Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

EI CATECHISMI AD AROCHO Stionibus adiuvandi sunt. Quare et alii omnes, quos tum adesse contigerit, et praecipue parochi, debent rare Deum ex animo, et eius misericordiae laborantis vitam et salutem omni

studio Ommendare.

uuisnam huius sacramenti sit aueior.

verum quum demonstratum sit, extremam unctionem vere et proprie in aeramentorum numero habendam esse illud etiam sequitur, eius institutionem a Christo Domino prosectam esse quae postea a sanet Iacob Apostolo fidelibus proposita et promulgata est. Quanquam idem Salvator huius unetionis specimen quoddam dedisse visus est, quum discipulos suos binos et binos ante laetem suam misit de illis enim apud Evangelistam ita scriptum est Exeuntes praedicabant, ut poenitentiam agerent; et daemonia multa eiiciebant, et ungebant oleo multos aegros et sanabant. quam quidem unctionem non ab Apostolis inventam, sed a Domin praeceptam, non naturali aliqua virtute praeditam, sed mysticam, potius ad sanandos animos, quam ad corpora curanda institutam suisse, credendum est. Quam rem sancti Dionysius, Ambrosius, Chrysostomus et Gregorius Magnus asserunt, ut nullo modo dubitandum sit, quin hoc unum ex septem catholicae ecclesiae sacramentis summa cum religione accipere oporteat.' QUAESTI IX.

Extrema uneu quibus administranda sit.

Sed docendi sunt fideles, quamvis hoc sacramentum ad Omnes pertineat, quaedam tamen hominum genera excipi, quibus administrandum non sit. Ae primum exeipiuntur, qui sano et firmo orpore sunt iis enim extremam unctionem tribuendam non esse, et Apostolus docet, quum inquit: Infirmatur quis in vobis Τ et ratio ostendit; siquidem ob eam rem instituta est, non modo ut animae, sed etiam ut corpori medietnam asserati duum igitur illi tantum, qui morbo laborant, euratione indigeant idcirco iis etiam, qui adeo periculose aegrotare videntur, ut, ne supremus illis vitae dies instet, metuendum sit, hoc sacramentum praeberi debet. In quo tamen gravissime peceant, qui illud tempus aegroti ungendi ob

262쪽

servare solent, quum iam omni salutis spe amissa, vita et sensibus carere incipiat constat enim, ad uberiorem sacranienti gratiam percipiendam plurimum valere, si aegrotus, quum ei adhuc integra mens et ratio viget, fidemque et religiosam animi voluntatem assere potest, sacro te liniatur. Quare parochis animadvertendum est, ut eo potissimum tempore eoelestem medicinam adhibeant, illam quidem semper visu admodum salutarem, quum eorum etiam pietate et retiagione, qui eurandi sunt, magis profuturam intellexerint. N mini igitur, qui gravi morbo affectus non sit, sacramentum unetionis dare licet, tametsi vitae perieulum adeat, vel quia periculosam navigationem paret, vel quia praelium initurus sit, a quo erta mors illi impendeat vel etiam si eapitis damnatus

ad supplicium raperetur omnes praeterea, qui rationis usu earent, ad O saeramentum suseipiendum apti non sunt; et pueri, qui nulla peceat admittunt, quorum reliquias sanare huius sacramenti remedio pus sit amentes item et furiosi, nisi interdum rationis usum haberent, et eo potissimum tempore pii animi significationem darent, peterentque, ut sacro oleo ungerentur. Nam qui ab ipso ortu nunquam mentis et rationis Ompos suit, ungendus non est; seeus vero si aegrotus, quum mente adhuc integra huius sacramenti partieeps

seri voluisset, postea in insaniam Et surorem incidit. QUAESTI x.

uuae eorporis paries hic debeant inungi.

