Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

QUAESTI III.

Num sexto et septimo praecepto satis fuerit explicatum, quod his duobus postremis compreheliditur.

Verum horum praeceptorum duplex sui necessitas, altera, ut sexti septimique praecepti sententia explicaretur. Nam etsi quodam naturae lumine intellectum est, alienae uxoris potiundae cupiditatem prohiberi, vetito adulterio nam si

eoucupiscere liceret, fas item esset potiri): tamen plerique excludaeis peceato obcoecati in eam pinionem addue non poterant, ut crederent id a Deo prohibitum esse imo vero lata et cognita hac Dei lege, multi, qui se legis esse interpretes profitebantur, in eo errore versati sunt. Id quod animadvertere licet ex illo Domini sermone apud S. Matthaeum ): Audistis, quia dictum est antiquis: Non moechaberis; ego autem dico vobis, et quae sequuntur. Altera est horum praeceptorum necessitas, quod aliqua distincte explicateque vetantur, quae sexto et septim explicate non prohibebantur. Nam exempli causa, septimum praeceptum prohibuit, ne quis iniuste concupiscat aliena aut eripere conetur hoc autem vetat, ne ullo modo quis concupiscat, etsi iure legeque assequi id possit, ex cuius adeptione proximo damnum importari videat. QUAESTIO IV.

duale quantumque sit Dei beneficium, quo nobis Iegis huius mandalum est coIIatum. ο

Sed illud in primit, antequam ad praecepti explieationem

veniamus, fideles docendi erunt nos hae lege non ad id solum institui, ut cupiditates nostras cohibeamus, sed etiam Dei erga nos pietatem, quae immensa est, cognoscamus. Nam

quum superioribus legis praeceptis nos quibusdam quasi praesidiis munivisset, ne quis nos ipsos aut nostra violaret: hoc adiunet praecepto illud maxime providere voluit, ne appetitionibus nostris nos ipsi laederemus; quod facile futurum sui si omnia cupere atque optare liberum nobis atque integrum esset. Hac igitur non oneupiscendi lege praeseripta illud a Deo provisum est, ut cupiditatum aculei, quibus ad perniciosa quaeque incitari solemus, huius legis vi quodam modo excussi nos minus urgeant maiusque propterea temporis spatium nos, molesta illa cupiditatum sollieitudine liberati, ad ea praestanda pietatis et religionis ossicia habeamus, quae ipsi Deo multa

maximaque debemus.

392쪽

uuod discrimen hae duo praeeepia inter leges divinas et humanamenae insinuent. .

Neque id solum hae lex nos doeet, verum etiam illud

ostendit, legem Dei eiusmodi esse, quae non externis solum numerum lanctionibus, sed etiam intimo animi sensu servanda sit. Oeque inter divinas et humanas leges interest, quod hae rebus tantum externis contentae sunt, illae vero, quoniam animum Deus intuetur, ipsius animi puram sinceramque eastitatem atque integritatem requirunt. Est igitur divina lex quasi speculum quoddam, in quo naturae nostrae vitia intuemur. duamobrem dixit Apostolus i) ,,Concupiseentiam neseiebam, nisi ex diceret: Non concupisces. Quum enim concupiscentia, id est precati lames, qui ex peceat originem habuit, perpetuo nobis infixus inhaereat, ex hoc agnoscimus, in peecato nos nasei; quapropter supplices ad eum Onfugimus, qui solus potest peccati sordes eluere. QUAESTI VI.

Quae concupiscentia Me non prohibeatur, quidve ait concupiουcentia.

ΙΙabent autem hae singula praeeepta illud cum eteris eommune, ut partim aliquid vetent, partim iubeant. Quod ad prohibendi vim attinet, ne quis forte arbitretur, eoneupiseentiam illam, quae vitio earet, aliquo modo vitium esse, ut Oneupiscere spiritum adversus earnem i, vel expetere iustisse tiones Dei in omni tempore, id quod David δ summopere cupiebat paroelius doceat, quae eoneupiscentia illa sit, quam huius legis praeseripto fugere oporteat duare sciendum est, concupiscentiam esse commotionem quandam a vim animi. qua impulsi homines, quas non habent, res iueundas appetunti Et quemadmodum reliqui animi nostri motus non perpetuo mali sunt ita hae eoneupiseendi vis non semper in vitio est ponenda. Neque enim propterea malum est, si cibum aut si potum appetimus, aut, quum rigemus, si alescere, aut contra, quum alemus, si frigescere eupimus. Et quidem recta hae concupiscendi vis Deo auetore nobis a natura insita est, sed primorum parentum nostrorum peecato factum est, ut illa, naturae fines transsiliens, usque adeo depravata sit, ut ad ea concupiscenda saepe incitetur, quae spiritui ae r

tioni repugnant.

