Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

llo CATECHISMI AD AROCHOS tum quia Christum Dominum, qui vera gratia atque omnium

charismatum lans est, in se contine Nec vero minus apte gratiarum actionem interpretamur: siquidem, quum hanc purissimam hostiam immolamus, immensas quotidie gratias pro universis in nos beneficiis Deo agimus, atque in primis pro eius gratiae tam excellenti bono, quam nobis hoc sacramento tribuit. Sed id ipsum etiam nomen cum iis, quae a Christo Domino gesta esse in hoc mysteri instituendo legimus, optime convenit. Etenim panem accipiens regit, ac gratias egit. David quoque, quum huius mysterii magnitudinem contemplaretur, antequam carmen illud pronunciaret i) ,,Memoriam Dei mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se: gratiarum actionem praeponendam existimavit, quum inquit ): Consessio et magniscentia pus eius. QUAESTI ri .

Quare hoc sacramentum communio, pacis et earitalis saeramentum nominetur. ο

Frequenter etiam nomine sacrificii deelaratur de quo D sterio paulo post latius dicendum erit. Vocatur praetereaeommunio quod verbum ex illo Apostoli loco sumptum esse liquet, ubi ita 'in ,,Calix benedictionis, ut benedielmus, nonne communicatio sanguinis Christi est et panis, quem frangimus, nonne participatio orporis Domini str Nam, ut Damascenus 3 explanavit, hoc sacramentum Christo nos copulat, atque eius carnis et deitatis participes efficit, nosque internos in eodem Christo conciliat ac coniungit, et veluti unum corpus coagmentat. Ex quo factum est, ut sacramentum etiam paeis et caritatis diceretur, ut intelligeremus, quam indigni sint Christiano nomine, qui inimicitias exercent, diaque dissidia et discordias, ut teterrimas fidelium pestes, omnino exterminandas esse, quum praesertim quotidian religionis nostra saerificio nihil nos studiosius servare, quam pacem et

ealitatem profiteamur. QUAESTI V.

Qua ratione idem sacramentum viaticum et coena dicatur.

Sed viaticum etiam frequenter a sacris scriptoribus appellatur, tum quia spiritualis cibus est, quo in huius vitae pe-

l. 4. e. la.

182쪽

PARS II. CAPUT IV. 121

regrinatione sustentamur, tum quia vim nobis ad aeternam gloriam et felicitatem munit. Quare ex veteri eelesiae e tholieae instituto servari videmus, ut nemo delium sine hoe sacramento e vita excedat A vetustissimi quidem Patres, Apostoli avetoritatem secuti, coenae etiam homine sacram eucharistiam interdum vocarunt, quod in illo novissimae oena salutari mysterio a Christo Domino sit instituta. 'QUAE ATI VI.

Eucharisii etho aut potu sumpto confici et sumi non potestis

Neque vero propterea a cibo aut potione eueharistiam eonficere aut sumere licet, quod ab Apostolis salutariter introducta consuetudo, quemadmodum veteres scriptores memoriae prodiderunt, perpetuo retenta ac servata est, ut a ieiunis tantum perciperetur. QUAESTIO VII.

Eucharistia veri nominis sacramentum est.

Sed explicata nominis ratione docendum erit, hoe verum esse sacramentum, atque unum ex septem illis, quae sancta ecclesia semper religiose coluit ac Venerata est. Nam quum calleis onsecratio sit, mysterium fidei appellatur. Praeterea, ut infinita paene sacrorum scriptorum testimonia mittamus, qui hoc inter vera saeramenta numerandum esse, perpetuo senserunt, ex ipsa ratione et natura saeramenti idem eonviveitur. Etenim in eo signa sunt externa et sensibus subiecta.

Habet deinde gratiae significationem et efficientiam. Praeterea de Christi institutione neque Evangelistae, neque Apostο-lus dubitandi locum relinquunt. Quae omnia quum in unum conveniant ad sacramenti veritatem confirmandam, nullis aliis argumentis opus esse perspicitur. 'QUAE ATI VIII.

ΜαIta esse in hoc sacramento, quibus sacramenti nomen conventat.

Sed illud diligenter pastoribus observandum est, multa in hoc mysteri esse, quibus aliquando saeramenti nomen sacri scriptores tribuerunt. Interdum enim et onsecratio et e eeptio, frequenter vero et ipsum Domini orpus et sanguis, qui in eueharistia eontinetur, sacramentum vocari consuevit. Inquit enim . Augustinust sacramentum hoc duobus constare, visibili scilicet elementornm specie, et invisibili earne

I I. e. 48. Dist. U. de cons.

