Catechismus ex decreto Concilii Tridentini ad parochos Pii Quinti Pont. Max. iussu editus Ad editionem Romae A.D. MDLXVI. publici iuris factam accuratissime expressus ...

발행: 1851년

분량: 509페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

CAPUT X.

De pri in petitione orationis dominicae. Saneti etur nomen tuum. QUAESTI L.

Cur a nominis divini sanetificatione nostra desideria exordiamur.'Quid a Deo petendum, quove ordine id agendum sit, Magister ipse a Dominus omnium docuit et imperavit. Nam quum studii et desiderii nostri nuncia sit et interpres oratio,

tum recte et ratione petimus, quum postulationum ordo sequitur ordinem rerum expetendarum. Onet autem nos vera earitas, totum ut animum ac studium conseramus in Deum,

qui, quoniam solus est in se ipso summum bonum, iure est praeeipuo quodam ac singulari amore diligendus. Ne vero ex animo et unice potest amari Deus, nisi rebus a naturis omnibus eius honor et gloria praeponatur Bona enim et nostra, et aliena, et omnino omnia, quaecunque boni vocabulo nominantur, ab illo prosecta, summo ipsi bono cedunt. Quare, ut ordine procederet oratio, Salvator petitionem hane de summo bono principem et caput onstituit petitionum reliquarum, docens nos, priusquam ea, quae nobis aut proximo cuique pus sint, postulemus, quae propria sint Dei gloriae petere debere, ipsique Deo studium et desiderium eius rei nostrum exponere. Quo laeto manebimus in ossici caritalis, qua docemur, et plus Deum, quam nos ipsos diligere, et primum petere quae Deo cupiamus, deinde, quae nobis optemus.

0uum divina natura nulla re augeri aut carere possit, euris esse fuerit, sanctificationem nominis Dei hic postulare. v

Et quoniam desiderium et petitio sunt earum rerum, quibus caremus, nec vero Deo, id est eius naturae, fieri aecessio potest, aut augeri ulla re divina substantia, quae inexplicabilem in modum est omni perseetione cumulata intelligendum est, extra haec esse, quae a Deo ipsi Deo petimus, et ad externam eius gloriam pertinere Cupimus enim et petimus, ut Dei nomen notius sit gentibus, ut eius regnuin ampli ficetur, ut plures quotidie obediant divino numini quae tria, nomen, regnum, obedientia, non in illo ipso sunt intimo Dei

hono, sed assumuntur extrinsecus. Disiligo b Cooste

432쪽

PARS IV. CAPUT X. MI QUAESTI III.

ouo modo intelligenda ali haee prima pellito, et quae vola hae petitione Christus nos Deo Patri offerre veIit.

Verum ut hae petitiones quam vim habeant, et quid valeant, planius intelligatur Pastoris erunt partes, monere sdelem populum, verba illa: Sicut in eoel et in terra, ad

singulas referri posse primarum trium postulationum, ut se San-etificetur nomen tuum, sicut in coelo et in terra; citem: A veniat regnum tuum, sicut in coelo et in terra; similiter: AFiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra. duum autem petimus, ut sanctificetur nomen Dei, id sentimus, ut augeatur sanctitas et gloria divini nominis. Quo loco paroelius animadvertet, a docebit pios auditores, non id dicere Salvatorem, ut eodem modo sanetiscetur in terra, quo et in coelo, id est, ut amplitudine terrestris sanetificatio coelestem exaequet,

hoe enim seri nullo pacto potest) sed ut ex caritate, ex intimo animi studio id agatur. QUAESTIO IV.

euo modo Dei nomen, per se sanetum, sanetiaearl a nobis possit.

Etsi verissimum illud est, sieuti est, divinum nomen per se sanctificatione non egere, quum sanetumi et terribile sit, quemadmodum ipse Deus suapte natura sanetus est, neque ei ulla sanctitas, qua ab omni aeternitate praeditus non fuerit, possit accedere se tamen, quod in terris longe minori honore asscitur, quam par est, nonnunquam etiam maledictis et nesariis vocibus violatur, propterea cupimus ae petimus, ut laudibus, honore, gloria celebretur, ad exemplum laudum, honoris et gloriae, quae illi in eoelo tribuuntur, id est, ut si honoret ultus in mente, in animo, in ore versetur, ut omni veneratione et intima et externa prosequamur, omnique celebritate exeelsum, purum et gloriosum Deum, ad imitationem supernorum ac coelestium civium, complectamur. Ut enim coelites summa onsensione, gloria et praedieatione esserunt Deum: sic precamur ut idem contingat orbi terrarum, et om nos gentes Deum cognoscant, colant et venerentur ut nulli plane mortales reperiantur, qui non et suscipiant Christianam religionem, et se totos Deo dicantes redant, ex eo omnem sanctitatis sontem existere, neque quicquam esse purum aut sanetum, quod non a sanctitate divini nominis oriatur.

