Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

ecta CATECHISΜ Α ΡΑROCHOS ei calicem cum vino et aqua, et patenam eum pane porrigens, qui sacerubos Ordinatur, inquit: - ,Accipe potestatem δε-rendi sacrifieium etc. Quibus verbis semper docuit celesia, dum materia exhibetur, potestatem conseeranda eucharistiae charactere animo impresso tradi, cui gratia adiuncta sit, ad illud munus rite et legitime beundum quod Apostolus his verbis declarati) - Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quae est in te, per impositionem manuum mearum; non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris, sed virtutis et dilectionis et sobrietatis. 'QUAESTI XI.

Quapropter in ecclesia plures sint instituli ministrorum ordines. Q

Iam vero, ut sacrae synodi in verbis utamur, quum divinares sit tanti sacerdotii administratio, consentaneum suit, quo dignius et maiori cum veneratione exerceri posset, ut in ecclesiae ordinatissima dispositione plures essent et diversi ministrorum ordines, qui sacerdoti ex officio deservirent, atque

hi quidem ita distributi, ut, qui iam elericali tonsura insigniti

essent, per minores ad maiores ascenderent. QUAESTIO XII.

Quot sint ordines ministrorum ecclesiae, quaque ratione communiter distribuantur.

Docendum igitur erit, Osee miles ordines septenario numero contineri, semperque ita a catholica ecclesia traditum esse; quorum nomina haec sunt Ostiarius, Iector, exorcista, acolythus, subdiaconus, diaconus sacerdos. Hunc autem ministrorum numerum recte ita definitum esse, probari potest propter ea ministeria, quae ad sacrosanctum missae sacrificium, et eucharistiam vel conficiendam vel administrandam, cuius causa praecipue sunt instituta, necessaria videntur. Ex his alii malores, qui etiam sacri dicuntur, alii minores sunt. Maiores vel sacri sunt ordo sacerdo alis, diaconatus et subdiaeonatus ad minores reseruntur: acolythi exorcistae, lectores, Ostiarii de quorum singulis pauca dicenda sunt, ut habeant parochi, unde eos potissimum instituant, quos noverint aliquo ordine initiandos esse. QUAESTIO XIII.

uuist clericalis tonsura clericique nomen sibi velint. φ

Incipiendum est autem a prima tonsura, quam quidem docere oportet, quandam praeparationem esse ad ordines acci

272쪽

piendos. Ut enim homines ad baptismum exoreismis, ad matrimonium sponsalibus praeparari solent ita, quum tonso capillo Deo dedieantur, tanquam aditus ad Ordinis sacramentum illis aperitur. Declaratur enim, qualis esse debeat, qui saeris imbui eupit nam clerici nomen, quod ei tunc primum imponitur, ab eo deductum est, quod Dominum sortem et hereditatem suam habere incipiat, veluti qui in Hebraeorum populo divino ultui mancipati erant; quibus vetuit Dominus aliquam agrorum partem in terra promissionis distribui, quum inquit i): Ego pars et hereditas tua. quamvis id omnibus fidelibus commune sit, praecipua tamen ratione iis conveniat necesse est, qui se Dei ministeri consecrarunt.

'QUAESTIO XIV.

Quare elerici rotunda corona in eapite insigniantur.

Τοndentur vero capilli ad oronae speciem et similitudinem, quam perpetu conservare oportet, et ut quisque in altiori deinceps ordinis gradu colloeatur, sic eius Orbis forma latior ircumscribi debet; quod quidem ex Apostolorum traditione acceptum esse, docet ecclesia, quum de huiusmodi tondendi more sancti Dionysius Areopagita, Augustinus, ieronymus, vetustissimi et gravissimi Patres, meminerint. Primum autem omnium serunt Apostolorum principem eam Onsuetudinem induxisse ad memoriam Oronae, quae ex spinis

