Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

charistiae tota unius rei substantia in totam alterius rei substantiam transeat, verbum transsubstantiationis recte et sapienter a maioribus nostris inventum est. 'QUAESTIO XLI.

Μodus transsubstantiationis et Ioci, quo Christus est in hoc sacramento. culiosius non inquirendus. v

Sed illud saepissime a sanctis Patribus repetitum fideles admonendi sunt, ne curiosius inquirant, quo pacto ea mutatio fieri possit nee enim percipi a nobis potest, nec in naturalibus mutationibus aut in ipsa rerum creatione eius rei exemplum aliquod habemus. Verum, quid hoc sit, de cognoscendum est; quomodo fiat, non curiosius inquirendum. Non minorem vero cautionem pastores adliibeant Oportet in eo etiam mysteri explicaudo, quomodo Christi Domini corpus vel in minimi panis partieula totum contineatur vix enim unquam eiusmodi disputationes instituendae erunt; sed tamen, quando Christiana caritas hoc postulaverit, primum quidem meminerint, fidelium animos illa voce praemunire ): Non erit impossibile apud Deum omne verbum. 'QUAENTI XLII.

Christi corpus in eucharistia non est ut in loco.

Deinde vero doceant, Christum Dominum in hoc sacramento ut in loco non esse etenim loeus res ipsas onsequitur, ut magnitudine aliqua praeditae sunt Christum vero Dominum ea ratione in sacramento esse non dicimus, ut magnus aut parvus est, quod ad quantitatem pertinet, sed ut substantia est. Substantia enim panis in Christi substantiam, non in magnitudinem aut quantitatem convertitur. Nemo vero dubitat, substantiam aeque in parvo atque in magno spati contineri; nam et aeris substantia totaque eius natura sic in parva, ut in magna aeris parte, itemque tota aquae natura non minus in urnula, quam in flumine insit necesse est duum igitur panis substantiae corpus Domini nostri succedat, lateri portet, ad eundem plane modum in sacramento es,c, quo modo panis substantia ante consecrationem ea vero utrum sub magna, an sub parva quantitate esset, nihil ad rem omnino pertinebat.

202쪽

'QUAESTI XLIII.

In hoe saeramento nulla est substantia, cui aeeidentia panIs et vini inhaereant. ο

Tertium restat, quod in hoc sacramento maximum atque admirabile videatur, quod quidem, iam duobus aliis explicatis, facilius a pastoribus tractari posse existimandum est panis videlinet et vini species in hoc sacramento sine aliqua re subiecta constare. Nam quum antea demonstratum sit, corpus Domini et sanguinem vere in sacramento esse, ita ut amplius nulla subsit panis et vini substantia, quoniam ea aceidentia Christi corpori et sanguini inhaerere non possunt relinquitur, ut super omnem naturae ordinem ipsa se nulla alia re nisa, sustentent. Haec perpetua et constans sui catholicae eelesiae doctrina, quae etiam facile eorum testimoniorum auctoritate confirmari poterit, quibus antea planum sacrum est, nullam residere in eucharistia panis aut vini substantiam. QUAESTIO XLIV.

Quare Christus sub panis et vini specie corpus et aanguinem suum tradere voluit.

Sed nihil magis fidelium pietati convenit, quam, missis subtilioribus quaestionibus, huius admirabilis sacramenti maiestatem venerari et colere ac deinde in eo summam Dei providentiam suspicere, quod sacrosancta mysteria sub panis et vini specie administranda instituerit. Nam quum a communi hominum natura maxime abhorreat humanae carnis esca, aut sanguinis potione vesci sapientissime fecit, ut sanctissimum eo us et sanguis sub earum rerum specie, panis, inquam, et vini, nobis administraretur, quorum quotidiano et communi alimento maxime delectamur. Adiunetae vero etiam sunt duae illae utilitates, quarum prima est, quod ab infidelium ealumniis liberati sumus, quas acile effugere non possemus, si Dominum sub propria specie eomedere videremur altera est, quod, dum corpus et sanguinem Domini ita sumimus, ut tamen, quod vere sit, sensibus percipi non possit, Oe ae dem in animis nostris augendam plurimum valet quae quidem, ut S. Gregoriit sententia pervulgatum est, ibi non habet meritum, ubi humana rati praebet experimentum. Haec autem, quae hactenus exposita sunt, non nisi magna adhibita autione pro audientium captu et temporum necessitate explicanda erunt.

203쪽

QUAE ATIO XLV.

Quid honi consequantur, qu corpori et sanguini Domini digne communicaverint.

