Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

axa CATECHISMI AD AROCHO Sloribus erueiamur, quum miseriis et aerumnis torquemur, statim ad Deum laudandum omne studium et animi nostri vires convertamus, illud Iob dicentesi): Sit nomen Domini e-nedietum. QUAESTIO VI.

Quo modo huic item praecepto aIlas pareamus.

Neque ver minus Dei nomen honoratur, si fidenter opem eius imploramus, quo scilicet aut nos ab illis liberet, aut ad eadem sortiter perserenda constantiam et robur largiatur. Hoc enim seri vult Dominus: Invoea, inquit γ, me in die tribulationis, et eruam te, et honoriscabis me; cuius implorationis eum multis aliis in locis, tum praecipue in Psalmi 16.43 118. illustria reperiuntur exempla Praeterea Dei nomen honore prosequimur, quum fidei aciendae ausa testamur Deum; qui modus a superioribus valde dissert. Nam quae supra enumeravimus, ita suapte natura bona sunt atque expetenda, ut nihil beatius, nihil homini optabilius possit esse, quam si in illis sedulo exsequendis se ipsum dies noctesque exerceat. Benedieam, Inquit David δ), Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo. At iusiurandum, licet bonum sit, eius tamen frequens usus minime est laudabilis. QUAESTIO VII.

uuare iurisiurandi frequentior usus non sit probandus.

Huius autem discriminis rati in e posita est, quod iusiurandum ea tantum de causa institutum est, ut esset tanquam remedium quoddam humanae imbecillitatis, et ad probandum, quod dicimus, necessarium instrumentum. Ut enim corpori medicamenta adhibere non expedit, nisi necesse sit, eorundem vero frequentati perniciosa est: ita etiam, nisi quum gravis et iusta causa subest, iureiurando uti non est a Iutare. Quod si saepius adhibeatur, tantum abest, ut prosit, ut magnum detrimentum afferat. Quamobrem praeelare docet sanctus Chrysostomus ), non nascente, sed iam adulto mundo, quum mala longe lateque propagata universum terrarum orbem occupassent, nihilque su loe et ordine consisteret, sed e turbata et permixta omnia sursum deorsum magna rerum eou- susione serrentur, et, quod malorum omnium gravissimum est, mortales sere omnes in laedam idolorum servitutem se ipsos abiecissent tum denique longo sane intervallo iusiurandum in

322쪽

PARS IV. CAPUT III. Minhominnm consuetudinem irrepsisse. Nam quum in tanta hominum perfidia et iniquitate nemo laeti ad credendum adduceretur, Deum testem invoeabant. QUAE ATI VIII.

In quo consista iuramenii ratio quidque proprie sit iurare.

Verum quum in hac praecepti parte praecipua sit illa ratio docendi fideles, quomodo iusiurandum pie sancteque adhibere debeant primum dicendum est, iurare nihil aliud esse, nisi Deum testari, quaelinque id verborum sorma et conceptione fiat. Nam et: Testis est mihi Deus, et se per Deum, ridem sunt. Est etiam illud iusiurandum, quum ad faetendam dem per res creatas iuramus, ut per sacra Dei Evangelia, per crucem, per sanctorum reliquias et nomen, et cetera id genus. Neque enim hae ipsa per se iureiurando auctoritatem aut robur aliquod afferunt: sed Deus ipse hoe praestat, euius divinae maiestatis splendor illis in rebus elucescit. Ex quo sequitur, ut per Evangelium iurantes per Deum ipsum iurent, cuius veritas Evangeli continetur et declaratur; similiter et per sanctos, qui templa Dei sunt, quique evangelieae veritati crediderunt, eamque omni observantia coluerunt, et per gentes et nationes latissime disseminarunt. QUAESTIO X.

De ea iurisiurandi forma, quae per execrationem ni

Eadem ratio est illius inrisiurandi, quod per execrationem prosertur quale est illud S. Pauli ): Ego testem Deum invoco in animam meam; istenim ho pacto aliquis Dei iudieio tanquam mendacii ultori salicitur. Neque propterea negamus, nonnullas ex hisce sormulis ita aeeipi posse, quasi iurisiurandi vim non habeant sed tamen utile est, quae de iureiurando dicta sunt, in his etiam servare, atque ad eandem prorsus normam et regulam dirigere. QUAESTIO X.

