Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

fide redendum esse significat. Diversa vero hisce verbis sententia hoe loco subieeta est ab ea, quam habent, quum baptismo etiam tribuuntur. Nam quod sanguinem Christi, subviui specie latentem, fide cernimus, mysterium fidei dicitur. At baptismus, quoniam universam Christianae fidei professionem complectitur, a nobis dei sacramentum, a Graecis mysteriunt iure appellatur. Quanquam alia etiam ratione sanguinem Domini fidei mysterium dicimus, quod scilieet in eo maxime plurimum inicultatis et negotii humana ratio experiatur, quum nobis de credendum proponit, Christum Dominum, verum Dei Filium, simulque Deum et hominem, mortem pro nobis pertulisse quae quidem mors sanguinis sacramento designatur QUAESTI XXIV.

Cur maxime in sanguinis consecratione mortis mentio fiat.'

Quapropter apposite hoc loco potius, quam in consecratione corporis, passi Dominica commemoratur his verbist :-Qui effundetur in remissionem peccatorum. Sanguis enim, separatim onsecratus, ad passionem Domini, et mortem, et passionis genus ante omnium oculos ponendum maiorem vim et momentum habet. Sed verba illa, quae adduntur: pro vobis et pro multis, o Matthaeo et Luca singula a singulis sumpta sunt quae tamen sancta ecclesia Spiritu Dei instructa simul coniunxit pertinent autem ad passionis ructum atque utilitatem declarandam. Nam si eius virtutem inspiciamus, pro Omnium salute sanguinem a Salvatore effusum esse, latendum erit; si ver Duetum, quem ex eo homines perceperint, cogitemus, non ad omnes, sed ad multos tantum eam utilitatem pervenire, facile intelligimus duum igitur pro vobis dixit, vel eos, qui aderant, vel delectos ex Iudaeorum populo, quales erant discipuli, excepto Iuda, quibuscum loquebatur, significavit duum autem addidit: pro multis, restiquos ele-etos ex Iudaeis aut gentibus intelligi voluit. Recte ergo laetum

est, ut pro universis non diceretur, quum hoc loco tantummodo de fructibus passionis sermo esset, quae salutis fructum delectis solum attulit. Atque huc spectant verba illa Apostoli in ,,Christus semel oblatus est, ad multorum exhaurienda

peeeata. quod Dominus apud Iohannem inquit δ): Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro is, quos dedisti

192쪽

PARS II CAPUT IU mihi, quia tui sunt. Plurima alia in huius conseerationis embis latent mysteria, quae pastores assidua rerum divinarum meditatione et studio ipsi per se iuvante Domino saeile assequentur.

Non expedit in hoe saeramento sensuum adhibere ludietum. .

Sed iam ad earum rerum explicationem ratio revertatur, quae, ut a delibus ignorentur, nullo modo committendum est. A quoniam Apostolus admonet, gravissimum scelus admitti ab iis, sequii non diiudicant orpus Domini : hoc in primis doceant pastores, animum atque rationem a sensibus omni studio avocandam esse. Si enim deles ea tantum in hoc saeramento contineri sibi persuaserint, quae sensibus percipiunt, in summam impietatem adducantur necesse est, quum nihil aliud praeter panis et vini speciem oculis, tactu, odoratu, gustu sentientes, panem tantummodo ac vinum in sacramento esse iudicaverint. Curandum igitur est, ut fidelium mentes, quam maxime fieri potest, a sensuum iudici abstrahantur, atque ad immensam Dei virtutem et potentiam contemplandam

excitentur.