183쪽

1 CATECHISΜI AD AROCHOS et sanguine ipsius Domini nostri Iesu Christi. Atque ad eundem modum hoc sacramentum adorandum esse, nimirum eo

pus et sanguinem Domini intelligentes, affirmamus. Verum hae Omnia minus proprie sacramenta dici perspicuum est. Ipsa autem panis et vini species veram et absolutam huius nominis rationem habent. QUAESTI LX.

duomodo differat eucharistia a reliquis omnibu saeramentis. ο

Sed quantum hoc saeramentum a reliquis omnibus differat, facile colligitur. Nam cetera sacramenta materiae superficiuntur, dum scilicet alicui administrari ea eontingit Baptismus enim sacramenti naturam tune adipiscitur, quum reipsa homo aqua abluitur; at vero ad eucharistiae persectionem satis est ipsius materiae consecratio utrumque enim sacramentum esse non desinit, quamvis in pyxide asservetur. Deinde in consciendis aliis sacramentis nulla sit materiae atque elementi in aliam naturam mutatio etenim baptismi aqua, aut chrismatis leum, quum illa Sacramenta administrantur, priorem aquae et olei naturam non amittunt in eucharistia vero, quod panis et vinum ante eonsecrationem erat, consecta consecratione vere est corporis et sanguinis Domini substantia.

QUAESTIO M

Duplex eucharistiae materia duo sacramenta non instituit. ο

Licet autem duo sint elementa, panis scilicet et vinum, ex quibus integrum eucharistiae sacramentum conficitur, non tamen plura sacramenta, sed unum tantum esse, ecclesiae a e toritate docti confitemur aliter enim septenarius sacramentorum numerus, quemadmodum semper traditum, atque a con-eiliis Lateranensi, Florentino et Tridentino decretum est, constare non poterit. Nam quum huius sacramenti gratia unum corpus mysticum eniciatur, ut Sacramentum ipsum rei, quam efficit, conveniat, unum esse oportet, atque unum quidem, non

quia individuum sit, sed quia unius rei significationem habeti Νam quemadmodum cibus et potio, quae duae diversae res

sunt, ad unam tantum rem adhibentur, ut scilicet vires eorporis reficiantur: ita etiam duas illis diversas sacramenti species respondere consentaneum fuit, quae ibum spiritualem significarent, quo mentes sustinentur et recreantur. Quare a Domino Salvatore dictum est ) Caro mea vere est cibus,

184쪽

et sanguis meus vere est potus. Sed diligenter explieandum est, quid eucharistiae sacramentum significet, ut fideles, saera

mysteria oeulis intuentes, simul etiam divinarum rerum On- templatione animum pascant.

uuartim rerum signifiealio hoc sacramento includatur.

Tria vero sunt, quae nobis hoc sacramento indicantur. Primum est Christi Domini passio, quae iam praeteriit; ipse enim docuit sello facite in meam commemorationem, et Apostolus testatus est: duotiescunque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat. Alterum est divina et coelestis gratia quae praesens ad animam alendam et conservandam hoc sacramento tribuitur. Quemadniodum enim baptismo in novam vitani gignimur, confirmatione roboramur, ut Satanae repugnare, et palam Christi nomen profiteri possimus ita eucharistiae sacramento alimur ac sustentamur. Tertium est, quod futurum praenunciat, aeternae iucunditatis et gloriae Ductus, quem in coelesti patria ex Dei promissione capiemus. Haec igitur tria quae instantis, praeteriti et consequentis temporis varietato distingui perspicuum est, sacris mysteriis ita significantur, ut totum aeramentum, quamvis ex diversis speciebus constet, ad singula horum declaranda tanquam ad unius rei significationem reseratur.

uuae sit huius sacramenti materia, et cuiusmodi panis sit consecrandus.

Sed in primis cognoscenda est a pastoribus huius saeramenti materia, tum ut ipsi rite illud possint conficere, tum etiam ut fideles admoneantur, euius rei symbolum sit, atque citis rei, quam significat, studio et desiderio exardescant. Duplex itaque est huius saeramenti materia altera panis ex tritic consectus, de qua primo agetur de altera postea dicendum erit. Nam, ut docent Evangelistae Mathaeus δὶ, Mareus 3 et Lucas in Christus Dominus panem in manus accepit, benedixit, et regit dicens: Hoc est Orpus meum. Apud Ioannem ' quoque iden Salvator noster se ipsum panem appellavit, quum tuquit Ego sum panis vivus, qui de coelo de

