Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una. o deinde adiungit se Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Quibus verbis planum feeit, matrimonium ita a Deo institutum esse, ut duorum tantum non plurium coniunctione definiretur. Quod etiam alibi apertissime docuit inquit enim in se Quicunque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit super eam; et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, Oeehatur. Nam si viro liceret plures uxores ducere, nulla omnino causa esse videretur eur magis adulterii reus dicendus esset, quod praeter eam uxorem, quam domi haberet, aliam duceret, quam

quod priore dimissa eum alia coniungeretur. Atque ob eam rem seri intelligimus, ut, si insdelis quispiam gentis suae

more et consuetudine plures uxores duxisset, quum ad veram religionem eonversus fuerit, iubeat eum ecclesia ceteras omnes relinquere, ac priorem tantum iustae et legitimae uxoris loeo

habere.

VitieuIum matrimonii divortio disrumpi non potest.

Verum eodem Christi Domini testimoni facile comprobatur, nullo divortio vinculum matrimonii dissolvi posse. Si enim post libellum repudii mulier a viri lege soluta esset, Iiceret ei sine ullo adulterii crimine alteri viro nubere. Atqui Dominus aperte denunciat γ -0mnis, qui dimittit uxorem

suam, et alteram ducit, moechatur. Quare eoniugii vinculum

nulla re, nisi morte, dirumpi perspicuum est quod quidem Apostolus etiam confirmat, quum inquit ε) , Mulier alligata est legi, quant tempore vir eius vivit quod si dormierit vir

eius, liberata est a lege; cui vult nubat, tantum in Domino; et rursus δὶ sessis, qui matrimoni iuncti sunt, praeeipio, non ego, sed Dominus, uxorem a vir non diseedere quod si di cesserit, manere innuptam, aut viro suo reeoneiliari. amvero optionem Apostolus mulieri, quae iusta de causa virum reliquisset, detulit, ut aut innupta maneat, aut viro suo reconcilietur. Neque enim sancta ecclesia viro et uxori permittit, ut sine gravioribus ausis alter ab altero discedati

292쪽

Cur nulla ratione dissolvi matrimonium expediat. v

Ae ne sorte alicui videatur durior matrimonii lex, quod nulla unquam ratione dissolvi possit: Oeendum est, quae sint eum ea utilitates coniunctae. Primum enim homines in coniungendis matrimoniis virtutem potius et morum similitudinem, quam divitias et pulchritudinem spectandam esse, intelligant; qua quidem re ommuni societati maxime consuli nemo dubitare potest. Praeterea si divortio matrimonium dissolveretur, vix unquam dissidendi causae hominibus, quae iis ab antiquo pacis et pudicitiae hoste quotidie obiicerentur, deessent. Nunc vero, quum deles secum cogitant, quamvis etiam coniugii

eonvictu et consuetudine eareant, se tamen matrimonii vineulo constrictos teneri, omnemque alterius uxoris ducendae spem

sibi praecisam esse ea re si, ut ad iracundiam et dissidia tardiores esse consueverint. Quod si interdum etiam divortium laetant, et diutius coniugis desiderium ferre non possunt, et Deile per amicos reconciliati ad eius convictum redeunt. QUAESTI XXII.

Per ubeHum repudii separati possunt rurAu toniungi.

Sed hoe loco praetermittenda non erit pastoribus sancti Augustini i salutaris admonitio is enim ut stenderet delibus, haud gravate faciendum esse, ut cum uxoribus, quas adulterii causa dimisissent, si eas delicti poeniteret, in gratiam reducerentur: Cur, inquit, vir fidelis non recipiet uxorem, quam recipit ecclesia aut cur uxor vir adultero sed poenitenti, non ignoscat, cui etiam ignovit Christus 3 Nam quod Scriptura stultum vocat, qui tenet adulteram: de ea sentit, quae, quum deliquerit, poenitere et a coepta turpitudine desistere recusat. Ex iis itaque perspicuum est, fidelium coniugia persectione et nobilitate tum gentilium, tum Iudaeorum matrimoniis longe praestare. QUAESTIO XXIII.

