Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

mum, quum eo res adducta esset, ut non modo saneta illa et salutaris perceptio non servaretur, sed in plures etiam annos sacrae eucharistiae communi differretur decretum est in Lateranensi concilio, ut semel ad minus singulis annis in Pa- seta fideles omnes sacrum Domini corpus acciperent; qui vero id neglexissent, ecclesiae aditu prohiberentur.

QUAESTI LX.

Puelis nondum ratione utentibus eucharistiam administrare non eon-Venit. .

Verum quamvis haec lex, Dei et ecclesiae auctoritate sanetla, ad omnes fideles pertineat docendum est tamen eos excipi, qui nondum rationis usum propter aetatis imbecillitatem habent. Hi enim neque sacram eucharistiam a profano et communi pane sciunt discernere, neque ad eam accipiendam pietatem animi et religionem afferre possunt. Atque id etiam a Christi Domini institutione alienissimum videtur; i qui enim ): Aeeipite et comedite. Insantes autem idoneos non esse, qui accipiant et comedant, satis constat. Vetus quidem illa fuit in quibusdam Io eis consuetudo, ut insantibus

etiam sacram eucharistiam praeberent; sed tamen tum ob eas eausas, quae antea dictae sunt, tum ob alias Christianae pietati maxime consentaneas, iam diu eiusdem ecclesiae auctoritate id fieri desiit. QUAESTI LXI.

Qua Relate pueris sacra mysteria danda sint.

Qua vero aetate pueris sacra mysteria danda sint, nemo melius constituere poterit, quam pater, et sacerdos, cui illi confitentur peccata ad illos enim pertinet explorare, et a pueris percunctari, an huius admirabilis sacramenti cognitionem aliquam acceperint, et gustum habeant.' QUAESTI LXII.

Lieet insanos aliquando ad communionem admittere.

Amentibus praeterea, qui tunc a pietatis sensu alieni sunt, sacramenta dare minime portet quamvis, si antequam in insaniam inciderint, iam et religiosam animi voluntatem prae se tulerunt, licebit eis in ne vitae, ex concilii Carthaginensis in decreto, eueharistiam administrare, modo vomitio-

212쪽

PARS II. CAPUT IV.

nis, vel alterius indignitatis et incommodi perieulum nullum timendum siti QUAE ATI LXIII.

Laicis sub utraque speeie eommunicandum non est '

Quod vero ad ommunicandi ritum pertinet, oeeant parochi, sanetae eclesiae lege interdictum esse, ne quis sine ipsius ecclesiae auctoritate, praeter sacerdotes orpus Domini tu sacrifiei conficientes, sub utraque specie sacram eucharistiam sumat. Nam, ut a Tridentina synodo 3 explicatum est, quamvis Christus Dominus in ultima coena altissimum hoe sacramentum in panis et vini speciebus instituerit, et Apostolis tradiderit ex eo tamen non tacitur, hanc legem a Domino Salvatore constitutam esse, ut omnibus fidelibus saera mysteria sub utraque specie administranda sint. Etenim idem Dominus noster, quum de hoe sacrament loqueretur, alterius tantum specie saepius meminit, ut, quum inquit ): Si quis manducaverit ex hoc pane, Vivet in aeternum, et sepanis, quem ego dabo, ear mea est pro mundi vita, et sequi manducat hunc panem, vivet in aeternum. 'Qua EATI LXIV.

Rationes, ob quas ecclesia Hierius tantum speciei usum coneesserit.

Multis vero et iis quidem gravissimis rationibus adductam esse ecclesiam patet, ut hane potissimum sub altera specie communicandi consuetudinem non solum approbaret, sed etiam decreti auctoritate firmaret. Primum enim maxime cavendum erat, ne sanguis Domini in terram underetur quod quidem facile vitari posse non videbatur, si in magna populi multitudine eum ministrare portuisset. Praeterea quum aera eueharistia aegrotis praesto esse debeat, magnopere timendum erat, ne, si diutius vini species asservaretur, coacesceret. Permulti praeterea sunt, qui vini saporem, ac ne dorem quidem perferre ullo modo possint. Quare ne, quod spiritualis salutis ausa dandum est, corporis valetudini noceret, prudentissime sancitum est ab ecclesia, ut panis tantummodo speciem fideles aeciperent. Accedit ad alias rationes, quod in pluribus provinciis summa vini penuria laboratur, neque id aliunde sine maximis impensis, ac non nisi longissimis a disseillimis itineribus onvehi potest. Deinde, quod maxime omnium ad