Non sunt autem omnes corporis partes ungendae sed eae tantum, quas veluti sensuum instrumenta natura homini attribuit oeuli propter visionem, aures propter auditum, nares propter odoratum, os propter gustum Vel sermonem, manus propter tactum; qui tametsi toto corpore aequabiliter usus est, in ea tamen parte maxime viget. Hunc autem ungendi ritum universalis eeclesia retinet, atque etiam huius sacramenti naturae optime eonvenit medicamenti enim est instar Ac quoniam in Orporis morbis, quamvis universum corpus male an elum sit, tamen illi tantum parti curatio adhibetur, a qua, tanquam a lante et origine morbus manat idcirco non totum eorpus, sed ea membra, in quibus potissimum sentiendi vis eminet, renes etiam, veluti voluptatis et libidinis sedes, unguntur tum pedes, qui nobis ingressus et ad locum movendi principium sunt.

263쪽

QUAESTIO XI.

Extrema unctio iterari potest.

In quibus illud observare oportet, in una eademque aegrotatione, quum aeger in eodem vitae periculo positus est, s me tantum ungendum esse. Quod si post susceptam hanc unctionem aeger convaluerit quoties postea in id vitae discrimenineiderit, toties eiusdem sacramenti subsidium ei poterit adhiberi. Ex quo patet, in eorum Sacramentorum numero, quae iterari solent, reponendum Me. 'QUAESTI XII.

Qua reIigione et praeparatione deheat istud sacramentum suscipi. o

duoniam vero omni studi curare oportet, ne quid sacramenti gratiam impediat, ei vero nihil magis adversatur, quam alicuius peceat mortiferi conscientia servanda est atholicae ecclesiae perpetua consuetudo, ut ante extremam unctionem poenitentiae et eueharistiae sacramentum administretur. Aedeinde aegrot persuadere parochi studeant, ut ea fide se ungendum sacerdoti praebeat, qua lim, qui ab Apostolis sanandi erant, se ipsos offerre consueverant. In primis autem animae salus, deinde corporis valetudo, cum illa adiunetione: si ea ad aeternam gloriam prolatura sit, A expetenda est. Ne vero dubitare fideles debent, quin sanctae illae et solennes preces a Deo audiantur, quibus sacerdos non suam, sed ecclesiae et Domini nostri Iesu Christi personam gerens utitur. Qua una maxime re cohortandi sunt, ut huius saluberrimi olei sacramentum sancte et religiose sibi administrandum eu-revi, quum et acrior pugna instare, et vires quum animi, tum eorporis descere videantur. QUAESTI XIII.

0uo ministrante noc sacramentum percipiendum sit '

Iam vero quis extremae unctionis minister sit, ab eodem

Apostolo, qui Domini legem promulgavit, didicimus inquit

enim: Inducat Presbyteros; quo nomine non eos significat, qui aetate provectiores sunt, quemadmodum sapienter Tridentina synodust exposuit, aut qui in populo principem locum obtinent sed saeerdotes, qui ab ipsis episcopis per manuum impositionem rite ordinati sunt. Sacerdoti igitur huius sacramenti administrati commissa est Neque tamen ex sanctae

264쪽

ΡARS II CAPUT VI eeelesiae decreto cuivis sacerdoti, sed proprio pastori, qui

iurisdictionem habeat, sive alteri, cui ille eius muneris sungendi potestatem secerit, hoc sacramentum administrare lieet. Illud vero maxime animadvertendum est, sacerdotem in ea administratione, quemadmodum etiam in aliis saeramentis si, Christi Domini nostri et sanctae celesiae eius sponsae, personam sustinere.

Qui fructus ex huius sacramenti usu ad homines redeant.