QUAESTI XXVI.

sevis mystieae eonaeerationis virtute in hoe sacramento potissimum efficiatur. a

Tria enim sunt maxime admiranda atque suscipienda, quae in hoc sacrament verbis consecrationis esset des atholica sine ulla dubitatione credit ac confitetur. Primum est, verum Christi Domini orpus, illud idem, quod natum ex Virgine in eoelis sedet ad dexteram Patris, hoc sacramento Ontineri. Alterum est, nullam in eo elementorum substantiam remanere, quamvis nihil magis a sensibus alienum et remotum videri possit oertium est, quod ex utroque facile colligitur, etsi verbaeonsecrationis id maxime exprimunt, accidentia, quae aut oculis cernuntur, aut aliis sensibus percipiuntur, sine ulla, subieeta esse mira quadam atque inexplicabili ratione. Ac panis quidem et vini accidentia omnia licet videre, quae ta- me nulli substantiae inhaerent, sed per se ipsa constant; quum panis et vini substantia in ipsum Domini corpus ita, tetur, ut panis et vini substantia omnino esse desinant.

193쪽

QUAE ATIO XXVII.

Veritas corporis Christi in sacramento ex scripturis ostenditur.

Verum ut prius de primo agatur, conentur pastores e plicare, quam perspicua et elara sint Salvatoris nostri verba, quae corporis eius veritatem in sacramento demonstrant. Nam quum inquit: Hoc est orpus meum, hic est sanguis meus: nemo, qui modo sanae mentis sit, ignorare potest, quid nobis intelligendum sit, praesertim quum de humana natura sermo habeatur, quam in Christo vere suisse, catholica fides dubitare neminem patitur ut vir sanctissimus atque doctissimus itarius 3 praeclare scripserit, de veritate carnis et sanguinis Christi, quum et ipsius Domini professione et de nostra aro

eius vere sit cibus, relictum non esse ambigendi locum Verum alter praeterea locus a pastoribus enucleandus est, ex quo aperte licet cognoscere, Verum Domini corpus et sanguinem in eucharistia contineri Nam Apostolus, posteaquam

commemoravit, panem et vinum a Domino consecratum, et

sacra mysteria Apostolis suis administrata esse, subiungit ): Probet autem se ipsum homo, et sic de pane illo edat, et de calle bibat Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Quod si, ut haeretiei dictitant, nihil aliud in saeramento venerandum esset praete memoriam et signum passionis Christi quid opus erat tam gravibus verbis fideles hortari, ut se ipsos probarent' Gravi enim illa iudicii voce deelaravit Apostolus, ne- sarium aliquod scelus ab eo admitti, qui impure sumens eo pus Domini, quod in eueharistia occulte latet, ab alio ciborum genere non distinguit quod etiam supra in eadem epistola uberius expIieavit Apostolus his verbis δ) ,,Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est et panis, quem frangimus, nonne participati corporis Domini est 3 Quae quidem verba veram corporis et sanguinis Christi Domini substantiam demonstrant. Haec igitur Seripturae loca pastoribus explicanda erunt, atque in primis do-eendum, nihil in iis dubii aut incerti relictum esse, praesertim

quum haec ecclesiae Dei sacrosaneta uetoritas interpretata sit.

194쪽

EeeIesiae christi sententia de sensu Seripturarum et veritate eorporis Domini in eueharistia, quomodo sit perquirenda. v

Ad euius sententiae eognitionem duplici via et ratione possumus pervenire. Prima est, quum Patres, qui ab initioeeelesiae atque omni deinceps aetate floruerunt, et ecclesi stieae doetrinae optimi testes sunt, eonsulimus. Hi vero summo onsensu omnes huius dogmatis veritatem apertissime tradiderunt; quorum singula testimonia afferre quoniam operos laboris esset, satis erit pauca notare, vel indicare potius,

ex quibus iudicium de ceteris lacile fieri poterit. Primus igitur D. Anthrosius fidem suam proserat, qui tu libro de iis, qui

initiantur mysteriis ), testatus est, verum Christi eorpus in hoe Sacramento sumi, sicut verum ex Virgine sumptum est idque eertissima fide tenendum esse. Et alio Oeo docet, ante consecrationem panem ibi esse post consecrationem autem carnem Christi. Aecedat alter testis . Chrysostomus, non

