Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

vi contundi atque conteri. Quare nullus alius dolor vel ex parentum et filiorum obitu vel euiusvis alterius calamitatis causa susceptus, hoc nomine appellatur, sed illius tantum d loris proprium est nomen, quo ex amissa Dei gratia atque innocentia afficimur.

duinus praeterea voeabulis eadem peccati detestatio deeIarari soIeat.

Verum aliis quoque voeabulis eadem res declarari solet; nam et contritio cordis dicitur, quia Ordis nomen frequenter

sacrae literae pro voluntate usurpant. Ut enim a corde violionum corporis principium sumitur ita voluntas reliquas omnes animae vires moderatur ac regit. Vocatur etiam a sanctis Patribus cordis compunctio, qui libros de contritione conscriptos de compunctione cordis inscribere maluerunt. tenim quemadmodum sere tumida ulcera secantur, ut inclusum

virus possit erumpere ita corda quasi scalpello eontritionis adhibito inciduntur, ut peccati mortiferum virus queant elicere; quare et scissio eordis a Ioelet Propheta appellata est Convertimini, Inquit, ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planetu et seindite corda vestra. 'QUAESTI XXVII.

Cur dolor de peccatis, vocabul contritionis incIusus, maximus et vehementissimus esse debeat.

Summum vero et maximum dolorem ex peccatis, quae commissa sunt, suscipiendum esse, ita ut nullus maior excogitari possit, acile erit hisce rationibus demonstrare. Nam quum persecta contriti sit caritatis actio, quae ab eo timore, qui liorum est, proficiscitur patet eundem caritatis et contritionis modum statuendum esse. At quoniam caritas, qua Deum diligimus, persectissimus est amor hine sit, ut contritio vehementissimum animi dolorem adiunctum habeat. Ut enim maxime diligendus est Deus, ita quae nos a Deo alienant, maxime detestari debemus. In quo etiam illud observandum est, eodem loquendi genere caritatis et contritionis magnitudinem in saeris literis significari. De caritate dictum est ): Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo. Rursus, quod ad contritionem pertinet, clamat Dominus per Prophetam δὶ seConvertimini in toto orde vestro. Praeterea si uti Deus summum bonum est inter omnia, quae diligenda sunt, ita etiam

232쪽

peecatum summum est malum inter omnia, quae odisse homines debent illud sequitur, ut quam ob eausam Deum summe diligendum esse confitemur, ob eandem rursus peccati summum odium nos capiat necesse sit. Omnibus vero rebus Dei amorem anteponendum esse, ita ut ne vitae quidem conservandae causa peccare liceat, aperte nos docent illa Domitii verba Qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et ): Qui voluerit animam suam salvam sa-eere, perdet eam. Sed illud etiam animadvertendum est, ut, quemadmodum sancto Bernardo δ teste nullus sinis et modus

caritati praeseribitur, modus enim, inquit ille, diligendi Deum, est ipsum diligere sine modo): ita peccati detestationi nullus

modus definiatur. Sit praeterea non solum maxima, sed vehementissima atque adeo perlaeta, omnemque ignaviam et socordiam excludat. Etenim in Deuteronomio' scriptum est: duum quaesieris Dominum Deum tuum, invenies eum; si tamen toto corde quaesieris, et tota tribulatione animae tuae; et apud Hieremiam β): duaeretis me, et invenietis, quum quaesieritis me in toto corde vestro; et inveniar a vobis, ait

Dominus.

'QUAESTI XXVIII.

Contritio vera esse non desinii, etiamst sensibilis dolor de peccatis non fuerit absolutus.