duae sint bona, quae ex nocmaerament ad coniugatos redeunt. φ

Docendi praeterea sunt fideles, tria esse matrimonii bona: prolem, fidem, sacramentum; quorum compensatione illa incommoda leniuntur, quae Apostolus indicat his verbis: I ribulationem carnis habebunt huiusmodi, efficiturque, ut

293쪽

coniunctiones corporum, quae extra matrimonium merito damnandae essent, eum honestate eoniunctae sint. Primum

igitur bonum est seproles, 'ο est liberi, qui ex iusta et legitima suscipiuntur uxore id enim tanti fecit Apostolus, ut dieeret ): Salvabitur mulier per filiorum generationem. Nec vero hoe de procreatione solum, sed de educatione etiam et diseiplina, qua filii ad pietatem erudiuntur, intelligendum est. Sic statim subdit Apostolus: ,Si in fide permanserit. Monet enim Seriptura ): Filii tibi sunt erudi illos, et eurva illos a pueritia illorum. Idem etiam Apostolus docet, eiusque institutionis pulcherrima exempla Tobias, Iob et alii sanetissimi Patres in saeris literis praebenti Quae vero sint parentum et filiorum officia, in quarto praeeepto latius explicabitur. 'QUAESTI XXIV.

Fides in matrimonio quid sit, et quomodo servanda.

Sequitur fides, quod est alterum matrimonii bonum; non ille virtutis habitus, quo imbuimur, quum baptismum percipimus; sed fidelitas quaedam, qua mutuo vir uxori, et uxor viro ita se obstringit, ut alter alteri sui corporis potestatem tradat, sanctumque illud coniugii laedus nunquam se violaturum pollicetur. Id sacile olligitur ex illis verbis, quae a primo parente nunciata sunt ), quum Evam uxorem suam accepit quae deinde Christus Dominus in Evangelio ε comprobavit: Quare relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in earne una; item ex eo

Apostoli β loeo: Mulier sui orporis potestatem non habet, sed vir; similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier. Quare optimo iure gravissimae animadversiones a Domino in adulteros, quod hane maritalem fidem frangant, in veteri lege eonstitutae eranti Postulat praeterea matrimonii fides, ut vir et uxor singulari quodam sanctoque et puro amore coniuncti sint, neque ut adulteri inter se ament, sed ut Christus dilexit celesiam hane enim Apostolus regulam praeseripsit, quum ait ' : Viri, diligite uxores vestras, sleu et Christus dilexit ecclesiam, quam certe immensa illa charitate, non sui ommodi gratia, sed sponsae tantum utilitatem sibi proponens, complexus est.

294쪽

euid ait Sacramentum, dum inter matrimonii hona numeratur.

Tertium bonum sacramentum oppellatur, vinculum sei- licet matrimonii, quod nunquam dissolvi potest; nam, ut est apud Apostolum ): Dominus praecepit, ,,uxorem a viro non diseedere quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reeoneiliari et vir uxorem non dimittat. Si enim matrimonium, ut saeramentum est, Christi coniunctionem cum eelesia signat necesse est, ut Christus se ab eclesia nunquam disiungit, ita uxorem a viro, quod ad matrimonii viueulum attinet, separanti non posse. Verum ut hae sancta societas sine querela facilius conservetur, viri et uxoris meia, quae S. Paulo et a Principe Apostolorum Petro descripta sunt,

tradenda erunt.

uuae alii praecipua mariti ossieta.

Ergo viri munus est, uxorem liberaliter et honorisee traetare qua in re meminisse portet, Evam ab Adamo foetam appellatam esse, quum inquit in ,,Mulier quam dedisti mihi sociam, euius rei causa aliqui Patres laetum esse docuerunt, ut ea non ex pedibus, sed ex latere viri Ormaretur; quemadmodum etiam ex capite condita non est, ut se viri dominam non esse intelligeret, sed vir potius subieetam. Deeet pro terea virum in alicuius honestae rei studio semper Oeeupatum esse, tum ut ea suppeditet, quae ad familiam sustentandam necessaria sunt, tum ne inerti ti languescat, a quo vitia sere omnia uxerunt; deinde ver samiliam recte constituere, omnium mores corrigere, singulos in mei continere. QUAE ATL XXVII.