185쪽

scendi. duum autem varia sint panis genera, vel quia, teria disserunt, ut quum alius ex tritieo, alius ex hordeo, aut ex leguminibus eterisque terrae Ductibus onsectus est, vel quia diversis qualitatibus praediti sunt uni enim sementum additur, alter vero sementi omnino expers esse potest) quod ad primum attinet, Salvatoris verba Ostendunt, panem ex tri-lie eonfici portere communi enim loquendi consuetudine, quum panis a solute dicitur, panem ex tritie intelligi satis eonstat. Id etiam veteris Testamenti gura declaratur. Praeceptum enim a Domino fuerat t), ut ,panes propositionis, qui ho saeramentum significabant ex similia conscerentur. QUAESTI XIII.

Panem, ex quo eueharistia eoruficitur, Mymum esse eonveniens est.'

Sed quemadmodum nullus panis, nisi triticeus apta ad sacramentum materia putandus est hoc enim apostolica traditi nos docuit, et ecclesiae atholieae auetoritas firmavit, rita etiam ex iis, quae Christus Dominus gessit azymum esse debere, satile intelligitur. Ipse enim L prim azymorum die, quo nihil fermentati domi habere Iudaeis licebat, hoc sacramentum consecit atque instituit. Quod si quis Ioannis Eva gelistae auctoritatem opponat, qui haec omnia ,ante festum dient Paschae δὶ acta esse commemorat ea ratio facile dissolvi potest. Etenim quem primum gymorum diem eeteri Evangelistae appellarunt, quod seria quinta vesperi dies est is morum inciperent, quo tempore Salvator noster Pascha elebravit eum ipsum diem Ioannes pridie Paschae fuisse deseribit, ut qui diei naturalis spatium, quod ab oriente sole inchoatur, in primis notandum existimarit. Quapropter D. etiam Chrysostomus' primum ramorum diem interpretatur eum diem, quo ad vesperam etyma comedenda essent. Sed azymi panis consecratio quantum conveniat integritati, et mentis munditiae, quam deles ad hoc sacramentum afferre debent, ab Apostolo docemur, quum inquit Expurgate vetus se

mentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis aetymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus itaque epulemur non in lamento veteri, neque in sermento malitiae et nequitiae sed in armis sinceritatis et veritatis.

186쪽

Panis Mymus ad eueharlatiam non omnino necessarius.

Neque tamen ea qualitas adeo necessaria existimanda est, ut, si illa pani desit, saeramentum confici non possit utrumque enim panis genus veram et propriam panis rationem et nomen habet, quamquam nemini licet privata uetoritate vel potius temeritate laudabilem ecclesiae suae ritum immutare. Atque eo minus id facere latinis sacerdotibus permissum est, quibus praeterea Pontisees Max. praeceperunt, ut ex Emo tantum aera mysteria confieerenti Atque haec de altera huius sacramenti materia exposuisse satis sit in quo tamen illud animadvertendum est, quam multa materia ad sacramentum eonfieiendum uti oporteat, definitum non esse, quum illorum etiam certus numerus definiri nequeat, qui aut possint, aut debeant sacra mysteria pereipere. Qua EATI M.

uuae materia ait usurpanda ad consecrationem sanguinis Domini.'

Superest, ut de altera huius sacramenti materia et elemento dicatur. Est autem vinum ex vitis metu expressum, cui modicum aquae permistum sit. Nam Dominum Salvatore in vivo in huius sacramenti institutione usum esse, eatholica

ecclesia semper docuit, quum ipse dixerit 3: Non bibam amodo de Oe genimine vitis usque in diem illum. duo in loco Chrysostomus: De genimine, inquit ), Vitis, quae

certe vinum, non aquam produxi ut tanto ante illorum haeresim, qui aquam solam in hisee mysteriis adhibendam senserunt, convellere videretur. QUAESTIO XVI.

Aqua in sacramento vino est admiscenda.

Aquam vero De eeelesia vino semper admiscuit primum, quod id a Christo Domino laetum esse, et conciliorum auetoritate et sanet Cypriani ε testimonio Omprobatur deinde, quod sanguinis et aquae, quae ex eius latere exierunt, hac permistione memoria renovatur. Tum vero aquae, ut in Apoealypsi legimus populum designant, quare aqua vino admixta fidelis populi eum Christo apite eoniunetionem significat. Atque hoe ex apostoliea traditione perpetu sanetaeeelesia servavit.

187쪽

Non est necessarium absolute aquam adhiberi, et minor aquae quam vini quanilias esse debet.