Duo autem sunt iurandi genera primum quidem, quod assertorium appellatur nimirum quum aliquid de re praesenti aut praeterita religiose a firmamus, ut Apostolus in epistola ad Galatas 3 ,,Εce eoram Deo, quia non mentior. Alterum vero promissorium dicitur, ad quod etiam comminationesis

323쪽

allis

CATECI HSΜI AD PAROCHOS seruntur, suturum tempus spectans, quum aliquid ita fore pro certo pollieemur et confirmamus cuiusmodi est illud Davidis ), qui Bersabeae coniugi iurans per Dominum Deum suum, promisit Salomonem eius filium regni heredem sore, atque in

ipsius locum sueeeSSurum. QUAESTIO XI.

euot sint ad Iegitimum iuramentum requisita.

Verum enim vero licet ad iusiurandum satis sit Deum testem adhibere, tamen ut rectum sanctumque sit, multo plura requiruntur, quae sunt diligenter explicanda. Ea vero breviter, teste divo Hieronymo, Hieremias enumerat, dum inquit: -Iurabis vivit Dominus, in veritate, et in iudicio et in iustitia γ, quibus sane verbis illa breviter summatimque complexus est, quibus omnis iurisiurandi persectio continetur, veritatem, inquam, iudieium et iustitiam. QUAESTI XII.

Quomodo iuramentum praestetur in veritate.

Primum itaque in iureiurando loeum severitas 'abeat nimirum ut quod asseritur, et ipsum verum sit, et qui iurat, id ita esse arbitretur, non quidem temere aut levi coniectura adductus, sed certissimis argumentis. Alterum vero iurisiurandi genus, quo aliquid promittimus, eodem plane modo veritatem requirit; nam qui aliquid pollicetur, ita animatus esse debet, ut, quum tempus advenerit, id re ipsa praestet, et promissum exsolvat. Neque enim vir probus id unquam se facturum recipiet, quod sanctissimis Dei praeceptis et voluntati adversari putet; sed quiequid promittere et iurare licuerit, id semel promissum nunquam mutabit nisi sortasse, commutata rerum conditione, tale esse inceperit, ut iam, si fidem servare et promissis stare velit, Dei odium et offensionem subiret Veritatem autem in iureiurando neeessariam esse, David quoque indicat illis verbis δ): Qui iurat proximo suo, et non deeipit. QUAESTIO III.

eius dicatur iurare in ludicio, quamque ob eausam pueris iuramentum non sit deferendum. v

Sequitur secundo loco ,iudicium; neque enim iusiurandum temere et inconsiderate, sed onsulto et cogitato adhiberi debet. Itaque iuraturus primum quidem consideret, utrum

324쪽

necessitate cogatur, nec ne remque totam accurate expendat,

an eiusmodi sit, ut iureiurando indigere videatur. Tempus praeterea speetet, locum attendat, aliaque permulta, quae rebus adiuncta sunt, circumspiciat; non odio, non amore, aut animi perturbatione aliqua impeliatur, sed ipsius rei vi et ne-eessitate. Etenim, nisi haec consideratio et diligens animadversi antecesserit, sane iusiurandum praeceps et temerarium erit. Cuiusmodi et illorum irreligiosa affirmatio, qui in re levissima et inani, nulla ratione aut consilio, sed prava quadam eonsuetudine iurant. Id vero passim quotidie a venditoribus et emptoribus fieri videmus; nam illi ut quam plurimo vendant, hi rursus ut quam minimo emant, res venales vel laudare, vel vituperare iureiurando non dubitant. Quum itaque iudiei et prudentia opus sit, pueri vero ita acute perspicereae distinguere nondum per aetatem possint, idcirco constitutum est a S. Corneliot Pontifice, ne a pueris ante pubertatem, hoc est, ante 14 annum, iusiurandum exigatur. 'QUAESTIO IV.

Quo pacto in iustitia iuretur.

Reliqua est iustitia, quae maxime in promissis requiritur; quare si quis iniustum aliquid et inhonestum promittit, et iurando peccat, et promissis faciendis scelus scelere cumulat. Exstat huius rei in Evangeli exemplum erodis regis, qui, temerari iureiurando obstrictus, puellae saltatrici eaput Ioannis Baptistae' tanquam saltationis praemium dedit. Tale etiam sui Iudaeorum iusiurandum, qui se ipsos, ut est in Aetis Apο- stolorum ), ea conditione devoverunt, nihil gustaturos, donec Paulum occidissent. QUA RATI M.