minoris fidei et gravitatis, qui quidem quum multis aliis in lo-

eis hane ipsam veritatem prostetur et docet, tum vero praeeipue homilia 60. de iis, qui sacra mysteria impure sumunt; itemque homilia 44 et 45. in S. Ioannem inquit enim ,,P reamus Deo, neque eontradicamus, licet vel eogitationibus vel oeulis nostris videatur adversari quod dieitur; ipsius enim

sermo infallibilis est, sensus noster facile seducitur. Bis vero omni ex parte consentiunt, quae D. Augustinus, aeerri

mus atholieae fidei propugnator, semper Oeuit, atque inprimis titulum salini 33. exponens seribit enim: Portare se in manibus suis homini impossibile est, solique Christo convenire potest serebatur enim ille in manibus suis, quando

commendans ipsum corpus suum ait: Ηοe est corpus meum. Ae Cyrillus praeterea, Iustinus, et Irenaeus adeo apertera ibro . in Ioannem veram Domini carnem in hoc saeramento esse amrmat, ut eius verba nullis possint sallacibus et aptiosis interpretationibus obseurari. Quod si pastores alia etiam Patrum testimonia requirent, facile erit, sanctos Dionysium, Hilarium, Hieronymum, Damascenum addere, innumerabilesque alios, quorum de hac re gravissimas sententias doctο-rum et piorum hominum industria et labore in unum congestas passim legimus.

195쪽

188 CATECHISMI AD PAROCHOS

QUAE AT O XXIX.

uuoties eontraria opinio in concilius ecclesiae condemnata sit.

Altera restat via, qua sanctae ecclesiae iudicium in iis, quae ad dem pertinent, investigare liceat, contrariae scilicet do etrinae et opinionis damnatio. At ver eonstat, sempereorporis Christi veritatem in sancto eucharistia saeramento ita per universam ecclesiam diffusam et disseminatam esse, et consentienti voluntate ab omnibus delibus receptam, ut, quum ante quingentos annos Berengarius id negare ausus esset, ibique signum tantummodo esse assereret, statim in Vercellensi Concilio, quod Leonis X auctoritate convocatum fuerat, omnium sententiis condemnatus ipse haeresim suam anathemati addixerit; qui postea, quum ad eandem impietatis insaniam rediisset, tribus aliis onciliis, Turonensi et duobus Romanis, quorum alterum Nicolaus II., alterum Gregorius VII. Pontisces Maximi convocarunt, damnatus est. iam postea sententiam Innocentius III in concilio Lateranensi magno confirmavit ac deinceps a Florentina et ridentina synodis eiusdem veritatis fides apertius declarata a stabilita est Haec igitur si pastores diligenter exposuerint, ut nihil dicamus de iis, qui erroribus beaecati nihil magis quam veritatis lucem oderunt, et infirmos confirmare, et piorum mentes Summa quadam laetitia et voluptate afficere poterunt quum praesertim si delibus dubitare non liceat, quin inter eteros dei articulos huius etiam dogmatis fides comprehendatur. Nam quum Dei

summam omnium rerum potestatem credunt et Onstentur, credant etiam necesse est, potestatem ei non desuisse maximi huius peris efficiendi, quod in eueharistiae sacramento admiramur et olimus. Deinde quum redunt sanctam celesiam eatholicam necessario sequitur, ut simul credant, eam esse, quam explicavimus, huius sacramenti veritatem. QUAESTIO XXX.

0uanta sit eecIesiae militantis dignitas ex huius mysterii maiestate ostenditur.