Uxoris officium qua requiratio

Rursus autem uxoris partes sunt, quas Apostolorum Princeps enumerat, quum inquit in ,, Mulieres subditae sint viris suis, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo luerifiant, Onsiderantes in timore sanetam conversationem vestram. Quarum non sit extrinsecus capiti tura, aut circumdati auri, aut indumenti, vestimentorum eultus; sed qui absconditus est cordis, homo in incorruptibilitate quieti et modest spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.

295쪽

-R CATECHISMI AD AROcHos Si enim aliquando et sanetae mulieres, sperantes in Deo, o nabant se, subiectae propriis viris, sicut Sara obediebat Abrahae dominum eum vocans. Earum quoque praecipuum studium sit, filios in religionis cultu edueare, domesticas res diligenter curare Domi vero libenter se contineant, nisi ne-eessitas exire cogat idque sine viri permissu facere nunquam audeant. Deinde, in quo maxime maritalis coniunetio sita est, meminerint semper, secunduIn Deum, magis quam virum, neminem diligendum, ove pluris laciendum esse neminem cui etiam omnibus in rebus, quae Christianae pietati non adve santur, morem gerere et obtemperare summa eum alacritate animi oporteat. QUAESTIO XXVIII.

0uid de matrimonii ritibus sentiendum sit. ο

Harum rerum explicationi onsequens erit, ut pastores ritus etiam doceant, qui in matrimonio contrahendo servari debent de quibus non est exspectandum, ut hoc loco praecepta tradantur, quum a sancta ridentina synodo ), quae hae in re maxime observanda sint, copiose et accurate constituta fuerint, neque illud decretum a pastoribus ignorari possit. Satis igitur est eos admonere, ut, quae ad hanc partem attinent, saer eoneilii doctrina cognoscere studeant, eaque fidelibus diligenter exponant. v QUAE TI XXIX.

mandestina matrimonia rata non sunt.

In primis autem ne adoleseentes et puellae, cui aetati inest maxima imbecillitas consilii, salso nuptiarum nomine de-eepti, turpium amorum foedera incaute ineant saepissime docebunt, ea neque Vera, neque rata matrimonia habenda esse, quae praesente paroeho, vel ali sacerdote de ipsius paroch, vel ordinarii licentia, ertoque testium numero non contrahantur.

Tradere etiam matrimonil impedimenta deeet.

Sed quae matrimonium etiam impediunt explieanda erunt; in quo argumento plerique graves et doctissimi viri, qui de vitiis et virtutibus conscripserunt, adeo diligenter versati sunt, ut saeile omnibus suturum sit, quae illi scriptis suis tradiderunt,

Diem. 24. decret de reforin matr.

296쪽

in hunc locum transferre quum praesertim necesse habeant pastores, eos ipsos libros nunquam sere e manibus deponere. Itaque tum illas praeceptiones, tum quae a sancta synodo γsaneita sunt de impedimento, quod vel Deognatione spirituali, vel a iustitia publieae honemus vel a sornicatione oritur, attente legent, et tradenda fidelibus eurabunt. 'QUAE ATIO XXXI.

Quo animo astelli esse debeant qui ad matrimonium Meedunt.

Ex quibus perspici potest, quo animo affectos esse opo teat fideles quum matrimonium contrahunt neque enim se humanam aliquam rem aggredi, sed divinam putare debent, in qua singularem mentis integritatem et pietatem adhibendam esse, atrum veteris legis exempla satis ostendunt; quorum matrimonia, tametsi sacramenti dignitate praedita non erant,

ea tamen maxima semper cum religione et sanctimonia eo-lenda esse existimarunt.

Parentum consensus ad matrimonii soIiditatem requirendus.

Inter cetera autem maxime hortandi sunt filii familias, ut parentibus et iis, in quorum side et potestate sunt eum honorem tribuant, ut ipsis inseientibus, nedum invitis et repugnantibus, matrimonia non ineant. Nam in veteri Testamentolieet animadvertere, lios a patribus semper in matrimonium eollocatos esse qua in re plurimum illorum voluntati deserendum esse Apostolus etiam videtur iis verbis indicare )t dui matrimonio iungit virginem suam, bene iacit et qui non iungit, melius facit. 'QUAESTI XXXIII.

uuidnam de Mimeoniugali sit praecipiendum.

