Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

necesse est. Ita enim siet, ut immanis illa uleiseendi ni iditas tibi exhauriatur, quum ad misericordiam Dei implorandam nullum aptius maiusve remedium invenias, quam oblivionem

iniuriarum et amorem in eos, qui te aut tuos re aut oratione violarint.

De sexto Praecepto. Noni moechaberis. QUAESTI I.

uu pertineat istud praeeeptum, quaque ratione a parochis traeiandum sit. o

Quoniam viri et uxoris vinculum aretissimum est, et nihil utrique iucundius accidere potest, quam intelligere, se mutuo quodam et singulari amore diligi contra, nihil molestius, quam sentire, a se debitum et ligitimum amorem alio transferri reete quidem atque ordine illam, quae hominis vitama aede tuetur, legem haec, quae de Oeehia sive adulterio est, consequitur, ut sanetam illam et honorabilem matrimonii coniunctionem, unde magna caritatis vis exsistere solet, nemo ullo adulterii scelere violare aut dirimere audeati Sed tamen in hae ipsa re explieanda cautus admodum sit parochus et prudens, et tectis verbis rem commemoret, quae moderationem potius desiderat, quam rationis copiam. Verendum est enim, ne, dum is late atque opiose nimis explicare studet, quibus modis homines ab huius legis praeseripto discedant, in illarum rerum sermonem sorte incidat, unde excitandae libidinis potius materia, quam restimendae illius ratio emanare soleti QUAESTI II.

Quae in hoe praecepto iussa comprehendantur.'

Sed quoniam hoc praecepto multa continentur, quae praetermittenda non sunt, ea suo loco explicabuntur a parochis. Eius igitur duplex vis est altera, qua disertis verbis

362쪽

PARS III. CAPUT VII. 55 adulterium vetatur altera, quae eam sententiam inelusam habet, ut animi corporisque astitatem colamus. QUAESTI III.

fluid sub nomine moeehiae seu adulterii hic prohibeatur. v

Ut autem ab eo, quod prohibitum est, Oeendi initium sumatur Adulterium est legitimi tori iniuria, sive alienus sive proprius ille sit. Etenim si maritus eum muliere solutarem habet, suum ipse torum violat si vero solutus vir alienam cognoscat uxorem, adulterii labe torus alienus inquinatur. Hoe vero adulterii interdicto omnia prohiberi, divus Ambrosius i et Augustinus auctores sunt, quaecunque inhonesta sunt et impudica. In hanc sententiam hae verba accipienda esse, ex sacris literis tum veteris tum novi Testamenti ieet colligere; nam praeter adulterium alia libidinis genera apud Moysen puniuntur. QUAESTIO IV.

Varia libidinum species, quae in Scripturis numerantur.

Est Iudae in Genesi iudicium in nurum suam. Est praeelara illa in Deuteronomio' Moysis lex, ne de filiabus Israel ulla esset meretrix. Exstat praeterea obiae β ad filium eiusmodi adhortatio: Attende tibi, fili mi, ab omni fornicatione. Ecclesiasticus si item: Erubescite, inquit, a respectu mulieris fornicariae. In vangelio etiam Christus Dominus inquit 73, de corde exire adulteria et sornieationes, quae coinquinant hominem. Apostolus vero aulus hoe vitium saepe multis gravissimisque verbis detestatur' : Haec est, oit, Voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a sornicatione, et '): Fugite fornicationem, et ' : Ne commisceamini fornicariis. Fornicati autem, inquit i), et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, et i ): Neque sornicarii meque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, regnum Dei possidebunt. 'QUAESTIO V.

Cur praeelpue in hoe praeeepto adulterii sit facta mentio.

