Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

reliquiis purgatum in pristinum decoris et integritatis sintnm restitueret. Atque haec quum summis precibus peteret, eum tamen Dominus tum siti ex adulterio suscepti, tum Absalonis, quem unie diligebat, desectione et morte muletavit, aliisque poenis et alamitatibus affecit, quas illi antea intentarat. In Exodo etiam λ, etsi Dominus Moysis precibus exoratus, populo idololatrae pepercerat, tamen minatus est, se tanti flagitii

graves Oeoas repetiturum esse ipseque Moyses testatus est, fore ut illud Dominus severissime in tertiam et quartam usque generationem ulcisceretur. Haec vero a sanctis Patribus in eoelesia catholica semper tradita esse, ipsorum auctoritate apertissime comprobatur.

QUAESTI LXII.

Quare non tantum induIgeat Deus homini per sacramentum poenitentiae, quantum per aptismum. v

Verum qua de causa laetum sit, ut poena omnis poenitentiae sacramento, aeque ac baptismo, non condonetur, praeclare a saneta ridentina synodo explicatum est his verbis: , Divinae iustitiae rati exigere videtur, ut aliter ab eo in gratiam recipiantur qui ante baptismum per ignorantiam deliquerint aliter vero qui semel a peccati et daemonis servitute liberati et accepi Spiritus sancti dono, scientes templum Dei

violare, et Spiritum sanetum contristare non sormidaverint. Et divinam elementiam decet, ne ita nobis absque ulla satisfactione peccata dimittantur, ut occasione accepta, peeeata leviora putantes, velut iniurii et contumeliosi Spiritui sancto in graviora labamur, thesaurietantes nobis iram in die irae. Proeul dubio enim magnopere a peccato revocant, et quasi freno quodam coercent hae satisfactoriae poenae, cautioresque et vigilantiores in posterum poenitentes efficiunt. Oeeedit, ut tanquam testificationes quaedam sint doloris, quem ex peccatis ommissis capimus; qua ratione eelesiae fit satis, quae nostris sceleribus graviter offensa est. Nam, ut sanetus Augustinus δ ait: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit. Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam per verba, vel alia quaecumque signa procedit recte ab iis, qui ecclesiae praesunt, tempora poenitentiae constituuntur, ut eclesiae, in qua ipsa peccata remittuntur, satisfiat.

252쪽

duo modo ex poenis nobis inflictis aIii iuventur.

Praeterea poenitentiae nostrae exempla alios docent, quomodo ipsi vitam instituere, et pietatem sequi debeant. Quum enim poenas nobis pro peccatis irrogatas ceteri homines intuentur et summam cautionem sibi in omni vita adhibendam, et mores pristinos corrigendos esse intelligunt. Quare sapientissime illud ab ecclesia observatum est, ut, quum ab aliquo publice flagitium commissum esset, publica etiam poenitentiae indiceretur, ut ceteri timore perterriti deinceps peccata diligentius vitarent; quod etiam in ecultis criminibus, quae graviora essent, interdum fieri solitum erat. Sed, ut diximus, in publicis hoc perpetuum suit, ut, qui ea commiserant, antequam publicam poenitentiam suscepissent, non absolverentur. Interim vero Pastores pro illorum salute Deum rogabant, atque, ut ipsi etiam poenitentes idem sacerent, eos hortari non desinebant. Quo in genere summa fuit S. Ambrosii cura et sollicitudo i), cuius lacrymis sertur, quamplurimos, qui duro

animo ad poenitentiae sacramentum accesserant, ita mollitos esse, ut verae contritionis dolorem conceperint. Verum posNoa tantum de veteris disciplinae severitate remissum est, a

que ita caritas relatait, ut iam plerique ex delibus ad pee-eatorum veniam impetrandam nullum intimum animi dolorem atque gemitum ordis necessarium putent, sed illud satis esse arbitrentur, si speciem tantum dolentis habeant. 'QUAENTI LXIV.

Per poenitentiam Christo assim Iamur.

Deinde vero huiusmodi poenarum perpessione consequimur, ut apitis nostri Iesu Christi, in qu passus est ipse et tentatus, similitudinem et imaginem geramus. Nihil enim tam deforme videri potest, ut ara Bernardo dictum est ), quam sub spinos eapite delicatum esse membrum. Nam teste Apostolo coheredes sumus Christi; si tamen ompatimur; et quod alio loco scripsit β): Si commortui sumus, eteonvivemus; si sustinebimus, et conregnabimus.