Sed nihil est profecto, quod ad piorum iucunditatem et fructum addi possit, quum huius altissimi sacramenti dignitatem contemplantur. Primum enim intelligunt, quanta sit evangelicae legis persectio, cui datum est, id re ipsa habere, quod signis tantum et figuris Mosaicae legis tempore adumbratum fuerat. duare divinitus dictum est a Dionγsioi ecclesiam

196쪽

PARS II. CAPUT Iv. nostram mediam esse inter Synagogam et supremam Hierus lem, ac propterea utriusque participem. Ae profecto satis mirari fideles nunquam poterunt sanctae ecclesiae perlaetionem, eiusque gloriae altitudinem, quum inter eam et coelestem beatitudinem unus tantum gradus interesse videatur Boeenim nobis cum coelitibus commune est, ut utrique Christum Deum et hominem praesentem habeamus; sed, quo uno gradu ab iis distamus, illi praesentis beata visione perfruuntur, nos

praesentem et tamen ab eulorum sensu remotum, sacrorum

mysteriorum admirabili integumento se ecultantem, firma eteonstanti fide veneramur. Praeterea fideles hoc sacramento Christi Salvatoris nostri perseetissimam aritatem experiuntur; eius enim bonitatem maxime decuit, naturam, quam a nobis sumpserat, a nobis nunquam subtrahere, sed, quantum seri posset, esse versarique nobiscum velle ut illud omni tempore vere et proprie dictumi videretur ,,Deliciae meae esse cum filiis hominum. 'QUAESTIO XXXI.

Ossa nervi, et quaecunque ad nominis perfectionem pertinent, una eum divinitate hic vere adsunt

Iam vero hoc loco a pastoribus explicandum est, non solum verum Christi orpus, et quicquid ad veram Orporis rationem pertinet, veluti ossa et nervos, sed etiam totum Christum in hoc sacramento contineri. Docere autem oportet, Christum, nomen esse Dei et hominis, unius scilicet personae, in quo divina et humana natura coniuncta sit. Quare tramque suhstantiam, et quae utriusque substantiae consequentia sunt, divinitatem et totam humanam naturam, quae ex anima et omnibus corporis partibus et sanguine etiam constat, complectitur, quae Omnia in sacramento esse eredendum est. Nam

quum in eoelo tota humanitas divinitati in una pereona et hypostasi coniuncta sit, nefas est suspicari, corpus, quod in saeramento inest, ab eadem divinitate seiunctum esse. QUA RATIO XXXII.

Sanguis, anima et divinitas non eodem modo in eucharistia, quo corpus Christi, sunt.

In quo tamen Pastores animadvertant necesse est, non omnia eadem ratione aut virtute in hoc saeramento contineri. Quaedam enim sunt, quae ex vi et emetentia onsecrationis

197쪽

in saerament esse dicimus; nam quum verba illa effetant, quiequid signifieant, id esse in sacramento ex vi sacramenti divinarum rerum scriptores appellarunt, quod verborum forma exprimitur ita, si contingeret, ut aliquid ab aliis rebus omnino seiunetum esset, id solum, quod forma significaret, in saeramento esse, cetera non item esse docuerunt. Quaedam vero

in sacramento continentur, quod illis rebus coniuneta sint, quae sorma exprimuntur; nam quum larma, quae ad panem consecrandum adhibetur, corpus Domini significet, quum dicitur ,,Hoc est orpus meum: ipsum Christi Domini orpus ex vi saeramenti in eucharistia erit. At quia corpori sanguis, anima et divinitas eoniungitur hae quoque in aeramento erunt omnia, non quidem ex consecrationis virtute, sed ut ea, quae orpori coniuncta sunt. Atque haec ex concomitantia in sacramento esse dicuntur, qua ratione totum Christum in sacramento esse perspicuum est. Si enim duo aliqua inter se re ipsa coniungantur, ubi unum sit, ibi etiam alterum esse necesse est. Sequitur itaque istum Christum usque adeo tam in panis quam in vini specie contineri, ut, quemadmodum in panis specie non corpus modo, sed etiam sanguis, et totus Christus vere inest, si contra in vini specie non solum sanguis, sed Orpus, et totus Christus vere insit. QUAESTI XXXIII.

