Metrologicorum scriptorum reliquiae collegit, recensuit, partim nunc primum edidit Fridericus Hultsch Quo scriptores Graeci continentur. 1

발행: 1864년

분량: 377페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

siliquam dicit duplex pondus habere grani hordei quod ad iustam maturitatem pervenerit: bλκhV ΠOiεi xpi0ηc ευ-κtipπου biπλuci 'j. Qua ex ratione reliqua quae eodem

loco leguntur recte computata sunt. Tum non omitto nonnullos locos ex hoc tractatu citaria Salmasio, qui eius fragmenti apographum e Parisino codice, ut videtur, repetitum penes se habuit j. Quod autem hos locos IIeroni tribuit, secutus est eiusdem libri Parisini auctoritatem, in quo haec Heroniano cuidam libello adiuncta sunt v. praes). Nec tamen quidquam in his cognatum cum Heronianis. Porro de aliis tabulis Epiphanianis. 91 Restat ut ea collectio mensurarum et ponderum ae nummorum describatur quae a nobis edita est e codice

Antonii Eparchi ). Cuius hae sunt partes ':

novam fecit nominativi forinam ModitDv vel Mobuisu, ut adnotatum est ad illum to um.

2) Aut sic, biπλαciau, legendum est pro p quod in

libris exstat, aut κ6κκ6υc p . 3) Vide Remi. p. II: Neronis auctoritatem elevas quia is auctor nondum editus est, et eum penes me habere dixi. suppositium itaque putas esse. ut ne diutius in eo errore sis, indicare tibi non gravabor, non unde illud fragmentum acceperim, sed unde ipse accipere posSis. Simile extat fraomentum illi quod penes me habeo in Restia Bibliotheca sub Neronis nomine. Potes adire et videre. Hic non dubium est, quin Salmasius designet codicem 2361 v. praes. ;Atque ex eodem Apographum suum videtur descripsisse. Loci autem quos passim citat hi sunt. Varia o fragm.

83 g 1 afferuntur Cons. p. 90. 91, Ref. p. 19. 25. 26. 77; porro g 5-8 Cons. p. 90. 91, Ref. p. 18; tum g 11 tuitium Ref. p. 37; g 17 Cons. p. 102, Re s. p. 72; denique varia e 9 22-24 Couf. p. 90, Ref. 24. 77. Ex his quae

discrepant a contextu fragmenti a me editi suis quaequo locis adnotavi. - Multa etiam ex eodem fragmento citat Gronovius, quae tamen omnia repetivit o Salmasti libris auctoris nomine plerumque Omisso. 1) Est nunc inter Parisinos Gr. 1630, olim 2216. Ηine Sarravius cum alia tum ea fragmenta descripserat, quae odita sunt a Lo-Μoynio. V. huius prol. ad Var. sacra Ip. 17 extr. coli. p. 10 extr. , et nostram praef. ad D. 15.

172쪽

SCRIPTORES GRAECOS.

sub quinque titulis primum de mensuris, tum de talento eiusque partibus agitur. Omnia ex Epiphanii libro repetita esse apparet, sed tamen verba aliter composita sunt quam in reliquis eius tractatus formis.

hic habes excerpta de nummis et mensuris ex Epiphanio, qui disertis verbis citatur; inc παpabibvictv 'Em ivloco Κυπpou. Quibus addita sunt quaedam aliena, ut videtur, ab Epiphanii libro. Praeterea in eodem codice altera collectio exstat sol. 114), qua continentur

la. 87), quo e fragmento unum locum laudat Salmasius . Haec sunt varia ex Epiphanio excerpta, quae in nostro libro edidimus. Multa praeterea eiusdem generis fragmenta his addi posse supra significavimus: ac nonnulla etiam citantur a Salmasio, quae infra inter fragmenta de nummis recepimus 3 10l). 0mnino autem materiam quasi satis superque a nobis congestam esse arbitramur, qua alii utantur ad illustranda ea quaecunque in his Epiphailianis ob

scura Sunt. De tabulis Eusebianis.