253쪽

ta CATECHISΜI AD PAROCHO S. QUAESTI LXV.

Quo modo post Dei misericordiam in peccato itistillae Ioeus sit. v

Divus etiam Bernardust duo affirmat in peccat reperiri: maculam animae et plagam ac turpitudinem quidem ipsam Dei miserieordia tolli, verum sanandis peceatorum plagis valde necessariam esse eam curam, quae in remedio poenitentiae adhibetur. Quemadmodum enim sanato vulnere cicatrices quaedam remanent, quae et ipsae curandae sunt ita in anima, culpa eondonata, supersunt reliquiae purgandae. Idem plane D. Chrysostomia sententia confirmat, quum ait: Non satis est sagittam e corpore extrahi, sed plaga quoque, a sagitta inflicta, sananda est: sic etiam in anima post acceptam peteat veniam poenitentia curanda est plaga relicta. Frequentissime enim a S. Augustino 3 docemur, duo hae in poenitentia animadvertenda esse Dei misericordiam et iustitiam misericordiam, qua peccata et poenas aeternas illi debitas eondonat iustitiam, qua poenis tempore definitis hominem punit.' QUAESTI LXVI.

Per poenitentiam poenas a Deo nobis praeparatas effugimus.

Postremo poenitentiae poena a nobis suscepta Dei animadversionem suppliciaque in nos constituta antevertit. Ita enim docet Apostolus ), quum ait: Si nosmetipsos diiudie remus, non utique iudicaremur dam iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. Quae quum fidelibus explicata suerint vix seri poterit, quominus ad poenitentiae opera maxime excitentur. QUAERTIO HII.

Unde nostra opera sint tum meritoria, tum etiam saltsfaetoria.

Ein autem quanta vis sit, ex eo colligitur, quod tota a Christi Domini passionis merit pendet. A quo etiam honestis actionibus duo illa maxima bona consequimur alterum est, ut immortalis gloriae praemia mereamur, ita ut calix etiam aqua frigidae, quam in eius nomine dederimus, mercede non careat alterum, ut pro peceatis nostris satisfaciamus.

254쪽

QUAESTI LXVIII.

Christi satisfacitonem et meritum nostra satisfaetoria non obseurati v

Neque vero id perlaetissimam et uinulatissimam Christi Domini satissaetionem Obscurat, sed illud potius contra evenit, ut multo lariorem et illustriorem reddat. Eo enim copiosior Christi gratia videtur esse, quod non solum ea nobiseum communieantur, quae ipse solus, sed illa etiam quae tanquam caput in membra suis sanctis et iustis hominibus promeruit ae persolvit. Qua ratione seri perspicuum est, ut iustae et honestae piorum actiones tantum ponderis et dignitatis habeant. Christus enim Dominus, tanquam caput in membra, et vitis in palmites, gratiam suam in eos, qui sibi per earitatem coniuncti sunt, continenter diffundit duae quidem gratia bona opera nostra semper antecedit, comitatur et consequitur; et sine qua mereri et satisfacere Deo nullo modo possumus. ANque ita si, ut iustis nihil deesse videatur, quum operibus, quae Dei virtute esseiunt, et divinae legi pro humana mortalique conditione satisfacere, et vitam aeternam, quam scilieet, si Dei gratia ornati e vita decesserint, consequentur, mereri possint. Nota est enim illa Salvatoris i vox: Qui antem biberit ex hac aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam ego dabo ei, set in eo fons aquae satrentis

in vitam aeternam.

Adihoe ut opus aliquod veram vim satisfaetendi habeat, quae sint

potissinium necessaria. .

Sed duo praeeipne in satisdietione requiruntur. Primum est, ut is, qui satisfacit, iustus sit, a Dei amicus. pera enim quae sine fide et caritate sunt, nullo modo Deo grata esse possunt. Alterum, ut eiusmodi opera suscipiantur, quae natura sua dolorem et molestiam asserant quum enim praeteritorum scelerum compensationes sint, atque, ut S. Martyr Cyprianus ait, redemptriee peecatorum: omnino necesse est, ut aliquid acerbitatis habeant uuanquam non semper illud consequitur, ut, qui se in illis molestis aetionibus exemeent, doloris sensum habeant. Saepe enim vel patiendi consuetudo, vel accensa in Deum earitas effieit, ut, quae perpessu gravissima sunt, ne sentiantur quidem. Neque tamen ideireo

fit, quominus ea ipsa per satissaeiendi vim habeant; siqui

255쪽

de hoe proprium est filiorum Dei, ita eius amore et pietate inflammari, ut acerbissimis laboribus crueiati, aut nihil sereineommodi sentiant, aut omnia laetissimo animo perserant. QUAESTIO X.

