Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

dentina decreta sunt, ut iam de iis non soIum aliter sentire, sed ne dubitare quidem ullo modo liceat. 'QUAE ATI VI.

uuls saeramenti confirmationis sit auctor. v

quoniam vero supra demonstratum est, quam necessarium esset communiter de omnibus sacramentis Oeere, a quonam

ortum habuerint: idem etiam de confirmatione tradere oportet, ut fideles huius sacramenti sanctitate magis assciantur. Igitur a pastoribus explicandum est, Christum Dominum non solum eius auctorem fuisse, sed sanct Fabiano in Pontifico Romano teste chrismatis ritum et verba, quibus in eius administratione catholica ecclesia utitur, praecepisse. Quod quidem iis laeti probare poterit, qui confirmationem sacrame tum esse confitentur, quum sacra Omnia mysteria humanae naturae vires superent, ne ab alio, quam a Deo possint institui. Iam vero, quae sint eius partes, ac primum quidem de materia dicendum est. 'QUAESTI VII.

Quae sit sacri huius mysterii materia 'Hae autem chrisma appellatur, quo nomine a Graecis aecepto etsi profani seriptores quodlibet unguenti genus signis- eant, illud tamen, qui res divinas tradunt, communi loquendi

consuetudine ad illud tantummodo unguentum accommodarunt, quod ex oleo et balsam solenni episcopi conseeratione conscitur. Quare duae res Orporeae permixtae confirmationis materiam praebent quae quidem diversarum rerum ompositio, quemadmodum multiplicem Spiritus sancti gratiam, quae eonfirmatis tribuitur, declarat, ita etiam ipsius saeramenti excellentiam satis ostendit. Quod autem ea sit huius sacramenti materia quum sancta ecclesia et concilia perpetuo docuerunt, tum a sanct Dionysio et complurimis aliis gravissimis Patribus traditum est, inprimisque a Fabiano Pontifieo' , qui Apostolos chrismatis consectionem a Domino aecepisse, nobisque reliquisse testatus est. 'QUAESTI VIII.

uuid oleum in materia confirmationis signisseet

Neque vero ulla alia materia, quam chrismatis, aptior videri poterat ad illud declarandum, quod hoc saeramento ess-

172쪽

estur oleum enim, quod pingue sit, et natura sua manet ac dissiuat, gratiae plenitudinem exprimit, quae per Spiritum sanetum a Christo capite in alios redundat atque est unditur, seste- ut unguentum in quod descendit in barbam Aaron, usque in oram vestimenti eius; unxit enim eum Deus oleo laetiliae prae consortibus suis: ac de plenitudiuo δ eius nos

omnes accepimus.

'QUAESTI IX.

uuid balsamum oIeo adminium hic admoneat

Balsamum vero, cuius odoratus iucundissimus est, quid aliud significat, quam fideles, quum sacramento confirmationis perficiuntur, eam virtutum omnium suavitatem essundere, ut illud Apostoli queant dicere ): Christi bonus odor sumus Deor abet praeterea balsamum eam vim, ut, quicquid eo eircumlitum fuerit, putrescere non sinat quod quidem ad huius sacramenti virtutem significandam valde accommodatum videtur, quuin plane e stet, fidelium animos coelesti gratia quae in confirmatione tribuitur, praeparatos sacile a scelerum contagione defendi posse. QUAE ATIO X.

Cur necesse sit, enrisma ab episcopo consecrari.

Consecratur autem chrisma solennibus caeremoniis ab episcopo ita enim Salvatorem nostrum docuisse in extrema coena, quum chrismatis confieiendi rationem Apostolis commendaret, Fabianus Pontifex, sanctitate et martyrii gloria clarissimus, tradidit quanquam, cur ita seri debuerit, ratione etiam ostendi potesti tenim in plerisque aliis sacramentis Christus ita eorum materiam instituit ut sanctitatem quoque illi tribuerit; non solum enim aquam elementum baptismi esse voluit, quum inquit β): Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei: sed quum ipse baptizatus est, effecit, ut ea deinceps vi sanctificandi praedita esset. Quare dictum a sanet Chrysostomo β): Aqua baptismi purgare peceata redentium non posset, nisi laetu dominici torporis sanctifieata fuisset. Quoniam igitur Dominus hanc confirmationis materiam usu ipso et tractatione non sacravit, necessarium est, ut sanctis et religiosis precationibus conse-eretur, neque ad alium ea consectio, nisi ad episcopum per

173쪽

tinere potest, qui eiusdem saeramenti ordinaritas minister institutus est. 'QUAESTI XI.