3). Res. y. 33: auetor incertus περὶ σταθuῶν. χηνάριον ην ἔξηκοντα ἀσσαρια α καὶ λεπτὰ λεγεται, quae legis apud nos D. 87, 11.1) Eusebius Pamphilus sic in Ecloge πεpi cταθμῖvcitatur a Salmasio in Resui. p. 43. 57. 81, ubi afferuntur

173쪽

PROLEGOMENA IN

novius ). Ac mihi, eum primum id cognovi, ea res minime neglegenda visa est. duis enim gravior auctor de mensuris inveniri potuit Eusebio Pamphili, viro suae aetatis eruditissimo rerumque antiquarum studiosissimo Τ 0 propter cum Gronovium legissem in manibus habuisse codicem manu scriptum Isaaci Vossit, primum, exstaretne adhuc is codex, quaerere coepi. Ac vero etiam nunc eum comperi esse inter libros Vossianos bibliothecae Lugdunensis Batavae ' . Tum et Parisiis casu felici in eum ipsum codicem incidi quo Salmasius usus est atque inde hoc. Eusebianum fragmentum descripsi, et id cum apographo libri Vossiani contuli. Eusebianum inquam fragmentum, non Eusebii. Nam id ab ipso Eusebio non scriptum esse tam dilucide apparet, ut res demonstratione non egeat. Immo vero quisquis auctor eius collectionis suit, nec ante saeculum VI scripsit - id quod ex initio maxime et clausula tractatus colligo - et quae scripsit ea partim ex Epiphanio, partim e collectione Galenea, nonnulla etiam, ut videtur, aliis e sontibus compilavit. Atque in his, ut sere sit, multa sunt quae

recte se habeant magnique momenti esse videantur; contrao tractatu a nobis odito fr. 88 ο 5 initium usque ad ciκλου Salm. p. 57ὶ, tum proxima usque ad Kobpuvτnc p. 43), denique g 7 p. 813. Quae autem idem p. 25 a

fert: Eusebius περὶ σταθμων' κοδραντης νουμμος αγων γραμματα λεπτον ἄγει γραμματα τρία apud nos D. 97, 10 , ea iniuria inter Eusebiana rettulisse videtur, nam apud nostrum quidem Eusebium non leguntur. 2) Do sest. p. 421 s. t Nos ipsi notavimus in Eusebii Pamphili ἐκλογῆ περὶ σταθμων, quam ΜS. comminicavis

mecum pro Minamitate ma Isaacus Vonius. In ea invenimus: Ληναριον γο δ. id est, ουγκίαι τέσσαρες. unciae qua tuor. Νουμμος γο α etc., quae legis apud nos di. 88, 5. 3ὶ Certam huius codicis notitiam squam commemorat

etiam Fabricius in Bibl. Gr. vol. VI p. 104) aperuit mihi

W. G. Plogors, vir humanissimus, qui promptissimo animo precibus meis satisfecit eumque codicam Lugduni Batavorum in bibliotheca, cuius ipsi cura tradita est, servari intor Vossianos Ο. 17ὶ septemque pagellis pauca de mensuris continers scripsit. Cuius codicis Apographum Postea accepi amicissimo otionis Iabni studio.

174쪽

SCRIPTORES GRAECOS.

alia sunt improbanda et reiicienda. Velut absurde scriptum legimus denarium IV uncias habere b , qui error inde ortus est, quod Vos ala , h. e. sestertius, quae fuit quarta pars denarii, sub primis imperatoribus ex aere factus est unciae pondere: unde ille scriptor denarium quattuor unciarum pondere olim fuisse opinatus est, qui . nunquam suit. . '

Absolvuntur protegomena de mensuris ae ponderibu8.