Cur in eucharistia duplex stat cons ratio.

Sed quanquam haec ita se habere omnibus fidelibus e

tum et persuasissimum esse debet, optimo tamen iure institutum est, ut separatim duae consecrationes serent. Primo enim, ut passio Domini, in qua sanguis a eorpore divisus est, magis reseratur; cuius rei causa in consecratione sanguinem essusum esse meminimus. Deinde maxime consentaneum fuit, ut, quoniam sacramento ad alendam animam utendum nobis erat, tamquam cibus et potus institueretur, ex quibus persectum eorporis alimentum constare perspicuum est. 'QUAESTIO XXXIV.

Totus Christus in quavis utriusque speelei particula praesens adest.

Neque vero illud praetermittendum, non solum in utraque specie, sed in quavis utriusque speciei particula totum Christum contineri Si enim Augustinus scriptum reliquit ):

D ef. c. 75. II. Dist. II de cons.

198쪽

PARS II. CAPUT IV. --Singuli ocipiunt Christum Dominum, et in singulis portionibus totus est nec per singulos minuitur, sed integrum se praebet in singulis. Atque id praeterea ex vangelistis saeile eolligi potes Neque enim redendum est, singula panis lausta propria verborum sorma a Domino eonsecrata esse, sed eadem simul omnem panem, qui ad sacra myseria leonscienda, atque Apostolis distribuenda satis futurus esset id quod de ealie factum esse apparet, quum ipse dixit ): Aecipite et

dividite inter vos. Ilaetenus quae explicata sunt, eo pertinent, ut ostendant pastores, verum Christi orpus et sanguinem in eueharistiae sacramento contineri. QUAESTIO XXXV.

Post consecrationem nulla materiae huius sacramenti substantia remanet.

Nune, quod alterum erat propositum, docebunt etiam panis et vini substantiam in sacrament post consecrationem non remanere. Hoc vero, quamvis maximam admirationem merito habere possit, tamen cum eo, quod prius demonstratum est, necessario coniungitur. Etenim si est verum Christi corpus sub panis et vini specie post consecrationem, omnino necesse est, quum ibi antea non esset, hoc vel loci mutatione, vel creatione, vel alterius rei in ipsum conversione factum esse. At vero fieri non posse constat, ut corpus Christi in sacrament sit, quod ex uno in alium locum venerit; ita enim fieret, ut a coeli sedibus abesset, quoniam nihil movetur, nisi loeum deserat, a quo movetur. Creari autem Orpus Christi, minus redibile est, ac ne in cogitationem quidem cadere hoe potest. Relinquitur ergo, ut in sacramento sit eo us Domini, quod panis in ipsum convertatur; quare nulla panis substantia

remaneat necesse est.

v QUAE ATIO XXXVI.

Transsubstantialio a conciliis approbata in Scripturis fundamentum navet. ο

Hae ratione adducti Patres et maiores nostri in Onciliis Lateranensi magno et Florentino huius artieuli veritatem apertis decretis onfirmarunt a Tridentina vero synodo expli-eatius ita desnitum est: Si quis dixerit, in sacrosancto eueharistiae sacramento remanere substantiam panis et vini una eum Orpore et sanguine Domini nostri Iesu Christi, anathema sit. Haec vero ex testimoniis scriptorum facile sui colligere,

199쪽

primum quod in eius saeramenti institutione ipse Dominus dixit: Hoc est corpus meum; vocis enim Ηοe ea vis est, ut omnem rei praesentis substantiam demonstret. Quod si panis substantia remaneret, nullo modo vere dici videretur: Hoc est corpus meum. Deinde Christus Dominus apud Ioannem in serinis, inquit, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita; panem videlicet carnem suam Vocans. Ac paulo post subiecit: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et hiberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis; et rursus: Caro mea Vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Quum ergo tam claris et perspicuis verbis carnem suam panem et cibum verum, sanguinem item verum potum nominaverit satis videtur declarasse, nullam in sacramento substantiam panis et vini remanere. QUAE ATIO XXVII.

