Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

a a CATECHISΜ Α ΡΑROCHOAstremo, ne, quod laedissimum est, in filiorum edueatione aedoctrina praepostera consilia ineant; etenim permulti in hae una cogitatione euraque Versantur, ut spes, ut pecunias, ut lautum et amplum patrimonium liberis relinquant quos non ad religionem, non ad pietatem, non ad bonarum artium di- seiplinam, sed ad avaritiam et ad rem familiarem augendam eohortantur, nec de filiorum existimatione et salute sunt sollieiti, dummodo pecuniosi sint et perdivites quo quid diei aut eogitari turpius potest Ita si, ut ad illos non tam rerum copias, quam sua scelera et flagitia transferant; quibus tandem non ad coelum se duces praebent, sed ad inferorum suppliei sempiterna. Sacerdos igitur optimis praeceptis parentes instituat, eosque ad Tobiae in exemplum ac similem virtutem excitet, ut, quum filios ad Dei cultum et sanctimoniam probe erudierint, ab iis etiam amoris, et Observantiae, et obsequii

uberrimos fructus capiant.

De quint Praecepto. Ne oeci S. 'QUAESTI L.

Quis sit eius doetrinae, quae hoe praeeepi ineluditur, fruetus et utilitas.

Magna illa, quae paciseis hominibus proposita est, seliei-ias quoniam j lii Dei vocabuntur, pastores maxime commovere debet, ut praecepti huius disciplinam fidelibus diligenter accurateque tradant; nam ad conciliandas hominum voluntates nulla melior ratio iniri potest quam si eiusmodi praecepti lex recte explicata, ab omnibus ita, ut oportet,

sanete servetur, quoniam tum sperare licet, ut summa animi consensione eoniuncti homines concordiam et pacem maxime colant. Sed quam necesse sit, praeceptum hoc explicari, ex eo perspicitur, quod immensa illa universae terrae inundatione laeta, hoc unum inprimis est, quod Deus hominibus interdixit: Sanguinem, inquit ), requiram animarum vestrarum de manu cunctarum bestiarum, et de manu hominis. In van-

352쪽

PARS III. CAPUT VI. 45gelio etiam, quae primum veteres leges a Domino explicatae sunt, in iis haec prima est, de qua apud sanctum Matthaeuini

ita seriptum est: Dictum est enim: Non occides, et reliqua, quae hac de re eo ipso Oe deinceps commemorantur. Fideles praeterea attente libenterque praeceptum hoc audire debent. Si enim eius vis spectatur, ad vitam cuiusque tuendam valet; quoniam iis verbis: Non occides, homicidium omnino interdictum est. Itaque singuli homines tanta eum voluptate animi illud accipere debent, perinde ac si ira Dei proposita gravissimisque aliis poenis, nominatim prohibitum sit, ne quis eorum laedatur. Ergo ut praeceptum hoc auditu iucundum est, ita eius peccati autio, quod praecepto pi Ohibetur, iucunditatem habere debet. QUAESTIO II.

Quid hoc praecepi quum vetetur, tum Iubeatur.

Quum autem huius legis vim Dominus expliearet, in eo duo contineri ostendit, alterum, ne occidamus, quod a nobis seri vetitum est alterum quod sacere iubemur, ut concordiamicitia caritateque inimicos compleetamur, pacem habeamus eum omnibus, cuncta denique incommoda patienter seramus. Roua EATI III.

Licet hestiis vesci et animalia occidere. v

In eo autem, quod caedes prohibetur, illud primum do-eendum est, quae caedes sint eiusmodi, quae hac praecepti lege non vetentur. Nam bestias occidi prohibitum non est, quoniam si illis vesci a De hominibus est concessum sas item est illas Oeeidi qua de re ita sanctus Augustinus ), quum audimus,' inquit, Non occides, non aecipimus hoc dictum esse de Ductetis, quia nullus est iis sensus nec de irrationabilibus animalibus, quia nulla nobis ratione sociantur. 'QUAESTIO IV.

Licet homines in iudicio vel morti adludieare vel interimere.