Quae sit huiua Sacramenti forma.

Sed explicanda erit praeterea altera pars, ex qua Sacra mentum constituitur, larma scilicet et verba, quae ad sacram unctionem adhibentur monendique deles, ut in hoc sacramento suscipiendo, tunc maxime, quum ea pronunciari animadvertunt, ad pietatem, fidem et eligionem animos excitent, ne quid eoelesti gratiae impedimenti esse possit. His igitur verbis confirmationis forma absolvitur: Signo de signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti. Sed tamen si ad veritatem rationem quoque revocemus, idem facile probari potest. tenim sacramenti sorma ea omnia continere debet, quae ipsius sacramenti naturam et substantiam explicant.' QUAESTI XII.

Hane esse persectam huius Sacramenti formam, quo modo eonfirmetur.

Atqui maxime haec tria in confirmatione Observanda sunt: divina potestas, quae ut principalis causa in sacramento peratur tum robur animi et spiritus, quod per aeram unctionem si delibus ad salutem tribuitur deinde signum, quo not tur is, qui in certamen Christianae militiae descensurus est. Ac primum quidem verba illa: In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, quae extremo loco posita sunt alterum ea; confrino te elirismate salutis, quae in medio sunt; tertium, quae in priveipi formae locantur: Signo te signo crucis, satis declarant quamquam, si etiam ratione aliqua probari non possit, hanc esse huius sacramenti veram et absolutam formam, ecclesiae catholicae auctoritas, cuius magisterio ita semper edocti fuimus, non patitur, nos ea de requiequam dubitare. 'QUAESTIO XIII.

duis sit proprius saeramenti confirmationis minister. v

Doeere etiam pastores debent, quibus potissimum huius saeramenti administrati commissa sit. Nam quum multi sint, ut est apud Prophetam ), qui currant, neque tamen mittantur:

174쪽

necesse est, qui vere et legitimi eius ministri sint, tradere, ut fideIis populus confirmationis saeramentum et gratiam consequi possit. Iolum itaque episeopum huius sacramenti Onsciendi ordinariam potestatem habere, sacrae literae ostendunt. Nam in aetis Apostolorum i legimus, quum Samaria verbum Dei accepisset, Petrum et Ioannem ad eos missos esse, qui oraverunt pro ipsis, ut acciperent Spiritum sanctum nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant.

dii in loco licet videre, eum, qui baptizaVerat, quod tantum

esset diaconus, confirmandi potestatem nullam habuisse sed munus illud persectioribus ministris, hoc est Apostolis, rese vatum esse. Quin etiam, ubicumque sacrae scripturae huius sacramenti mentionem faciunt, idem observari potest. Neque ad eam rem demonstrandani desunt S. Patrum atque Pontificum Urbani, usebii, Damasi, Innocentii Leonis, clarissimates tunonia, quemadmodum ex eorum decretis perspicuum est. Divus quoque Augustinus 7 graviter queritur de corrupta Aegyptiorum et Alexandrinorum consuetudine, quorum sacerdotes audebant confirmationis sacramentum administrare Ae iure quidem ho laetum esse, ut eiusmodi munus ad episcopos deserretur, hac similitudine possunt pastores declarare. Ut enim in exstruendis aedificiis etsi fabri, qui inferiores ministri sunt, eaementa, calcem, ligna, et reliquam materiam parant atque componunt, absoluti tamen operis ad architectum speetat cita etiam hoc sacramentum, quo veluti spirituale aedificium perseitur, a nullo alio, nisi a summo acerdote, administrari opus erat. 'QUAESTI XIV.

cur in confirmatione patrini assumantur, et quae in confimatione affinitaseontrahatur.'

Additur vero etiam patrinus, quemadmodum in baptismo seri demonstratum est. Nam si, qui gladiatoriam dimicationem subeunt, alicuius indigent, cuius arte et onsilio doceantur, quibus ictibus ac petitionibus, salvis ipsis, eonseere adversarium possint quanto magis deles, quum sacramento eonfirmationis, quasi firmissimis armis tecti a muniti in spirituale certamen, ut aeterna salus proposita est, descendunt, lueis ac monitoris indigebunt Recte igitur ad huius quoque saeramcnti administrationem patrini advocandi sunt, quibuscum

175쪽

BR CATECHISΜ Α ΡΑROcHOS eadem spiritualis amnitas coniungitur, quae legitima nuptiarum laedera impedit, ut antea oeuimus, quum de patrinis ageretur, qui ad baptismum adhibendi sunt.