Sed quamvis aquae admiscendae ita graves rationes sint ut eam sine mortali peceat praetermittere non liceat ea tamen si desit, sacramentum constare potest. Illud autem -- eerdotibus animadvertendum est, quemadmodum in sacris mysteriis aquam vino adhibere oportet, si etiam modicam insundendam esse. Nam, eclesiastieorum scriptorum sententia et

iudicio, aqua illa in vinum convertitur. Quar de eo Honoriusi Pontifex ita scribit: Perniciosus in tuis partibus inolevit abusus, videlicet quod maior quantitas aquae in sacrificio, quam vini adhibetur quum secundum consuetudinem rationabilem ecclesiae generalis longe plus vini quam aquae adhibendum sit. uius igitur sacramenti haec duo tantum elementa sunt, ac merito pluribus decretis in sancitum est, ne quid aliud praeter panem et vinum, quod nonnulli sacere non verebantur, offerre liceat. Sed iam videndum est, hae duo panis et vini symbola quam apta sint ad eas res declarandas,

quarum sacramenta esse credimus et confitemur.' QUAESTIO XVIII.

0uo et quanias res panis et vini symbola lino saeramento repraesentent.

Primum enim Christum nobis significant, ut vera est hominum vita; ipse enim Dominus ait in Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. duum igitur corpus Christi Domini vitae aeternae alimentum illis praebeat, qui eius sacramentum pure et sancte suscipiunt, recte iis potissimum rebus conficitur, quibus haec vita continetur, ut fideles

facile possint intelligere, pretiosi orporis et sanguinis Christi

communione mentem animumque saturari. Nonnihil etiam haeeipsa elementa ad id valent, ut eam cognitionem accipiant homines, esse in sacramento Orporis et sanguinis Domini veritatem. Nam quum panem et vinum in humanam carnem et sanguinem quotidie vi naturae immutari animadvertamus f eilius adduci possumus hae similitudine, ut redamus, panis et vini substantiam in veram Christi carnem, verumque eius sanguinem coelesti benedictione eonverti. Affert etiam aliquid adiumenti hae admirabilis elementorum mutatio ad adumbran

188쪽

PARS II. CAPUT IV.

dum quod fit in anima. Ut enim, etsi nulla extrinsecus panis et vini mutati apparet, tamen eorum substantia in carnem et sanguinem Christi vere transit ita etiam, tametsi in nobis nihil immutatum videtur, interius tamen ad vitam renovamur, dum veram vitam eucharistiae sacrament accipimus. Accedit ad haec, quod quum unum Ecclesiae corpus 3 ex multis membris compositum sit, nulla re magis elucet ea coniunctio, quam panis inique elementis Panis enim ex multis granis consteitur, et vinum ex multitudine racemorum existit atque ita nos, quum multi simus, huius divini mysterii vinculo a etissime olligari, et tanquam unum corpus emci, declarant. QUAESTIO XIX.

dua larma ad consecrandum panem uti oporteat. φ

Sequitur nunc, ut de forma, qua ad consecrandum panem uti porteat, agatur; non quidem eius rei causa, ut haec, steria fideli populo, nisi necessitas cogat, tradantur, eos enim, qui saeris initiati non sunt, de his erudiri necessarium non est), sed ne sormae ignoratione in sacrament conficiendo a saeerdotibus turpissime peccetur. Itaque a sanctis vangelistis* Matthae et Luca, itemque ab Apostolo doeemur, illam esse formam selio est eo us meum. Scriptum est enim: Coenantibus illis accepit Iesus panem, et benedixit,

ac fregit, deditque discipulis suis, et dixit Accipite et manducate, hoc est corpus meum. Quae quidem consecrationis forma quum a Christo Domino servata sit, ea perpetuo catholica ecclesia usa est. Praetermittenda sunt hoc loco sanctorum Patrum testimonia, quae infinitum esset enumerare, et

Coneilii Florentini decretum, quod omnibus patet, atque in promptu est quum praesertim ex illis Salvatoris verbis ):

Hoc tacite in meam commemorationem, cidem liceat Ognoscere. Nam quod Dominus faciendum praecepit, non solum

ad id, quod egerat, sed etiam ad ea, quae dixerat, referri debet atque ad verba maxime pertinere intelligendum est, quae non minus efficiendi, nam signiscandi causa prolata erant. Sed ratione etiam id sacile persuaderi potest. Nam forma ea est, qua illud significatur, quod in hoc sacramento efficitur duum autem haec verba id, quod fit, signiscent aedeclarent, hoc est panis onversionem in verum Domini no-

189쪽

EM CATECHISMI AD AROCHOS stri orpus sequitur, sorinam in illis ipsis verbis constitue dam esse in quam sententiam quod ab evangelistat dietum est Benedixit Micet accipere. Perinde enim videtur intelligendum, ac si dixisset seaceipiens panem benedixit, dicens:

AHoc est corpus meum.