Praecipue vero ob eam rem adulterium diserte vetitum est, quia praeter turpitudinem, quae illi eum aliis intemperan-

363쪽

aan CATECHISMI AD PAROCHO Stiae generibus communis est, iniustitiae quoque peccatum non solum in proximum, sed etiam in civilem Oeietatem adiunetum habet. Est illud idem certum, qui se a ceterarum libidinum intemperantia non abstinet, eum ad hanc, quae adulterii est, incontinentiam lacile abi. Quare hoc adulterii inter-diet facile intelligimus, omne impuritatis et impudicitiae genus, quo polluitur orpus, prohiberi immo omnem intimam animi libidinem hoc praecepto velitam esse, tum ipsius legis vis significat, quam spiritualem esse constat, tum Christus Dominus docuit illis verbis ): Audistis quia dictum est antiquis: Non moechaberis. Ego autem die vobis, quia omnis, qui viderit mulierem ad oncupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Ilaec sunt, quae fidelibus publice tradenda duximus; si tamen ea addantur, quae a sancta Tridentina Synodo in adulteros, et eos, qui scorta et pellices alunt, decreta sunt, praetermissis multis aliis ac variis impudicitiae et libidinis generibus, de quibus privatim unusquisque a paroch admonendus erit, ut temporis et personarum ratio postulabiti equitur nunc, ut ea explicentur, quae iubendi vim habent.' QUAESTI VI.

Quid praeter ea, quae prohibentur, hic necessario observandum pra scribatur. ο

Docendi igitur sunt deles, ac vehementer hortandi, ut pudicitiam et continentiam omni studio colant, mundentque se ab Omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes san-etificationem in timore Dei. In primis autem admonendi sunt, quamvis castitatis virtus in eorum hominum genere magis eluceat, qui pulcherrimum illud a plane divinum virginitatis propositum sancte et religiose colunt tamen iis etiam Onvenire, vel qui eaelibem vitam agunt, vel matrimonio iunctia vetita libidine puros se et integros Servant. QUAESTI VII.

Quae sint potissimum cogitanda volent Iibidines suas edomare

quoniam vero multa a sanctis Patribus tradita sunt, quibus docemur 6mitas habere libidines, et coercere Voluptates ea parochus studeat populo accurate exponere, atque iulia tractatione diligentissime versetur. Haec autem eiusmodi

364쪽

ΡARS III CAPUT VII. 52

sunt, partim quae in cogitatione consistunt, partim quae in actione. Quod in eootatione remedium positum est, id in eo maxime versatur, ut intelligamus, quanta sit huius peccati tu pitudo et pernicies qua cognita saeilior fiet eius detestandi ratio. Perniciosum ver scelus esse, intelligi ex e potest, quoniam propter hoe peccatum Dei regno pelluntur atque

exterminantur homines, quod malorum omnium ultimum est. Et hae quidem alamitas omnium scelerum ommunis est;

illud autem huius peceat proprium, quod qui ornieantur, in

sua ipsi orpora peceare dicuntur, ex sententia Apostoli ita scribentis i): Fugite ornicationem Omne enim peccatum, quodcunque secerit homo, extra corpus est; qui autem fornieatur, in eorpus suum peccat. Quod ob eam causam dictum est, quoniam illud iniuriose tractat, quum eius violat sanctitatem qua de re ad Thessalonicenses ita D. Paulus ): Haee est, Inquit, voluntas Dei, sanctis ealio vestra, ut abstineatis vos a sornicatione ut sciat unus quisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione et honore, non in passione desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum. Deinde, id quod scelestius est, si homo Christianus meretrici turpiter se dedat, membra, quae Christi sunt, ea meretricis facit; ita enim D. Paulus ait δ): Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi tollens ergo membra Christi, saeiam membra meretricis absit. An nescitis quoniam qui adhaeret meretrici, unum corpus emeitur 7 si praeterea homo Christianus, ut

idein testatur ), templum Spiritus sancti, quod violare nihil aliud est, nisi ab eo Spiritum sanctum eiicere.

' QUAESTI VIII.

Quibus rationibus adulteri enormitatem intelligere Ileeat.

In adulterii autem scelere magna inest iniquitas. Si enim, ut vult Apostolus ), qui matrimonio iuncti sunt, ita eorum alter alterius potestati mancipatus est, ut neuter se sui orporis potestatem ousque habeat, sed mutuo quodam sint intes quasi servitutis vinculo ita devineti, ut vir ad uxoris v

luntatem, contraque uxor ad viri nutum voluntatemque se accommodare debeat certe, si alteruter corpus suum, quod

est alieni iuris, ab eo, ut illud adstrictum est, disiungit, is admodum iniquus est et nesarius. Et quoniam infamiae me-

365쪽

tus, et ad ea, quae iussa sunt, vehementer inelint homines, et a vetitis magnopere deterret: doeebit amelius, adult rium hominibus insignem turpitudinis notam inurere. Nam saeris literis ita proditum est ): Qui adulter est, proptereordis inopiam, perdet animam suam turpitudinem et ignominiam congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. Verum huius seeleris magnitudo ex supplicii severitate saeile perspici potest adulteri enim, lege a Domino in veteri e- stament praescripta γ, obruebantur lapidibus. 'QUAENTI IX.