Confirmationis saeramentum non est absolute necessarium, non tamen praetermittendum.'

Sed quoniam saepe evenit, ut fideles in hoc sacramento suscipiendo aut praepropera estinatione, aut dissoluta quadam negligentia et cunctatione utantur, nam de iis, qui ad eum impietatis gradum venerunt, ut illud contemnere et aspemnari audeant, nihil est quod dicamus) aperiendum est etiam pastoribus, qui, qua aetate, quo pietatis studi praediti esse debeant, quibus confirmationem dare portet. Atque illud inprimis docendum est, hoe sacramentum eiusmodi necessitatem non habere, ut sine eo salvus quis esse non possit. Quamquam vero necessarium non est, a nemine tamen praetermitti

debet, sed potius maxime cavendum est, ne in re sanctitatis plena, per quam nobis divina munera tam large impertiuntur, aliqua negligentia committatur. Quod enim omnibus ommuniter ad sanctifieationem Deus proposuit, ab omnibus etiam

summo studio expetendum est. QUAESTI HI.

Confirmationis sacramentum ab omnibus auscipiendum demonstratur.

Ac sanetus quidem Lucas, quum admirabilem illam Spiritus sancti effusionem describeret, ita inquit Et laetus est repente de coelo sonus, tanquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum; deinde paucis interieetis: -Et repleti sunt omnes Spiritu sancto. Ex quibus verbis licet intelligere, quoniam domus illa sanctae ecclesiae figuram et imaginem gerebat, ad omnes deles confirmationis sacramentum euius initium ab eo die ductum est, perlinere. Atque id etiam ex ipsius saeramenti ratione acile colligitur; illi enim mero chrismate confrmari debent, quibus spirituali increment opus est, et qui ad perlaetum Christianae religionis habitum perducendi sunt. At nulli id non maxime eonvenit ut enim ho spectat natura, ut qui in lucem eduntur adolescant, atque ad perseetam aetatem perveniant, etiam si interdum quod vult minus assequatur: ita communis omnium

176쪽

ΡRRSU. CAPUT III. IED mater atholica ecclesia vehementer optat, ut in eis, quos per baptismum regeneravit, Christiani hominis sorma perseete absolvatur. Id autem, quoniam mysticae unctionis sacramento enicitur, perspicuum est, eam ad universos fideles aeque

pertinere.

uua aetate christiani ad hoc Sacramentum sint admittendi.

In quo illud observandum est, omnibus quidem post baptismum confirmationis sacramentum posse administrari, sed minus tamen expedire hoc seri, antequam pueri rationis usum habuerint. Quare si duddecimus annus non exspectandus videatur, usque ad septimum certe hoc sacramentum disserre, uiaxime convenit. Neque enim eonfirmatio ad salutis necessitatem instituta est, sed ut eius virtute optime instructi et parati inveniremur, quum nobis pro Christi fide pugnandum esset ad quod sane pugnae genus pueros, qui adhuc usu rationis

earent, nemo aptos esse iudicarit. QUAESTIO XVIII.

ouo pacto, qui iam aetate sunt provectiores, Sisin hoc sacramentum praeis parare debeant.

Ex his igitur meitur, ut, qui adulta iam aetate cons

mandi sunt, siquidem huius sacramenti gratiam et dona consequi cupiant, eos non solum fidem et pietatem asserre, sed graviora etiam peccata, quae admiserunt, ex animo dolere oporteat. Qua in re elaborandum est, ut peceat etiam prius consteantur, et pastorum cohortatione ad ieiunia et alia pietatis opera suscipienda incitentur, admoneanturque laudabilem illam antiquae ecclesiae consuetudinem renovandam esse, ut non nisi ieiuni hoc sacramentum susciperent. Quod quidein fidelibus facile persuaderi posse existimandum est, si huius saeramenti dona admirabilesque effectus intellexerint.' QUAESTI XIX.

uul sint eonfirmationis effectus.

Itaque pastores docebunt, confirmationem hoc cum eteris sacramentis commune habere, ut, nisi impedimentum aliquod ex parte eius, qui reeipit, inseratur, novam gratiam tribuat Etenim hae saera et mystica signa eiusmodi esse demonstratum est, quae gratiam declarant atque efficiunt ex quo sequitur, ut peeeata etiam eondonet a remittat, quoniam gratiam simul cum peccato ne sngere quidem nobis ieet.