Alterum permissum caedis genus est, quod ad eos magistratus pertinet, quibus data est necis potestas, qua ex legum praescripto iudicioque in saeinorosos homines animadvertunt, et innocentes defendunt; quo in munere dum iuste Versantur, non modo si aedis non sunt rei, sed huic divinae

353쪽

aan CATECHISMI AD AROCHOAlegi, qua caedes vetatur, maxime obediunt. Quum enim legitivi sinis is propositus sit, ut hominum vitae salutique consulatur magistratuum item, qui legitimi sunt scelerum vindices,

animκdversiones eodem spectant, ut audacia et iniuria supplieiis repressa, tuta sit hominum vita. Quare David: In matutino, Inquit i), interficiebam omnes peccatores terrae, uidisperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. φ QUAESTI V.

uuo modo etiam, qui in deus iusto oecidunt, rei caedis non sint v

Qua ratione ne illi quidem peccant, qui iust bello, non eupiditate aut crudelitate impulsi, sed solo publieae utilitatis

studio vitam hostibus adimunt. Sunt praeterea eiusmodi caedes, quae nominatim iussu Dei sunt Levi filii non peccaverunt, qui uno die tot millia hominum occiderunt; qua aede saeta si ad eos locutus est Moyses Consecrastis manus vestras hodie Domino. 'QUAESTI VI.

Huius praecepit reus non est qui hominem fortuito eas intei lt. .

Neque vero huius praecepti reus est, qui non sponte, nec meditato, sed fortuit hominem occidit qua de re in Deuteronomii. libro ita scriptum est: Qui percusserit proximum suum nesciens, et qui heri et nudius tertius nullum contra eum odium habuisse comprobatur, sed abiisse eum eo simpliciter in silvam ad ligna caedenda, et in succisione lignorum securis sugerit manum, serrumque lapsum de manario ami- eum eius percusserit, et occiderit. Hae eaedes eiusmodi Aunt, quae, quia non voluntate, neque de industria inseruntur, propterea non omnino in peccatis numerantur. Quo S. Augustini sententia comprobatur se sit enim, inquit, ut ea, quae aut propter bonum aut licitum saeimus, si quidem praeter nostram voluntatem quicquam mali acciderit, nobis

imputentur.

'QUAERTIO VII.

Quo modo homicidii reus est, qui eas eaedem Iecit. '

In quo tamen duabus de causis peceari potest altera, si quis in re iniusta ecupatus, hominem occiderit, exempli a sa, si quis gravidam mulierem pugno vel cale percuteret, ex

354쪽

quo abortus sequeretur, suisset quidem illud praeter pereussoris voluntatem, non tamen praeter culpam, quum illi non li-eeret ullo modo gravidam mulierem percutere. Altera, si non omnibus ireumspectis negligenter et incaute aliquem Oeeiderit 'QUAESTI VIII.

Licet etiam salutis suae tuendae causa alterum occidere. ο

dua etiam ratione, si quis salutis suae defendendae ausa, omni adhibita cautione, alterum interemerit, hae lege non teneri satis apparet. Atque hae quidem, quas modo commemoravimus, eaedes sunt, quae hoc legis praecept non continentur; quibus exceptis reliquae omnes prohibentur, sive homicidam quis spectet, sive qui Occiditur, sive modos, quibus caedes t. 'QUAESTIO IX.

Νemini Ileel privata auctoritate caedem facere.'

Nam quod ad eos pertinet, qui caedem faciunt, nemo plane excipitur, non divites, non potentes homines, non domini, nou parentes, sed delectu omni et diserimine remoto Occidere vetitum est omnibus. 'QUAESTI X.

Nemo prorsus est, qui hac Iege tutus esse non possit.

Si vero ii spectantur, qui interficiuntur, ad omnes haec lex pertinet nec quisquam est tam humilis et abiectae conditionis homo, qui legis huius vi defendatur. Neque vero seipsum interseere cuipiam fas est, quum vitae suae nemo ita potestatem habeat, ut suo arbitratu mortem sibi consciscere Iieeat ideoque legis huius verbis non ita praescriptum est: Ne alium occidas, sed simpliciter Ne occidas. 'QUAESTI XI.

Puot modis hoe praeeeptum violari contingat.

Sin autem multiplicem aedis faciendae modum attendimus, nemo est, qui excipiatur. Non solum enim suis cuiquam manibus, aut erro, aut lapide, aut baculo, aut laqueo, aut veneno vitam homini eripere non licet, sed consilio, pe auxilio, vel alia quacunque ratione id seri prorsus vetitum est. In quo summa tarditas stuporque Iudaeorum suit, qui crederent se Oe praeceptum servare, si manus tantum a caede

abstinerent. Sed homini Christiano, qui interprete Christo didicit hane legem spiritualem esse, nempe quae non manus

355쪽

solum puras, sed animum etiam castum sincerumque nos here iubet illud non satis omnino est, quod illi satis cumulate se praestare arbitrabantur; nam ne irasci quidem cuiquam licere, in Evangelio traditum est, quum dicat Dominus ) ,,Ego autem dico vobis: mnis, qui irascitur fratri suo, reus erit iudieio qui autem dixerit fratri suo Raetia, reus erit consilio; qui autem dixerit: Fatue, reus erit gehennae ignis.