393쪽

QUAESTI VII.

uua praecipus ullusales concupiscentia, reeiae rationi consormis, homuli praestet.

Quin etiam haec vis, si moderata est, suisque inibus continetur, saepe etiam non medioeres utilitates praebet; nam illud primum efficit, ut assiduis preeibus Deum remus, supplicesque ab eo petamus quae maxime eupimus oratio enim eupiditatis nostrae uterpres est. Quod si reeta hae eoneu- piscendi vis abesset, non tam multae preces essent in ecclesia Dei. Effet praeterea, ut cariora sint nobis Dei munera; quo enim vehementiori alicuius rei cupiditate agramus, eo carior illa nobis res est atque iucundior, quum eam adepti sumus. Tum vero delectatio ipsa, quam ex re concupita sentimus, saeit, ut maiore pietate gratias Deo agamus. Itaque si coneupiscere aliquando licet, fateamur necesse est, non omnem concupiscendi vim prohibitam esse. QUAE ATI VIII.

duo modo Apostolus eoneupiseentiam vocet.

Et quanquam D. Paulus in concupiseentiam peccatum esse dixit, in eam tamen sententiam aeeipiendum est, in quam Moyses loeutus est, cuius ille testimonium asseri id quod ipsius Apostoli oratio declarat. Nam illam carnis oncupi- seentiam Oeat in epistola ad Galatas δ): Spiritu, inquit,seambulate, et desideria carnis non perscietis. 'QUAESTI IX.

uuae eoneupiscentia hie omnino non prohibeatur, nee precati rationes nabeat.

Naturalis igitur illa cupiditatis vis et moderata, quae

fines suos non egreditur, non vetatur, multoque minus spiritualis illa rectae mentis cupiditas, qua ad eorum appetitionem incitamur, quae carni repugnant. Ad hanc ipsam enim sacrae litora nos adhortantur ): Concupiscite sermones meoS, et ) transite ad me omnes, qui concupiscitis me. 'QUAENTIO X.

Itaque hoc interdiet non ipsa concupiscendi vis, quatum ad bonum, tum ad malum uti licet, sed usus pravae cu

394쪽

PARS III. CAPUT X. n 1 piditatis, quae carnis oncupiseentia et peccati lames vocatur,ae, si animi assensionem adiunctam habeat, semper in vitiis numeranda est, omnino prohibetur. Ergo ea tantum eone piscendi libido vetita est, quam earnis concupiseentia voeat Apostolus i), illi scilicet Oneupiseendi motus, qui nullum rationis modum habent, nequo finibus a Deo constitutis Ontinentur.

'QUAESTI XI.

uultius ex causis agnoscatur, concupiscentiam esse eeealum.

Haec cupiditas damnata est, vel quia malum appetit, veluti adulteria, ebrietates, homicidia et alia eiusmodi nefaria scelera, de quibus ita Apostolus ): Non simus, inquit, concupiscentes malorum, quemadmodum et illi oneupierunt; vel quia, etsi res natura sua malae non sunt, causa tamen aliunde exstat, quare illas coneupiscere nefas sit quo in genere sunt ea, quae ne possideamus, Deus aut eclesia prohibet. Non enim ea nobis appetere licet, quae possidere omnino nefas sit qualia olim in veteri lege fuerunt aurum et a gentum, ex quibus idola eonnata erant, quae Dominus . in Deuteronomio vetuit, ne quis concupisceret ob eam praeterea causam hae cupiditas vitiosa prohibetur, quoniam quae appetuntur aliena sunt, ut domus, servus, ancilla, ager, Xo bos, asinus et alia multa quae quum aliena sint ea Oncupi- seere vetat divina lex rerumque eiusmodi eupiditas nefaria est, et in peccatis gravissimis numeratur, quum illis concupiscendis animi praebetur assensus.

'QUAESTI XII.

Concupiseenitae peecatum ubi maximo consistativdiam tum peccatum natura existit, quum post malarum eupiditatum impulsum animus rebus pravis delectatur, atque his vel assentitur, vel non repugnat. Id quod D. Iacobus ), quum peceat originem et progressionem ostendit, illis verbis

docet: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstraetus et illectus deinde concupiscentia, quum conceperit, parit peccatum peccatum vero quum consummatum suerit, generat mortem. D sal 5.16. 2 l. cor. 10. 6. I. 14, 15. a Deui. 7. 25.