Verum quae de huius saeramenti admirabili virtute et Du-etibus diei possunt, nullum esse genus fidelium existimanduiuest, ad quos earum rerum cogniti non pertineat, quibus maxime necessaria videri non debeat. Ut enim eucharistiae utilitatem fideles intelligant, ob eam potissimum causam, quae de hoe saevamento tam multis verbis disseruntur, Omoseenda sunt Sed quoniam immensae eius utilitates et fructus nulla oratione explicari possunt, unus aut alter locus a pastoribustraetandus erit, ut ostendant, quanta in saerosanctis illis mysteriis bonorum omnium copia et amuentia inclusa sit. oevero aliqua ex parte ita assequentur, Si, Omnium sacramentorum vi atque natura patefacta, eucharistiam sonti, cetera rivulis omparaverint. Vere enim ac necessario sons omnium gratiarum dicenda est, quum sontem ipsum Oelestium charismatum et donorum, omniumque saeramentorum auctorem Christum Dominum admirabili modo in Se eontineat a quo, tanquam a lante, ad alia Sacramenta quiequid boni et persectionis habent, derivatur. Ex hoc igitur divinae gratiae sonte amplissima munera quae nobis hoc sacramento impertiuntur,saeile olligi poterunti QUAESTI XLVI.

Quae eommoda panis et vinum corpori, ea eucharistia animae affert.

Commode etiam fieri videbitur, si panis et vini natura, quae huius sacramenti symbola sunt, perpendatur. Nam quos usus corpori panis et vinum affert, eos omnes animae salutiet iucunditati, ae meliori quidem ae persectiori ratione eveharistia saeramentum praebet. Neque enim hoc sacramentum in substantiam nostram, ut panis et Vinum, mutatur; sed nos quodam modo in eius naturam convertimur, ut recte illud D. Augustini ad hunc locum transferri possit ): Cibus sum grandium cresce et manducabis me; nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me. 'QUAESTI XLVII.

Quomodo per hoc Sacramentum gratia conferatur.

Quod si gratia* et veritas per Iesum Christum saeta est, o animam quoque influat est necesse, quum eum pure

204쪽

illeam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego

in illo. Nam qui pietatis et religionis studio affecti hoc sacramentum sumunt, nemini dubium esse debet, quin ita Filium Dei in se admittant, ut eius corpori tamquam viva membra inserantur; siquidem seriptum est 3: Qui manducat me, et ipse vivet propter me; citem: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Quem locum Cyrillus. dum interpretaretur, inquit: Dei verbum uniens se ipsum propriae earni, Dei ipsam viviscativam Eum ergo decebat miro quodam modo uniri corporibus per sacram eius carnem et pretiosum sanguinem, quae accipimus in benedictione vivifieativa in paue et vino. 'QUAESTIO XLV M.

Homo peceatis foedatus ae mortuus eucharistiae sumptione non vivifieatur, etiamsi hoc sacramentum gratiam conserre dicatur.

Verum quod dieitur, eueharistia gratiam tribui, pastores admoneant oportet, ita intelligendum non esse, perinde ac ne-eesse non sit, ut qui re ipsa hoc sacramentum utiliter pereepturus est, gratiam antea adeptus suerit. Constat enim, quemadmodum mortuis corporibus naturale alimentum nihil prodest, ita etiam animae, quae spiritu non vivit, sacra mysteria non prodesse ac propterea panis et vini speciem habent, ut significetur, non quidem revocandae ad vitam animae, sed in vita conservandae causa instituta esse Verum hoc ideo dictum est, quoniam prima etiam gratia qua omnes praeditos esse oportet, antequam sacram eucharistiam re contingere audeant, ne iudicium sibi manducent et bibant nemini tribuitur, nisi hoc ipsum sacramentum desideri et voto pereipiant. Est enim omnium aeramentorum finis, et celesiasticae unitatis et coniunctionis symbolum neque extra eclesiam Onsequi gratiam ullus potest. QUAESTIO XLIX.

Quo modo anima hoc spirituali cibo resselatur et augeatur.'

Deinde quoniam, uti orpus cibo naturali non conservatur modo, sed etiam augetur, gustusque novam quotidie ex eo voluptatem et suavitatem percipit ita etiam sacrae eueharistiae cibus non solum animam sustentat, sed vires illi addit, emeitque, ut spiritus divinarum rerum delectatione magis coin-

205쪽

moveatur ob eam causam fit, ut gratiam ho sacramento tribui, recte et verissime dicatur iure enim mannae comparari potest, ex quo omnis saporis suavitas percipiebatur ). 'QUAESTIO L.