contexta Salvatoris nostri capiti sui imposita, ut, quod impii ad Christi ignominiam et erueiatum excogitarunt, eo Apostoli ad decus et gloriam uterentur, simulque significarent, curandum esse a ministris eclesiae, ut omnibus in rebus Christi Domini nostri speciem et siguram gerant. Quanquam nonnulli asserant, hac nota regiam dignitatem declarari, quae iis maxime, qui in sortem Domini vocati sunt, videtur convenire. Quod enim Petrus Apostolus fideli populo tribuit ): Vos enus eIectum, regale sacerdotium, gens sancta, peculiari quadam et magis propria ratione ad ecclesiastieos ministros pertinere sa-eile intelligimus etsi non desunt, qui vel persectioris vitae prosessionem a cleriei susceptam circuli figura, quae omnium persectissima est, significari existiment, vel externarum rerum contemptionem, animique ab omnibus humanis euris vacuitatem deelarari putent, quod capilli, supervacaneum quiddam in

corpore tondeantur.

273쪽

QUAESTIO XV.

dusto sil Oaliariorum funetis.

Post primam tonsuram ad ostiarii ordinem primus gradus fieri onsuevit. Eius munus est, templi elaves et ianuam custodire, et aditu templi arcere eos, quibus ingredi interdictum erat. Ad sanetum etiam missae sacrificium assistebat, curaturus, ne quis propius, quam par esset, ad sacram aram accederet, et sacerdotem rem divinam acientem interpellaret. Alia etiam ministeria illi commissa erant, ut ex ritibus, quae ad eius consecrationem adhibentur, perspiei potest. Nam episeopns claves, ex altari acceptas, ei tradens, quem ostiarium vult instituere, Sic age, inquit, quasi redditurus Deo rationem pro iis rebus, quae his lavibus recluduntur. Magnam autem in antiqua ecclesia huius ordinis dignitatem suisse ex eo intelligitur, quod his temporibus in celesia se vari animadvertimus. Nam thesaurarii metum, qui erat idem saerarii custos, quod ad ostiarios pertinebat, inter honestiores eclesiae lanetiones etiam nunc habetur. QUAESTIO PL.

euodnam sit in ecclesia Ieetoris officium.

Seeundus ordinis gradus est lectoris munus. Ad eum pertinet in eclesia veteris et novi Testamenti libros lara voee et destincte recitare praesertim vero eos, qui inter noctu

nam psalmodiam legi solenti ius quoque partes erant, prima religionis Christianae rudimenta fidelibus tradere. piseopus itaque praesente populo, in eius ordinatione librum, quo deseripta sunt quae ad hane iunctionem attinent, illi tradens, inquit: Aecipe, et esto verbi Dei relator, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris Teium tuum, partem eum iis, qui verbum Dei bene ministrarunt ab initio. 'QUAESTI HII.

Exorcistia quid ex of eio ineumbat.

Tertius est ordo exorcistarum, quibus potestas data est nomen Domini invocandi in eos, qui ab immundis spiritibus obsidentur; quare episcopus, quum eos instituit, librum, tu quo exorcismi continentur, eis porrigit, usus ea formula verborum: Accipe, et commenda memoriae, et habe potestatem imponendi manus super energumenos, sive baptietatos, sive

274쪽

Aeolythorum quartus est gradus, et ultimus eorum omnium, qui minores et non sacri appellantur. Eorum munus est, ministros maiores, subdiaeonos et diaeonos, in altaris ministerio assectari, eisque operam dare. Praeterea Iumina deserunt et asservant, quum missae sacrifieium eelebratur, praecipue vero quum evangelium legitur ex quo et eroserarii alio nomine voeati sunt duum itaque ordinantur, hi ritus ab episeopo servari consuevit. Primum quidem, postquam eos mei sui diligenter admonuit, lumina eorum singulis tradit in hune modum: Accipe ceroserarium eum cereo, et scias te ad accendenda eclesiae luminaria mancipari in nomine Domini. Deinde item urceolos vacuos, quibus aqua et vinum in sacrisei ministratur: Accipe urceolos, ad suggerendum vinum et aquam in eucharistiam sanguinis Christi in nomine Domini.- 'QUAE ATIo m.