395쪽

uuae ali duorum extremorum praeeepiorum sententia. ο

Quum igitur lege ita aveatur: Non Oneupisces, laee verba ad eum sensum reseruntur, ut nostras cupiditates a rebus alienis cohibeamus alienarum enim rerum cupiditatis sitis immensa est atque infinita, neque unquam satiatur, ut scriptum est i); Avarus non implebitur pecunia; de quo ita est apud Isaiam ): Vae, qui oniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Sed ex singularum vocum explicatione saeilius intelligetur huius peceat laeditas et magnitudo.

QUAESTIO XIV. Quid domus voeabulo in huius praeeepit formesa inteIIigendum sit.

Quare paroelius docebit, domus Ocabulo non locum modo, quem ineolimus, sed universam hereditatem significari, ut ex divinorum scriptorum usu consuetudineque ognoscitur. In Exodo δὶ seriptum est, obstetricibus a Domino domos esse aedifieatas. Sententia eo speetat, ut illarum acultates ab eo auctas esse atque amplificatas interpretemur. Ex hae igitur interpretatione animadvertimus, hac praecepti lege vetitum nobis esse, ne divitias avide expetamus, neque alienis opibus, potentiae, nobilitati invideamus, sed statu nostro, qualisqualis ille sit, sive humilis sive exeelsus, eontenti simus. Alienae deinde gloriae appetitionem vetitam esse intelligere debemus: nam ho item ad domum pertinet. QUAESTIO XV.

uuid vovi et asint v lvus eontineatur.

Quod vero sequitur: non bovem, non asinum, id ostendit, non solum quae magna sunt, ut domus, nobilitas et gloria, ea quum aliena sint, oneupiscere nobis non licere sed etiam parva, qualia illa sint, sive animata, sive inanimata. QUAESTI HI.

De quibus servis In hoc praecepto ait sermo.

Sequitur deineeps: Neque serium, quod intelligendum est tam de aptivis, quam de reliquo genere servorum, quos, ut cetera alterius bona, concupiscere non debemus. Liberos vero homines, qui voluntate serviunt, vel mercede conducti, vel amore observantiaque impulsi, nullo modo, neque

396쪽

PARS III. CAPUT X. Em verbis, neque spe, neque pollieitationibus, neque praemiis quis eorrumpere aut sollieitare debet, ut eos deserant, quibus se ipsi sponte addixerunt immo vero, si ante id tempus, quo se in illorum famulatu ore promiserant, ab illis recesserint, huius praecepti auctoritate admonendi sunt, ut ad eos ipsos

omnino revertantur.

Cur etiam lino praecepto mentio proximi fiat.

Quod autem in praeeepto menti si proximi, id eo e tinet, ut hominum vitium demonstretur, qui Vicinos agros, aut proximas domos, aut aliam rem eiusmodi, quae secum continens sit, appetere solent. Vicinitas enim, quae in parte amicitiae ponitur, ab amore ad odium cupiditatis vitio traducitur. 'QUA RATIO HIII.

Non praevarieantur istam legem, qui res venalas proximi lusto pretio emere eupiunt. v

Ηo vero praeeeptum ii minime violant, qui res, quas proximi venales habent, emere de illis cupiunt, aut iusto pretio emunt ii enim non modo proximum non laedunt, sed valde adiuvant, quum ei pecunia maiori ominodo usuique sutura sit, quam res illae, quas ipse venditat. Rou AESTI XIX.

Quomodo decimum praeceptum do non eoncuplaeenda uxore proximi late, Ilgendum sit o

ssane de re aliena non eoueupiscenda legem altera sequitur, quae prohibet, ne alienam coneupiscamus uxorem; qua lege concupiscendi libido non ea quidem tantum prohibita ensetur, qua adulter alterius uxorem appetit, sed etiam qua assectus aliquis alterius uxorem in matrimonium dueere eoneupiscit eo enim tempore, quum repudii permittebatur libellus, illud saeile evenire poterat, ut, quae ab uno repudiata esset, eam alter uxorem aeciperet. At o Dominus vetuit, ne aut mariti ad uxores relinquendas sollicitarentur, aut uxores maritis dissiciles se ae motosas ita praeberent, ut eam ob causam quaedam quasi necessitas viris imponeretur illas repudiandi. Nunc vero gravius est peccatum, quum mulierem, etiamsi a viro repudiata sit, alteri in matrimonium dueere non lieeat, nisi marito mortuo. Itaque qui alterius uxorem Oncupiscet Deile ex una in aliam ineide cupiditatem aut enim illius viram mori, aut adulterium admiuero cupiet. Atque hoe