Quanquam si id minus consequi nobis liceat, ut perseeta sit, vera tamen et esseaceontritio esse potest saepe enim usu venit, ut, quae sensibus subieeta sunt, magis quam spiritualia nos aniciant. Quare nonnulli interdum maiorem ex filiorum bitu, quam ex peccati turpitudine doloris sensum capiunt. Idem etiam iudicium laetendum est, si lacrymae doloris acerbitatem non consequantur; quae tamen in poenitentia summopere optandae et Ommendandae sunt. Praeclara est euim ea de rem Augustiui si sententia. Non sunt, inquit, in te Christianae caritatis viscera, si luges corpus, a quo recessit anima, animam vero, a qua recessit Deus, non luges. Atque hue spectant illa Salvatoris nostri verba, quae supra allata sunt 33: Vae tibi Coroetain, vae tibi Bethsaidat quia si in Tyro et Sidone laetae essent virtutes, quae actae sunt in vobis, olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Tametsi ad eam rem omprobandam satis esse debent lari

233쪽

BE CATECHISΜ Α ΡAROc Hossima inivitarum, Davidis, Peceatricis, Apostolorum principis, exempla, qui omnes plurimis lacrymis Dei miserieordiam implorantes peccatorum veniam impetrarunt. QUAESTI XXIX.

Peccata capitiata singillatim in contritione detestanda sunt v

axime autem hortandi et monendi sunt fideles, ut ad singula mortalia crimina proprium contritionis dolorem adhi- here studeant. Ita enim Ezechiast contritionem deseribit, quum ait: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae. tenim recogitare omnes annos est sigillatim peecata excutere, ut ea ex animo doleamus. Sed apud ae-ehielem , quoque seriptum legimus: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, vita vivet. Atque in hane sententiam sanctus Augustinus inquit 3 : Consideret peee tor qualitatem eriminis in loco, in tempore, in varietate, in

persona.

'QUAESTI XXX.

Sufucit universe quandoque peccata sua detestari.

Neque tamen hac in re desperent fideles de summa Dei bonitate et elementia is enim, quum nostrae salutis cupidissimus sit, nullam moram ad tribuendam nobis veniam interponit, sed peccatorem paterna caritate complectitur, simul atque ille se ollegerit, et universe peccata sua detestatus, quae deinde alio tempore, si saevitas erit, singula in memoriam redueere ae detestari in animo habeat, ad Dominum se eonverterit. Ita enim nos per Prophetam iubet sperare, quum inquit ): Impietas impii non nocebit ei, in quaeunque die eonversus fuerit ab impietate sua. 'Qua EsTI XXXI.

Quae ad veram contritionem sint inprimi necessaria. o

Ex his igitur olligi poterunt quae ad veram contritionem maxime sunt necessaria; de quibus fidelem populum accurate oportebit doeere, ut quisque intelligat, qua ratione eomparare eam possit, regulamque habeat, qua diiudicet, quantum absit ab eius virtutis perseetione. Primum enim necesse est, peceat omnia, quae admisimus, disse et dolere, ne, si quaedam tantum doleamus, fiet et simulata, neque salutaris poenitentia

234쪽

PARS II. CAPUT Ra nobis suseipiatur. Nam ut ara Iacobo 3 Apostolo dierum

est: , Quicunque istam legem servaverit, ostendit autem in uno factus est omnium reus. Alterui est ut ipsa contritio eonfitendi et satissaeiendi voluntatem coniunctam habeat de quibus postea suo loco agetur. Tertium est, ut poenitens vitae emendandae certam et stabilem cogitationem suscipiat.

Hoc vero Propheta his verbis aperte nos oeuit ): Si impius egerit poenitentiam ab Omnibus peceatis suis, quae operatus est, et custodierit Omnia praeeepta mea, et laeerit iudieium et iustitiam vita vivet, et non morietur omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor; et paulo post )r duum averterit se impius ab impietate sua, nam operatus est, et seeerit iudicium et iustitiam ipse animam suam vivificabit; ae paucis interiectis ): Convertimini, cinquit, et agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non erit vobis in ruinam iniquitas proiicite a vobis omnes praevarieationes vestras, in quibus praevaricati estis, et tacite vobis cor novum et spiritum novum. Idem etiam christus Dominus mulieri, quae in adulterio deprehensa est, praescripsit: Vade, Inquit in , et iam amplius noli peeeare. Item paralytie illi, quem ad probaueam piscinam curaverat, Eeee, ait' , sanus laetus es iam noli peccare. QUAE ATIO XXXII.