QUAESTIO XII.

Quo modo quis irascendo peccare, Ves non peccare potest.

Ex quibus verbis perspicuum est, eum culpa non carere, qui fratri succenseat, quamvis iram animo inclusam contineat; qui vero eius irae significationem aliquam dederit, graviter peccare a multo gravius, qui non vereatur diare fratrem ae-eipere, et ei convicium facere. Et quidem hoc verum est, si nulla subsit irascendi causa. Nam irae causa, quae a Deo legibusque conceditur, ea est, quum in eos animadvertimus,

qui nostr imperi potestatique parent, si in eis sit culpa.Christiani enim hominis ira non a carnis sensibus, sed a Spiritu sancto proficisci debet, quum nos templa sancti Spiritus, cin quibus Iesus Christus habitet, esse conveniat. 'QUAESTI XIII.

Quo modo homines perseele hanc Iegem observent, et quam mulit in eam

Multa praeterea sunt a Domino tradita, quae ad perse-etam huius legis rationem pertinent qualia illa sunt δ). Νοn resistere malo, sed, si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram, et ei, qui vult tecum in iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, et quicunque te angariaverit mille passus, vade eum illo alia duo. Ex his, quae iam conmemorata sunt, animadvertitieet, quam proelives sint homines ad ea peccata, quae hoc praecept vetita sunt, quamve multi reperiantur, qui si minus manu, animo saltem caedis scelus committunt. v QUAE ATI XIV.

Quantum in sacris litoris homicidium Deus dei letur.

Et quoniam huic tam periculos morbo remedia in saeris literis adhibita sunt, paroelii est metum, ea diligenter fidelibus tradere praecipuum autem illud est, ut intelligant,

356쪽

quam nefarium sit peceatum, hominis eaedes. Idque vel plurimis maximisque sanctarum literarum testimoniis perspiei potest. Usque enim adeo homieidium detestatur Deus in sanctis literis i , ut a bestiis hominum caedis poenam se repetiturum dicat, ac belluam, quae hominem laeserit, oeeidi iubeat; neque aliam ob causam a sanguine hominem abhorrere voluit, nisi ut Omni ratione a nefaria hominis caede et animum et

manus abstineret. QUAESTIO XV.

Quantum sit scelus, hominis caedes, ratione demonstratur.

Sunt enim homicidae humani generis, atque ideo naturae hostes acerbissimi, qui, quantum in eis est, universum Dei opus evertunt, quum hominem tollant, euius causa is omnia, quaeeunque procreata sunt, se secisse testatur immo vero in

Genesi sequum prohibitum sit hominem oecidi, quia illum

Deus ad imaginem suam et similitudinem creavit insignem Deo iniuriam is facit, quasique violentas illi manus afferre videtur, qui eius imaginem e medio tollit Ilo divina animi cogitatione meditatus David gravissime de sanguinariis hominibus conquestus est illis verbis δὶ: Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. 'eque simpliciter dixit. Occidunt, sed effundunt sanguinem quae verba ad detestabilis illius seeleris amplificationem, immanemque illorum crudelitatem ostendendam protulit. Utque declararet inprimis, quam praeeipites illi diabolico quodam impulsu ad id facinus serantur, dixit: Veloces pedes eorum. 'QUA RATIO XVI.

Quid in hoc praecepto Deus faciendum imperet. v

Iam vero quae in hoc praecepto servanda esse Christus Dominus iubet, eo spectant, ut pacem eum Omnibus habeamus; inquit enim, quum hunc locum interpretaretur ): Si offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus sueris, quia frater tuus habet aliquid adversum te relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum, et quae sequuntur. Quae ita a parocho explicabuntur, ut doceat, sine ulla exceptione omnes caritate

complectendos esse ad quam in huius praecepti explicatione fideles, quam maxime poterit, incitabit, quod in eo proximi

357쪽

diligendi virtus maxime luee duum enim odium hoe praecept aperte vetetur, quoniami sequi fratrem suum odit, homicida est, se certe illud consequitur, ut amoris et caritatis praeceptum detur. Qua EATI XVII.