397쪽

idem de iis mulieribus dieitur, quae alteri desponsatae sunt; neque enim has item concupiscere ieet, quum ii, qui haee

pacta rescindere student, violent sanctissimum dei laedus. Et quemadmodum, quae alteri nupta est, eam concupiseere omnino nefas est sic, quae ad Dei ultum religionemque est onsecrata, nullo pacto licet illam uxorem appetere. QUAESTI XX.

in hane Iegem non peccat, qui mulierem, quam putat maritum amisisse, soIIicitat ad matrimonium. ο

Si vero quis mulierem, quae nupta est, quum eam innuptam esse pinetur, uxorem sibi dari oncupiscit, neque, si in matrimonium alii collocatam intelligeret, eam nuptam sibi

dari cuperet, id quod Pharaonii et Abimelech contigisse

legimus, qui Saram in matrimoni habere concupierunt, quum eam minime nuptam, Abrahaeque Sororem, non uxorem arbitrarentur ille certe, qui eo animo est, eiusmodi praeeepti legem violare non videtur. 'QUAESTI XXI.

uuae praeter ea, quae prohibentur, hoc praecepto faetenda imperentur. ο

Sed ut parochus remedia patefaciat, quae ad tollendum

hoe eupiditatis vitium accommodata sunt, explicare alteram praecepti rationem debet, quae in eo consistit, ut, si divitiae affluant, eo non apponamus, easque pietatis et divinarum rerum studio abiicere parati simus, et in sublevandas pauperum miserias libenter peeuniam rogemus; si desint facultates, egestatem aequo et hilari animo seramus. Et quidem si rebus nostris dandis liberalitate utemur, rerum alienarem cupiditates restinguemus. De paupertatis autem laudibus divitiarumque despicientia in sacris literis et apud sanctos Patressaeile erit pameho multa olligere, et deli populo tradere. Hae item lege praeeipitur, ut ardenti studi summaque cupiditate optemus, id potissimum mei, non quod nos coneupi seimus, sed quod Deus vult, quemadmodum Domini oratione exponitur ). Voluntas autem Dei in eo maxime est, ut nos singulari quodam modo sancti eniciamur, animumque nostrum sincerum, atque ab omni labe purum integrumque conservemus, et exerceamus nos in iis mentis ae spiritus officiis, quae corporis repugnant sensibus horumque edomitis appetitionibus, ratione ac spiritu duce, rectum vitae cursum teneamus

398쪽

PARS III. CAPUT X.

quive praeterea sensus materiam cupiditatibus nostris libidinique praebent, eorum vim maxime reprimamus. QUAEST1 XXII.

uuae sint potissimum Cliristianis meditanda, ut vim coneupiscentiae refrenent. o

Sed ad hune cupiditatum ardorem restinguendum plurimum etiam hoc potest, si, quae incommoda ex illis aeeidunt, ea nobis ob oculos proponamus. Primum vero illud neommodum est, quod, quoniam eiusmodi cupiditatibus paremus, in

anima nostra regnat summa peccati vis ac potestas. Quamobrem monuit Apostolus i): Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis eius. Nam quemadmodum, si cupiditatibus resistimus, peccati vires One ident ita, si iisdem succumbimus, Dominum a regno Suo expellimus, et in eius locum peccatum introducimus. Alterum praeterea incommodum est, quod ab hac concupiscendi vi, veluti sonte quodam, omnia peccata manant, ut D. Iacobus τὶ docet. . item Ioannes 33 -0mne, inquit, quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitae. Tertium incommodum in eo est, quoniam

rectum animi iudicium his cupiditatibus obscuratur. Homines enim iis eupiditatum tenebris obeaeeat honesta et praeclara putant omnia, quaecunque ipsi concupiscunt opprimitur praeterea coneupiscendi vi verbum Dei, quod in animis nostris a magno illo agricola De insitum est. Si enim apud D. Mameum seriptum est ): Alii sunt, qui in spinis seminantur: hi sunt, qui verbum audiunt, et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum, et ire reliqua eoneupiscentiae introeuntes, suffocant verbum, et sine fruatu essieitur. 'QUAESTI XXIII.

uul eupiditatum aqueis maxime impIlcentur.