Cuiusmodi poenae impuras libidines fere consequi solent. v

quin etiam ob unius libidinem, non solum qui scelus admisit, sed universa interdum civitas, ut de Sichimitis δ legimus, deleta est. Multa divinae animadversionis exempla in saeris literis prodita sunt, quae ad deterrendos a nefaria libidine homines, parochus colligere poterit ut Sodomae 3 et reliquarum finitimarum urbium interitus, Israelitarum' quiso nieati sunt cum filiabus Moab in deserto, supplicium, Benia-mitarum si deletio. Qui vero mortem effugiunt, intolerabiles tamen dolores ac poenarum cruciatus, quibus saepe plectuntur, non effugiunt; nam mente caeci, quae poena gravissima Ost, ita sunt, ut neque Dei, neque famae, neque dignitatis, neque filiorum denique, vitaeque suae rationem habeant, hocque pacto de nequam et inutiles sunt, ut nihil grave Ommitti eis debeat, et ad nullum sere ossiet munus idonei sint. Huius rei exempla a Davide 7 et Salomone' petere nobis licet, quorum alter postquam adulteratus est, repente sui dissimillimus ex mitissimo erudelis extitit, ut Uriam Optime de se meritnm morti obtulerit altor quum se totum in mulierum libidinem profudisset, ita a vera Dei retiagione sese avertit, ut alienos eos sequeretur. Aufert igitur, ut 0seas' dixit, hoc peccatum eo hominis, saepeque obcaecat. Nune ad ea remedia veniamus, quae in actione

consistunt.1 Prov. 6. a 2. 2J Levit. 20. 10. Ios. 8. 5. a Gen. 34. 4ὶ Gen. is. 13 um. 25. 63 Iudie. 20. 12. Reg. li

366쪽

PARS III CAPUT VII.

uuibus modis homines adclibidinem ineltentur, quos illi evitare praeeipue debeant.'

Quomun primum illud est, ut otium maxime sugiamus in quo Sodomitae homines, ut est apud Ezechielem i), quum hebescerent, in spurcissimum illud nefariae libidinis seelus praecipites lapsi sunt. Deinde crapula magnopere est vitanda. se Saturavi eos, Inquit Propheta λ), et moechati sunt, quoniam venter expletus ac saturatus libidinem parit. Hoc ipsum illis verbis Dominus significavit ): Attendite vobis ne sorte graventur orda vestra in rapula et ebrietate. oc item Apostolus ): Nolite, inquit, inebriari vino, in quo est luxuria. Sed maxime animus ad libidinem oculis inflammari solet, quo pertinet illa Christi Domini sententia ): Si eulus tuus scandaliZat te, erue eum et proiice abs te. Multae praeterea sunt Prophetarum de eadem re voces ut est apud iob q): Pepigi laedus cum culis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Sunt multa denique, ac paene innumerabilia exempla malorum, quae ex oculorum aspectu ortum

habuerunt. Sic David y , si rex Sichem η peccavit; ο eque

item pacto senes illi Susannae 3 calumniatores deliquerunt. QUAESTIO XI.

mulierum exquisitus ornatus, sermonesque obscoeni et Miae Iuxuriae incitamenta fugienda.

Elegantior item ornatus, quo oculorum sensus valde excitatur, occasionem libidini non parvam saepe praebet ideoque Ecelesiasticus monet q): Averte faciem tuam a muliere compta. Quum igitur mulieres in nimio ornatus studio e sentur, non alienum erit, si parochus aliquam in eo diligentiam adhibeat, ut eas interdum moneat biurgetque verbis, quae hoc de genere gravissima Apostolus etrus ita protulit t): Mulierum non sit extrinsecus capillatura, aut cir-

eumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus. D. Paulus item γ): Non in tortis, inquit, crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa; multae enim auro et madigarilis adornatae ornamenta mentis et corporis perdiderunt. Hoc autem libidinis incitamentum, quod e vestium exquisito Ornatu exsistere solet, alterum sequitur, quod est turpis Ob-