Explicandae etiam sunt accuratius utilitates, quas ex hoc sacrament capimus, ut, si nihil aliud fideles ad eius usum possit allicere, ipsa saltem utilitate ducantur, quum ita comparatum sit, ut omnia fere nostris commodis metiamur. ο-cebunt igitur pastores, hoc saeramento gratiam tribui, quae peccata, et in primis quidem leviora, et, ut communi nomine appellantur, venialia remittit exitiales enim culpae poenitentiae sacramento tolluntur. Neque enim hoc sacramentum primario loco ad graviorum criminum remissionem institutum est, sed baptismus tantum et poenitentia vi sua hoc esset L Altera est sacrae unctionis utilitas, quod animam a languore et infirmitate, quam ex peccatis contraxit, et a ceteris omnibus

peecati reliquiis liberat. Tempus autem huic curationi Oppo tunissimum existimandum est, quum gravi morbo amictamur, ac vitae perieulum impendeta Etenim homini natura insitum

est, ut nihil in rebus humanis aeque a mortem pertimescat; auget autem magnopere hunc timorem praeteritorum scelerum memoria, quum praesertim gravissima conscientiae nostrae accusatio nos urgeat ut enim scriptum est i): Venient iueogitationem peccatorum suorum timidi, et traducent illos ex

adverso iniquitates ipsorum. Deinde illa cura et cogitatio vehementer angit, quod paulo post stare oporteat ante tribunal Dei, a quo de nobis iustissima pro eo, ac meriti fuerimus, sententia serenda sit. Saepe autem evenit, ut fideles, hoe terrore perculsi, se miris modis exagitari sentiant. Nihil a tem ad mortis tranquillitatem magis conducit, quam si tristitiam abiiciamus, et laeto animo Domini adventum exspectemus, paratique simus depositum nostrum, quandocunque illud a nobis repetere voluerit, libenter reddere. Ut igitur hae sollicitudine fidelium mentes liberentur, animusque pio et sancto

265쪽

gaudio repleatur, extremae unctionis saeramentum meit. Praeterea aliud etiam, quod merito omnium maximum videri potest, ex e consequimur. Nam etsi humani generis hostis, quoad vivimus, nunquam desinit de interitu et exitio nostro eogitare nullo tamen tempore, ut nos omnino perdat, ae siseri possit, spem nobis divinae misericordiae eripiat, vehementius omnes nervos contendit, quam quum supremum Vitae diem appropinquare animadverterit. Quamobrem delibus arma, et vires hoc sacramento subministrantur, quibus adversarii vim et impetum frangere et illi sortiter repugnare possint allevatur enim et erigitur animus divinae bonitatis spe, eaque Onfirmatus morbi incommoda omnia fert levius, ac ipsius daemonis calcane insidiantis artificium et alliditatem saeilius eludit. Aecedit postremo, si quidem prolatura sit, etiam comporis sanitas. Quod si aegroti hoc tempore eam minus onsequuntur, id quidem non sacramenti vitio, sed ob eam potius causam evenire credendum est, quod eorum magna pars, vel qui sacro leo perunguntur, vel a quibus administratur, des infirmior est. Testatur enim vangelista ), Dominum apud suos multas virtutes non fecisse propter ineredulitatem illorum. uanquam etiam recte dici potest, Christianam religionem, ex quo altius tanquam radiees egit in animis hominum, minus iam huiusmodi miraculorum adminieulis indigere, quam olim nascentis celesiae initio necessaria esse viderentur. Sed tamen hoc loco fides magnopere excitanda erit, utcunque enim, quod ad corporis valetudinem attinet, Dei consilio et voluntate ceciderit, certa spe niti fideles debent, se huius saeri olei virtute spiritualem sanitatem consecuturos esse, futurumque, ut, si eos vita decedere contingat, praeclarae illius vocis fructum percipiant, qua scriptum est Beati mortui, qui in Domino moriuntur. Haec de extremae un-etionis saeramento breviter quidem dicta sunt, verum si haec

ipsa rerum capita a pastoribus latius, et ea, qua decet, diligentia explanata erunt dubitandum non est, quin fideles ex hae doctrina maximum pietatis metum percipianti

266쪽

PARS II. CAPUT VII. 25N

CAPUT VII.