Iam vero qui prae ceteris hoe cupiditatis vitio laborant, quosque propterea parochus ad colendum hoc praeceptum diligentius Ohortari debet, illi sunt, qui lusionibus non hon stis delectantur, aut qui Iudis immoderate abutuntur, mercatoresque item, qui rerum penuriam annonaeque caritatem -- petunt, atque id aegre serunt, ut alii praeter ipsos sint, qui vendant aut emant quo carius vendere aut vilius emero ipsi

399쪽

possint. Qua in re item peeeant, qui alios egere eupiunt, ut aut vendendo, aut emendo ipsi luerentur. Peceant etiam milites, qui bellum expetunt, ut furari ipsis liceat mediei item, qui morbos desiderant iureconsulti, qui ausarum litiumque vim opiamque Oncupiscunt tum artifices, qui quaestus avidi omnium, quae ad victum cultumque pertinent, penuriam exoptant, ut inde plurimum ueri faciant. In hoc praeterea genere graviter ii peeeant, qui alienae laudis gloriaeque avidi atque appetentes sunt non sine aliqua famae alterius obtreet tione, idque praesertim, si, qui illam appetunt, ignavi nulliusque pretii homines sunt; fama enim et gloria virtutis atque industriae, non ignaviae aut inertiae praemium est.

De oratione eiusque in primis necessitate. QUAESTIO 1.

ouo modo Deus ait orandus. v

In mei et munere pastorali cumprimis necessaria est ad salutem fidelis populi praeeeptio Christianae precationis, euius vim a rationem multos necesse est ignorare, nisi pia et deli pastoris diligentia tradita sit. Quamobrem praecipua paroehi eura versari debet in eo, ut pii auditores intelligant, quid a Deo, et quomodo orandum sit omnes autem neeessariae precationis numeros continet divina illa formula, quam Christus Dominus Apostolis, et per illos eorumque successores omnibus deineeps, qui Christianam religionem susciperent, notam esse voluit euius verba atque sententias si animo aememoria omprehendere portet, ut in promptu habeamus. Ut autem in hae orandi ratione suppeditet paroehis facultasiastituendi fideles auditores quae magis opportuna Visa Susi.

400쪽

hie proposuimus, sumpta ab iis scriptoribus, quorum eo in genere oetrina et copia maxime laudantur; nam reliqua, si opus luerit, pastores ex iisdem sontibus haurire poterunt 'QUAENTI II.

Usus orandi ad salutem necessarius est. v

Primum igitur docendum est, quam sit orati necessaria, cuius praeceptum non solum consilii causa traditum est, sed etiam necessarii iussi vim habet. Quod a Christo Domino deelaratum est illis verbis in seoportet semper orare. ane orandi necessitatem ipsa etiam illo Dominicae precationis quasi prooemio stendit ecclesia ): Praeceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere. Itaque quum esset necessaria preeali Christianis hominibus, et illud a diseipulis ipse rogatus esset: Domine, doce nos orare ):-- praeseripsit eis randi formam Dei Filius, et spem attulit impetrationis eorum, quae postularent. Et ipse documentum sui preeationis, qua non solum utebatur assidue, sed etiam in ea' pernoctabat. Cuius deinde mei iis, qui se ad Iesu Christi fidem contulissent, Apostoli praecepta tradere non destiterunt. Nam sancti et Petrus in et Ioannes fi de ea diligentissime pios admonent, et eius rationis memor Apostolus pluribus locis Christianos hortatur ad salutarem orandi necessitatem.

uua potissimum ratione homines adduci possint in eognitionem necessarii huius os leti.

Praeterea tam multis indigemus bonis et commodis ad animum et orpus tuendum necessariis, ut ad precationem confugere porteat tanquam ad unam omnium optimam et indigentiae nostrae interpretem, et conciliatricem eorum, quibus egemus. Nam quum nihil cuique debeat Deus reliquum proseet est, ut, quae nobis pus sunt, ab eo precibus expetamus quas preees tanquam instrumentum necessarium nobis

dedit ad id, quod optaremus, onsequendum. QUAESTIO IV.

Non alia via omni indigentiae nostrae satisfacere Iicet, quam perorationem.

Praesertim quum quaedam esse constet, quae nisi eius aditimento non liceat impetrare. Hahent enim sacrae preees

SEARCH

MENU NAVIGATION