Dolorem praeteritae culpae, et eavendae in posterum propositum conir liovi nee sarium esse ostenditur.

Sed natura quoque ipsa et ratio plene ostendunt, duo illa ad contritionem esse in primis neeessaria dolorem sellieet peccati admissi, et propositum autionemque, ne quid huiu modi in posterum ommittatur. Nam qui amico reconciliari velit, quem iniuria aliqua asseeerit, et doleat oportet, quod in eum iniuriosus et contumeliosus fuerit, et diligenter reliquo tempore provideat, ne qua in re amieitiam laesisse videatur; qua duo obedientiam adiunctam habeant necesse est. Hominem enim legi, sive naturali et divinae, sive humanae, quibus subiectus est, parere eonvenit. Quare si quid poenitens alteri per vim aut per fraudem abstulit, restituat portet itemque alleuius aut commodi aut mei compensatione illi satisfaciat, euius dignitatem aut vitam diei saetove violavit. ritum enim

235쪽

BEM CAT HISMI AD PAROCHOS est Omnium sermone, quod apud S. Augustinum i legimus:

Non remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum. R QUAESTI XXXIII.

Indulgendum est aliis, si nobis volumus indulgeri. v

Neque vero inter cetera, quae ad contritionem maxime pertinent, minus diligenter et necessario curandum est, ut,

quicquid iniuriarum ab altero acceperis, id totum remittatura condonetur. Ita enim Dominus et Salvator noster monet atque denuneiat ): Si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester coelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis hominibus, nee Pater vester dimittet vobis peccata vestra. ae sunt, quae fidelibus in contritione observanda sunt. Cetera, quae ad hanc rem colligi a pastoribus facile poterunt, efficient quidem, ut in suo genere O triti sit magis perlaeta et absoluta verum de necessaria

existimanda non sunt, ut sine his verae et salutaris poenitentiae ratio eonstare non possit.

'QUAESTIO XXXIV

duae sit propria contritionis vis et utilitas. v

Sed quoniam non satis esse pastoribus debet, si doceant, quae ad salutem videntur pertinere, nisi etiam omni cura et industria laborent, ut deles ad eam ipsam rationem, quae illis praeseripta est, vitam actionesque suas dirigant veh menter proderit, contritionis vim et utilitatem saepius propο-nere. Nam quum pleraque alia pietatis studia, veluti benescentia in pauperes, ieiunia, preces et alia id genus sancta et honesta opera, hominum culpa, a quibus proficiscuntur, a Deo interdum repudientur ipsa certe eontriti nunquam illi grata et accepta esse non potest. Nam inquit Propheta δ): Corcontritum et humiliatum, Deus, non despieies. Quin etiam

statim, ut eam mentibus nostris concepimus, peccatorum remissionem nobis a Deo tribui, alio loco eiusdem Prophetae verba illa declarant ): Dixi, constebor adversum me iniustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. Atque eius rei guram in decem leprosis ' animadvertimus, qui a Salvatore nostro ad sacerdotes missi, antequam ad illos pervenirent, a lepra liberati sunt. Ex quo licet cognoscere,

236쪽

PARS II. CAPUT v. 22Dverae contritionis, de qua supra dictum est, eam vim esse, ut illius benefleto omnium delictorum veniam statim a Domino

impetremus.

uua ratione ad persectionem contritionis veniatur.'