177쪽

Ezo CATECHISMI AD PAROCHOS Sed praeter haec, quae cum aliis communia censenda sunt, primum quidem illud proprie confirmationi tribuitur, quod baptismi gratiam perficit. Qui enim per baptismum Christiani

essecti sunt, quasi insantes modo geniti, teneritatem adhuc et mollitiem quandam habent, ac deinde chrismatis sacramento adversus Omnes carnis, mundi et diaboli impetus robustiores fiunt, et eorum animus in fide omnino confirmatur ad Onstendum et glorificandum nomen Domini nostri Iesu Christi, ex quo etiam nomen ipsum inventum esse nemo dubitarit. QUAESTIO XX.

Confirmationis nomen unde ductum sit.

Neque enim, ut quidam non minus imperite quam impie finxerunt, confirmationis vocabulum ab eo deducitur, quod olim, qui insantes baptizati erant, quum iam adulti essent, ad episcopum adducebantur, ut fidem Christianam, quam in baptismo susceperant, confirmarent, ita ut confrinatio nihil aeatechesi disserte videatur; cuius consuetudinis nullum probatum testimonium asserri potest. Sed ab eo nomen rei impositum est, quod huius sacramenti virtute Deus in nobis id con-srmat, quod baptism operari oepit, nosque ad Christianae soliditatis persectionem adducit. Nec vero cons a solum, sed anged etiam, de quo Melchiades ita testatur ): Spiritus sanetus, qui super aqua baptismi salutifer deseendit illapsu, in sonte plenitudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam. Deinde non auget modo, sed admirabili quadam ratione auget. Hoc autem pulcherrime indumenti translatione Seriptura signifieavit atque expressit; inquit enim Dominus Salvator, quum de hoc sacramento loqueretur ): Sedete in civitate, quoad usque induamini vi tute ex alto. QDAEATIO XXI.

Virtus confirmationis ex his, quae Apostolis evenerunt, declaranda.

Quodsi pastores voluerint divinam huius saeramenti Teientiam stendere hoe vero ad Ommovendos fidelium animos maximam vim habiturum esse dubitari non potest), satis erit, quid ipsis Apostolis evenerit, explicare. Illi enim ante passionem, vel sub ipsam passionis horam, adeo infirmi et remissi fuerunt, ut, quum Dominus Omprehensus est, statim se

178쪽

PARS II. CAΡUT III. T in fugam coniecerint Petrus vero, qui celesiae petrae sundamentum designatus erat, et summam constantiam excelsique animi magnitudinem prae se tulerat, unius mulierculae voce perterritus, se Iesu Christi discipulum esse, non semel aut iterum, sed tertio negaverit ac post resurrectionem omnes propter metum Iudaeorum inclusi domi se continuerint. At vero in die Penteeostes tanta Spiritus sancti virtute omnes repleti sunt, ut dum evangelium, quod eis commissum erat, non solum in Iudaeorum regione, sed in universo orbe audacter et libere disseminarent, nihil sibi felicius accidere posse existimaverint, quam quod digni haberenturi), qui pro

Christi nomine contumeliani, incula, tormenta, cruces perferrent.

'QUAESTI XXII.

Confirmatis charaeierem imprimit, et iteruri non potest.

IIabet praeterea confirmati eam vim, ut charaeterem im-ptimat quo fit, ut nulla unquam ratione iterari possit, quod etiam in baptismo supra observatum est, ac de saeramento ordinis quoque suo loco planius exponetur. Hae igitur, si a pastoribus saepe et aeeurate explicata erunt, vix fieri poterit, quin fideles, cognita huius saeramenti dignitate atque utilitate, illud summa cum diligentia sancte et religiose suscipere studeant. Restat nunc, ut aliqua etiam de ritibus et caeremoniis, quibus in hoc sacramento administrando atholica eclesia utitur, breviter perstringantur quae explieati quanto usui sutura sit, pastores intelligent, si, quae antea dicta sunt, quum hic locus tractaretur, repetere Voluerint.' QUAESTIO XXIII.

Quare eorum, qui eonfirmantur, frons ad modum erucis inungatur.

Qui igitur eonfirmantur sacro chrismate, in fronte unguntur. Nam hoc sacramento Spiritus S in animos fidelium sese infundit, in eisque robur et sortitudinem auget, ut in spiritualieertamine viriliter pugnare, et nequissimis hostibus resistere queant. Quocirca declaratur, eos nullo metu aut verecundia, quarum Delionum signa maxime in fronte solent apparere, libera Christiani nominis onsessione absterrendos esse. Praeterea nota illa, qua Christianus, eteris, veluti miles insignibus quibusdam ab aliis distinguitur, in illustriori corporis parte imprimenda erat.