Quibus praecipue rationidus inlevigatur iusiurandum esse aliquando licitum. ο

His ita explieatis nulla plano dubitatio relinquitur, quin illi tuto iurare liceat, qui haec omnia servaverit, quique hisce eonditionibus tanquam praesidiis quibusdam iusiurandum munierit. Sed et multis argumentis id probare lacile est. Nam lex. Domini, quae immaeulata 3 est et sancta, hoe praecepit: Dominum, Inquit βὶ, Deum tuum timebis, et illi soli servies ac per nomen illius iurabis; et a Davide scriptum

325쪽

M CATECHISΜ Α ΡΑROCHOS est ): Laudabuntur omnes, qui iurant in eo. Praeterea saerae literae indicant, ipsa ecclesiae lumina sanetissimos Apostolos iureiurando nonnunquam usos esse idque ex Ap stoli epistolis apparet. Adde quod et angeli ipsi interdum iurant; nam a saneto Ioanne Evangelista in Apocalypsi seriptum est, angelum iurasse per viventem in saecula. Quinetiam et Deus ipse iurat angelorum dominus; et in veteri e- stamento multis in locis Deus promissiones suas iureiurando eonfirmat ut Abrahae. et Davidi, qui illud de Dei iureiurando prodidit: Iuravit, Inquit Dominus, et non poenitebit eum; tu es saeerdos in aeternum secundum ordinem Melehisedec. 'QUAESTIO XVI.

Iusiurandum rite praestitum esse in Iaude reponendum probatur.

Neque vero obscura est rati ad explicandum, cur iusiurandum laudabile sit, si quis attentius totam rem consideret, et ipsius ortum finemque intueatur. Etenim iusiurandum a fide originem ducit, qua homines credunt Deum totius veritatis esse auctorem, qui nec decipi unquam possit, nec alios decipere; cuius β Oculis nuda sunt omnia et aperta; qui deni que universis rebus humanis admirabili providentia consulit, mundumque administrat. Hae igitur fide homines imbuti Deum veritatis testem adhibent, eui fidem non habere impium ac nefarium erit. 'QUAENTI HII.

Iurisiurandi finis est controversiarum et litium finis.

Quod vero ad finem attinet, eo tendit iusiurandum, atque id omnino spectat, ut hominis iustitiam et innocentiam probet, finemque litibus et controversiis imponat quod etiam Apostolus in epistola ad Hebraeos fi docet. 'Qua EATI HIII.

duo modo Christus iuramentum prohibuerit.

Neque huic sententia verba illa Salvatoris nostri apud S. Matthaeum repugnant'): Audistis, quia dictum est antiquis: Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua. Ego autem dico vobis, non iurare omnino neque per coelum, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabellum pe-

326쪽

dum eius, neque per Hierosolymam, quia civitas est magni regis, neque per aput tuum iuraveris, quia non potes unum eapillum album sacere, aut nigrum. Si autem sermo vester: est, est non, non quod autem his abundantius est, a malo est. Ilis enim verbis iusiurandum generatim universeque damnari, non est dicendum, quum iam supra viderimus, Dominum ipsum Apostolosque requenter iurasse sed perversum Iudaeorum iudieium redarguere Dominus voluit, quo sibi in animum induxerant, nihil in iureiurando eavendum esse, praeter mendacium. Itaque de rebus levissimis et nullius momenti et ipsi iurabant saepissime, et ab aliis iusiurandum exigebant. Hune morem Salvator reprehendit atque improbat, docetque omnino a iureiurando abstinendum esse, nisi id agitet necessitas.

Quo modo Christus dixerit, illud, quod ad simplicem veritatis assertionem Recedit , esse a ma o. o

Νam propter humanam linbecillitatem iusiurandum institutum est, et revera a malo provenit, quando quidem aut iurantis inconstantiam indicat, aut illius, cuius causa iuramus, contumaciam, qui, ut eredat, aliter adduci non potest. Sed tamen iurandi necessitas excusationem habet. Et quidem, dum inquit Salvator ): Sit sermo vester est, est non, non :hae loquendi formula satis declarat, se iurandi consuetudinem in colloquiis familiarium et levium rerum prohibere. Quamobrem illud praecipue a Domin admonemur, ne faciles nimium et propensi ad iurandum simus, idque sedulo docendum erit, et fidelium auribus inculcandum. Infinita enim sere mala ex nimia iurandi consuetudine emanare, et sacrarum literarumnue toritate, et sanctissimorum Patrum testimoniis omprobatur. In Ecclesiastico scriptum est te Iurationi non assuescat os tuum multi enim asus in illa. Item: Vir multum

iurans implebitur iniquitate, et non diseedet a domo illius plaga. Plura hac de re legi possunt apud sanctos Basilium δὶ et Augustinum in libris eoutra mendacium. Et hactenus de iussis nune de vetitis dicatur. QUAESTIO XX.