0uot sint opera satisfactionis.

Verum omne satisfactionis genus pastores docebunt adnae tria praecipue Onserendum esse orationem ieiunium et eleemosynam, quae quidem tribus bonis animae, corporis, et iis, quae externa Ommoda dicuntur, quae omnia a Deo aceepimus, respondenti Nihil vero aptius et convenientius ad extirpandas omnium peccatorum radices esse potest. Nam quum omne ), quod est in mundo, concupiscentia earnis sit, Oculorum, aut superbia Vitae, nemo non videt, hisce tribus morbi ausis totidem medicinas, priori scilicet ieiunium, alteri eleemosynam, tertiae rationem rectissime opponi. Praeterea, si eos etiam, qui peccatis nostris ostenduntur, spectemus, sa-eile erit intelligere, cur ad hae tria potissimum omnis satis- laetio reseratur. Hi vero sunt Deus, proximus, vos ipsi. Quare Deum ratione placamus, proximo eleemosyna satisfacimus, nos ipsos vero ieiunio castigamus. QUAESTI LXXI.

Αmietiones, quae extrinsecus hominibus immittuntur, suntne salis- factoriae

Sed quoniam multae variaeque aerumnae et alamitates, dum in hae vita sumus, nos premunt illud maxime fideles docendi sunt, eos, qui patienti animo quicquid laboriosi et in-eommodi Deus immiserit serant, amplam satisfaciendi et merendi materiam nactos esse; qui autem inviti et repugnantes poenam huiusmodi sustineant, omni satissaetionis metu privari sed Dei tantum, peccata iusto iudicio Ieiseentis, animadversionem et supplicium perferre. QUAESTIO XII.

Potest unus pro alio poenitentiam omnesque elus partes explere.

In eo vero summa Dei bonitas et elementia maximis laudibus et gratiarum aetionibus praedicanda est, qui humanae imbecillitati hoc condonavit, ut unus posset pro alter satisfacere quod quidem huius partis poenitentiae maxime proprium est. Ut enim, quod ad ontritionem et consessionem

256쪽

attinet, nemo pro altero dolere aut confiteri potest ita qui divina gratia praediti sunt, alterius nomine possunt quod Deo debetur persolvere. Qua re fit, ut quodam pacto alteri alterius onera portare bideatur. Nec vero de hoc cuiquam fidelium dubitandi locus relictus est, qui in Apostolorum symbolo Sanctorum communionem confitemur. Nam quum omnes eodem baptismo abluti Christo renascamur, eorundem sacramentorum participes simus, in primis ver eiusdem corporis et sanguinis Christi Domini cibo et potu recreemur hoc ape tissime demonstrat, nos omnes esse eiusdem corporis membra. quemadmodum igitur neque pes suae tantum, sed etiam eu-lorum utilitatis ausa munere suo langitur neque rursus, quod oeuli videant, ad illorum propriam, sed ad communem omnium membrorum utilitatem reserendum est ita communia inter nos satisfactionis officia existimari debent. Neque tamen id sine ulla exceptione verum est, si commoda omnia, quae ex ea capiuntur, spectemus; nam satisfactionis opera, medicinae etiam et eurationes quaedam sunt, quae poenitenti ad sanandos pravos animi assectus praescribuntur; quo quidem utilitatis ructu eos, qui per se non satisfaciunt, prorSus carere perspicuum est. Haec igitur de tribus poenitentiae partibus, contritione, consessione et satisfactione, opiose et dilucide explieanda erunt. 'QUAE ATI LXXIII.

Numquid illi impendenda sit absolutio, qui rem ablatam restituere non promittat.

Sed illud in primis a sacerdotibus observari oportet, ut, audita peccatorum consessione, antequam poenitentem a pee- eatis absolvant, diligenter urent, ut si quid ille sorte de re aut de existimatione proximi detraxerit, cuius peccati damnandus merito esse videatur, cumulata satisfactione compenset; nemo enim absolvendus est, nisi prius quae cuiusque fuerint restituere polliceatur. At quoniam multi sunt, quibus, etsi prolixe pollicentur, se offici satis esse lacturos, tamen e tum est ac deliberatum, nunquam promissa exsolvere Omninoi cogendi sunt, ut restituant saepeque illud Apostoli eis inculeandum est, ut, qui surabatur, iam non laretur magis autem laboret, perando manibus suis quod bonum est, ut habeat, unde tribuat necessitatem patienti.