Quae oracla sint caritatis, quae hoc praeeepio continentur.

Quumque hae lege de caritate et amore praeceptum sit, tum omnium etiam illorum Teiorum atque actionum, quae caritatem ipsam consequi solent, praecepta traduntur. Caritatis patiens est, Inquit D. Paulus ). Patientia igitur nobis praeeipitur, in qua nos animas nostras possessuros esse, Salvator. doeet Benefieentia deinde aritatis comes est et sο-eia quoniam aritas ,benigna est ). Benignitatis autem atque benescentiae virtus late patet, eiusque Teium in iis rebus maxime versatur, ut pauperibus suppeditemus res necessarias, cibum esurientibus, sitientibus potum demus, nudos vestiamus et quo quisque opis nostrae magis indiget, eo in illum plus liberalitatis conseramus. 'QUAESTIO XVIII.

Quo modo omnium earitatis orificiorum perlaetissimum sit inimieorum dilectio.

Hae beneficentiae et bonitatis sticia, quae per se sunt illustria, e sunt illustriora, si inimicis praestentur ait enim Salvator β): Diligite inimicos vestros, benefacite iis, qui oderunt vos; quod etiam Apostolus monet illis verbis ε): Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; hoc enim faciens, carbones ignis Ongeres super caput eius. Noli vinei a malo, sed vince in bono malum. Denique si carit iis legem spectemus, quae benigna est: omnia, quaecunque ad mansuetudinem, lenitatem, aliasve id generis virtutes pertinent, ossicia, colere ea lege praeseribi intelligemus. QUAESTI XIX.

uua praecipue re caritas proximi, quae hic imperatur, elucescat.

At vero longe omnium praestantissimum metum, quod caritatis plenissimum est, in quo maxime nos exercere OnVenit illud est, ut iniurias, quas accepimus, aequo animo remittamus atque condonemus; quod ut plane essiciamus, saepe nos

358쪽

divinae literae, ut antea dictum est, monent atque hortantnr, quum non beatos solum eos dicant, qui ita prorsus faciunt, sed erratorum etiam veniam iisdem a Deo datam assirment; qui vero hoc ipsum sacere negligunt, aut omnino recusant, illam non consequuntur. Sed quoniam ulciscendi libido hominum mentibus sere insita est, parochus maximam in eo diligentiam ponat necesse est, ut iniuriarum oblivisci, easque remittere Christianum hominem oportere, non doceat solum,

sed penitus etiam sidelibus persuadeat duumque hae ipsa de re apud saeros scriptores multa fiat mentio, eos consulat, ad refellendam illorum pertinaciam, qui in ulciscendi cupiditate antino obstinat sunt atque obiirmato Argumenta in promptu habeat, quae illi Patres gravissima, et ad eam rem maxime accommodata, pie adhibuerunt.

'QUAESTI XX.

Quibus praesertim rationibus odium reprimendum sit, inducendique sint deIes ad iniuriarum obIivionem.

Verum hae potissimum tria explicanda sunt. Primum est, ut, qui se iniuriam accepisse putat, ei maxime persuadeatur, illum detrimenti aut iniuriae praecipuam causam non

fuisse, quem ipse ulcise cupiti Sic admirabilis ille Iob sedit qui a Sabaeis hominibus, a Chaldaeis, et a daemone graviter

laesus, nulla tamen eorum habita ratione, ut vir rectus et homo admodum pius recte pieque iis verbis usus est ): Dominus dedit, Dominus abstulit. Itaque patientissimi illius viri oratione et exemplo Christiani homines sibi persuadeant. quod verissimum est, Omnia, quaecunque in hae vita patimur, a Domino, qui iustitiae omnis miserieordiaeque parens est et auetor, proficisci. QUAESTIO XXI.

Homines, nos persequentes, Dei ministri ac satellites sunt, quamvis id ex mala voluntate factant. ο

Neque vero ille nos, quae eius est immensa benignitas, ut inimicos punit, sed uti lios eorrigit et castigat. Nec profecto, si recte animadvertimus, in hisce rebus homines aliud omnino sunt, nisi ministri et quasi satellites Dei, et quanquam homo potest male aliquem odisse, pessimeque illi eupere, tamen ei, nisi permissu Dei, nocere nullo modo potest. ac ratione adductus Ioseph γ, fratrum impia consilia, sic M

359쪽

BI CATECHISMI AD PAROCHOS vidi iniurias sibi a Semei illatas, aequo animo tulit. Ad hane item rem illud argumenti genus valde pertinet, quia

sanctus Chrysostomus graviter atque erudite pertractavit: neininem scilicet nisi a se ipso laedi nam qui se iniuriose

tractatos esse opinantur, si rem recta secum via reputent,

comperient prosecto, nullam se ab aliis iniuriam aut damnum accepisse etsi enim, quibus ipsi laeduntur, ea extrinseeus eveniunt, tamen se maxime ipsi Ossendunt, quum animum odio, eupiditate, invidia nefarie contaminant.