433쪽

euo modo fieri possit, ut Dei nomen in infideIinus sanetum esse possit.

Testatur enim Apostolus, mundatam esse ecclesiam i lavaero aquae, in verbo vitae. Significat autem verbum

vitae nomen Patris, et Filii, et Spiritus saneti, in quo baptigamur et sanctificamur. Itaque, quoniam nulla cuiusquam expiatio, nulla munditia et integritas esse potest, super quo non sit invoeatum divinum nomen eupimus et petimus a Deo, ut omne hominum genus, relictis impurae infidelitatis tenebris, a radiis divini luminis illustratum, huius vim nominis agnoseat sie, ut in eo veram quaerat sanctitatem, et in nomine sanetas et individuae Trinitatis baptismi sacramentum suseipiens ipsius Dei dextera, perlaetam vim sanetitatis consequatur. 'cu ARATI VI.

Qua ratione Dei nomen in peecaloribus sanetificari possit.

Pertinet vero optatum et postulatio nostra non minus

etiam ad eos, qui flagitiis et sceleribus contaminati puram baptismi integritatem et innocentiae stolam amiserunt; quare laetum est, ut in illis miserrimis suam iterum sedem impurissimus spiritus olloeariti optamus igitur, et precamur a Deo, ut in ipsis etiam sanctificetur nomen eius, ut ad cor et ad sanetitatem redeuntes sacramento poenitentiae redimant pristinam sanetitatem, seque ipsos purum ae sanetum Deo tem plum a domiellium praebeant. 'QUAE ATI VII.

Quo modo omnes homines in se sanetificare Des nomen poterunt.

oramus denique lumen ut suum Deus praeserat omnium mentibus, quo videre possint, omne datum Optimum, et omne donum persectum, descendens a Patre luminum, ad nos divinitus esse delatum quo temperantiam, iustitiam, Vitam, salutem, Omnia denique animi, corporis, externa, vitalia ae salutaria bona illi accepta reserant, a quo, quemadmodum praedicat ecclesia bona cuneta proeedunt. Si quid luee sua sol, si quid reliqua sidera motu et cursu prosunt hominiungeneri, si cireumfuso hoe alimur spiritu, si terra rugum et fruetuum ubertate vitam sustinet omnium, si opera magistratuum quiete a tranquillitate fruimur, et hae et huius generis bona innumerabilia nobis suppeditat immensa Dei benignitas.

434쪽

PARS I v. CAPUT X. Quin etiam, quas philosophi seeundas ausas appellant cinis pretari debemus, mirabiliter effectas quasdam, et ad usum n strum aceommodata Dei manus, quibus nobis sua bona distribuit, ae longe lateque diffundit. Qua EATI VIII.

0uo modo maxime per agnitionem et venerationem eeeIesiae eathoIieae Dei nomen sanctiaeetur.

Quod autem minime rem eoutinet in hac petitione, illud

est, ut omnes agnoscant et Venerentur sanctissimam Iesu Christi sponsam, et parentem nostram ecclesiam, in qua una est

fons ille amplissimus atque perpetuus ad eluendas et expians das omnes peccatorum sordes, unde hauriuntur universa salutis et sanctifieationis sacramenta, quibus quasi eoelestibu- quibusdam fistulis in nos a Deo ille sanctitatis ros et liquor effunditur; ad quam solam, et ad eos, quos suo sinu et gremio omplexa est, pertinet divini illius imploratio nominis, quod unum subi coelo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. 'QUAESTI IX.

uua ratione nomen Dei a Christianis hodie polluatur.

