur, ut quemadmodum sicaecus i ille evangelicus, quem Dominus iusserat oculos luto illitos Siloes aqua abluere, lumen recuperavit ita etiam intelligamus, sacrae illutionis eam vim esse, ut menti ad coelestem verit tem perspiciendam lumen asserat. 'QUAESTIO XVIII.

uuid doceat abrenunciatio illa Satanae, sublecia fide professione fac a ab illo, qui baptizandus ostertur.

His peractis ad baptismi sontem veniunt, ibique aliae caeremonias et ritus adhibentur, ex quibus Christianae religionis summam licet cognoscere. Sacerdos enim ter conceptis verbis eum, qui baptizandus est, interrogat se renuncias Satanae, et omnibus peribus eius, et omnibus pompis eius 7 At ille, aut eius nomine patrinus, ad singulas interrogationes

166쪽

PARS II. CAPUT II.

respondet: Abrenuneio. Igitur qui Christo nomen daturus est, hoc primum sanete et religiose polliceri debet, se diis Ium et mundum deserere, ae nullum unquam tempus lare, in quo utrumque veluti hostem deterrimum non detestetur. Deinde ad ipsum baptismi sontem consistens, interrogatur a sacerdote hoc modo: Credis in Deum Patrem omnipotentem Τ Cui ille respondet: Credo. Atque ita deinceps de reliquis symboli artieulis rogatus dem suam solenni religione profitetur. Quibus sane duabus sponsionibus omnem Christianae legis vim et disciplinam contineri perspicuum est. QUAENTI LXIX.

Cur ab eo, qui aqua salutari proximo ungendus est, petatur, numhaptizari velit.

Sed quum iam baptismum administrare oportet, quaerit sacerdos ab eo, qui baptizandus est: Num baptigari velit quo quidem per se, vel eius nomine, si insans sit, patrino annuente, statim in nomine Patris, et Filii et Spiritus sanetici

Iutari aqua eum abluit. Quemadmodum enim homo sua voluntate serpenti bediens merito damnatus est ita Dominus neminem ad suorum numerum, nisi voluntarium militem adseribi voluit, ut divinis iussis sponte obtemperans aeternam salutem consequeretur. QUAESTI LXX.

uuamobrem baptigat caput mox chrismate inungatur.

Iam postquam baptismus absolutus est, sacerdos summum baptizati verticem chrismate perungit, ut intelligat, se ab eo die Christo capiti tanquam membrum coniunctum esse, atque eius orpori insitum, et ea re Christianum a Christo, Christum vero a chrismate appellari. Quid ver elirisma significet, ex his satis intelligi, quae tunc sacerdos orat, divus Ambrosius itestatur.

uua designet, iis candida, vel album sudariolum, quo baptigatus donatur.

Induit postea sacerdos baptietatum veste alba, dicens: -Accipe vestem candidam, quam immaculatam perseras ante tribunal Domini nostri Iesu Christi, ut habeas vitam aeternam. Insantibus vero, qui vestitu non utuntur, iisdem verbis

167쪽

album sudariolum datur. Quo symbolo significari sanet Patres docent tum resurrectionis gloriam, ad quam per baptismum nascimur tum nitorem et pulchritudinem, qua dilutis

peccatorum maculis, anima in baptismo Ornatur tum innoeentiam atque integritatem, quam in omni vita baptigatus servare debet. 'QUAESTI LXXII.

duae sit ratio ardentis cerei, qui a Baptigato tenetur.'

Ε deinde cereus ardens in manum traditur, qui ostendit, fidem caritate inflammatam, quam in baptismo accepit, honorum operum studio alendam atque augendam esse. QUAESTI LXXIII.

uuare, ae cuiusmodi nomen haptizato sit imponendum.