Per eucliaristiam peccata Ieviora dimittuntur.'

Remitti vero eueharistia et condonari eviora peccata, quae venialia dici solent, non est, quod dubitari debeat Quicquid enim cupiditatis ardore anima amisit, dum levi aliqua in re parum Offendit, totum id eucharistia, ea ipsas minores culpas abstergens, restituit quemadmodum etiam neque enim a proposita similitudine discedendum videtuo, quod inuati caloris vi quotidie detrahitur ac deperit, paulatim addi et refici naturali alimento sentimus. Quare merito a D. Am-i rosio a de hoe coelesti sacramento dictum est: Iste panis quotidianus sumitur in remedium quotidianae infirmitatis. Verum hae de iis peccatis intelligenda sunt, quorum sensu

et delectatione animus non permovetur.

Per hoc item sacramentum anima a futuris malis reservatur.

Illa praeterea in sacris mysteriis vis est, ut nos a criminibus puros et integros, atque a tentationum impetu incolumes servet, ac tanquam coelesti medieamento animam praeparet, ne alicuius mortiferae perturbationis veneno laetio inficiae corrumpi queat. Atque ob eam etiam causam, ut testalii divus Cyprianus δ), quum olim a tyrannis fideles ad to n.enta et caedem propter Christiani nominis consessionem vulgo raperentur, ne illi sorte dolorum acerbitate viet in salutari certamine deficerent vetus in ecclesia catholica mos fuit, ut eis ab episcopis dominici corporis et sanguinis sacramenta praeberentur. Sed carnis etiam libidinem cohibet a reprimit dum enim caritatis igne animos magis incendit, concupiscentiae ardorem restinguat necesse est. 'QUAESTI LII.

0uomodo per hoc sacramentum aditus ad aeternam gloriam paleat.

Postremo, ut uno verbo omnes huius sacramenti utilitates et beneficia comprehendantur, dicendum est, sacra eucharistiae summam vim esse ad aeternam gloriam comparandam;

206쪽

seriptum est vim 3: Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissilii die. rauius videlieet sacramenti gratia fideles, dum hane vitam degunt, summa conscientiae pace et tanquillitate perfruuntur deinde eius virtute eereati, non secus

atque Elias ), qui sub cinericii panis sortitudine ambulavit

usque ad montem Dei Horeb, quum x vita migrandi tempus advenit, ad aeternam gloriam et beatitudinem ascendunt. Hae omnia a pastoribus latissime explicabuntur, si vel D. Ioannis caput . in quo multiplices huius sacramenti essectus aperiuntur, tractandum Sumpserint vel admiranda Christi Domini facta percurrentes, Ostenderint, quum eos iure a merito beatissimos suisse existimamus, in quorum tecta mortalis receptus est, vel qui illius vestis aut imbriae laeti sanitatem recuperarunt: multo nos beatiores et feliciores esse, in quorum animam immortali gloria praeditus ingredi non gravetur, ut eius vulnera sanet ninia, eamque amplissimis muneribus ornatam sibi coniungat.' QUAESTI LIII.

euot modis corpori et sanguini Domini communicemus.'

Verum docendum est, a quibus ingentes illi sacrae eueharistiae fructus, qui modo commemorati sunt, percipi possint; neque unam tantum esse communicandi rationem, ut fidelis

populus discat meliora charismata aemulari. Recte igitur et sapienter maiores nostri, ut in Tridentina synodo' legimus,

tres huius sacramenti sumendi rationes distinxerunt. Alii enim sacramentum tantum accipiunt, ut peccatores, qui sacra mysteria impuro re et corde accipere non verentur, quos

Apostolus' ait indigne manducare et bibere orpus Domini. De his D. Augustinus in ita scribit: qui non manet itichristo, et in quo non manet Christus, procul dubio non manducat spiritualiter eius earnem, licet carnaliter et visibiliterpremat dentibus sacramenta corporis et sanguinis. ui itaque hoc modo affecti saera mysteria accipiunt, non solum ex his nullum capiunt fructum, sed ipso Apostolosi teste, iudi-eium sibi manducant et bibunt. Alii vero spiritu tantummodo eueharistiam sumere dicuntur ii sunt, qui desideri et voto propositum coelestem illum panem comedunt, fide viva in-

207쪽

eensi, quaei per aritatem operatur; ex quo, si non omnes, maximos eri utilitatis fructus consequuntur. Alii denique sunt, qui sacrament et spiritu sacram eucharistiam

pereipiunt; qui quum ex Apostoli doctrina prius se probaverint, is veste nuptiali ornati ad divinam hanc mensam accesserint, ex eucharistia capiunt uberrimos illos, quos antea diximus, fructus. Quare perspicuum est, eos se maximis eteoelestibus bonis privare, qui, quum ad corporis Domini sacramentum etiam sumendum parati esse possint, satis habent

spiritu tantum sacram ommunionem accipere.