Verum paroelii maxime hunc Oeum urgere debebunt: boni esse filii, non solum Patrem Deum orare verbis, sed re etiam et aetione conari, ut eluceat in ipso sanetificatio divini nominis. Utinam non essent, qui, quum oratione hane Dei nominis sanctificationem assidue postulent, saetis, quantum in ipsis est, illud violant atque contaminant; quorum culpa in te dum ipsi etiam Deo maledieitur. In quos dictum est ab Apostolo ): Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes; et apud Ezechielem legimus: ,Ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum, quum diceretur de eis populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt. Qualis enim est vita, et ut sunt eorum mores, qui religionem profitentur: si de religione ipsa, deque his auetore religionis multitudo ini perita indieae solet. Quare qui vivunt ex Christiana religione, quam suseeperunt, et ad eius regulam rationem et aetiones dirigunt suas, magnam saeuitatem praebent aliis laudandi nomen eoelestis parentis, et omni honore et gloria celebrandi. Nobis enim ipse has partes imposuit Dominus, ut illus ribus virtutis

435쪽

aetionibus exeitemus homines ad laudem et praedicationem divini nominis; ad quos loquitur in hune modum apud vangelistami r Si lueeat lux vestra oram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorifieent Patrem vestrum, qui in eoelis est, is prineeps Apostolorum ): Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut, - ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.

De se eunda et itione. Adveniat regnum tuum. 'QUAESTIO I.

Regni Dei praedieatio in Scripturis quam saepe eommendata.

Regnum oeleste, quod altera hac petitione postulamus, eiusmodi est, ut eo reseratur a terminetur omnis vangelii praedicatio. Nam et inde exorsus est ad poenitentiam Oho tari S. Ioannes Baptista, dum Poenitentiam, inquit ), agite; appropinquabit enim regnum coelorum; nec aliunde ei initium suae praedieationis Salvator humani generis, et in illo salutari sermone, quo beatitudinis vias diseipulis itimonte monstravit, tanquam proposito orationis argumento, principium duxit a regno coelorum; nam ,Beati, Inquit 'i, pauperes spiritu; quoniam ipsorum est regnum coelorum. Quin etiam eum retinere cupientibus attulit δὶ illam ausam necessariae prosectionis: Et aliis ivitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideo missus sum. o idem postea regnum praedieare iussit Apostolos β), et illi, qui se ire ad sepeliendum patrem suum velle dixerat, respondit 73:,,Tu vade, et annuncia regnum Dei. duum vero resurrexisset a mortuis, per illos quadraginta dies, quibus apparuit Apostolis ηὶ loquebatur sede regno Dei. M Quare parochi hune secundae postulationis oeum diligentissime tractabunt, ut fideles auditores, quanta sit in hae petitione vis a neeessitas, intelligant.

436쪽

PARS I v. CAPUT XL a BQUAESTIO II.

uuid haedis unda petiit eomprehendat. v

Primum antem ipsis ad rem scienter subtiliterque explicandam magnam saeuitatem dabit ea eogitatio, quod, etsi hae epetitio eoniuncta sit eum reliquis Omnibus, eam tamen separatim etiam adhiberi iusserit a ceteris, ut quod petimus summo studio quaeramus inquit enim ): Quaerite primum regnum Dei et iustitiam eius, et hae omnia adiicientur vobis. tquidem tanta vis et copia oelestium munerum hae postula- latione continetur, ut omnia complectatur, quae ad corpoream et spiritualem vitam tuendam sint necessaria. Quem autem regio nomine dignum dicemus, cui ea curae non sint, quae r gni salutem eontineant quod si sunt homines de regni sui ineolumitate solliciti, quanta Regem regum omnium cura et providentia tueri eredendum est et vitam et salutem hominum Ilae igitur regni Dei petitione comprehensa sunt omnia, quibuscunque in hae peregrinatione vel exsilio potius indigemus, quae eoncessurum se Deus benigne pollieetur; nam statim illa subiunxit: Et haec omnia adiicientur vobis. Quibus omnino declaravit, se eum esse regem, qui generi hominum copiose omnia largeque suppeditat, in euius infinitae benignitatis eo-gitatione infixus David euinii , ,,Dominus regit me, et nihil mihi deerit. QUAESTI IIT.uuid his faetendum sit, qui huius petitionis fructum eonsequi cupiunt.

Verum minime satis est, vehementer petere Dei regnum, nisi ad petitionem nostram adhibeamus omnia tanquam instrumenta, quibus illud quaeritur et invenitur. Nam et quinque saluae virgines studiose illae quidem petierunt ad hunc modum ): Domine, Domine, aperi nobis, verumtamen, quod illius postulationis praesidia non haberent, exclusae sunt nec iniuria est enim illa Dei ore pronunciata sententia εὶ: Non omnis, qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum

coelorum.

uulbus rationibus regni D0i desiderium hominibus ait excitandum.