0uo modo Patres in hoc sacramento transsubstantiationem agnoverint.'

Atque hanc perpetu sanctorum Patrum consentientem fuisse doctrinam, qui eos evolverit, lacile intelliget. . quidem Ambrosius ita seribit: ,Τ sorte dieis: Meus panis est usitatus; sed panis iste panis est ante verba sacramentorum; ubi accesserit consecratio, de pane fit caro Christi; quod quidem ut tacilius probare posset, varia deinde asser exempla et similitudines. Alibi vero δ), quum verba illa interpretaretur ,,0mnia ), quaecunque Dominus voluit, Dei in eoelo et in terra: Licet, inquit, figura panis et vini videatur, nihil tamen aliud, quam caro Christi et sanguis post consecrationem credendum est. Atque eisdem sere verbis eandem sententiam . ilarius exponens docuit, quamvis extrinsecus panis et vinum videatur, vere tamen corpus et sanguinem Domini Me. QUAESTIO XXXVIII.

uua ratione eucharistia post consecrationem etiam panii dicatur.

Sed moneant pastores hoc loco, mirandum non esse, si post consecrationem panis etiam vocetur hoc enim nomine eucharistia appellari consuevit, tum quia panis speciem habeat, tum quia naturalem alendi et nutriendi corporis vim quas panis propria est, adhuc retineati am autem esse sacrarum literarum consuetudinem, ut res ita appellent, cuius-

200쪽

modi esse videantur, satis ostendit quod in Genesit dieium est, tres viros Abrahae apparuisse, qui tamen tres angeli erant, et duo illi, qui Apostolis, ascendente in coelum Christo Domino, apparuerunt, quum essent angeli, viri di

QUAESTIO XXXIX.

Quomodo fiat tam admiranda substantiarum conversio.

Difficillima est omnino huius mysterii explicatio, sed tamen conabuntur pastores, eis, qui magis in divinarum rerum eognitione profecerunt nam qui adhuc imbecilliores sunt, verendum esset, ne rei magnitudine opprimerentuo, conabuntur, inquam, tradere huius admirabilis conversionis modum, quae ita fit, ut tota panis substantia divina virtute in totam corporis Christi substantiam, totaque vini substantia in totam sanguinis Christi substantiam sine ulla Domini nostri mutatione

convertatur. Neque enim Christus aut generatur, aut mutatur, aut augescit, sed in sua substantia totus permanet; quod mysterium quum D. Ambrosius declaret: Vides, inquit ), ,,quam operatorius sit sermo Christi. Si ergo tauta vis est in sermone Domini Iesu, ut inciperent esse, quae non erant, mundus scilicet quant magis operatorius est, ut sint quae erant, et in aliud commutentur In quam sententiam alii etiam veteres et gravissimi Patres seriptum reliquerunt. D. quidem Augustinus ) Fatemur, ante consecrationem panem esse et vinum, quod natura formavit; post Onseerationem vero ea nem Christi et sanguinem, quod benedicti consecravit. Damascenus β) ,,Corpus secundum veritatem coniunctum est divinitati, Orpus ex sancta Virgine non quod ipsum corpus assumptum de oelo descendat, sed quod ipse panis et vinum in eo us et sanguinem Christi transmutentur. QUAESTIO M.

Stupendae huic eonversioni commode nomen impositum est transauh- stantiatio. ο

Ηnius itaque admirabilis conversio convenienter et proprie a sancta catholica eclesia transsubstantiatio est appellata, quemadmodum sacra Tridentinas synodus docuit. Ut enim generati naturalis, quod sorma in ea mutatur, recte et proprie transformatio diei. potest ita etiam, quod in sacramento e

SEARCH

MENU NAVIGATION