Puodnam ait subdiaeon ministerium, a cuiusmodi ritus in eius eonseeratione adhibeantur.

A minoribus ordinibus, iisdemque non sacris, de quibus

hactenus dietum est, ad maiores et meros legitimus aditus et ascensus patet. In eorum primo gradu subdiaconus OIIoeatur, cuius munus est, ut nomen ipsum deelarat, diaeon ad altare inservire sacra enim Iintea vasa, panem et vinum, ad sacrisci usum necessaria, parare debet. ne episcopo et sacerdoti aquam praebet, quum manus in missae sacrificio abluunt. Epistolam etiam, quae olim a diacono in missa recita-hatur, subdiaeonus legit, ac tanquam testis ad sacrum assistit, prohibetque, ne sacerdos sacra faciens a quopiam perturbari possit. Haec autem, quae ad subdiaconi ministerium spectant, ex solennibus caeremoniis, quae in illius consecratione adhibentur, lieet cognoscere. Primum enim episeopus legem e petuae eontinentiae hui ordini impositam esse admonet, edicitque, neminem in subdiaeonorum ordinem cooptandum esse, eui ultro hanc legem aeeipere non sit propositum deinde, post solennem litaniarum precationem, quae subdiaconi munera et laneliones sint, enumerat atque exponit iis peractis eorum singuli, qui ordinantur, ab episcopo quidem calicem et saeram patenam accipiunt, ab archidiaeon vero, ut intelligatur subdiaconum diaconi mei subservire, reeolos vino et aqua plenos, una cum lebete et linteolo, quo manus abster-

275쪽

guntur, dicente episcopo: Videte, euiusmodi ministerium vobis traditur; ideo vos admoneo, ut ita vos exhibeatis, ut Deo placere possitis. Adduntur praeterea aliae preces. Ad extremum, quum episcopus sacris vestibus subdiaconum ornavit, ad quarum singulas propria verba et aeremoniae adhibentur, tradit ei epistolarum librum, ac dicit: ,Accipe librum epistolarum, et habe potestatem legendi eas in ecclesia saneta Dei tam pro vivis quam pro defunctis. 'QUAESTI XX.

Quod sit diaconi munus.

Secundum autem sacrorum ordinum gradum diaconus obtinet, cuius ministerium latius patet, sanetiusque semper habitum est ad eum enim pertinet, episcopum perpetuo sequi, cou-cionantem custodire, eique et sacerdoti sacra lacienti vel alia sacramenta administranti praesto esse, et in missae sacrificio evangelium legere. lim ver fidelium animos saepius excitabat, ut sacra attenderent sanguinem etiam Domini ministrabat, in quibus ecclesiis ea eonsuetudo erat, ut fideles eucha- ristiam sub utraque specie sumerenti Diacono praetereaeeelesiasticorum bonorum dispensati commissa erat, ut unicuique necessaria ad victum subministraret. Ad diaeonum etiam attinet, tanquam episcopi eulum, pereestigare, quinam in urbe pie et religiose, quive secus vitam traducant, qui ad saerificium et conelonem statis temporibus conveniant, qui rursus non conveniant, ut, quum de omnibus episeopum certiorem secerit, ille vel privatim unumquemque hortari, admonere, Vel palam eorrigere et obiurgare possit, ut se magis profecturum esse intellexerit Catechumenorum etiam nomina reeitare debet, et eos, qui Ordinis saeramento initiandi sunt, ante Episcopum statuere. Licet ei praeterea, si absit episcopus et saeerdos, evangelium explanare, non tamen e superiori loco, ut intelligatur hoe eius proprium munus non esse. QUAESTI XXI.

Quales diaconi eligendi sint.