Quamobrem haurient animarum curatores sacerdotes exuberrimis divinarum literarum sontibus ea, quae fidelibus desiderium studiumque commoveant regni coelorum, quae cala

437쪽

mitosam status nostri eonditionem illis biculos ponant, quae si eos afficiant, ut respieientes et Olligentes se in memoriam redeant summae beatitudinis et inexplicabilium bonorunt, quibus redundat aeterna parentis Dei domus Exsules enim sumus, et plane eius loci incolae, in quo habitant daemones,

quorum odium in nos nulla ratione mitigari potest; nam sunt infestissimi et implacabiles in genus humanum. Quid domestiea intestinaque praelia, quae inter se orpus et anima, aro et spiritus, assidue gerunt quibus perpetuo timendum est, ne eoneidamus timendum autem immo vero statim eoneideremus, nisi propugnaculo divinae dexterae defenderemur. Quam vim miseriarum quum sentiret Apostolus i): Inselix, inquit, ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius 3 quo AESTI V.

Quanta sit hominis miseria, per altarum rerum eum homine colIationem

Hae infelieitas nostri generis, quanquam per Se cognoseitur, tamen ex contentione reliquarum naturarum et creatarum rerum facilius intelligi pοιest. In illis, sive rationis, sive etiam sensus expertibus, raro fieri videmus, ut aliqua natura a propriis aetionibus, a sensu, vel modo insito declinet sie, ut a proposito et constituto sine deflectat. Hoe apparet in bestiis agrestibus, nantibus, volucribus, ut res declaratione non egeat. Quod si coelum suspexeris, nonne verissimum id esse intelligis, quod a David dictum est ): In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in eoelo. Nempe illud ontinenti motu et perpetua conversione sertur, ut ne minimum quidem a praefinita divinitus lege discedat. Si terram et reliquam universitatem consideres, facile videas, aut nulla, aut exigua ex parte deseere. At miserrimum hominum genus saepissime labitur, raro quae recte sunt cogitata persequitur, plerumque susceptas bonas actiones abiicit atque contemnit; quae modo placuerat optima sententia, subito displicet, et illa reiecta ad turpia consilia sibique perniciosa delabitur. QUAESTIO H.

Quae sit omnium miseriarum ean- potissima.

Quaenam igitur est huius inconstantiae miseriaeque causa Contemptio plane divini afflatus clandimus enim aures Dei monitis oeuli, tollere nolumus ad ea, quae nobis lumina

438쪽

PARS IV. CAPUT XI. a divinitus praeseruntur ne eoelestem Patrem salutariter praeeipientem audimus uuare huc incumbendum erit parochis, ut et miserias oeulis subitetant fidelis populi, et commemorent causas miseriarum, et remediorum vim ostendant. Quorum omnium illis saeuitas non deerit, omparata ex viris sanctissumis Ioanne Chrysostomo et Augustino, maxime vero ex iis, quae in symboli expositione posuimus. Nam illis cognitis, quis erit e facinorosorum hominum numero, quin adiumento Dei gratiae praeeuntis, evangelie illo prodigi filii exemplo conetur exsurgere, et erigere se, atque in eoelestis Regis Patrisque conspectum venire ZR QUAESTI VII.

uuidnam Dei regnum saeris in literis designet.

His explicatis, quae sit fidelium fructuosa petitio, aperient, quid sit, quod his verbis a Deo postulemus praesertim quum voeabulum regni Dei multa signifieet, quorum declaratio et ad reliquam Seripturae intelligentiam non erit inutilis, et est ad huius omitionem loci necessaria. Communis igitur quaedam regni Dei signifieatio, quae frequens est in divinis

literis, est non solum eius potestatis, quam habet in omnem hominum rerumque universitatem, sed etiam providentiae, qua uncta regit et moderatur. In manu enim eius, inquit Propheta ), sunt fines terrae. Quibus finibus intelliguntur etiam, quae Occulta sunt et abdita in intimis terrae a rerum omnium partibus. In hane sententiam Mardoeliaeus loquebatur illis verbis δ): Domine Deus, Rex omnipotens, in ditione

enim tua cuncta sunt posita, et non est, qui possit tuae resistere voluntati. - Dominus omnium es nec est, qui resistat maiestati tuae.