257쪽

Cuiusmodi satisfactio poenitenti sit imponenda v

In irroganda autem satisfactionis poena sacerdotes nihil sibi suo arbitratu statuendum esse, sed omnia iustitia, prudentia et pietate dirigenda existimabunt. Atque ut hae regula pee-eata metiri videantur, et poenitentes scelerum suorum gravitatem magis agnoscant operae pretium erit, interdum eis significare, quae poenae quibusdam delictis ex veterum canonum praescripto, qui poenitentiales vocantur, constitutae sinti Igitur universae satissaetionis modum ulpae ratio temperabiti Sed ex omni satisfactionum genere maxime convenit poenitentibus praecipere, ut certis aliquot et definitis diebus orationi vaeent, ae pro omnibus, et praesertim pro iis, qui ex hae vita in Domino decesserunt, preces Deo facianti Hortari vero etiam eos oportet, ut saepe eadem satissaetionis opera, a saeerdote indieta, ultro suscipiant ac repetant, atque ita mores suos omponant, ut iis omnibus, quae ad poenitentiae sacramentum pertinent, diligenter absolutis, tamen virtutis poenitentiae studia nunquam intermittant; quod si interdum etiam ob publicam offensionem publiea poenitentia praeseribenda fuerit, quamvis eam poenitens refugiat a deprecetur: non erit saeile audiendus verum persuadere ei oportebit, ut quae tum sibi, tum aliis salutaria sutura sunt, libenti et alaeri animo excipiat. Haec de poenitentiae sacramento singulisque eius partibus ita docenda erunt, ut non solum ea fideles pedi et intelligant, sed etiam iuvante Domino re ipsa pie et religiose praestare animum indueant.

CAPUT VI.

De aerament eae tremae Unctionis.

uuare pastores animarum saepius ad populum de extremae unetionis saerameni agere debeant.

Cum sancta Seripturarum oracula ita doceant i): In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in aeternum

258쪽

non peeeabis: Oaeite parochi admonentur, nuIlum tempus praetermittendum esse, fidelem populum Ohortandi, ut in assidua mortis meditatione versetur duoniam autem extremae unctionis sacramentum non potes supremi illius diei memoriam eoniunetam non habere sacile intelligitur, de eo saepe agendum esse, non solum ob eam causam, quod illarum rerum

mysteria, quae ad salutem pertinent, aperire et explicare maxime eonvenit, sed etiam, quia fideles, moriendi necessitatem omnibus propositam esse animo repetentes, pravas cupiditates coercebunt; quare et, ut in ipsa mortis exspectatione minus se perturbari sentiant, sed immortales De gratias agant, ut, ut aptismi saeramento aditum nobis ad veram vitam patefecit, ita etiam, ut ex hae mortali vita decedentes, expediti

rem ad oelum viam haberemus, extremae unctionis saeramentum instituit.

uuamobrem istud saeramentum exirema uneilo appelletur.

Ut igitur, quae ad eam explicationem magis necessaria sunt, eodem sere ordine, qui in aliis sacramentis servatus est, exponantur primum illud tradendum erit, o sacramentum idcire extremam unctionem appellatum esse, quod haee omnium aerarum unctionum, quas Dominus Salvator noster ecclesiae suae commendavit, ultima administranda sit. Quare haec ipsa uncti a maioribus nostris sacramentum etiam unctionis infirmorum, et saeramentum exeuntium dicta est; quibus oeabulis deles in memoriam novissimi illius temporis Deile redire possunt. QUAESTI III.

euo modo exiremae unetioni propria sacramenti ratio eonveniat.