Quanta vero diligentia adhibenda sit, ne quis e munere indignus ad hune ordinis gradum ascendat Apostolus ostendit, quum ad Timotheum γ diaconi mores, virtutem et integritatem exposuit. Ῥο idem satis etiam declarant ritus et

276쪽

solennes caeremoniae, quibus ab episcopo consecratur. Pluribus enim et sanctioribus precibus ad diaconi, quam ad subdiaeoni ordinationem utitur episeopus, et alia addi saerarum vestium ornamenta Praeterea manus ei imponit. Quod quidem ab Apostolisi laetitatum esse legimus, quum primos dia-eonos instituerunt. Denique evangeliorum librum ei tradit his verbis: Accipe potestatem legendi evangelium in ecclesia Dei tam pro vivis quam pro defunctis, in nomine Domini. 'QUAESTIO XXII.

duae sit dignitas et amplitudo sacerdotii.

Tertius omniumque sacrorum ordinum summus gradus est saeerdotium. Qui ver illo praediti sunt, eos veteres Patres duobus nominibus vocare solent, interdum enim sepresbyteros appellant, quod graece seniores Significat, non solum propter aetatis maturitatem, quae huic ordini maxime necessaria est, sed multo magis propter morum gravitatem, doctrinam et prudentiam ut enim scriptum est ): Senectus venerabilis

est, non diuturna, neque annorum numero computata cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata. Interdum vero sacerdotes vocant, tum quia Deo consecrati sunt, tum quia ad eos pertinet sacramenta administrare, sacrasque res et divinas tractare.

QuolupIex sit tum novae, tum veteris Legis saeerdolium.

Sed quoniam duplex sacerdotium in saeris literis deseribitur, alterum interius, alterum externum utrumque distinguendum est, ut, de quo hoc loco intelligatur, a pastoribus explicari possit. Quod igitur ad interius sacerdotium attinet, omnes fideles, postquam salutari aqua abluti sunt, sacerdotes dieuntur praecipue vero iusti, qui spiritum Dei habent, et divinae gratiae beneficio Iesu Christi summi sacerdotis viva

me iubra effecti sunt hi enim de quae caritate inflammatur, in altari mentis suae spirituales Deo hostias immolant quo in genere bonae omnes et honestae actiones, quas ad Dei gloriam reserunt, numerandae sunt. Quare in Apocalypsi ita legimus ) ,,Christus lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo, et secit nos regnum et sacerdotes Deo et Patri suo. In quam sententiam ab Apostolorum principe dictum est 33:

277쪽

les, sacerdotium sanetum, offerentes spirituales hostias, ae-eeptabiles Deo per Iesum Christum. Apostolus nos hominiuri r ut exhibeamus corpora nostra hostiam viventem, sanetam, Deo laeentem, rationabile obsequium nostrum. David item multo ante dixerat ) ,,Sacriseium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicies. duae omnia ad interius sacerdotium spectare saeile intelligitur. Externum vero sacerdotium non omnium fidelium multitudini, sed certis hominibus convenit, qui legitima manuum impositione, solennibusque sanctae ecclesiae caeremo nil instituti et Deo onsecrati, ad aliquod proprium, sacrumque ministerium adscribuntur. Hoc sacerdotii discrimen inveteri etiam lege observari potest; nam de interiori Davidem locutum esse, paulo ante demonstratum est externi vero nemo ignorare potest, quam multa Dominus Moysi et Aaron prae-eepta dederit. Praeterea universam Leviticam tribum ministerio templi adscripsit, ac lege cavit, ne quis ex alia tribu in eam functionem se inserre auderet quaremetias rex. Ie-pra a Domino percussus, quod sacerdotale munus usurpasset, arrogantiae et sacrilegii sui gravissimas poenas dedit. Quia igitur eandem sacerdoti distinctionem in lege evangeliea licet animadvertere docendi erunt fideles, nune de sacerdotio e terno agi, quod certis hominibus attributum est; hoe enim tantummodo ad ordinis sacramentum pertinet. QUAERTIO XXIV.

Quae sint sacerdotum propriae functiones.