De Sacrament ordinis. 'QUAESTIO I.

Cur paroch magna diligenita sacramenti ordinis doetrinam populo

exponere deheant.

Si quis aliorum sacramentorum naturam et rationem diligenter considerarit, facile perspiciet, ea omnia ab ordinis sacrament ita pendere, ut sine illo partim eonsei et administrari nullo modo queant, partim solenni caeremonia et religioso quodam ritu ac cultu arere videantur. Quare necesse est, ut pastores, institutam sacramentorum doetrinam persequentes, eo diligentius de Ordinis etiam saeramento sibi agendum arbitrentur. Proderit autem maxime haec explieatio, primum quidem illis ipsis deinde aliis, qui ecclesiastieae vitae rationem ingressi sunt; postrem etiam fideli populo. Ipsis, quod, dum in huius argumenti tractatione versantur, ad eam gratiam excitandam, quam hoc saeramento adepti sunt, magis eommoventur; aliis, qui in sortem Domini vocati sunt, a tim, ut eodem pietatis studio assciantur, partim vero, ut earum rerum cognitionem percipiant, quibus instruet viam sibi

ad ulteriores gradus Milius munire possint; reliquis autem si delibus, primum quidem, ut intelligant, quo honore digni sint Eeelesiae ministri, deinde quoniam saepe eontingit, ut multi adsint, vel qui spe liberos suos adhuc insanie eeelesiae ministerio destinarint, vel qui sua sponte et voluntate illud vitae genus sequi velint quos certe ignorare minime aequum Mst, quae praeeipue ad hane rationem pertinentivo o AESTI II.

NuIIa dignitas sacerdotii ordine literris exeMIentior.

Primum itaque fidelibus tradendum est, quanta sit huius instituti, si summum eius gradum, hoc est sacerdotium speet mus, nobilitas et excellentia. Nam quum episcopi et sacer dotes tanquam Dei interpretes et internunei quidam sint, qui eius nomine divinam legem et vitae praeeepta homines edoeent, et ipsius Dei personam in terris gerunt perspieuum est, eam esse illorum lanetionem, qua nulla maior excogitari po sit quare merito non solum angeli, sed dii etiam, quod Dei immortalis vim et numen apud nos teneant, appelIantur. Quamvis autem omni tempore summam dignitatem obtinuerint, tamen 17 R

267쪽

EBO CATECHISMI AD PAROCHOANovi Testamenti sacerdotes eteris omnibus honore longe antecellunt potestas enim tum orpus et sanguinem Domini nostri conficiendi et offerendi, tum peccata remittendi, quae illiseollata est, humanam quoque rationem atque intelligentiam superat, nedum ei aliquid par et simile in terris inveniri queat. 'QUAESTIO III.

Qui divinitus ad sacerdotium ministeriaque ecclesiastica vocali

censeantur.

Deinde vero, quemadmodum Salvator noster a Patre, Apostoli autem a discipuli in universum mundum a Christo Domino missi sunt ita quotidie saeerdotes eadem, qua illi, potestate praediti, adi consummationem sanctorum, in pus ministerii, in aedificationem corporis Christi, mittuntur. Huius igitur tanti osset Onus nemini temere imponendum est, sed iis tantum, qui illud vitae sanctitate, doctrina, de prudentia sustinere possint. Nec vero quisquam sumat sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron. Vocari autem a Deo dicuntur, qui a legitimis ecclesiae ministris vocantur; nam qui in hoc ministerium se ipsos arroganter inserunt atque intrudunt, de his Dominum intellexisse docendum est, quum inquit ): Non mittebam Prophetas, et ipsi eurrebant; quo quidem hominum genere nihil infelicius ac miserius, nihil ecclesiae Dei calamitosius esse potest. 'QUAESTIO IV.