QUAESTI XXII.

uuae ad eos commoda proveniunt, qui iniurias Ithenter eondonant.

Alterum est, quod duo praecipua commoda complectitur, quae ad illos pertinent, qui pio erga Deum studio adducti iniurias libenter remittunt; quorum primum illud est, quod aliena debita remittentibus promisit Deus fore, ut ipsi etiam peceatorum Veniam impetrent; ex quo promisso, quam gratum illi sit ho pietatis Offetum facile apparet. Alterum commodum est, quod nobilitatem quandam et persectionem assequimur; quoniam, condonandis iniuriis, quodammodo Dei similes essicimur, qui solem suum oriri saei super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. 'QUAE ATIO XXIII.

Quae et quot incommoda ex odio inimicorum proveniant.'

Postrem explicanda sunt incommoda illa, in quae nos tum incidimus, quum iniurias, quae nobis illatae sunt, condonare nolumus. Itaque parochus illis, qui sibi in animum inducere non possunt, ut inimicis ignoscant, ob oculos ponat, odium non solum peccatum grave esse, sed etiam diuturnitate

peceandi gravius inhaerere quum enim is, in euius animo hie affectus insederit, inimici sui sanguinem sitiat, illius ulcibscendi spe plenus, dies noctesque in perenni quadam mala

mentis agitatione ita versatur, ut nunquam a caedis aut nefariae alicuius rei Ogitatione cessare videatur. Quo sit, ut is vel nunquam, vel maximo negotio ad id impellatur, ut aut prorsus ignoscat, aut aliqua saltem ex parte iniurias remi tat; quare merito vulneri comparatur, ui telum infixum

360쪽

multa peceat ex odio nase demonstratur

Multa praeterea incommoda et peccata sunt, quae hoe uno dii peccato, quasi vinculo quodam, iuncta tenentur. Ideoque D. Ioannes in hane sententiam ita dixit i): Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat, quia tenebrae obcaecaverunt oculos eius.

Itaque saepius labatur necesse est. tenim quo pacto fieri potest, ut dicta aliquis aut laeta illius probet, quem oderitΤIline temeraria et iniqua iudicia existunt, irae, invidiae, Obtrectationes, et alia eiusmodi, quibus illi quoque implicari solent, qui aut cognatione, aut amicitia iuncti sunt. Itaque saepe sit, ut ex uno peccat multa exsistant; neque iniuria dicitur oepeccatum esse diaboli, quandoquidem ipse ab initio homicida rivit. Quamobrem Dei Filius, Dominus noster Iesus Christus, quum sibi mortem Pharisaei afferre euperent, illos a patre diabolo genitos esse dixit ).

O QUAESTI XXV.

Remedia adversus peccatum odii v

Sed praeter haec, quae dicta sunt, unde sceleris huius detestandi rationes peti possunt, alia quoque remedia, et ea

profecto maxime opportuna, sanctarum literarum monumentis

tradita sunt. A primum omnium remedium et maximum est Salvatoris nostri exemplum, quod ad imitandum nobis proponere debemus. Is enim, quum ne minima quidem peeeati suspiei in eum abre posset, virgis caesus, spinis coronatus, et erue denique amus, eam habuit orationem plenissimam pietatis δ): Pater, dimitte illis non enim seiunt, quid faciunt. Cuius aspersionem sanguinis testatur Apostolus' semelius loquentem, quam Abel. Alterum autem remedium ab celesiastic propositum est, ut mortem atque illum iudieii diem recordemur. Memorare, inquit ille β), novissima tua, et in aeternum non peccabis; quae sententia eodem spectat, ac si dicat illud saepe etiam atque etiam cogita, brevi lare, ut mortem beas; proinde quia tali tempore tibi optatissimum

erit, et maxime necessarium, summam Dei misericordiam impetrare, eam tibi braculos iam nunc perpetuoque proponas

SEARCH

MENU NAVIGATION