Sequuntur in nostra collectione excerpta quaedam de 93 mensuris e Iosephi archaeologia, tum fragmentum de vocis Ecc c origine e Latino sermone derivanda sis. 90 . Denique commemoro me his ponderum et mensurarum tabulis subiecisse brevissima duo fragmenta a Bernardo demens. p. 70. 72) e libris manu scriptis citata. Quorum in priore λiTpui appellantur quae sunt colylae, et qui prior assertur μέbilavoc, is est metretes Atticus, alter autem ipse Atticus medimnus. Item in altero fragmento λiTpui sunt heminae, recteque amphorae Romanae tales librae XLVI tribuuntur. Colligimus igitur ex his quoque locis hemi

Restat, ut in extrema huius praelationis parte de iis sosragmentis quibus nummi veteres explicantur breviter dicamus. Nam uberiore disputatione duabus de causis in ea re uti nolumus. Primum plurima ex his iam satis ab iis qui de nummis scripserunt explanata sunt; tum vero, quae nondum satis sunt illustrata, ea tam incredibilem in modum obseura et impedita sunt, ut haec in peculiari quodam libro, non in praelatione brevioribus finibus circumscripta tractanda sint. Hic ego sollem maxime dico et λε- π v et quidquid ad ea nummorum genera pertinet. Pollucis caput Πεpl VoμὶcμaTu V propterea primo loco posui, quod is optimis et vetustissimis auctoribus usus est. Sed priusquam de his dicamus, paucis, quid sit

totius capitis argumentum, exponendum videtur. Profitetur initio Pollux de nummis se certa ratione dicturum e0rumque partes definiturum esse. Itaque exorsus a talento,

175쪽

PROLEGOMENA IN maximo nummorum numero, deinceps agit de mina, si tere, drachma, obolo, chalco aliisque minutis nummis. Haec igitur omnia ex ordine usque ad minimum nummulum tractata. Tum digressio quaedam sequitur de verborum

χαλκοὐ θεpyiov hv interpretatione; qua finita addit alia

quaedam de variis nummorum appellationibus, ubi quasi in transcursu commemorat de Aegineticae drachmae pretio deque auri ad argentum ratione. Extrema hac parte VO0yi-μov et λiTpav aliosque Siculorum nummos explicat. Iam haec excipit brevior locus de primis monetae inventoribus variisque de signis nummorum. Denique brevis comparatio variorum talentorum minorumque nummorum instituitur. Haec quidem Pollux in capite πεpi VOμicμα- Tu V, quibus cum cognatus sit is locus qui proxime sequitur: hiOTi xpηματα μευ εirroiεV au oi 'ATTiKOi, hunc statim adiunxi.

De auctoribus quibus Polluae usus est cum aliis tum Aristotele.

95 Auctorum quibus usus est Pollux in scribendo capite περὶ volaicytisu V duo genera distinguo, alterum eorum qui omnino nummorum nomina asserunt nec tamen id agunt ut ea explicent, alterum illorum qui de nummorum rationibus et pretiis de industria scribere sibi proposuerunt . Ac priorem quidem ordinem multo latius patere et per se consentaneum est et Pollucis loco perlustrato facile cognoscitur. Hic optimos quosque veteris aetatis auctores Pollux adhibuit. Assero primum ex poetis Homerum, Euripidem, ex historicorum numero Herodotum, Thucydidem Xenophontem, ex oratoribus et philosophis Lysiam, Hyperidem, Demosthenem, Xenophanem Colophonium. Studiosissime autem comicos legit eorumque locos et exscripsit et interpretatus est; hi enim, quoniam maxime de rebus quae pertinent ad vitae quotidianae consuetudinem agere

solent, nummorum quoque non raro mentionem faciunt. Ex his omnium saepissime, ut par fuit, citavit Aristophanem ; praeterea autem alios permultos et vetustioris et recentioris comoediae scriptores P. 0mitto singulorum no- 1) In his Platonem citari comicum, non philosophum

176쪽

SCRIPTORES GRAECOS.

mina hic asserre, quae apud ipsum Pollucem legi possunt; hoc tamen commemorandum videtur, laudabile ingenii acumen Pollucem in eo adhibuisse, quod, si quid lateret, id interpretationis arte ex locis scriptorum eliceret. Ut talentum auri denis sere argenti talentis aestimatum esse egregie ex Menandri duobus locis inter se comparatis esse-cit, similiterque de oboli partibus acutissime testimoniis

comicorum uSus est.