Christi regnum in pios quale. ο

Item Dei regno deelaratur praeeipua illa a singularis providentiae ratio, qua Deus pios et fauetos homines tuetur et curat de qua propria et eximia quadam Dei cura die tum est illud a Davide ): Dominus regit me, et nihil mihi deerit; tum ab Isaia β): Dominus, rex noster, ipse salvabit nos. In qua Dei regia potestate etsi praecipua altione sunt in hae vita ii, quos diximus, sanet a pii homines: tamen monuit

439쪽

Pilatum ipse Christus Dominus, regnum sum non esse ex hoe mundo γ, hoc est, minime ex hoc mundo, qui et conditus est et interiturus, ortum habere; nam eo, quem diximus, modo dominantur imperatores, reges, respublieae, duces, omnesque ii, qui vel expetit ac delecti ab hominibus praesunt civitatibus atque provinciis, vel per vim et iniuriam dominatum e- eupaverunt Christus autem Dominus ,eonstitutus est Rex γ Deo, ut ait Propheta; evius regnum ex Apostoli sententia iustitia est inquit enim ): Regnum Dei est iustitia, et pax, et gaudium in Spiritu sancto. 'QUAESTI IX.

uua ratione Christus in sula regnet fidelibus.

Regnat autem in nobis Christus Dominus per virtutes intimas, idem, spem, caritatem quibus virtutibus regni quodammodo partes esseimur, et Deo peculiari quadam ratione subie-eii, ad eius cultum ac Venerationem consecramur, ut, quemadmodum dixit Apostolus ): Vivo autem, iam non ego vi- vi vero in me Christus: cita nobis dieere liceat Regno ego, iam non ego regnat ver in me Christus. Id autem regnum iustitia dicitur, quia Christi Domini iustitia constitutum est. A de hoc regno si loquitur apud S. Lueam Dominus 3: Regnum Dei intra vos est. Nam etsi Iesus Christus per fidem regnat in omnibus, qui gremio ae sinu sanctissimae matris ecclesiae continentur praecipuo tamen modo regit eos, qui praestanti de spe et caritate praediti, se tanquam pura quaedam et Viva membra Deo praebuerunt; et in his Dei gratiae regnum esse dicitur. 'QUAESTI X.

De regno gloriae Christi Domini nostri.

Est vero etiam Dei gloriae regnum illud, de quo Christum Dominum apud S. Matthaeum loquentem audimus ε): Venite benedicti Patris mei, possidet paratum vobis regnum a constitutione mundi. Quod idem ab eo regnum apud S. Lueam latro, admirabiliter sua scelera recognoseens, expetebat in hune modum yὶ ,,Domine, mement mei, quum Veneris in regnum tuum. Sanctus etiam Ioannes meminit huius regni ): Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Meminit item Apostolus

440쪽

PARS IV. CAPUT XI.

ad Ephesios omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idoIorum servitus non habet hereditatem in regno Christi et Dei. Eodem pertinent aliquot similitudines Christi Domini, loquentis de regno coelorum ). QUAEST1 TI.

Do rem gloriae et graiiae Christi natura et diveretiate.

Necesse est autem prius ponere regnum gratiae neque enim fieri potest, ut in ullo regnet Dei gloria, nisi eiusdem gratia in illo regnariti si vero gratia ipsius sententia Salvatoris. sons aquae salientis in vitam aeternam. Gloriam autem quid esse dicemus, nisi gratiam quandam perlaetam et absolutam quamdiu enim fragili ho et mortali corpore vestiti sumus, dum in hae eaeca peregrinatione et exilio vagi et imbeeilles absumus a Domino, saepe labimur et adimus, abiecto regni gratiae adminiculo, quo nitebamur quum autem regni gloriae quod persectum est, lux nobis illuxerit, firmiae stabiles perpetu consistemus omne enim et vitium et incommodum exhaurietur omnis infirmitas confirmata roborabitur; ipse denique nostra in anima et in Orpore regnabit Deus. Quae res uberius in symbolo tractata est, uuin de

resurrectione carnis ageretur.

Quid in primis igitur hae petitioneDeum oremus.

His igitur expositis, quae communem regni Dei sententiam deelarant, quid sibi haec petiti proprie velit, dicendum est. Petimus autem a Deo, ut regnum Christi, quod est celesia, propagetur; ut se ad fidem Christi Domini, et ad aeeipiendam veri Dei cognitionem eonvertant infideles et Iudaei, et sebismaticiis haeretici redeant ad sanitatem, et ad Ecelesiae Dei ommunionem, a qua desciverunt, revertantur; ut eompleatur, et ad exitum perducatur, quod Isaiae ore dixit Dominus ): Dilata Ioeum tentorii tui, et pelles labernaculorum tuorum extende, longos sae laniculos tuos, et elavos tuos onsolida ad dexteram enim et ad laevam penetrahis. quia dominabitur tui, qui Dei te. Et idem ): ,Ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in ireuit oculos tuos, et vide, omnes isti con-

SEARCH

MENU NAVIGATION