QUAESTI LIV.

Antequam quis ad Eucharistiam accedat praeparandum animum esse, ostenditur. ο

Sed iam docendum est, qua ratione praeparatos fidelium

animos esse porteat, antequam ad sacramentalem eucharistiae perceptionem veniant. Ac primum quidem ut pateat, eam praeparationem maxime necessariam esse, Salvatoris nostri exemplum proponendum est. Nam antequam Apostolis pretiosi corporis et sanguinis sui sacramenta daret δὶ, quamvis iam mundi essent, pedes eorum lavit, ut declararet, omnem diligentiam adhibendam esse, ne quid nobis ad summam animi integritatem et innocentiam desit, cum sacra Psteria percepturi sumus. Deinde vero fideles intelligant, quemadmodum, si Optime assecto et praeparat animo eucharistiam aliquis sumat, amplissimis Oelestis gratiae muneribus ornatur: ita contra, si imparatus accipiat, non solum nihil commodi, sed maxima etiam incommoda et detrimenta eum accipere optimis enim rebus et maxime salutaribus hoe proprium est, ut, si in tempore iis utamur, vehementer prosint; si alieno tempore adhibeantur, perniciem et exitium asserant. Quare mirandum non est, ingentia quoque et praeclarissima Dei dona, quum bene constituto animo accipiuntur ad coelestem gloriam consequendam maximo nobis adiument esse; at vero, quum eis nos ipsos indignos praebemus, sempiternam mortem afferre. Id ver area Domini exemplo Omprobatur. Area enim laederis γ, qua nihil praestantius Israelitieus populus habuit eu etiam per illam maxima et innumerabilia beneseia Dominus tribuerat, a Philistaeis ablata ciummam illis pestem et calamitatem cum aeteri o dedecore con-

208쪽

PARS II. CAPUT IV. ΣΟ iunetam importavit. Sic etiam ibi, qui ore aecepti incit

machum bene assectum illabuntur, corpora alunt et sustentant; qui vero in stomachum vitiosis humoribus plenum insundi solent, graves morbos efficiunt.

stuo pacto animus ad eucharistiam sit praeparanuus.'

Primam itaque illam praeparationem fideles adhibeant, ut

discernant mensam a mensa, hane sacram ab aliis profanis, e-lestem hunc panem a communi. Atque hoc fit, quum erio credimus, praesens esse Verum corpus et sanguinem Domini,

quem l in coelo Angeli adorant; ,ad' cuius nutum eo-Iuninae coeli contremiscunt et pavent; cuius y gloria plenum est coelum et terra. Ηο nimirum est ,diiudicare γ orpus Domini, quod Apostolus admonuit cuius tamen mysterii magnitudinem venerari potius oportet, quam in disputationibus

eius veritatem euriosius perquirere. Altera vero illa praeparatio maxime necessaria est, ut unusquisque a se ipso quaerat, num pacem cum aliis habeat, num proximos vere atque ex animo diligat. Si β ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid adve sum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius r Onciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Deinde conscientiam nostram scrutari diligenter debemus, ne sorte exitiali aliquo peceat eontaminati simus, cuius poenitere neeesse sit, ut prius contritionis et consessionis medieamento illud eluatur. Definitum est enim a saneta ridentina synodoq), nemini licere, quem peccati mortalis onscientia stimulet, si sacerdotis saeuitas data sit, antequam se sacramentali consessione nrgarit, quantumvis sibi contritus esse videatur, sacram eucharistiam accipere. Praeterea taciti cum

animis nostris cogitemus, quam indigni simus, quibus divinum

hoc beneficium a Domino tribuatur. Quare illud Centurionis, de quo idem ipse Salvator testatus est y , se non invenisse tantam fidem in Israel, ex animo direndum est: Domine, non siim dignus, ut intres sub tectum meum. Exquiramus etiam a nobis ipsis, an illud Petri usurpare nobis liceat δ):-Domine tu scis, quia amo te. Meminisse enim oportet, eum ' , qui sine veste nuptiali in eonvivio Domini accubue-

209쪽

CATECHISMI AD PAROCHO Srat, in tenebrosum careerem coniectum sempiternis poenis addictum fuisse. QUAESTI LVI.