Ad extremum vero nomen baptizat imponitur, quod quidem ab aliquo sumendum est, qui propter excellentem animi pietatem et religionem in Sanctorum numerum relatus est. Ita enim tacite fiet, ut quivis nominis similitudine ad virtutis et sanctitatis imitationem excitetur, ac praeterea, quem imitari Studeat, eum quoque precetur, et speret sibi advoeatum ad salutem tum animi, tum corporis defendendam venturum esse. Quare reprehendendi sunt, qui gentilium nomina, et eorum praecipue, qui omnium sceleratissimi fuerunt, tam diligenter consectantur, et pueris imponunt, quum ex eo intelligi possit, quanti Christianae pietatis studium aciendum existiment, qui impiorum hominum memoria tantopere delectari videntur, ut velint fidelium auros huiusmodi profanis nominibus undique

'QUAESTI LXXIV.

Summa eorum, quae de baptismi mysteriis sunt tradita.

Hae de baptismi sacrament si a pastoribus explanata suerint, nihil eorum sere praetermissum esse videbitur, quae ad hanc cognitionem maxime pertinere existimanda sunt. Demonstratum est enim, quid ipsum baptismi nomen significet, quae sit eius natura et substantia, tum ex quibus partibus constet. Dictum est, a quo institutus suerit, qui ministri ad consciendum sacramentum neeessarii sint, quos tanquam paedagogos ad sustenuindam baptizati imbecillitatem adhiberi oporteat. Traditum est etiam, quibus et quemadmodum animo asseetis baptismus administrari debeat quae sit eius virtus et efficientia; postremo qui ritus et caeremoniae serventur,

168쪽

ΡARS II CAPUT III. EG quantum proposita ratio postulabat, satis copiose explicatum est. Quae omnia ob eam praecipue causam docenda esse pastores meminerint, ut fideles in hac cura et cogitatione perpetuo versentur, ut in iis, quae sancte et religiose spoponderunt, quum baptismo initiati sunt, fidem servetat, atque eam vitam instituant, quae sanctissimae Christiani nominis prosessioni respondeat.

D e aeramento Confirma fionis. QUAESTIO L.

Cur nodie quam maxime confirmationis virtus sit explicanda.

Si in sacrament confirmationis explieando pastorum diligentia requirenda unquam suit, nunc certe opus est, illud quam maxime illustrare, quum in sancta Dei celesia hoc sacramentum a multis Omnino praetermittatur, paucissimi vero sint, qui divinae gratiae ructum, quem deberent, ex eo capere studeant. Quare fideles ita de huius sacramenti natura, vi dignitate, tum in die Pentecostes, quo praecipue die administrari solet, tum aliis etiam diebus, quum id pastores commode fieri posse iudicaverint, oeendi erunt, ut intelligant, non solum negligendum non esse, sed summa cum pietate et religione suscipiendum, ne ipsorum culpa maximoque malo eveniat, ut frustra in eos divinum hoc beneficium ollatum esse videatur. 'QUAESTIO II.

duare ec Iesia hoc sacramentum confirmationem voearat. v

Sed ut a nomine initium sumatur, confirmationem ab ec- elusia hoe saeramentum ideirco vocari docendum est, quoniam, qui baptizatus est, quum ab episeopo sacro chrismate ungitur, additis solennibus illis verbis: Signo te signo erucis, et Onfirmo te chrismate saIutis, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti, nisi aliud saeramenti efficientiam impediat, novae virtutis robore firmior, atque adeo persectus Christi miles esse incipit.

169쪽

EGE CATECHISMI AD PAROCHOS QUAESTI III.

Confirmatio verum est novae Iegis saeramentum

In confirmatione autem veram et propriam sacramenti rationem catholica ecclesia semper agnovit, quod et Melchiadesi Pontifex et plures etiam alii sanctissimi et vetustissimi Pontifices aperte declarant. Ac sanetus Clemens eius veritatis doctrinam graviori sententia comprobare non potuit. Inquit enim: omnibus sestinandum est sine mora renasci Deo, et demum ab episcopo consignari, id est, septiformem gratiam Spiritus sancti percipere, quum alioqui perlaetus Christianus nequaquam esse possit is, qui iniuria et voluntate, non autem necessitate compulsus, hoc sacramentum praetermiserit, ut a B Petro accepimus, et ceteri Apostoli praecipiente Domino docuerunt. an vero eandem fidem doctrina sua confirmarunt, qui eodem spiritu pleni pro Christo sanguinem profuderunt, Urbanus, Fabianus, Eusebius, Romani Pontifices, quemadmodum ex eorum decretis licet perspicere. QUAESTIO IV.