Plurimum etiam valebit ad fidelium mentes excitandos, si pastores rationem aliquam tradiderint, qua se quisque ad

contritionem exercere possit. Monere autem oportet, ut omnes conscientiam suam frequenter excutientes videant, num quae a Deo sive celesiasticis sanctionibus praecepta sunt servaverin Quod si quis alicuius sceleris reum se esse OgnοVerit, statim se ipsum aecuset, supplexque a Domino veniam exposcat, et spatium tum constendi, tum satissaeiendi sibi dari postulet, inprimisque divinae gratiae praesidio se adiuvari petat, ne in posterum eadem illa peccata admittat, quae admisisse vehementer poenite Curandum erit praeterea pastor bus, ut in peccatum summum fidelium odium concitetur, tum quia summa est illius laeditas et turpitudo, tum quia gravissima damna et calamitates nobis adfert. Nam Dei benevolentiam, a quo maxima bona aecepimus, longeque maiora exspectare et consequi licebat, a nobis abalienat, et summorum dolorum eruciatibus perpetuo ametendos sempiternae morti uos addicit. Hactenus de contritione nune ad consessionem, quae est altera poenitentiae pars veniamuS. QUAE ATIO XXXVI.

Quae sit consessionis praestantia, quamque fuerit ad christianoruni salutem necessaria eius institutio.

Quantum vero eurae et diligentiae in ea explicanda pο-nere pastores debeant ex e facile intelligent, quod Omnibus fere piis persuasum est, quidquid hoc tempore sanctitatis, pietatis et religionis in ecclesia summo Dei benescio conservatum est, id magna ex parte consessioni tribuendum esse, ut nulli mirandum sit, humani generis hostem, quum fidem catholicam unditus evertere eo tat, per ministros impietatis suae et satellites hanc veluti Christianae virtutis arcem totis viribus oppugnare conatum esse. Primum itaque Oeendum est, eonsessionis institutionem nobis summopere utilem atque adeo necessariam suisse. Ut enim hoc concedamus, contritione peccata deleri quis ignorat, illam adeo vehementem,

acrem, incensam esse oportere, ut doloris acerbitas cum feelerum magnitudine aequari conserrique possit At quoniam

237쪽

paue admodum ad hune gradum pervenirent, fiebat etiam, ut

a paueissimis liae via peccatorum venia speranda esset./QUAESTI XXXVII.

Confexsto contritionem persteit.

Quare necesse suit, ut elementissimus Dominus Deiliori ratione communi hominum saluti consuleret quod quidem admirabili onsilio esseeit, quum laves regni coelestis ecclesiae tradidit. Etenim ex fidei catholicae doctrina Omnibus credendum et constanter animandum est: si quis ita animo araetus

sit, ni peccata admissa doleat, simulque in posterum non pec- eare constituat, etsi eiusmodi dolore non ametatur, qui ad impetrandam veniam satis esse possit, ei tamen, quum peceata sacerdoti rite consessus fuerit, vi elavium scelera omnia r mitti a condonari, ut merito a sanctissimis viris, Patribus nostris, celebratum sit, ecclesiae clavibus aditum in eoelum aperiri. De quo nemini dubitare fas est, quum a concili Florentinoi decretum legamus, poenitentiae effectum esse absolutionem a peccatis. Verum ex e praeterea licet cognoscere, quantam asserat consessio utilitatem, quod iis, quorum est eorrupta vitae consuetudo, nihil tam prodesse ad mores emendandos experimur, quam si interdum Oeeultas animi sui eogitationes, saeta dictaque omnia prudenti et fideli amieo palesaeiant, qui eos opera et consili iuvare possit. Quare ad eandem rationem maxime salutare existimandum est iis, qui scelerum conscientia agitantur, ut sacerdoti, tanquam Christi Domini vicario, cui perpetui silentii severissima lex proposita est, animae suae morbos et vulnera aperiant statim enim parata sibi medicamenta invenient, quae non solum praesentis aegritudinis sanandae, verum ita praeparandae animae coelestem quandam vim habeant, ut deinceps facile suturum non sit, in eiusmodi morbi et vitii genus recidere. Neque vero illa consessionis utilitas praetermittenda, quae ad vitae societatem et coniunctionem magnopere pertinet. Constat enim, si sacramentalem consessionem e Christiana disciplina exemeris, plena omnia Occultis' et nefandis sceleribus futura esse, quae postea, et alia etiam muIt graviora, homines, peccati consuetudine depravati, palam committere non verebuntur. Etenim eonfitendi verecundia delinquendi cupiditati et lieentiae tanquam frenos iniicit, et improbitatem Oe