Etiam corporis Iiqua ratio communicare volenti est suscipienda.

Neque vero animi solum, sed etiam cori Oris praeparatione opus est Nam ieiuni ad sacram mensam aceedere debemus, ita ut saltem a dimidia antecedentis die noete usque ad illud temporis punctum, quo sacram eucharistiam accipiamus, nihil omnino comederimus aut biberimus. Postulat etiain tanti sacramenti dignitas, ut, qui matrimonio iuncti sunt, aliquot dies a concubitu uxorum abstineant, Davidis i), exemplo admoniti, qui, quum panes propositionis a sacerdote a

cepturus esset, purum se et puero Suo ab inorum consuetudine tres ipsos dies esse professus esti inae sere sunt, quae maxime observari a delibus portet, ut se ad sacra myst ri utiliter accipienda antea parent. Reliqua enim, quae hae in re providenda esse videantur, ad hae ipsa capita facito redigi poterunt. QUAESTIO VII.

Christiani omnes eucharistiam sumere Aiatem semel in anno tenentur.

Sed ne sorte aliqui segniores ad hoc sacramentum percipiendum reddantur, quod tantam praeparationem adhibere grave admodum et di melle ducant fideles saepe admonendi sunt, omnibus eam legem propositam esse, ut sacram eucharistiam accipiant. Praeterea constitutum est ab ecclesia ut qui semel saltem singulis annis in Paschate non communicaverit, ab

ecclesia arteatur.

'QUAESTI LVIII.

Quoties et quibus temporibus percipienda Ait eucharisita. φ

Νeque tamen fideles hoc satis habeant, se, huius deereti auctoritati obtemperantes, semel tantummodo corpus Domini quotannis aceipere; verum saepius iterandam eucharistiae eommunionem existinaen Utrum autem singulis mensibus, vel hebdomadis, vel diebus id uiagis expediat, certa omnibus regula praescribi non potest. Verum tamen illa est sancti Augustini norma certissima ): Sic vive, ut quotidie possis sumere. Quare parochi partes erunt, fideles erebro adlio

210쪽

PARS II CAPUT Iv- 2 utari, ut, quemadmodum corpori in singulos dies alimentum

subministrare necessarium putant ita etiam quotidie hoe saerament alendae et nutriendae animae curam non abiiciant; neque enim minus spirituali cibo animam, quam . turali orpus indigere perspicuum est. Vehementer antem proderit, hoc loe repetere maxima illa et divina benescia quae, ut antea demonstratum est, ex eucharistiae saeramentali communione consequimur. Illa etiam gura erit addenda quum ,singulis 3 diebus corporis vires manna rescere oportebat; itemque sanctorum Patrum auctoritates, quae frequentem huius sacramenti perceptionem magnopere commendant. Neque enim unius sancti Patris Augustini a sui sententia:

Quotidie* peccas, quotidie sume: sed, si quis diligenter

attenderit, eundem omnium Patrum, qui hac de re scripserunt sensum fuisse Deile comperiet. QUAESTI LIX.

Communicandi morpm in ecclesia olim frequentem fuisse, demonstratur.

Ac tempus quidem olim fuisse, quum deles quotidie eucharistiam acciperent, ex Apostolorum Aetis. intelligimus. Omnes enim, qui tune dem Christianam prostebantur, vera et sincera caritate ita ardebant, ut, quum sine intermissione orationibus et aliis pietatis metis vacarent, quotidie ad sacra dominici corporis mysteria sumenda parati invenirentur. Eam postea consuetudinem, quae tutermitti videbatur, Anaele-lus ' sanctissimus martyr et Pontifex aliqua ex parte renovavit praecepit enim, ut ministri, qui missae sacrisci interessent, communicarent, quod ab Apostolis constitutum esse assi inaret. Diu etiam in ecclesia ille mos suit, ut sacerdos, peracto sacrificio, quum eueharistiam sumpsisset, ad populum, qui aderat, conversus, his verbis ad saeram mensam fideles invitaret: Venite, fratres, ad Ommunionem. Tunc qui parati erant, summa cum religione sacrosancta mysteria sumebant. Sed quum deinde caritas et pietatis studium adeo res rixisset, ut raro admodum ad communionem fideles accederent: sancitum est a Fabiano Pontifice ), ut ter quotannis, in Natali Domini, et Resurrectione, et Pentecoste, omne eucharistiam sumerent id quod postea a multis conciliis, praesertim vero ab Agathensi primo confirmatum est. Ad extre-

SEARCH

MENU NAVIGATION