Sacri doctores, qui huius sacramenti meminerunt.

Accedit praeterea sanctorum Patrum consentiens auctoritas, inter quos Dionysius Areopagita, Athenarum episcopus, quum dioeret, qua ratione hoc sacrum unguentum conscere, eoque uti oporteret, ita inquit δ): Baptietatum sacerdotes induunt veste congrua munditiae, ut ad pontificem dueant ille vero sacro atque prorsus divino unguent baptietatum signans, sacratissimae communionis participem facit. Eusebius quoque Caesariensis' tantum huic sacramento tribuit, ut dicere non dubitarit, Novatum haeretieum Spiritum sanctum promereri non potuisse, quia, quum baptizatus esset in gravi aegritudine, signaculo chrismatis non est signatus. Sed clarissima habemus huius rei testimonia tum a divo Ambrosio in eo libro, quem de iis, qui initiantur, inseripsit β); tum a divo Augustino in libris, quos adversus etiliani Donatistae epistolassi edidit, quorum uterque adeo de huius sacramenti veritate nihil dubitari posse existimavit, ut eam Seripturae etiam locis doeeat ae eonfirmet. Quare alter quidem verba illa Apostoli ): Nolito contristare Spiritum sanetum Dei, in quo signati estis, alter vero, quod in Psalmis legitur δ): Sie ut

170쪽

PARS Il. CAΡUT III. Ga unguentum in eapite, quod descendit in barbam barbam Aaron, tum illud eiusdem Apostoli ): Caritas Dei dissus est in ordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis, ad confirmationis saeramentum referri testatus est. QUAESTI V.

Unde distinctio sacramentorum sit petenda. v

duamvis autem a Melchiades dictum sit, baptismum confirmationi maxime coniunctum esse: non idem tamen aeramentum, sed ab alter longe disiunctum existimandum est. Constat enim varietatem gratiae, quam singula sacramenta tribuunt, et rei sensibus subiectae, quae ipsam gratiam signi-seat, tacere, ut varia quoque et diversa sacramenta sint. duum igitur baptismi gratia homines in novam vitam gignantur, confirmationis autem sacramento, qui iam geniti sunt, viri evadant, evacuatis ), quae erant parvuli: satis intelligitur, quantum in naturali vita generati ab incremento distat, tantundem inter se differre baptismum, qui regenerandi vim habet, et onfirmationem, cuius virtute fideles augescunt, et persectum animi robur assumunt. Praeterea quoniam novum atque distinctum sacramenti genus constituendum es ibi animus in novam aliquam difficultatem incurrit: saeile perspici potest, quemadmodum baptismi gratia ad mentem fide inso mandam indigemus, ita etiam maxime conducere, fidelium animos alia gratia confirmari, ut nullo poenarum, suppliciorum, mortis periculo aut metu, a verae fidei consessione deterr antur. Quod quidem, quum sacro confrmationis chrismate es-liciatur, ex eo aperte colligitur, huius sacramenti rationem a Baptismo diversam esse. Quare Metelliades 3 Pontifex utriusque discrimen accurata ratione persequitur, ita scribens: -In baptismate homo ad militiam reeipitur, et in confirmatione Oarmatur ad pugnam. In fonte baptismatis Spiritus sanetus plenitudinem tribuit ad innocentiam eonfirmatione autem persectionem ad gratiam ministrat. In baptismo regeneramur ad vitam post baptismum ad pugnam eonfirmamur. In Baptismo abluimur post baptismum roboramur. Regeneratio per se salvat in pae baptismum recipientes confirma-ii armat atque instruit ad agones. Verum haec iam non ab aliis conciliis tradita, sed praecipue a sacra synodo Tri-

SEARCH

MENU NAVIGATION