213쪽

rem pertinet, convellenda erat eorum haeresis, qui negabant sub utraque specie totum Christum esse, sed corpus tantum exsangue sub panis, sanguinem autem sub vini specie contineri asserebant. Ut igitur de catholieae veritas magis ante Omnium oculos poneretur, sapientissim consilio alterius speciei hoc est, panis communio inducta est. Sunt et aliae rationes ab iis collectae, qui de hoc argument disserunt quae, ii pus esse videbitur, a parochis afferri poterunt. Iam deministro, quamvis id a nemine sere ignorari possit, agendum cst, ne quid praetermissum sit, quod ad huius saeramenti do-etrinam pertinere videatur. 'QUAESTI LXV.

Proprius huius sacramenii minister est sacerdos.

Itaque tradendum est, solis sacerdotibus potestatem datam esse, ut sacram eueharistiam consciant, ae delibus distribuant Eum autem morem in ecclesia semper servatum esse, ut fidelis populus a sacerdotibus sacramenta acciperet, sacerdotes autem sacra facientes ipsi se communicarent, sacra

Tridentina synodusi explicavit, ostenditque hanc consuetudinem, tanquam ab Apostolica traditione prosectam, religiose retinendam esse, quum praesertim huius rei illustre nobis exemplum Christus Dominus reliquerit, qui et sanctassimum compus suum consecravit, et Apostolis suis manibus porrexit. Verum, ut quacunque ratione tanti sacramenti dignitati Onsuleretur, non modo eius administrandi potestas solis sacerdotibus data est, sed lege etiam ecclesia vetuit, ne quis, nisi consecratus esset, sacra Vasa lintea, et alia instrumenta, quae ad illius consectionem necessaria sunt, tractare aut tangere auderet, modo gravis aliqua necessitas non incideret. QUAESTI LXVI.

Potest eucharistia per improbos sacerdotes vel conseerari ve admini- Sirari. .

Ex quo tum sacerdotes ipsi, tum reliqui fideles intelligere

possunt, quanta religione et sanctitate praeditos esse pomi eat, qui ad eueharistiam vel consecrandam, vel administrandam, vel sumendam accedunt quanquam, quod antea de ceteris sacramentis dictum est, ea non minus per improbos administrari, si quae ad illorum perfectam rationem attinent rite

214쪽

serventur, idem valet in eucharistiae aeramento. Neque enim haec omnia ministrorum merito niti, sed Christi Domihi virtute et potestate geri credendum est. Haec sunt, quae de eucharistia, ut sacramentum est, explicanda erunt. Nunc, quod restat dicendum, ut sacriscium est, explanare oportet, ut intelligant parochi, quae potissimum de hoe mysterio, quemadmodum sancta synodusi decrevit, dominieis et estis diebus fideli popul tradere debeant.' QUAESTIO XVII.

Eucharisita, pecuIiare novi Testamenti sacrificium, Deo estaeceptissimum. O

Etenim hoc sacramentum non solum thesaurus est coelestium divitiarum, quo si bene utamur, Dei gratiam nobis onciliamus et amorem sed in eo praecipua quaedam rati inest, qua ei pro immensis in nos ollatis beneficiis aliquam gratiam referre possimus. At vero haec victima, si rite et legitime immoletur, quam grata et accepta Deo sit, ex hoc olligitur. Si enim veteris legis sacrifieia, de quibus seriptum est 3: Sacrificium et oblationem noluisti δ); et iterum: Si ο- luisses sacrificium, dedissem utique: holocaustis non delectaberis, cita placuerunt Domino, ut Scriptura ε ,,Deum doratum esse odorem suavitatis, id est, grata ei et accepta suisse, testetur quid nobis sperandum de eo saerificio, in quo ille ipse immolatur atque offertur, de quo Oelestis vox bis audita est ): Hic est lius meus dilectus, in quo mihi bene complaeuir o igitur mysterium parochi diligenter exponent, ut, quum deles ad rem divinam convenerint, attente et religiose sacra illa, in quibus intersunt, meditari diseant.' QUAESTI LXVIII.

uuae sint causae, ob quas eueharistia a Christo Domino instituta est.'