179쪽

duo potissimum tempore hoc sacramentum conferatur.

Sed illud quoque solenni religione in ecclesia Dei servatum est, ut in Pentecoste praecipue o sacramentum administraretur, quod o maxime die Apostoli Spiritus S. virtute roborati et confirniati sint, cuius divini laeti recordatione fideles admonerentur, quae quantaque mysteria in sacra unctione cogitanda essent. QUAESTIO XXV.

Cur episωpus alapam instigat, et pacem confirmato imprecetur. .

Deinde vero qui unetus et confirmatus est, ut meminerit, se tanquam sortem athletam paratum esse portere ad omnia adversa invicto animo pro Christi nomine serenda, manu leviter in maxilla ab episcopo caeditur. Postremo autem pax ei datur, ut intelligat, se gratiae coelestis plenitudinem et pacem, quae in exsuperat omnem sensum, Consecutum esse. Atque haec summa eorum sit, quae de chrismatis sacramento

a pastoribus, non tam quidem nudis verbis et oratione, quam inflammato quodam pietatis studio explicanda sunt, ut ea in animis intimisque fidelium cogitationibus inserere videantur.

De Sacramento Eucharranae.

QUAESTIO 1.

uuare mysterta eucnaristiae summa eum reverentia tractari et suseipi debeant. ο

Quemadmodum ex omnibus aeris mysteriis, quae nobis tanquam divinae gratiae certissima instrumenta Dominus Sauvator noster commendavit, nullum est, quod cum sanctissimo eucharistiae sacramento Omparari queat ita etiam nulla o vior alleuius sceleris animadversi a Deo metuenda est quam si res omnis sanctitatis plena, vel potius, quae ipsum sanctitatis auetorem et sontem continet, neque sanete neque religiosea fidelibus traetetur. Id vero Apostolus et sapienter vidit, et de eo nos aperte admonuit. Nam quum declarasset, quanto

180쪽

PARS II. CAPUT IV Iza illi scelere obstricti essent, qui orpus Domini non diiudiearent, statim suriecit ): Ideo inter vos multi infirmi, et imbecilles, et dormiunt multi. Ut igitur fidelis populus, quum

eoelesti huic sacramento divinos honores tribuendos esse i tellexerit, et gratiae uberes fructus capiat, et iustissimam Dei iram effugiat, illa omnia a pastoribus diligentissime exponenda erunt, quae eius maiestatem magis illustrare posse

videantur.

uua de causa et quando eueharistiae sacramentum sit institutum.

Qua in re pus erit, ut Pauli 3 Apostoli rationem secuti, qui se, quod a Domino acceperat ), Corinthiis iradidisse pro-

sessus est, in primis huius sacramenti institutionem fidelibus explicent. Ita vero gestam rem esse, ex Evangelista perspieue colligitur. Quum enim Dominus dilexisset suos, in finem dilexit eos, euius quidem amoris ut divinum aliquod atque admirabile pignus daret, sciens horain iam adveni se, ut transiret ex hoc mundo ad Patrem, ne ullo unquam tempore a suis abesset, inexplicabili consilio, quod omnem naturae ordinem et conditionem superat, perfecit. tenim, celebrata eum discipulis agni paschalis oena, ut figuraveritati, umbra corpori cederet, panem' accepit, eoque gratias agens benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et dixit Aeeipite et manducate: ο est corpus meum, quod

pro vobis tradetur hoc tacite in meam commemorationem. Similiter et calicem accepit, postquam coenavit, dicens: Hic ealix novum testamentum est in meo sanguine. Ilo facite, quotiescunque bibetis, in meam commemorationem. QUAESTI III.

cur hoe sacramentum eueharistia vocetur.

Huius ergo admirabilis saeramenti dignitatem atque ex-eellentiam, quum sacri scriptores seri nullo modo posse intelligerent, ut uno vocabulo demonstrarent, pluribus eam nominibus exprimere conati sunt. Interdum enim eueharistiam appellant; quod verbum vel bonam gratiam, vel gratiarum actionem latine reddere possumus. A reet quidem bona gratia dicendum est, tum quia vitam aeternam, de qua scriptum est Gratia Dei vita aeterna, praesignificat:

SEARCH

MENU NAVIGATION