Sacerdotis igitur munus est, Deo sacrificium facere, ee-elesiastica sacramenta administrare, quemadmodum ex conse-erationis ritibus perspieitur. Nam episeopus, quum aliquem saeerdotem instituit, primum quidem manus ei una eum omnibus sacerdotibus, qui adsunt, imponit, deinde stolam humeris aptans, eam ante pectus in crucis formam componit quo quidem declaratur, sacerdotem virtute indui ex alto, quasso sit emeem Christi Domini, et iugum suave divinae legis pediserre, eamque non verbis solum, sed vitae sanctissime et honestissime aetae exemplo tradere. Postea manus saero oleo inungit, tum vero calicem cum vino et patenam cum hostia

tradit, dieens: Aecipe potestatem offerendi saerifieium Deo,

278쪽

PARS II CAPUT VII. missasque elebrandi tam pro vivis quam pro delaneus. AEuibus aeremoniis et verbis interpres ac mediator Dei et hominum constituitur, quae praeeipua saeerdotis lanetio existimanda est. Ad extremum vero manibus iterum eius apiti impositis: ,Aceipe, inquit, Spiritum sanctum; quorum remiseris peccata, remittuntur eis, et quorum retinueris, retenta sunt eique oelestem illam, quam Dominus discipulis suis dedit, peeeata retinendi ac remittendi potestatem tribuit. Hae vero sunt saeerdotalis ordinis propria et praecipua

munera.

'QUAESTI XXV.

uuamvis unus ait saeerdotii ordo, non tamen unus est Raeerdotum gradus. ο

ὐui tametsi unus est, varios tamen dignitatis et potestatis gradus habet. Primus est eorum, qui sacerdotes simplieiter

vocantur, quorum unctiones Laetenus declaratae sunt. Se-

eundus est episcoporum, qui singulis episcopalibus praepositi

sunt, ut non solum ceteros ecclesiae ministros, sed fidelem populum regant, et eorum saluti summa cum vigilantia et cura prospiciant. Quare in sacris teris pastores ovium saepe appellantur, quorum munus et officium Paulus deseripsit, ut in

Apostolorum Actis' legimus, in ea concione, quam ad Ephesios habuit; itemque a Petro Apostolorum principe divina quaedam episeopalis ministerii regula tradita est, ad quam si episcopi actiones suas dirigere studeant, dubitandum non erit, qui pastores boni et sint, et habeantur. Sed iidem episeopiet pontifices dicuntur, accepto ab ethnicis nomine, qui prin-eipes sacerdotum pontisees appellare consueverunt. Tertius gradus est archiepiscoporum, qui pluribus episeopis praesunt, qui metropolitani etiam Oeantur, quod illarum urbium antistites sint, quae tanquam matres habeantur illius provinciae. Quare superiorem, quam episcopi Ioeum et ampliorem potestatem habent, tametsi ab episcopis ordinatione nihil disserunt. In quarto gradu patriarchae collocantur, id est primi supremique patres. lim in universa ecclesia, praeter summum Romanum Pontificem, quatuor tantum patriarchae numerabantur, neque omnes tamen dignitate pares; nam Constantinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hie honos delatus est tamen ob imperii maiestatem altiorem locum obtinuit. Proximus est Alexandrinus, cuius ecclesiam Marcus vangelista

279쪽

222 CATECHISMI AD PAROCHOS iussu prineipis Apostolorum undavita Tertius Antioehenus,

ubi Petrus sedem primo locavit. Extremum gradum habet Hierosolymitanus, quam ecclesiam Iacobus frater Domini rexit. Praeter hos omnes catholica celesia Romanum Ponti fieem Maximum, quem in Ephesina synodo Cyrillus Alexandrinus arehiepiscopum, totius orbis terrarum patrem et patriarcham appellat, semper Venerata est duum enim in Petri Apostolorum principis cathedra sedeat, in qua usque ad vitae nemsedisse constat summum in eo dignitatis gradum et iurisdictionis amplitudinem, non quidem ullis synodicis aut aliis humanis constitutionibus, sed divinitus datam agnoscit. Quamobrem omnium fidelium et episcoporum, eterorumque antistitum, quocunque illi munere et potestate praediti sint, paterae moderator, universali ecclesiae, ut Petri successor, Christique Domini verus et legitimus vicarius praesidet. Ex his itaque pastores docebunt, et quae sint ecclesiasticorum ordinum a graduum praecipua munera et unctiones, et quis huius sacramenti minister sit. 'QUAESTIO XXVI.