In primis autem docebunt, eucharistiam duabus de causis

a Christo institutam esse. Altera est, ut coeleste animae nostrae alimentum esset, quo vitam spiritualem tueri et conservare possemus altera, ut ecclesia perpetuum sacrificium haberet, quo peccata nostra expiarentur, et coelestis Pater, sceleribus nostris saepe graviter ostensus, ab ira ad miseri-eordiam, a iustae animadversionis severitate ad clementiam

traduceretur Huius rei guram et similitudinem in agno pa-

215쪽

CATECHISΜI AD PAROCHO Ssehali licet animadvertere, qui ut saerifieium et sacramentum a filiis Israel offerri et eomedi consueverat. Ne vero, quum Salvator noster Deo Patri se ipsum in ara erucis oblatumsesset, ullam suae erga nos immensae caritatis illustriorem significationem dare potuit, quam quum nobis visibile sacrificium reliquit, quo cruentum illud semel in eruce paulo post immolandum instauraretur, eiusque memoria usque in finem saeculi quotidie summa eum utilitate ab ecclesia per vive sum orbem diffusa coleretur. QUAESTI LXIX.

Quomodo sacramentum a saerificio secernatur.'

Differunt antem plurimum inter se hae duae rationes sacramentum enim consecratione perficitur omnis vero sacrifieii vis in eo est, ut offeratur. Quare sacra eueharistia, dum in pyxide eontinetur, vel ad aegrotum desertur, saeramenti, non saerificii rationem habet. Deinde etiam, ut sacramentum est, eis, qui divinam Ostiam sumunt, meriti causam affert, et omnes illas utilitates, quae supra commemoratae sunt ut autem sacrificium est non merendi solum, sed satisfaciendi quoque efficientiam continet. Nam ut Christus Dominus in passione sua pro nobis meruit ae satisfecit sie qui hoc sacrificium offerunt, quo nobiscum communieant, dominieae passionis ει-ctus merentur, ae satisfaciunt.' QUAESTIO XX.

Quo tempore istud novi Testamenti sacrisscium sit institutum.

Iam de huius sacrificii institutione nullum ambigendi locum sancta ridentina synodusi reliquit declaravit enim, in extrema coena a Christo Domino institutum esse, simulque anathemate eos damnavit, qui asserant, verum et proprium sacrificium Deo non offerri, aut offerre nihi aliud esse, quam Christum ad manducandum dari. QUAESTI LXXI.

Non Ileet Sanctis aut ulli ereaturae saerissolum offerri.

Ne vero illud praetermisit, qui diligenter explicaret,

uni Deo saerifieium fieri. Nam etsi ecclesia interdum missas in memoriam et honorem Sanctorum celebrare consuevit non tamen illis saerificium, sed uni Deo, qui Sanctos immortali gloria ecronavit, offerri docuit. Quare nec sacerdos unquam

216쪽

ΡΑRSU. CAPUT I E Ddieere solet; offero tibi saerifieium Petre, vel Paule; sed, dum uni soli Deo immolat, gratias illi agit pro beatissimorum Martyrum insigni victoria eorumque patrocinium ita implorat,

ut ipsi pro nobis intercedere dignentur in eoelis, quorum memoriam facimus in terris. QUAESTI LXXII.

Unde doctrina illa sacrificii et sacerdotii novae legis hauriatur.

Haec autem, quae de huius saerisei veritate a atholicaeeelesia tradita sunt, ex Domini verbis aceepit, quum extrema illa nocte hae ipsa sacra mysteria Apostolis commendans, sesso saeite, inquiti sein meam commemorationem. - Εοs enim, quemadmodum a sancta Synodo definitum est, tunc sacerdotes instituit, praecepitque, ut ipsi, et qui eis in sacerdotali munere successuri essent, corpus eius immolarent et offerrent. Atque id etiam Apostoli verba ad Corinthios seripta satis demonstrant, quum ait ): Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum; non potestis mensae Domini participes esse, et mensae daemoniorum. . Ut enim pro daemoniorum mensa altare, in quo eis immolabatur, intelligendum est ita etiam ut, quod Apostolus proponit, probabili argumentatione concludatur mensa Domini nihil aliud, nisi altare, in quo sacrificium Domino sebat, signifieare

QUAESTI LXXIII.

uuibus potissimum siguris et prophetiis Istud saemetum significatum fuerit. o

Quod si ex veteri Testamento huius sacrifiei figuras et oracula requiramus, primum quidem de eo Malachias aperti sim vatieinatus est his verbis ): M ortu solis usque ad oe-

casum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loeo saerificatur et Osfertur nomini meo oblatio munda quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exereituum. Praeterea haec hostia, tam ante quam post latam legem variis sacrificiorum generibus praenunciata est. tenim bona omnia, quae iis sacrificiis significabantur, haec una victima, tanquam omnium perlaeti et absolutio, complexa est. Verum tamen nulla in re eius imaginem magis expressam licet videre, quam in Melchisedec saeriscio. Ipse enim Salvator sacerdotem se-

217쪽

2 CATECHISMI AD PAROCHOS eundum ordinem Melchisedech se in aeternum constitutum declarans, corpus et sanguinem suum in extrema oena sub speeiebus panis et vini Deo Patri obtulit. QUAESTI LXXIV.