Quinam iudicandi sint perperam ad ordines sacros accedere, et aliunde in eccIesiam ingredi v

Sed quoniam in omni actione suscipienda magnopere reseri, quem sibi quisque nem constituat optimo enim sine posito rect omnia consequunturin de hoc in primis, qui sacris initiari volunt, admonendi sunt, ni nihil sibi tanto munere indignum proponant; qui quidem locus eo diligentius tractandus

erit, quo gravius hoc tempore ea in re peccare fideles solent. Alii enim eo consilio ad hanc vivendi rationem se convertunt, ut, quae ad victum Vestitumque necessaria sunt, parent ita ut praeter quaestum nihil aliud in sacerdotio, quemadmodum vulgo ceteri omnes in quovis sordidi artisei genere, spectare videantur. Quamvis enim ex Apostoli sententia natura et divina lex iubeat, ut, qui altari servit, ex altari vivat tamen quaestus et lucri causa a1 altare accedere maximum sacrile-

268쪽

sium est Alios honorum eupiditas et ambitio ad saeerdotalem ordinem ducit alii vero, ut divitiis asstuant, initiari volunt. Cuius quidem rei illud argumento est, quod nisi opulentum aliquod eclesiasticum beneficium eis deseratur, nullam aeriordinis cogitationem habent. Ili vero sunt, quos Salvator noster mercenarios ) appellat, et quos Ezechiel' dicebatissemetipsos, et non oves pascere; quorum turpitudo et improbitas non solum sacerdotali ordini magnas tenebras offudit ita, ut iam nihil sere a fideli populo haberi possit contemptius et abiectius verum etiam esse it, ut ipsi nihil amplius ex sacerdotio consequantur, quam Iudas ex apostolatus munere, quod illi sempiternum exitium attulit. Illi autem ostio in e-elesiam introire merito dicuntur, qui a De legitimo vocati

ecclesiastica munera eius unius rei causa suscipiunt, ut Dei honori inserviant.

Qui per ordines saeros se eecIesiae dedicarunt, qua pari ceteros e populo superare et exeeIIere debeant.'

Neque tamen hoc ita aecipiendum est, quasi eadem lex aeque omnibus non sit imposita. omines enim ob eam rem conditi sunt, ut Deum olant quod praecipue fideles, qui baptismi gratiam consecuti sunt, ex toto corde, ex tota anima et ex totis viribus praestare debent. Verum qui ordinis sacrament initiari volunt, hoe sibi proponant pus est, ut non

solum Dei gloriam in omnibus rebus quaerant quod quidem

cum omnibus, tum maxime fidelibus commune esse constat :sed etiam, ut alicui erio celesiae ministerio addicti, in sanctitate et iustitia illi serviant. Nam ut in exercitu omnes quidem milites imperatoris legibus parent, sed inter eos tamen alius centurio, alius praesectus est, alii alia munera obeunt: ita, quamvis omnes fideles pietatem et innocentiam sectari omni studio deboant, quibus resus maxime Deus colitur, eos tamen, qui ordinis sacramento sunt initiati, praecipua quaedam munera et lanctiones in ecclesia exsequi oportet. Nam et sacra pro se ipsis, et pro omni populo faciunt et divinae legis vim tradunt, ad eamque prompto et alacri animo servandam fideles hortantur et instituunt, et Christi Domini sacramenta, quibus omnis gratia impertitur et augetur, admini- Strant, et, ut uno verbo complectamur, a reliquo populo segregati, in omnium longe maximo et praestantissim minia

269쪽

sterio se exereent. His igitur explieatis aecedent parochi ad ea tradenda, quae propria huius saeramenti sunt, ut intelligant fideles, qui in ecclesiasticum ordinem cooptari volunt, ad quodnam ossicii genus Oeentur, quantaque ipsi eelesiae eiusque ministris potestas divinitus tributa sit. QUAESTI VI.