Cur iuramentum falsum et lemerarium sit tam grande peceatum.

Vetamur divinum nomen in vanum assumere; apparet enim eum gravi peccat se obstringere, qui non consilio, sed

327쪽

temeritate ad iurandum sertur Gravissimum autem delictum hoc esse, illa etiam verba declarant: Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, quasi rationem afferret eur hoc facinus scelestum adeo ac nesarium sit nimirum propterea, quod eius maiestas minuitur, quem nos Deum et Dominum nostrum esse profitemur. Hoc igitur praecept prohibetur, ne homines salsum iurent. Nam qui a tanto scelere non refugit, ut Deum salso testetur, hic insignem Deo iniuriam facit quippe qui aut illi inscitiae notam inurit, dum ipsum alicuius rei veritatem Iatere arbitratur, aut certe improbitatis et pravi assectus, qui mendacium testimonio velit confirmare. 'QUAESTIO XXI.

uuo modo peterent illi, qui iurant esse verum, quod verum est.

Iurat autem salso, non is solum, qui, quod alsum scit, verum esse iurando affirmat, sed ille etiam, qui iureiurando id asserit, quod quum verum sit, tamen ipse salsum putat. Nam quum mendacium ea re mendacium sit, quod contra mentem et animi sententiam prosertur perspieuum est, hune plane mentiri et periurum esse. Qua RATIO XXII.

Iurans falsum, quod Verum esse putat, quo modo peeeet.

Simili quoque ratione peierat, qui id iurat, quod verum

existimat, et tamen revera salsum est, nisi quantum potuit, curam et diligentiam adhibuerit, ut totam rem compertam atque exploratam haberet. Quamvis enim ipsius rati menti consentiat, tamen huius praecepti reus est. QUAESTI XXIII.

Qui non servat quod iuravit, aut vovit se meturum, ut peccet.

Eiusdem vero peccati reus censendus est, qui se aliquid iureiurando facturum promittit, quum tamen aut promissum implere in animo non uerit, aut, si suit, quod promisit reipsa non praestat. Quod etiam ad eos pertinet, qui, cum se

voti sponsione Deo obligarunt, non praestant. 'QUAERT O XXIV.

Praeterea in hoc praeceptum peccatur, si desit iustitia, quae ex tribus iurisiurandi comitibus una est. Itaque si quis iure se peccatum aliquod mortiferum commissurum, exempli

328쪽

eausa caedem hominis, huius praeeupti reus est, licet ille serio atque ex animo dicat, et iusiurandum veritatem habeat, quam primo loco requiri declaravimus. His adiungi debent illa iurandi genera, quae a contemptu quodam proseiscuntur, quum quis iurat, se non obtemperaturum evangelieis onsiliis. euiusmodi sunt, quae ad coelibatum et paupertatem hortantur; quamvis enim nemo ea necessario sequi debeat, si quis tamen iuret, nolle se illis parere consiliis, is eo iureiurando divinaeonsilia eontemnit et violat. QUAESTIO XXV.

Levibus coniecturis adducius lurans, peceat.

Praeterea hane legem is violat, et iudici peceat, qui quod verum est iurat, idque ita se habere existimat, levibus quibusdam coniecturis adductus et longe petitis; nam etsi huiusmodi iusiurandum veritas. comitatur, subest tamen aliquomodo salsum; nam qui sic negligenter iurat, in magno peierandi periculo versatur.

QUAESTI XXVI.

Qui per falsos Deos iurat, graviter peecat.

Falso praeterea iurat, qui per salsos deos iurat. Quid enim est a veritate alienius, quam mendaces et stetitios deos tanquam eram Deum testari. QUAESTI XXVII.

Dei verbum inhonorans, vel male interpretando, ve ad vana eonve tendo peccat. v

Verum quoniam Seriptura, quum periurium interdixit, i quili): Ne pollues nomen Dei tui, neglectio prohibetur, qtia sugienda est in reliquis, quibus ex huius praecepti a

etoritate honor debetur quale est verbum Dei, uius maiestatem non solum pii, sed interdum etiam impii reverentur, ut in Iudieum historia' de Eglon Moabitarum rege memoriae traditum es Dei autem verbum summa iniuria afficit, quicunque sacram Scripturam a recta et germana eius sententia ad impiorum dogmata et haereses flectit cuius seeleris admonet nos Princeps Apostolorum verbis illis. : Sunt quaedam dimettia intellectu, quae indoeti et instabiles depravant, sicut et eieras scriptura , ad suam ipsorum perditionem Praeterea laedis et inhonestis maeulis S. Scriptura contaminatur,

329쪽

quum eius verba et sententias, quae Omi veneratione eolenda sunt, ad profana quaeque nefarii homines torquent ad seu rilia sellicet sabulosa, vana, assentationes, detractiones, somtes, libellos lamosos, et si qua sunt alia id genus in quod Meeatum aera ridentina synodus' animadverti iubet.

QUAESTI XXVIII.

Qui Deum in aula cainitatibus non invocant, ut peccent. ο

Deinde ut ii Deum honorant, qui eius opem atque auxialium in suis alamitatibus implorant ita debitum Deo honoremis negat, qui illius subsidium non invocat; quos redarguit David, quum inquit ): Deum non invocaverunt illi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. 'QUAESTI HI

Gravissima omnium horum peccatorum est in Deum elusque sanetos blasphemia ο

At vero longe magis detestabili scelere se ipsos adstringunt, qui saerosanctum Dei nomen, ab omnibus reaturis benedicendum et summis laudibus extollendum, ut etiam sanctorum nomen cum Deo regnantium, impuro et contaminato ore blasphemare atque execrari audent; quod quidem peccatum usque adeo atrox atque immane est, ut interdum saeraeliterae, si de blasphemia sermo incidat, benedietionis Ἀomine utantur ). QUAENTI xxx.

Cur huic praecepto suo quaedam minae sint subiectae.

duoniam vero poenae et supplicii terror peccandi licentiam vehementer coercere solet: idcire paroelius, ut hominum animos magis permoveat, atque ad hoc praeceptum se vandum Deilius impellat, alteram illius partem et quasi appendieem diligenter explicabit ): Nee enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. Ac primum quidem Oeeat, summa ratione factum esse, ut hui praecept minae adiungerentur; quo quidem et peeeati gravitas, et in nos Dei benignitas agnoscitur, qui, quum hο-minum perditione non delectetur, ne ipsius iram et offensi nem subeamus, hisee salutaribus minis nos deterret, nimirum, ut illum benevolum potius, quam iratum experiamur Urgeat

330쪽

ulla

hune Ioeum pastor, instetque summo studio, ut popuIus se Ieris gravitatem agnoscat, et illud detestetur vehementius, et in eo evitando maiorem diligentiam et eautionem adhibeat. 0stendat praeterea, quanta sit hominum proclivitas ad oepeeeatum committendum, ut non satis suerit legem ferre, nisi etiam minae adderentur. Incredibile enim est, quantum haeeeogitatio utilitatis habeat; nam ut nihil aeque noeet, atque incauta quaedam animi securitas ita propriae imbecillitatis cogniti plurimum prodest. Tum illud etiam declaret, nullum a Deo ertum supplicium constitutum fuisse, sed tantum uni, verse minari, quicunque se hoc scelere adstrinxerit, non impune laturum. Quapropter diversa supplicia, quibus quotidie antigimur, huius peccati admonere nos debent. in enim facile licet coniicere, homines ea re in maximas calamitates incidere, quod huic praecepto non obtemperent. Quibus sibi propositis cautiores eos in posterum ore verisimile est. p deles itaque sancto timore perterriti, omni studio peccatum hoc sugiant; nam si omnis verbi otiosi in extremo iudiei reddenda ratio est in quid de gravissimis sceleribus dicendum, quae magnam divini nominis despicientiam prae se serunt 8

CAPUT IV.

De tertio Praecepto. Memento ut diem sabbati sancti es. Sex diebus peraberis et faeie Omnia opera tua septima autem die sabbatum Domini De tui est; non facies omne opus in eo tu, et Ilius tuus, et lia tua, servus tuus, et ancilla tua, iumentum tuum, et advena, qui est intra portas tuas. Se enim diebus fecit Dominus oelum et terram, mare, et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septima; ideire benediaest Dominus die sabbati, et saneti avit eum. v QUAESTIO L.

euid tersio hoc praecepto Bdelibus imperetur.'

Hoc legis praecept externus ille cultus, qui Deo a nobis debetur, recte atque ordine praescribitur est enim hi veluti quidam prioris praecepi fructus, quoniam quem intimis sensi-

SEARCH

MENU NAVIGATION