Quod autem extremae unctioni propria saeramenti ratio eonveniat, inprimis explanandum est. Id vero perspicuum fiet, si verba, quibus S. Iacobust Apostolus huius sacramenti legem promulgavit, attendamus: Infirmatur quis in vobis Τ inquit, inducat presbyteros ecclesiae, et orent super eum, ungentes eum te in nomine Domini; et oratio dei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit, remittentur ei. Nam quod peccata condonari Apostolus ammmat, in eo declara saeramenti vim et naturam. Hanc vero catholieao celesiae de extrema unetione perpetuam doctrinam

259쪽

252 CATECHISΜI AD PAROCHOAsuisse, eum alia plura concilia testantur, tum a ridentina synodo hoe ita declaratum est, ut in eos omnes anathematis poenam constituerit, qui aliter docere aut sentire audeant. Ae Innocentiust quoque primus o sacramentum fidelibus

maxime commendat.

ouum hie pIures fiant unctiones, an plura etiam ibidem diei debeant

Constanter itaque docendum est a pastoribus, verum sacramentum esse, nec plura, sed unum, quamvis per plures unetiones administretur; quarum singulis propriae preces, ae peculiaris urina adhibenda est. Unum vero est, non partium continuatione, quae dividi non possint, sed persectione cuiusmodi sunt etera omnia, quae ex pluribus rebus constant. Nam quemadmodum domus, quae ex multis et diversis rebus composita est, una tantum forma perficitur: ita hoc saeramentum, etsi ex pluribus rebus et verbis constituitur, unum tamen signum est, et unius rei, quam significat, efficientiam habet. Docebunt praeterea Parochi, quae sint huius sacramenti partes elementum, inquam, et verbum haec enim ara Iacobo praetermissa non sunt g); in quibus singulis sua mysteria licet

animadvertere.

QUAESTI V.

duae sit extremae unctionis materia.

Eius igitur elementum sive materia , quemadmodum Oncilia, ae praecipue Tridentinum y decrevit, est oleum ab episeopo consecratum liquor scilicet non ex quavis pingui et crassa natura, sed ex learum baccis tantummodo expressus. Aptissime autem haec materia illud significat, quod vi sacramenti interius in anima meitur; nam ut leum ad mitigandoseorporis dolores magnopere proficit ita sacramenti virtus animae tristitiam a dolorem minuit. leum praeterea sanitatem restituit, hilaritatem affert, et lumini tanquam pabulum praebet tum ver ad recreandas delatigati corporis vires maxime accommodatum est. Quae omnia, quid in aegroto divina vi tute per huius sacramenti administrationem metatur, declarant. Haec de materia satis sint.

260쪽

uua forma perficiatur hoc sacramentum. v

Forma vero sacramenti est verbum et solennis illa precatio, quam saeerdos ad singulas unctiones adhibet, quum inquit ,,Per istam sanctam unctionem indulgeat tibi Deus quie- quid oculorum, sive narium, sive tactus viti deliquisti. Quod autem hae vera sit et propria huius sacramenti forma, sanetus Iaeobus Apostolus significat, quum ait ): et orent super eum, et oratio fidei salvabit infirmum. Ex quo lieet cognoscere, lamam precationis modo proserendam esse tametsi, quibus potissimum verbis concipienda sit, Apostolus non expresserit. Verum hoc ad uos fideli Patrum traditione pe

manavit, ita ut omnes ecclesiae eam sormae rationem retineant, qua omnium mater et magistra, sancta ecclesia Romana utitur; nam etsi aliqui nonnulla verba immutant, quum pro : Indulgeat tibi Deus, ponunt: Remittat, vel MParcat, cinterdum etiam: Sanet, quicquid commisisti tamen quoniam nulla fit sententiae immutatio, constat eandem ab omnibus formam religiose servari. QUAESTIO VII.

Cur huius sacramenti sorma precationis modo contineatur.

Nee vero quisquam miretur, cur factum sit, ut aliorum sacramentorum lam vel absolute significet, quod efficit, ut quum dicimus: Ego de baptiZO, aut: Signo te signo crueis, vel tanquam ab imperantibus pronuncietur, ut quum in sacramento ordinis administrando dicitur: Accipe potestatem; haec una vero extremae unctionis forma precatione quadam absolvatur. Id enim optimo iure constitutum est; nam quum hoc Sacramentum propterea adhibeatur, ut praeter spiritualem gratiam, quam tribuit, sanitatem etiam restituat aegrotis tamen, quia non semper sequitur, ut aegri a morbis convalescant, ob eam causam precatione forma conficitur, ut

a Dei benignitate id impetremus, quod sacramenti vis constanti et perpetuo ordine efficere non solet. Adhibentur autem ritus proprii in huius quoque sacramenti administratione, sed eorum maxima pars precationes continet, quibus sacerdo ad aegroti salutem impetrandam utitur nullum enim est aliud sacramentum, quod pluribus precibus conficiatur, ae recte quidem, quoniam e potissimum tempore fideles piis obseera-

SEARCH

MENU NAVIGATION