367쪽

scoenique sermonis; nam verborum obscoenitate, quasi saee quadam subieeta adolescentum accenduntur animi. ,Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala, inquit Apostolus i), hocque ipsum quum maxime efficiant delicatiores et molliorescantus ac saltationes, ab iis quoque diligenter cavendum est. Quo in genere numerantur item libri obscoene et amatorie scripti, qui ita vitandi sunt, ut imagines, quae aliquam turpitudinis speciem prae se serunt, quum ad turpes rerum illecebras, inflammandosque adolescentum animos vis in illis sit maxima. Sed parochus in primis curet, ut quae de iis a sacro sancto ridentino eoncilio in pie religioseque constituta

sunt, ea sanctissime sementur. Haec Ver omnia, quae commemorata iam sunt, si magno adhibito studio curaque vitentur, omnis sere libidinis materia tollitur. 'QUAESTI XII.

Consessionis et eucharistiae et piarum rerum usus ad castitatem consequendam est necessarius. v

Sed ad illius vim opprimendam maxime valent frequens consessionis et eucharistiae usus tum assiduae ac piae quidem ad Deum preces, cum eleemosynis atque ieiunio coniunctae Est enim castitas donum Dei, quod recte petentibus non denegat, nec patitur nos tentari supra id, quod possumus. QUAESTIO XIII. Corpus autem non ieiuniis modo, et iis praesertim, quae saneta ecclesia instituit, sed vigiliis etiam piis peregrinationibus atque aliis Nietationum generibus exercendum est, sensuumque appetitiones reprimendae in his enim atque aliis eiusmodi rebus maxime cernitur temperantiae virtus. In quam sententiam ad Corinthios ita D. Paulus scribit ): 0mnis, qui in agone contendit, ab Omnibus se abstinet, et illi quidem ut eorruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam; et paulo post: Castigo, inquit, ,corpus meum, et in servitutem redigo, ne sorte, quum aliis praedicaverim, ipse reprobus effetar; et alio loco ): Carnis curam ne seceritis in desideriis.

368쪽

De septimo raecepto. Noni furtum facies. 'QUAESTIO 1.

duanta aliauius praeeept eommendatio, et eum duabus praeredentisus connexio.

Veterem hunc ecclesiae morem suisse, ut huius praece pii vis et ratio inculcaretur auditoribus, indieat illa apud Apostolum in obiurgatio eorum, qui eteros ab iis vitiis mauci me deterrerent, quibus ipsi uniulati reperiebantur: Qui enim, inquit, alium doces, te ipsum non doces qui praedicas non surandum, suraris 3 duo doctrinae bono non solum frequens illorum temporum peccatum corrigebant, sed etiam turbas aelites sedabant, aliasque malorum causas, quae surto Ommoveri solent. In iis et delictis, et delictorum ineommodis atque alamitatibus quum nostra etiam hae aetas miserebe setur ad exemplum sanctorum Patrum et Christianae disciplinae magistrorum, parochi hune urgebunt locum, et assidue ne diligenter huius praeeepti vim ac sententiam explicabunt. A primn osseium et diligentiam suam conserent ad declarandum Dei infinitum amorem erga genus humanum qui non modo illis duobus interdictis: Non occides, Non moechaberis, quasi praesidiis, et Vitam corpusque nostrum, et famam existimationemque tueatur: sed etiam hoc praecepto: Non surtum facies, tanquam custodia quadam externas res ac saeuitates munia atque defendat. 'QUAESTI II.

uuae sit huic praecepto subiecta sententia.

Quam enim hae verba subiectam habent notionem, nisi eam, quam supra diximus, quum de aliis praeceptis οquer mur vetare videlieet Deum, bona haec nostra, quae in eius tutela sint, a quoquam auferri aut violari. Quod divinae imgis beneficium quo maius est, eo nos in ipsius benesei auctorem Deum gratiores esse oportet. Et quoniam et habendae et reserendae gratiae nobis optima ratio proposita est, ut non tantum praecepta libenter auribus aecipiamus, sed etiam

369쪽

CATECHISMI AD AROCHOS re ipsa probemus ad hoe colendum praecepti metum fideles exeitandi et inflammandi sun Est autem hoe praeeeptum, quemadmodum superiora, divisum in duas partes; quarum altera, quae surtum vetat, aperte est nunciata alterius sententia et vis, qua iubemur benigni et liberales esse in proximos, in priore occulta est et involuta. De priore igitur prius dicetur Non surtum lacies. 'QUAESTIO III.

uul furti vocabulo hic IegisIalor almisteare velit.'