uuis si Iegitimus sacrament ordinis minister. ο

Constat enim, ad episcopum eam administrationem pertinere, quod etiam sanctarum literarum auctoritate, certissima traditione, omnium Patrum testimonio, conciliorum decretis, sanctae ecclesiae usu et consuetudine, facile erit comprobare. Quamvis autem nonnullis abbatibus permissum sit, ut minores et non sacros ordines interdum administrent, tamen hoc proprium episeopi munus esse nemo dubitat cui uni ex omnibus, praeterea nemini, licet reliquis ordinibus, qui maiores et saeri dicuntur, initiare. Nam subdiaconos, diaconos et sacerdotes unus tantum episeopus ordinat episcopi ex Apostolorum traditione, quae perpetu in celesia custodita est, a tribus episeopis consecrantur.

QUAESTI XXVII.

Cur in promovendis ad ordines singularis probitas requiratur.

Sequitur nune, ut explicetur, quinam ad hoc sacramentum, inprimisque ad sacerdotalem ordinem apti sint, et quae in eis potissimum requirantur ex hoe enim difficile non erit statuere, quid in aliis Ordinibus dandis pro cuiusque officio et dignitate observare oporteat. Maximam autem in hoc sacramento cautionem adhibendam esse, ita olligitur, quod eetera

280쪽

gratiam ad illorum sanctificationem et usum tribuunt, a quibus percipiuntur; at vero qui sacris initiantur, ob eam rem coelestis gratiae participes sunt, ut eorum ministerio celesiae atque adeo omnium hominum saluti consulatur ex quo laetum esse intelligimus, ut statis tantummodo diebus, quibus etiam solennia ieiunia ex vetustissim catholicae ecclesiae more indicuntur, ordinationes fiant, ut scilicet fidelis populus eiusmodi sacrarum rerum ministros piis et sanctis precationibus a Deo impetret, qui ad tanti ministerii potestatem recte e cum eclesiae utilitate gerendam aptiores esse videantur. QUAESTIO XXVIII.

Quanta vitae et morum integritas in ordinando requiratur.

Primum itaque in eo, qui sacerdos creandus est, vitae et morum integritas commendetur magnopere oportet, non solum quia, si alicuius mortiferi peccati conscius se initiari curet vel etiam patiatur, novo se et maximo celere obstringit, sed etiam, quia virtutis et innocentiae lumen aliis praeserre debet.

Ea de re, quid Apostolus it et Timotheoi praecipiat, pastoribus deelarandum erit, et simul illud docendum, ea corporis vitia, quae in veteri lege ex Domini praeseriptione aliquem ab altaris ministerio excludebant, in evangelica lege ad animae vitia praecipue transferenda esse. Quare sanetam illam eonsuetudinem in celesia servari animadvertimus, ut, qui saeris initiandi sunt, prius poenitentiae sacrament conscientiam purgare diligenter studeant QUAESTIO XXIX.

In sacerdote quae et quanta doctrina requiratur.'

Praeterea in sacerdote non solum ea cogniti requirenda est, quae ad sacramentorum usum et tractationem pertinet, sed etiam sacrarum literarum scientia ita instructum esse oportet, ut populo Christianae fidei mysteria et divinae Iegis prae-

ecpta tradere, ad virtutem et pietatem incitare, a vitiis revoeare fideles possit. Sacerdotis enim duo sunt munera, quorum alterum est, ut sacramenta rite conficiat et administret, alterum, ut populum, fidei suae commissum, iis rebus et institutis, quae ad salutem necessaria sunt, erudiat Malachias enim ita testatur ): Labia sacerdotis ustodient scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Ut igitur in horum altero, si mediocri cognitione sit Ornatus,

SEARCH

MENU NAVIGATION