238쪽

eet. Sed iam eonfessionis utilitate exposita, quae sit eius natura et vis, pastoribus tradendum erit. 'QUAENTI UTVIII.

confessionis saeramentaIis deseripit et natura v

Εam igitur definiunt esse peceatorum aeeusationem, quae ad saeramenti genus pertinent, eo susceptam, ut veniam vi tute elavium impetremus. Recte autem aecusatio dieitur, quod peceat ita commemoranda non sunt, quas seelera nostra ostentemus, ut ii faciunt, qui laetantur, quum malefecerint; aut omnino enarranda, ut rem aliquam gestam otiosis auditoribus deleetandi causa exponamus. Verum accusatorio animo ita enumeranda sunt, ut ea etiam in nobis vindicare cupiamus. Veniae autem impetrandae ausa peecata confitemur, quoniam ho iudicium longe dissimile est orensibus apitalium rerum quaestionibus, in quibus consessioni poena et supplicium, non eulpae liberatio et errati venia constituta est. In eandem seresententiam, quamvis aliis verbis, sanctissimi Patres videntur eonsessionem definivisse velut quum S. Augustinus inquit ): Confessi est, per quam morbus latens spe veniae aperitur; et S. Gregorius ): Consessio est peccatorum detestatio; quarunt utraque, quod in superiori definitione continetur, sa-cile ad eam referri poterit.

Qua ex causa, et quando insututa sit a Christo eonsessio. :

Sed iam, quod omnium maximi aciendum est, docebunt parochi, ae sine ulla dubitatione fidelibus tradent, hoc sacra mentum a Christo Domino, qui bene omnia et unius salutis nostrae causa fecit, Ob eius summam bonitaten et misericordiam institutum esse Apostolis enim post resurrectionem unum in locum congregatis insumavit, dicens δ): Aeeipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata re nittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt. 'Qua EATI M.

Ex quibus allis Scripturae Ioel confessionem a Christo insiliuiam esκe colligatur. οduum igitur Dominus potestatem retinendi et remittendi peeeata sacerdotibus tribuerit, perspicuuni est, ipsos etiam ea de re iudices constitutos fuisse. Atque idem signifieare

239쪽

ea CATECHISMI AD PAROCHOAvisus est Dominus, quum Apostolis id negotii dedit i , ut Lazarum, a mortuis excitatum, a vineulis solverent, qui bus Ov- strictus erat. Nam S. Augustinus eum locuti ita explanat ):

Ipsi, inquit, , sacerdotes plus iam possunt proficere, plus confitentibus parcere, quibus crimen remittunt. Dominus scilieet per ipsos Apostolos Laetarum, quem iam suscitaverat, Obtulit diseipulis solvendum, ostendens, potestatem solvendi esse coneessalia sacerdotibus. duo etiam pertinet, quod iis, quia lepra in itinere eurati sunt, praeceperat ), ut sesaeerdotibus se ostenderent, Illorumque iudicium subirent.' QUAESTIO XLI.