Extrema illa restat pars, quae ad matrimonii usum pertinet, de quibus ita agendum est a pastoribus, ut nullum ex eorum ore verbum exeidat, quod fidelium auribus indignum esse videatur, aut pias mentes laedere, aut risum movere

queat. Ut enim eloquia Domini eloquia easta sunt ): ita etiam maxime deeet Christiani populi doetorem eiusmodi rationis genere uti, quod singularem quandam gravitatem et mentis integritatem prae se serat. Quare duo illa maxime Oeendi sunt fideles primum quidem, non voluptatis aut libidinis eausa

297쪽

CAT AD PAR. P. II. c. III. matrimonio operam dandam esse, sed eo utendum intra illos fines, qui, ut supra demonstravimus, a Domin praeseripti sunt. Heminisse enim convenit, quod Apostolus hortatur ): Qui habent uxores, tanquam non habentes sint, cium vero a S. Hieronymo dierum esses Sapiens vir iudiei debet amareeoniugem, non affectu reget impetus voluptatiS, nec praeceps seretur ad coitum. Nihil est laedius, quam uxorem amare quasi adulteram. 'QUAESTI XXXIV.

Coniugibus aliquando ab officio matrimonii abstinendum. v

Sed quoniam bona omnia sanetis preeationibus a Deo impetranda sunt, alterum est quod fideles docere oportet, ut Deum orandi et obseerandi ausa a matrimonii mei inte dum abstineant imprimisque id sibi Observandum seiant, tribus saltem diebus, antequam sacram eueharistiam percipiant, saepius ero, quum solennia quadragesimae ieiunia elebra

tiar, quemadmodum Patres nostri recte et sancte praeceperunt.

Ita enim fiet, ut ipsa matrimonii bona maiori in dies divinae gratiae cumul augeri sentiant, et pietatis studia sectantes non modo hane vitam tranquille et placide tradueant, sed aeternae etiam Dei benignitate eonsequendae vera et stabili spe,

298쪽

De Dei praeceptis in Decalogo contentis. QUAESTIO 1.

Deealogum omnium praeceptorum summam esse demonstratur.'

Decalogum legum omnium summam et epitomen esse sanetus Augustinus i literis ommendavit duum multa loeutus sit Dominus, duae tamen tantum tabulae dantur Moysi lapideae, quae dicuntur tabulae testimonii futuri in area nimirum cetera omnia, quae praecepit Deus, ex illis decem praeceptis, quae duabus tabulis eonseripta sunt, pendere intelliguntur, si diligenter quaerantur, ut reete intelligantur; quomodo taeeipsa rursus decem praecepta, ex duobus illis, dileetionis scilieet Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et Prophetae in. QUAESTIO II.

Cur pastores maxime decalogum diserte tenere et explanare eonventat. v

Itaque quum sit istius legis summa, pastores oportet in eius contemplatione die noetuque versari, non ut vitam suam modo ad hanc normam componant sed etiam ut populum sibi creditum in lege Domini erudianti Nam lilia . saeerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius; quia angelus Domini exerestuum est; quod ad pastores novae legis maxime pertinet, qui Deo propiores celaritate' in laritatem oransformari debent, tanquam a Domini Spiritu; et quum eos lucis nomine nuncupavit Christus Dominus, propriae sunt illorum partes, ut sint Iumen. eorum, qui in tenebris sunt, eruditores insipientium, magistri insantium, et, si q)

299쪽

CATECHISMI AD AROCHOS quis praeoccupatus suerit in aliquo delicis, ipsi, qui spiritu

les sunt, huiusmodi instruant. In consessionibus etiam iudieis

personam sustinent, ac pro genere et modo peccatorum se

tentiam serunt; quare, nisi suam sibi inseitiam, nisi aliis etiam esse fraudi velint, in eo sint necesse est quam vigilantissimi, et in divinorum praeceptorum interpretatione exercitatissimi, ut ad hane divinam regulam de quacunque et actione et omeli praetermissione iudicium sacere possint, et, ut est apud Apostolum ), sanam doctrinam oradant, id est, quae nullum contineat errorem, et animorum morbis, quae Sunt peceata, medeatur, ut sit populus Deo acceptus, sectator honorum operum. Iam vero in huiuscemodi tractationibus ea pastor sibio aliis proponat, quibus legi parendum esse persuadeat. QUAESTIO III.