Νon omnia verha, quae ex consuetudine ecclesiae ad tonseerationem adnibentur, sunt necessaria. v

quamvis enim Evangelista verba illa ): Accipite et eomedite, praeposuerit illis tamen non materiae consecrationem, sed usum tantummodo significari, perspicuum est. Quare asaeerdote quidem omnino proferri debent, sed ad saeramentum conficiendum necessaria non sunt quemadmodum etiam profertur coniunctio illa enim ci corporis et sanguinis consecratione aliter enim fiet, ut, si ho meramentum nemini administrandum sit, confici non oporteat, aut non possit quidem quum tamen dubitare non liceat, quin saeerdos, prolatis ex more atque instituis sanctae ecelesiae verbis Domini aptam panis materiam vere consecret, quamvis deinde contingat, ut nulli unquam sacra eucharistia administretur. 'QUAENTI XXI.

Quae sit sorina conficiendi sanguinem v

Iam vero, quod ad vini, quae est altera huius sacramenti

materia, conseerationem attinet, ob eandem causam, quam Supra commemoravimus, opus est, ut sacerdos eius formam cognitam et perspectam habeat. Eam igitur his verbis comprehendi erto credendum est: ,Hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni estamenti, mysterium dei, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Ex quibus verbis plura quidem a saeris Seripturis colliguntur, quaedam vero in eclesia ex postolica traditione conservata sunt. Nam quod dicitur: Ille est ealix, o D. Lue et ab Apostolo seriptum est quod vero sequitur ,,Sanguinis mei, bel, Sanguis meus novi astamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum, partim a D. Luca, partim a D. Matthaeo dictum est. Verba autem illa: aeterni et mysterium fidei, sancta traditio, atholicae veritatis interpres et custos, nos docuit.

190쪽

PARS II. CAPUT IV.

duo liaee sit vera eon erationis sorma ostenditur.'

Verum de hae sorma nemo dubitare poterit, si, quod antea dictum est de forma eonseerationis, quae ad panis elementum adhibetur, hoe etiam loco attendatur. Constat enim iis verbis, quae vini substantiam in sanguinem Domini eonverti significant, huius elementi Armam contineri. Quare, quum verba illa hoc aperte declarent, perspicuum est, aliam formam constituendam non esse. xprimunt autem praeterea quosdam essus sanguinis in passione Domini admirabiles ruetus, ni ad hoc sacramentum maxime pertinent. Unus est aditus ad aeternam hereditatem, quae novi atque aeterni Testamenti iure ad nos venit. Alter est aditus ad iustitiam per mysterium fidei Iesum henim per idem in sanguinem eius propitiatorem Deus proposuit, ut ipse sit iustus, et iustisseans eum, qui ex fide est Iesu Christi. Tertius est remissi peceatorum. QUAESTIO XXIII.

Forma conmerationis sanguinis exponitur.'

quoniam vero haec ipsa consecrationis verba plena mysteriorum sunt, aptissimeque ad rem eonveniunt, diligentius pe pendere ea oportet. Quod vero dicitur: Ille est calix sanguinis mei, sic intelligendum est Hic est sanguis meus, φή hoc calice eontinetur. Recte autem et apposite, dum sanguis hic, ut est fidelium potus, consecratur, calicis menti laetenda est; neque enim sanguis huiusmodi potionem satis signifieare videretur, nisi vase aliquo exceptus esset. Sequitur deinde: sinovi Testamenti, innod quidem ob eam rem additum est, ut intelligeremus, Christi Domini sanguinem non figura, quemadmodum in veteri Testamento sebat de eo enim apud Apostolum ad Hebraeos legimus, sine sanguine aestamentum dedicatum non esse , sed vere et re ipsa hominibus tradi; quod ad novum estamentum pertinet. Quare Apostolus inquit δ): Ideo novi Testamenti mediator est Christus ut morte intercedente, repromissionem accipiant, qui vocati sunt, aeternae hereditatis. Verbum vero: aeterni, ad hereditatem aeternam, quae Christi Domini aeterni testatoris morte ad nos iure pervenit, reserendum est. Quod subiungitur: mysterium dei, non rei veritatem excludit, sed nod e- culte latet, atque ab oculorum sensu remotissimum est, erta

SEARCH

MENU NAVIGATION