In quo illud animadvertendum est, furti nomine non id modo intelligi, quum occulte ab invit domino aliquid aufertur, sed etiam quum aliquid alienum contra voluntatem scientis domini possidetur nisi sorte existimandum est, eum, qui surtum prohibeat, rapinas factas per vim et iniuriam non improbare, quum exstet illud Apostoli ): Rapaces regnum

Dei non possidebunt, quorum omnem rationem et consuetudinem fugiendam esse, idem scribit Apostolus ). Quanquam vero maius peccatum rapinae sint, quam furtum, quae praeterrem, quam alicui adimunt, praeterea vim asserunt, et maiorem imponunt ignominiam: QUAESTIO IV.

Quum omnem inlusiam rei alienae usurpationem Deus hic prohibere velit eu potius furii quam rapinae meminerit.

Mirandum tamen non est, quod leviori hoc furti nomine notatum sit divinae legis praeceptum, non rapinae id enim summa ratione laetum est, quia surtum latius patet, et ad plura pertinet, quam rapinae, quas tantummodo illi sacere possunt, qui potentia et viribus praestant. Quanquam nemo non videt, exclusis eiusdem generis levioribus peccatis, graviora etiam facinora prohiberi. QUAESTI V.

Enumerantur furii Ialius sumpti speetes. V

Variis autem nominibus notatur iniusta possessio, et usus rerum alienarum, ex varietate eorum, quae et invitis et insciis Dominis auferuntur; nam si privatum quid privato adimitur, surtum dicitur; si surripitur publico, peculatus appellatur; plagiatum voeant, si homo liber vel servus alienus in servitutem abducitur; si vero sacra res eripitur, nomi

370쪽

PARS III. CAPUT VIII. acta

natur saerilegium, A quod acinus maxime nefarium a seelestum adeo in mores inductum est, ut bona quae necessario et sacrorum cultui, et ecclesiae ministris, et pauperum usui pie a sapienter fuerant attributa, in privatis cupiditates per-nieiosasque libidines convertantur. QUAESTI VI.

muli duntaxat hoc praeceptum transgrediuntur, qui re ipsa auenasOAsident.

Sed praeter ipsum surtum, id est externam actionem surandi etiam animus et voluntas Dei lege prohibetur. Est enim spiritualis lex, quae animum sontem cogitationum et consiliorum, inspicit. De corde enim, inquit Dominus apud sanctum Matthaeum ), exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, ornicationes, furta, salsa testimonia. 'QUAESTIO VII.

Unde potissimum furti gravitatem metiri possimus. v

Sed quam grave seelus furtum sit, ipsa naturae vis et ratio satis ostendit est enim iustitiae contrarium quae suum euique tribuit. Nam bonorum distributiones et assignationes, iam inde ab initio iure gentium constitutas, divinis etiam et humanis legibus confirmatas, ratas esse oportet, ut unusqui que, nisi humanam societatem tollere velimus, ea teneat, quae ei iure obtigerunt. Nam, ut Apostolus ait in Neque lares, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt. Etsi huius sceleris importunitatem

et immanitatem permulta declarant, quae surtum consequuntur. Fiunt enim iudicia temere et inconsulto multa de multis, erumpunt odia, suseipiuntur inimicitiae, existunt interdum ace

bissimae innocentium hominum damnationes.

QUAE ATIO VIII.

Quo modo sint ab ala necessario restituenda. v

Quid dicemus de ea necessitate, quae divinitus imposita est omnibus, satisfaciendi ei, cui aliquid ademptum sit 8 Non enim, inquit Augustinus δὶ, remittitur peccatum, nisi restituatur ablatum; quae restitutio, quum quis assueverit ex alienis locupletari, quantam habeat disseultatem praeter id, quod

unusquisque et ex aliorum consuetudine, et de suo sensu iu-13ib. o. I. cor. 6. 10. axes 153. c. 6.

SEARCH

MENU NAVIGATION