Quotuplex sit potestas ecclesiastica v

Ea autem duplex est ordinis et iurisdictionis ordinis potestas ad verum Christi Domini corpus in sacrosancta eueharistia refertur. Iurisdictionis vero potestas ista in Christi corpore mystic versatur. Ad eam enim spectat, Christianum populum gubernare et moderari, et ad aeternam coelestemque beatitudinem dirigere. QUAESTIO VII.

ordinis potestas ad duae se extendat.

Verum ordinis potestas non solum consecranda eucharistiae vim et potestatem continet, sed ad eam accipiendam hominum animos praeparat et idoneos reddit, ceteraque omnia complectitur, quae ad eueharistiam quovis modo referri po sunt. ius vero plura ex sacris literis testimonia afferri po sunt, sed illa praeclara et gravissima sunt, quae apud sanctos Ioannemi et Matthaeum' leguntur inquit enim Dominus: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. - Aeeipite Spiritum sanetum quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt; tr Amen dies vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in eoelo, et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Quae quidem loca a pastoribus ex sanetorum Patrum doctrina et auctoritate explanata, maximum veritati lumen a serre poterunt. QUAESTI VIII.

Christi sacerdolium regis naturae vel etiam Moysis sacerdotio sublimius est. v

Hae autem potestas plurimum illi praestat, quae in naturae lege certis hominibus, qui res sacras curarent, tributa est. Nam et illa aetas, quae scriptam legem antecessit, suum Sacerdotium suamque potestatem spiritualem habuerit necesse est, quum legem habuisse satis constet. mae duo enim ita

270쪽

PARS II. CAPUT VII.

eoniuneta esse testatur Apostolus in ut eorum altero translato, simul etiam alterum transferri necesse sit. Quum igitur naturali instinctu homines agnoscerent, Deum colendum esse:

eonsequens erat, ut in quavis republiea aliqui sacrorum et divini cultus procurationi praeficerentur, quorum potestas aliquomodo spiritualis diceretur. Eadem etiam potestate populus Israeliticus non caruit quae tametsi dignitate superior fuit, quam illa, qua in lege naturae sacerdotes praediti erant, longe tamen inferior, quam legis evangelieae spiritualis potestas existimanda est. Haec enim coelestis est, Omnemque angelorum etiam virtutem superat; neque a sacerdoti Mosaico, sed a Christo Domino, qui non secundum Aaron Sacerdos fuit, sed secundum ordinem Melchisedec, ortum habet. Is enim, qui summa potestate gratiam tribuendi et peccata remittendi praeditus suit, hanc potestatem, quamvis virtute definitam et saeramentis adstrie tam ecclesiae suae reliquit, quare ad eam exercendam certi ministri instituti sunt, et solenni religione consecrati; quae quidem consecratio ordinis sacramentum, vel

saera ordinatio vocatur.

uuid sit ordo, et cur functio e Iesiastica ordo vocetur.

Placuit autem sanetis Patribus hoc vocabulo uti, quod latissimam signiscationem habet, ut dignitatem et excellentiam ministrorum Dei indicarent. Est enim ordo, si propriam eius vim et notionem accipiamus, dispositio superiorum et inseriο-rum rerum, quae inter se ita aptae sunt, ut una ad alteram reseratur duum itaque in hoc ministeri multi sint gradus et variae lanctiones, omnia vero certa ratione distributa sint et ollocata, recte et commode ordinis nomen ei impositum

videtur.

Ordo veri nominia est saeramentum.

Quod autem inter cetera eclesiae sacramenta saera ordinatio numeranda sit, sancta Tridentina synodus ratione illa, quae saepius repetita est, comprobavit; nam quum sacramentum sit rei sacrae signum, id vero, quod hac consecratione extrinseeus si gratiam et potestatem signiscet, quae illi tribuitur, qui consecratur omnino sequi perspicuum est, ordinem vere ae proprie sacramentum dicendum esse quare episcopus

SEARCH

MENU NAVIGATION