Quo modo ex verbis Domini necessario confessio sacerdoti faetenda colligatur, et quod sint iudices Apostolorum successores '

Quum igitur Dominus potestatem remittendi et retinendi peccata sacerdotibus tribuerit perspicuum est, ipsos etiam ea de re iudices constitutos fuisse. At quoniam, ut S. ridentina synodus' sapienter admonuit, de qualibet re verum iudicium fieri, atque in repetendis criminum poenis iustitiae

modus teneri non potest, nisi plane cognita et perspecta causa fuerit ex eo sequitur, ut poenitentium consessione singillatim peccata omnia sacerdotibus patefacienda sint. Haec igitur pastores docebunt, quae a S. Tridentina synodo deereta, ae perpetu a catholica ecclesia tradita sunt. Si enim sanetissimos Patres attente legimus, nusquam non apertissima testimonia occurrent, quibus confirmetur, hoc saeramentum a Christo Domino institutum esse, et consessionis sacramentalis

hegem, quam illi exomologesi et exagoreusin raee vocabulo appellant, tanquam evangelicam accipiendam esse. Quod si etiam veteris Testamenti figuras exquirimus, sine dubio ad peccatorum consessionem videntur pertinere varia illa sacrificiorum genera, quae ad expianda diversi generis peccata a sacerdotibus fiebanti 'QUAE ATIO XLII.

duo fructu ad sacramentalem confessionem ecclesia certas quasdam caeremonias adiunxerit.

Sed quemadmodum, consessionem a Domino Salvatore institutam esse, fideles docendi sunt, ita etiam monere eos opo tet, quosdam ritus et solennes aeremonias celesiae auctori-

la Ioh. i. 44 2 Lib. de vera et falsa poenitent. e. 10. J Luc. 7. 14. 4 Sess. 14 de poenitent eas. o.

240쪽

PARS II. CAPUT V. Baniate additas esse quae etsi ad saeramenti rationem non spe-elant, eius tamen dignitatem magis ante eulos ponunt, eteonfitentium animos pietate accensos ad Dei gratiam facilius eonsequendam praeparant. Quum enim aperto capite ad pedessaeerdotis abiecti, demisso in terram vultu, supplices manus tendentes, aliaque huiusmodi Christianae humilitatis signa

dantes, quae ad saeramenti rationem necessaria non sunt, peceat constemur ex his perspicue intelligimus, tum in saer mento coelesten vim agnoscendam, tum a nobis divinam misericordiam summo studio requirendam atque magitandam

Salutem citra consessionem recuperaro non possunt, qui peccatis sunt obnoxii capitalibus.

Iam ver nemo existimet consessionem a Domin quidem institutam, sed ita tamen, ut eius usum necessarium esse non edixerit. Etenim sic statuant fideles, oportere eum, qui mo tali scelere premitur, consessionis sacrament ad spiritualem

vitam revocandum esse quod quidem pulcherrima translatione a Domino aperte significatum videmus, quum huius saeramenti administrandi potestatem clavem regni eoelorum appellavit. Etenim locum aliquem ingredi nemo potest, sine eius opera, cui claves ommissae sunt: si intelligimus, neminem in coelum admitti, nisi sores a saeerdolibus, quorum fidei claves Dominus tradidit, aperiantur. Aliter enim nullus plane clavium usus in ecclesia esse videbitur, ae frustra is, cui clavium potestas data est, quempiam coeli aditu prohibebit, si tamen alia via introitus patere queat. Ηο vero praeclare ara Augustino' eognitum est, quum inquit: Nemo sibi dicat occulte ago apud Dominum poenitentiam novit Deus, qui mihi ignoscat, quid in Orde ago. Ergo sine causa dictum quae solverilis in terra, soluta erunt in coelo ergo sine causa laves datae sunt ecclesiae Deir Atque in eandem sententiam S. Ambrosius p in libro de poenitentia scriptum reliquit, quum Novatianorum haeresin convelleret, qui soli Domino potestatem remittendi peccata reservandam asserebant: Eequis Deum, inquit, ,magis veneratur quine mandatis illius obtemperat, an qui resistit Deus nobis iussit, eius ministris obtemperare; quibus quum pareamus, honorem soli Deo deserimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION