Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

asta CATECHISMI AD AROCHOAbus pie olimus, fide et spe adducti, quam in eo positam h

bemus, non posSumus eum non externo eultu venerari, eidemque gratias agere. t quoniam haec ab iis, qui humanarum rerum oeeupationibus detinentur, non lacile praestari possunt: eertum tempus statutum est, quo ea commode effici queant.' QUAESTIO II.

cur praeeipue danda opera sit parocho, ut, quod hic praescribitur, perpetuandelium memoria relineatur.'

Itaqus quum hoc praeceptum eiusmodi sit, ut fructum utilitatemque admirabilem afferat maxime interest parochi, summam in eo explicando diligentiam adhiberi. Ad eius autem inflammandum studium, magnam vim habet primum illud praecepti verbum: ,Memento. Nam quemadmodum fideles tale praeceptum meminisse debent, sic Pastoris est, in eorum memoriam illud et monendo et docendo saepe redigere. Quantum vero fidelium reserat, hoc praeceptum colere, ex e percipitur, quod eo diligenter olendo ad reliqua legis iussa

servanda facilius adducentur. Quum enim inter cetera, quae diebus estis praestare debent, necesse habeant, verbi Dei audiendi causa ad ecclesiam eonvenire quum edocti fuerint divinas iustificationes, illud etiam consequentur, ut ex toto eorde custodiant legem Domini. Quamobrem saepissime sabbati celebritas ultusque praecipitur in S literis, ut in Exodo, Levitico, Deuteronomio, apud Isaiam, Ieremiam item, et Ezechielem Prophetas videre licet quibus omnibus in locishoe de sabbati cultu traditum est praeceptum. QUAESTI III.

seu modo principes ad ecclesiae praesidibus opitulandum hortandi sint.'

Monendi vero et hortandi sunt principes et magistratus, ut in iis maxime, quae ad hune cultum Dei retinendum atque augendum pertinent, ecclesiae praesides auctoritate sua iuvent, iubeantque populum sacerdotum praeceptis obtemperare. Quod autem ad huius praecepti explanationem attinet, danda opera est, ut deles doceantur, quibus rebus hoc praeceptum cum ceteris conveniat, quibusve disserat ab eis. o enim paeto causam ille rationemque cognoscet, quare non sabbatum, sed diem dominicum colamus sanctumque habeamus. 'QUAESTIO IV.

Qua ratione hoe praeceptum a ceteris deeMogi egibus discrepet.

Certa igitur illa disserentia videtur, quod reliqua decalogi

praeeepta naturalia sunt et perpetua, neque mutari ulla ratisne

332쪽

PARS IIL CΑΡUT lv. SI possunt; quo laetum est, ut quamvis lex Moysis abrogata sit, omnia tamen praeeepta, quae duabus tabulis continentur, populus Christianus servet quod ideo fit, non quia Moyses ita

iusserit, sed quod naturae conveniunt, euius vi homines ad illa servanda impelluntur. Hoc autem de sabbati cultu praeceptum, si statutum tempus spectatur, non fixum et constans est, sed mutabile, neque ad mores, sed ad caeremonias pertinet, neque naturale, quoniam non a natura ad id docti aut instituti sumus, ut illo die potius, quam alio, extremum cultum Deo tribuamus, sed ex tempore, quo populus Israelitieus a Pharaonis est servitute liberatus, diem sabbati coluit. Qua EsTIO

Tempore morus Christi legis eaeremoniis sublatia, etiam sabhalum, qua parte fuit caeremoniale sublatum.

Tempus autem, quo sabbati cultus tollendus erat, illud idem est, quo eteri Hebraici cultus caeremoniaeque antiquandae erant morte sei licet Christi. Nam quum illae aeremoniae sint quasi adumbratae imagines lucis et veritatis, illud

utique necesse erat, ut lucis ac veritatis, quae Iesus Christus est, adventu removerentur; qua de re sanctus Paulus ad Galatas ita scripsit i), quum Mosaici ritus cultores reprehenderet: Dies Observatis, et menses, et tempora, et annos time vos, ne sorte sis causa laboraverim in vobis. In quam etiam sententiam seripsit ad Colossenses ). Et hae de disserentia.

Quo pacto eruum hoc praeceptum eum reliquis novem consentiat.

Convenit autem ho praeceptum eum reliquis, non ritu et eaeremoniis, sed quia aliquid habet, quod ad inores naturaeque ius attineat. Nam Dei cultus ac religio, quae hoe praecepto exprimitur, a naturae iure existit, quum illud naturaeomparatum sit, ut aliquot horas in iis, quae ad Dei ultum pertinent, versemur. Cuius rei argument est, quod apiid omnes nationes statas quasdam serias, easque publieas suisse cernimus, quae sacris rebus ac divinis heundis erant consecratae. Est enim naturale homini, ut is certum quoddam tempus necessariis rerum unctionibus det, veluti orporis quieti somno et aliis huiusmodi rebus et quemaduiodum eo pori, ita eadem naturae ratione laetum est, ut menti aliquid ctiam temporis oncederet, quo in Dei contemplatione sese

333쪽

CATECHISMI AD PAROCHOAreseeret; atque ita quum aliqua temporis pars esse debeat, qua res divinae colantur, cultusque Deo debitus tribuatur, hoe sane ad morum praecepta pertinet. QUAESTIO VII.

Diem dominicum pro die sabbait ApoAioli eoIendum ordinaverunt. v

Quam ob causam Apostoli ex illis septem diebus eum, qui

primus est, ad divinum ultum consecrare statuerunt, quem domini eum diem dixere. Nam et sanctus Ioannesi in Apocalypsi, dominicae diei meminit et Apostolus Disper unam sabbati, quae est dies dominicus, ut sanctus Chrysostomus interpretatur ), ollectas fieri iubet, ut intelligamus, iam luminiseelesia diem dominicum sanctum habitum esse. Iam vero, ut seiant fideles, quid eo die agere, a quibusve actionibus ab linere debeant, non alienum est, ut parochus totum praeceptum, quod in quatuor partes recte distribui potest, ad ver-buni diligenter interpretetur. QUAESTI VIII.

duid hoc verno memento, hic generatim praeseribatur.

Itaque primum generatim proponat, quid iis verbis pra

scribatur: ueniento, ut diem sabbati sanetifices. eam vero causam initi praecepti verbum illud Memento apposite additum est, quod huius diei cultus ad caeremonias e tineat; qua de re populus admonendus esse videbatur, quum naturae lex, etsi aliquo tenipore Deum religionis ritu colendum esse doceat, hoc tamen, quo potissimum die fieri deberet, non praeseripsit. Praeterea fideles docendi sunt, ex iis e bis modum et rationem Olligi posse, qua in tota hebdomada opus facere conveniat; ita scilieet, ut diem sestum semper speetemus, quo die, quum actionum et operum nostrorum Deo quasi reddenda ratio sit, eiusmodi opera efficiamus necesse est, quae neque Dei iudicio repudientur, neque nobis, ut scriptum est ), in singultum sint, et in sprupulum ordis. Postremo id docemur, quod erte animadvertere debemus, non defuturas Milicet occasiones, quamobrem nos huius praecepti apiat Oblivio, vel aliorum, qui illud negligunt, exemplo adductos, vel spectaculorum ludorumque studio, quibus plerumque ab huius diei sancto religiosoque cultu abducimur. Sed iam ad id veniamus, quod sabbati signifieatione demon

straturi

334쪽

Sabbatum, hebraicum nomen, si latine interpretaris, es- satio dieitur. Sabbatigare propterea essare et requiescere

Iatino voeabulo appellatur, qua significatione actum est, ut sabbati nomine dies septimus diceretur; quoniam, absoluta perlaetaque mundi universitate, Deus is omni pere, quod fecerat, requievit; cita hune diem in Exodo i Dominus vocat. Postea vero non solum septimus hie dies, sed ob eius dignitatem, ipsa etiam hebdomada eo nomine appellata est in quem sensum Pharisaeus apud sanctum Lueam dixit 3: Ieiuno bis in sabbato. Atque hoe quidem de sabbati significatione. 'QUA NATI M

euo modo fideles sabbatum sanetificare dicantur.

Sanctificatio autem sabbati sacris in literis cessatio est, quae si a corporis laboribus et a negotiis, ut pote stendunt haec, quae sequuntur praecepti Verba: Non operaberis. Neque vero id solum significat, aliter enim satis suisset di-eere in Deuteronomio ): observa diem sabbati ); sed quum in eodem loco addatur; ut sanctifices eum verbo ostenditur sabbati diem religiosum esse, divinisque actionibus et sanctis rerum officiis consecratum. Itaque diem sabbati tum plene et perseet celebramus, quum pietatis et religionis officia Deo praestamus; hocque plane sabbatum est, quod Isaias' sedelicatum oppellat, quoniam festi dies sunt veluti deliciae Domini et piorum hominum. Quare si religioso huic sanctoque sabbati cultui miserieordiae adiunguntur per certe maxima sunt et multa praemia, quae eodem capite nobis proponuntur. 'QUAESTIO XI.

uuae sti germana superiorum verborum sententia.

Itaque verus ac proprius huius praecesti sensus e speetat, ut homo et animo et corpore in eam curam incumbat, ut, statut aliquo tempore a negotiis corporisque laboribus seriatus, Deum pie colat ac Veneretur. QUAESTI XII.

uuid altera praecepi parte demonstretur.'

Altera vero praecepti parte demonstratur, diem septimum Dei cultui divinitus dicatum esse; nam ita scriptum est: Sex

335쪽

diebus operaberis, et lacies omnia opera tua septim autem die sabbatum Domini Dei tui est. uuae verba ad eam sententiam reseruntur, ut sabbatum Domino Onsecratum inis pretentur, eique eo die religionis officia tribuamus, septimumque diem intelligamus signum esse quietis Domini. QUAESTIO XIII.

Cur Iudaeis expedierit certum diem, eumque optimum, ad religionis

oracia praestribBre.

vi vero dies divino cultu dieatus est, quia rudi populo minus expediebat habere eam facultatem temporis arbitratu suo deligendi, ne sorte Aegyptiorum sacra imitaretur. Itaqueo septem diebus ultimus ad Deum colendum delectus est quae quidem res plena mysterii est. Quare Dominus in Exodo i), et apud aechielem' signum vocat: Videte citaque ille inquit, ut sabbatum meum custodiatis; quia signum est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis, quia ego Dominus, qui santisco vos. v QUA RATIO XIV.

Quarum rerum signum fuerit sabbati eelebritas.

Itaque signum suit, quod indieabat, homines Deo se dedicare oportere, sanetosque eidem praebere, quum diem etiam videamus ei dicatum esse; siquidem ille dies sanetus est, quod tum praecipue sanctitatem et religionem homines colere debeant. Deinde signum est et quasi monumentum condita huius admirandae universitatis Signum praeterea sui Israelitarum memoriae traditum, quo admoniti, se Dei auxili adurissimo Aegyptiaeae servitutis iugo solutos ac liberatos esse, meminissent id quod Dominus Ostendit illis verbis δ): Memento, quod et ipse servieris in Aegypto, et eduxerit te inde Dominus Deus in manu sorti, et raelii extento; idcirco praecepit tibi, ut observare diem sabbati. Est signum item tum spiritualis, tum coelestis Sabbathi.' QUAESTI XV.

0uod sit spirituaIe populi Christiani sabbatum.

Spirituale autem sabbatum in sancta quadam et mystica quiete consistit, nimirum, quum vetus homo, Christ consepultus, ad vitam renovatur, atque in iis actionibus, quae Christianae pietati eonveniunt, sindiose se exercet Debent enim,

336쪽

PARS III. CAPUT IV. 2 qui aliquando erant tenebrae, nune autem In in D mino sunt, ut filii lucis ambulare, in omni bonitate, iustitia et veritate, neque eommunicare peribus infruetuosis

tenebrarunI.

duod ait healis ellam auum sativatum.

Coeleste vero sabbatum est, ut ait D. Cyrillus 3 eum Ioeum Apostoli tractans δ): Relinquitur ergo sabbatismus populo Dei, cilla vita, in qua Omnibus bonis eum Christo viventes Duemur, peccato radicitus exstirpato, secundum illud ): Non erit ibi leo, nee prava bestia illuc ascendet, sed erit ibi via pura, et via saneta vocabitur. omnia enim bona invisione Dei mens sanctorum adipiseitur. Quare fideles O tandi erunt his verbis, et a pastore incitandi βὶ: Festinemus ingredi in illam requiem. 'QUAE ATI HII.

Iudaeis aut dies, quam septimus fuere festivi.

Praeter diem septimum habebat populus Iudaeus alios etiam festos et meros dies divina lege constitutos, quibus maximorum beneficiorum memoria renovaretur.

'QUAE ATIO XVIII.

ouare Apostoli non septimum hendomadae diem, sed primum divino eultui cons rarint. ο

Plaeuit autem eelesiae Dei, ut die sabbati cultus et celebritas in dominicum transferretur diem. Nam ut eo die primum lux orbi terrarum illuxit, si Redemptoris nostri, qui ad vitam aeternam nobis aditum patefecit, resurrectione, quae eo die suit, e tenebris ad lueem vita nostra revocata est; unde et dominicum diem Apostoli diei voluerunt. Solennem praeterea hune diem esse, in saeris literis animadvertimus, quod eo die mundi reatio initium habuit, quod Spiritus sanetus Apostolis datus sit. QUAESTIO XIX.

uuamobrem ad diem dominicum alia festa Christianis aecesserint. φAlios autem dies festos ab celesiae initio et consequentibus deinde temporibus Apostoli et sancti Patres nostri instituerunt, ut pie et sancte Dei beneficiorum memoriam colere-

337쪽

na CATECHISΜI AD PAROCHO Smus. Inter eos autem celeberrimi habentur illi dies, qui ob redemptionis nostrae mysteria religioni conseerat suut, deinde, qui sanetissimae Virgini Matri, tum vero Apostolis ac martyribus eterisque sanctis cum Christ regnantibus dicantur in quorum victoria Dei honitas et potentia laudatur, ipsis debitillonores tribuuntur, atque ad eorum imitationem fidelis populus incitatur. 'QUAESTI X

Quomodo ex hoc praeeepto ad otium fugiendian ineltentur.

Et quoniam ad hoc praeceptum servandum magnam vim ea ipsius pars habet, quae illis verbis expressa est: Sex di bus operaberis septimus autem dies sabbatum Dei est: par chus debet illam partem diligenter explicare. tenim ex his verbis colligi potest, fideles hortandos esse, ne otiosi et desides vitam traducant, sed potius, apostolicae vocis memores, negotium t suum quisque agat, et operetur manibus suis, sicut ab eo praeceptum fuerat. Praeterea hoc praeeepto illud Dominus iubet, ut ex ipsis diebus opera nostra efficiamus ne aliquid eorum, quae aliis hebdomadae diebus fieri agive Oporteat, in diem festum reiiciatur, atque ita animus a rerum divinarum cura studioque avocetur.

QUAESTI XXI.

Quid maxime diebus festis agere sit prohibitum. v

Tertia deinde praecepti pars explicanda est, quae quodammodo describit, qua ratione sabbati diem colere debeamus; praeeipue autem explicat, quid illo die sacere prohibemur. Quare inquit Dominus: Non acies omne opus in eo tu, et filius tuus, et lia tua, servus tuus, et ancilla tua, iumentum tuum, et advena, qui est intra portas tuas. Quibus verbis ad id primum instituimur, ut quaecunque divinum enitum impedire possunt omnino vitemus. Facile enim perspic potest, omne servilis peris genus prohiberi, non quidem ea re, quod sua natura aut turpe aut malum sit, sed quoniam mentem nostram a divino cultu, qui nis praecepti est, abstrahit quo magis peccata a fidelibus vitanda sunt, quae non solum aninium a divinarum rerum studio avocant, sed nos a Dei amore prorsus seiungunt.

338쪽

Externabaetiones, quae ad Dei cultum referuntur sabbato non interdicuntur o

dio tamen ea aettones neque ea pera etantur, quae ad divinum ultum attinent, etiamsi servilia sint ut altare instruere, templa alicuius est diei causa ornare, et reliqua huius generis. Ideoque a Domino dictum est, sacerdotes in templo sabbatum violare, et sine crimine esse. QUAESTIO XXIII.

uuaedam etiam servilia opera ob necessitatem diebus sesiis conceduntur.

Sed neque earum rerum per hac lege prohiberi existi-inandum est, quarum iactura facienda sit, si die festo praetermittantur; quein admodum sacris etiam eanonibus permissum est. Multa alia Dominus in Evangelio estis diebus fieri posse deelaravit, quae facile parochus apud sanctos Matthaeum et Ioannem observabit. 'QUAE ATI HIV.

Cur iumenta quieseere Dominus voluerit.'

Sed ut nulla res praetermitteretur, cuius actione hie sabbati ultus impediretur facta est iumenti mentio quo animaliuiu genere impediuntur homines, quo minus sabbatum diem colant. Si enim die sabbati alicui operis aetioni iumenti usus destinatur, necessaria est etiam ad id hominis opera, qui iumentum agat; itaque solum per se opus sacere non potest, sed hominem, qui illud molitur, adiuvat. Eo autem die nemini pus sacere licet, ergo neque iumentis, quorum opera ad id homines utuntur. Itaque huius praecepti ex eo etiam spectat, ut, si iumentorum laboribus homines parcere Deus vult, e certe magis ipsi cavere debeant, ne inhumani sint in eos, quorum opera atque industria utuntur. Rou AESTIO XXV.

uuibus praecipue in operibus Christiant diebus festis se exercere deheant.

Neque vero parochus illud praetermittere debet, ut diligenter doceat, quibus in peribus atque actionibus Christiani

homines diebus estis exereere se debeant. Illae vero eiusmodi sunt, ut ad Dei templum accedamus, eoque loco sincera piaque animi attentione sacrosanctae missae sacrificio intersimus, divina ecclesiae sacramenta, quae ad salutem nostram

339쪽

instituta sunt, ad animae vulnerum curationem crebro adhibeamus. Nihil vero est, quod opportunius aut melius Christianis hominibus fieri possit, quam si peccata sua sacerdotibus saepe eonfiteantur; ad quam rem perficiendam poterit parochus populum adhortari, sumpta huius probandae rei ratione et Opia ex iis, quae de poenitentiae sacramento suo loco tradita ae praecepta sunt. Neque solum ad O sacramentum populum excitabit, sed sedulo etiam atque etiam ad illud adhortabitur,

ut sacrosanetum eucharistiae sacramentum crebro percipiant.

Attente praeterea diligenterque sacra eonei fidelibus audienda est; nihil enim minus serendum est, neque tam profecto indignum, quam Christi verba contemnere aut negligenter audire. Exercitalio item atque studium fidelium in precibus divinisque laudibus frequens esse debet praecipuaque eius cura, ut quae ad Christianae vitae institutionem pertinent, ea diligenter addiscat, seduloque se exerceat in iis metis, quae pietatem eontinent, pauperibus et egenis eleemosynam tribuendo, aegros homines visitando, moerentes, quique dolore amicti iacent, pie consolando. Nam, ut est apud S. Iacobum ), religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum. Ex his, quae dicta sunt, lacile erit colligere, quae eontra huius praecepti regulana committuntur. QUAESTI XXVI.

Cur neeesse fuerit eerios quosdam dies divino evitul depulare.

Parochi vero Osficium in eo item esse debet, ut certos quosdam locos in promptu habeat, unde rationes atque argumenta sumat, quibus populo illud maxime persuadeatur, ut huius praecepti legem summo studio aeeurataque diligentia servet. Ad hoc plurimum valet, ut populus scilieet intelligat,

ac plane perspiciat, quam iustum et rationi consentaneum sit, nos certos quosdam dies habere, quos totos divino ultui tribuamus, Dominumque nostrum, a quo summa et innumerabilia benescia accepimus, agnoscamus, colamus et Veneremur. Si enim iussisset nos quotidie sibi religionis cultum tribuere, nonne pro suis erga nos beneficiis, quae maxima et infinita sunt, omnis per danda esset, ut prompto alacrique animo eius dicto audientes essemus Nunc vero paueis ad eius ultum institutis diebus, non est, cur nos negligentes atque dis-

D l. 27. Dissilia my

340쪽

ΡΑRS III. CAPUT Iv. una selles in eius mei lanctione simus, quod sine gravissimaeulpa praetermittere non possumus.

uuae uillitas ad eos redeat, qui sedulo huic praecepto obtemperaverint.

Demonstret deinde paroehus, quanta huius praecepti vi tus sit, quum ii, qui illud recte servaverint in Onspectu Dei esse, cum eoque colloqui videantur. Nam et precibus laetendis Dei maiestatem eontemplamur, et cum eo colloquimur, eteoncionatoribus audiendis Dei voeem accipimus, quae ad aures nostras eorum opera pervenit, qui de rebus divinis pie sancteque eoncionantur tum in altaris sacrifiei praesentem Christum Dominum adoramus. Et his quidem bonis illi maxime ruuntur, qui hoc praeceptum servant diligenter. QUAESTI XXVIII.

Quid eontra de illis senilendum sit, qui hanc Iegem omnino neglexerint..

Qui vero hane legem omnino negligunt, ii quum Deo et ecelesiae non obediant, neque eius praeeeptum audiant, et Dei et sanetarum legum hostes sunt; quod animadverti potest ex eo, quod praeceptum hoc eiusmodi est, ut nullo labore servari queat duum enim Deus non labores nobis imponat, quos vel disseillimos eius ausa suscipere deberemus, sed quietos illis diebus sestis a terrenis euris liberos esse iubeat: imagnae temeritatis indicium est, huius praecepti legem recusare. Exemplo nobis esse debent supplicia, quae de illis Deus sumpsit, qui illud violarunt, ut ex libro Numerorum ieei intelligere. Ne igitur in hane Dei offensionem incidamus, operae pretium erit, saepe illud verbum Memento ogitatione repetere, magnasque illas utilitates et commoda sibi ante oculos proponere, quae ex festorum dierum cultu percipi supra declaratum est; et multa alia ad id genus pertinentia, quae bonus et diligens pastor, ut Oeeasionis ratio postulabit,

eopiose lateque persequi poterit.

SEARCH

MENU NAVIGATION