Quis Malogi et Iegis naturae auctor sit.

Inter cetera autem, quae animos hominum ad huius legssiussa servanda possunt impellere, illud maximam vim habet, Deum esse huius legis auctorem. Quamvis enim per 3 angelos data esse dieatur, nemo tamen dubitare potest, ipsum Deum esse legis auctorem cuius rei satis amplum testimonium praebent non solum ipsius legislatoris verba, quae paulo post explieabuntur, sed infinita paene Scripturarum Oea, quae pastoribus lacile ecurrent. Nemo enim est, qui sibi a Deo legem in animo insitam esse sentiat, qua bonum a malo, honestum a turpi iustum ab iniust possit secernere; cuius vis et ratio legis, quum ab ea, quae seripta est, diversa non sit, quis est, qui, ut intimae, si scriptae legis auctorem Deum negare audeat. Hanc igitur divinam lucem, paene iam pravis moribus et diuturna perversitate obscuratam, quum Deus Moysi legem dedit, eam potius illustriorem reddidisse, quam novam tulisse doeendum est, ne sorte, quum populus audit, legi ΜΟΡsis derogatum esse putet his legibus se non teneri Certissimum enim est, non propterea his praeceptis parendum esse, quod per Moysen data sunt sed quod Omnium animis ingenita, et per Christum Dominum explicata sunt et eonfirmata. QUAE ATI IV.

Quo modo ad Iegem servandam ab ipsoaegis auetore popuIus exeliari Possit. ο

Iuvabit tamen plurimum, et ad persuadendum magnum habebit momentum illa cogitatio, Deum esse, qui legem tulit;

300쪽

PARS III. CAΡUT I. BAEde euius sapientia et aequitate dubitare non possumus, nec eius infinitam vim atque potentiam effugere. Quare ouum per Prophetas Deus iuberet servari legem, dicebat se Dominum Deum esse, et in ipso deealogi exordio ): Ego sum Dominus Deus tuus, et alibi ): Si Dominus ego sum, ubi est timor meus 3 'QUAESTIO V.

uuantum ait Beneficium legem a Deo aecepisse.

Non solum autem exeitabit fidelium animos ad servanda Dei praeeepta, sed ad gratiarum etiam actionem, quod suam Deus, quae salutem nostram eontineret, voluntatem explicarit. Quare non uno loco Scriptura maximum hoc beneseium declarans, populum commonefacit, ut suam dignitatem, ac Domini beneficentiam cognoseat veluti in Deuteronomios) Haec est, inquit, Vestra sapientia et intellectus coram populis, ut audientes universi praecepta haec, dicant: En populus sapiens et intelligens, gens magna; et rursus in Psalmo ): Non se- ei taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis. 'QUAESTIO VI.

uuare tanta maiestate Iegem suam IsraeIiiis olim Deus tradere voluerit.

Verum si parochus rationem praeterea latae legis ex Seripturae auctoritate demonstrarit, facile intelligent fideles, quam pie a suppliciter acceptam Dei legem eolere oporteat triduo enim antequam erretur lex ), Dei iussu dictum est omnibus, ut vestimenta lavarent, uxores non attingerent, quo sanctiores ac paratiores essent ad aecipiendam legem ut ad diem tertium isdessent. Deinde quum ad montem essent adducti, unde Dominus illis per Moyseni leges erat laturus, ni Moysi dictum est, ut in montem ascenderet quo Deus maxima eum maiestate venit, et locum tonitruis, fulgoribus, igne densisque nebulis eireumfudit, ae loqui cum Moyse coepit, eique leges dedit quod divina sapientia nullam aliam ob causam laetum voluit, nisi nos ut moneret, east humilique animo legem D mini accipiendam esse quod si praecepta negligeremus, paratas nobis a divina iustitia poenas imminere.

SEARCH

MENU NAVIGATION