Idem sacrificium, quod in cruce fuit oblatum, in missa peragitur.

Unum itaque et idem sacrificium esse, latemur, et haberi debet, quod in missa peragitur, et quod in cruce oblatum est; quemadmodum una est et eadem hostia, Christus videlicet Dominus noster, qui se ipsum in ara crucis semel tantummodo cruentum immolavit. Neque enim eruenta et incruenta hostia duae sunt hostiae, sed una tantum cuius sacrificium, postquam Dominus ita praecepit: Ηο tacite in meam commemorationem, cin eueharistia quotidie instauratur. QUAESTI LXXV.

Est etiam unus utriusque sacerdos.'

Sed unus etiam atque idem saeerdos est, Christus Dominus; nam Ministri, qui sacrificium iaciunt, non suam, sed Christi personam suscipiunt, quum eius orpus et sanguinem eonficiun Id quod et ipsius consecrationis verbis ostenditur. Neque enim Sacerdos inquit osso est corpus Christi, sed: Hoc est corpus meum; personam videlicet Christi Domini gerens, panis et vini substantiam in veram in corporis et sanguinis, et vini substantiam in veram eius corporis et sanguinis substantiam convertit. QUAESTI LXXVI.

Μissa, ut Iaudis, ita etiam propitiationis saerificium.

Quae quum ita sint, sine ulla dubitatione docendum est, id quod etiam sancta synodusi explicavit sacrosanetum mi sae saeriseium esse non solum laudis et gratiarum actionis, aut nudam commemorationem sacrificii, quod in cruce lactum est sed vere etiam propitiatorium aerificium, quo Deus nο- bis placatus et propitius redditur. Quare, si puro orde, et aecens fide, et intimo scelerum nostrorum dolore affecti hane sanctissimam hostiam immolemus et selferamus dubitantium non est, quin misericordiam* a Domino consecuturi simus et gratiam in auxilio Opportuno; huius enim vietiniae odore ita delectatur Dominus, ut gratiae et poenitentiae donum nobis impertiens peccata ondonet. Quamobrem et so

218쪽

commemoratio celebratur, toties opus nostrae salutis exercetur; nimirum uberrimi illi cruentae hostiae fructus per hoe inementum sacrificium ad nos manant. Qua EATI LXXVII.

Perlingit etiam sacrisseti missae fructus ad defunetos.

Deinde vero huius sacrificii eam vim esse parochi doee-hunt, ut non solum immolanti et sumenti prosit, sed omnibus etiam fidelibus, sive illi nobiscum in terris vivant, sive iam in Domino mortui nondum plane expiati sint. Neque enim minus, ex Apostolorum certissima traditione pro his utiliter onsertur, quam pro Vivorum peeeatis, poenis, satisfactionibus, a quibusvis calamitatibus et angustiis. QUAESTI LXXVIII.

ΝuIIa missa, ex communi usu ecclesiae celebrata, dicenda est privata.'

Ex quo acile perspicitur, omnes missas ommunes ensendas esse, ut quae ad communem omnium fidelium utilitatem et salutem pertineant. QUAESTI LXXIX.

duonam huius saeruleii caeremoniae pertineant.

Habet antem hoc sacrificium multos, eosque maxime insignes ac solennes ritus, quorum nullus supervacaneus aut inanis existimandus est; verum Omnes e spectant, ut et tantisaerificii maiestas magis eluceat, et salutaribus mysteriis intuendis ad rerum divinarum, quae in eo sacrificio ceultae sunt, contemplationem fideles excitentur. Sed de his nihil est ut plura dicamus, tum quia hoc argumentum longiorem explicationem postulare videtur, quam propositae institutioni conveniat, tum quia innumerabiles paene libellos et commentarios, qui do hae re a piis et doctissimis viris conscripti sunt, sacerdotes in promptu habebunt. Hactenus igitur satis fuerit, earum rerum, quae ad eucharistiam, tum quia sacramentum, tum quia saerificium sit, pertinent, potiora capita iuvante Do

219쪽

De Poenitentiae aeramento. QUAESTI L.

Aeeurate ac frequenter doctrina poenitentiae Christianis aurihus est inserenda.

Quemadmodum humanae naturae Dagilitas et imbecillitas omnibus nota est, eamque in se ipso quisque lacile experitur: ita quantam habeat necessitatem poenitentiae sacramentum, ignorare nemo potest Quod si diligentiam, quae a parochigin unoquoque argument adhibenda est, ex rei, quam tractant, magnitudine et pondere metiri oportet omnino latebimur, eos nunquam in huius loci explicatione adeo diligentes suturos esse, ut satis videri possit quin etiam de hoe sacramento, quam de baptismo, eo accuratius agendum est, quod baptismus semel tantum administratur, nec iterari potest poenitentiae vero toties necessitas imposita est, quoties post baptismum peccare contingat. Ita enim a Tridentina synodo' dictum est, sacramentum poenitentiae non secus lapsis post baptismum, ac baptismum nondum regeneratis ad salutem necessarium esse vulgataque illa S. Hieronymi δὶ sententia ab omnibus, qui deinceps res sacras tradiderunt, magnopere om- probatur, poenitentiam esse secundam tabulam. Ut enim on-sracta navi unum vitae servandae perfugium reliquum est, si sorte tabulam aliquam de naufragio liceat arripere ita post amissam baptismi innocentiam, nisi quis ad poenitentiae tabulam confugiat, sine dubio de eius salute desperandum est. Haec autem non ad pastores solum, sed ad reliquos etiam fideles exeitandos dicta sint, ne sorte in eis rei minime necessariae incuria reprehendatur. Primum enim eommunis fragilitatis memores omni studio optare debent, ut divina ope adiuti sine casu aut prolapsione aliqua in via Domini progredi possint. Quod si nonnunquam offenderint, tum vero summam Dei benignitatem intuentes, qui tanquam bonus pastor vium suarum vulnera obligare, eisque mederi solet, o saluberrimum poenitentiae medicamentum nunquam in aliud tempus disserendum esse cogitabunt.

e p. a. Isai.

220쪽

Quam varia ait verbi poenitentiae signuficalis.'

Ut autem rem ipsam aggrediamur, prius explicanda est

varia huius nominis potestas et notio, ne aliquis ambiguitate vocis in errorem inducatur. Nonnulli enim poenitentiam pro satissaetione aceipiunt. Alii a catholicae dei doetrina longissime remoti, quum arbitrentur, poenitentiam nullam temporis praeteriti rationem habere, nihil aliud, quam novam vitam esse desniunt. Docendum est igitur, multiplicem esse huius nominis significationem. Primum enim poenitentia de

iis dieitur, quibus aliquid displicet, quod ante placuerit, nulla

habita ratione huius cogitationis, bonumne an malum fuerit. Si omnes poenitet, quorum tristitia secundum saeculum est, non secundum Deum; cuiusmodi poenitentia' non salutem assert, sed mortem. Altera est poenitentia, quum quis ex scelere admisso, quod quidem antea placebat, dolorem non Dei, sed sui ipsius causa concipit. Tertia est, quum non solum admissi sceleris causa intimo animi sensu dolemus, vel eius doloris externum etiam aliquod signum damus, verum unius Dei causa in e moerore sumus. Ac singulis quidem poenitentiae generibus, quae commemorata sunt, poenitentia vox proprie convenit. Nam quum in sacris literis 3 Deum poenitere M legimus, id per translationem diei perspicuum est; eo enim loquendi genere, quod ad hominum mores accommodatum est, sacra literae utuntur, quum Deum mutare aliquideonstituisse deelarant quod non aliter sacere videatur, quani homines, quos si alicuius rei poeniteat, eam commutare omni

studio laborant. Si ergo scriptum est: Poenituisse' eum, quod hominem laeisset; et alio loco ), quod Saul Regem

constituisset.

duodnam sit inter Poenitentiae signistrationes discrimen. se

Verum inter has poenitentiae significationes magnum dis-erimen observare portet. Prima enim in vitio ponenda est; altera est quaedam commoti et perturbati animi assectio te tiam quum ad virtutem pertinere, tum sacramentum esse dicimus; quae significati huius loci propria est. Ac primum quidem de ipsa, ut virtutis parte, agendum est; non solum, quia fidelis populus ad omne virtutis genuis institui a pastoribus de-

SEARCH

MENU NAVIGATION