Iam me converto ad alterum auctorum genus, quod ut numero inserius est, ita gravitate longe praestat. Mirum sorsitan videatur quod hic dicturus sum; sed tamen firmis argumentis id potest stabiliri. Duobus tantummodo auctoribus ex eorum numero qui ex professo, ut aiunt, de nummis scripserunt usus est Pollux, Aristotele atque altero quodam ignoto nec tamen spernendo.

Plurima de mensuris et nummis tradidit Aristoteles in amplissimo illo opere quo varias πολiTεluc civitatium centum quinquaginta octo descripsit ). duibus libris amissis quanta iactura facta sit, vel ex eorum fragmentorum paucitate quae servata sunt perspicitur. Ac de mensuris quidem Pollux eum dicit scripsisse in libris de rebus publicis Argivorum et 0rchomeniorum , de nummis autem in libris Agrigentinorum, Himerensium, Tarentinorum,. Sicyoniorum ). Unde quam maxime veri simile videtur locum qui

est de Cyrenensium nummis s0, 62) petitum esse e Kυpη-

2) In numero definiendo secutus sum Valentinum Rose, qui nuper in Aristotelo suo Pseudepigrapho Lips. 1863)p. 393 ss. do illo Aristotelis opero copiosissimo exposuit. Verum is ipse πολiτεiac ab Aristotelo scriptas esse negat et alii cuidam Poripatetico, qui historious potius et philologus fuerit quam philosophus, tribuendas esse suspientur, quales suerint Demetrius Phalereus et Dicaearchus eorumque similes. Quod propterea hic commemoro, nequis mo id fugisse obiiciat; assentiri antem minimo

possum.

3) V. Poll. 10, 179. 165. M Idem 4, 174. 9, 80. 9, 77. - Addo hoc loco Roseo

recte videri Pollucem haec o Didymi lexico, non ex ipso Aristoteleo opere repetivisse p. 400 s. .

177쪽

PROLEGOMENA IN

uuiu V ΠολiTεist, eodemque reserenda sunt ea quae paullo supra auctore non appellato Pollux de aliis Cyrenensium

nummis tradit 6'. Porro ad CupaκOciu v πολiTεi ea pertinuisse mihi persuasum est quae de Siculorum talento traduntur 87ὶ, quippe cum Syracusis a DionIsio maiore illa talenti diminutio facta sit j. Denique etiam locum de talenti Homerici pondere sbb) ex Aristotele petitum esse apparet collatis scholiis in Iliadem sinsta 3 97 . Prorsus alio e sonte Pollux recepit ea quae de talentis Attico, Babylonio, Aeginetico aliisque scripsit M. M .

Hic primum satis certam temporis desnitionem inde elicimus , quod Aegyptium talentum quarta Attici talenti parte aestimatur; hinc enim efficitur auctorem eius luet non ante Tiberii aetatem scripsisse sS M). Porro hunc locum cum fragmento de talentis sis. 95ὶ comparemus: quam multa

similiter in his scripta esse cognoscimus. Recte igitur Suspicari videmur origine cognatum esse alterum locum alteri , et, quoniam illam tabulam de talentis ab Alexandrino quodam homine compositam esse constat, eadem in urbe. etiam illum auctorem scripsisse quo Pollux usus est. Unde

lacile seri potuisse intellegimus, ut is in definiendo Aegi-

netico talento, quod nunquam in Aegypto usitatum fuit, errorem c0mmitteret. Sic enim ego statuo multosque mihi in ea re adstipulaturos esse confido, cum Aeginetico talento

minime decem milia Atticarum drachmarum tribui possint, salso nomine illum auctorem appellavisse id talentum, quod re vera Hebraicum fuit: in hoc enim solo, idque aptissime,

illa ratio convenit'). duae nunc etsi latiore sermone ex-5 Haec posteaquam scripsi, confirmaVit Roseus p. 529. Idem verba bovac0αi-του vos μμov τpia iis tu poλia demonstrat derivata esso ex Apollodori in Sophronem Syra

cusanum commentRrio.

6J Talentum Hebraicum centum Atticas minas habuisse a Iosepho demonstravit Boeckhius M. V. p. 52 cons. supra 9 68 extr. . Conveniunt igitur fidem X milia Atticarum drachmarum, qui numerus apud Pollucem legis tur. Porro Hebraicus stator habuit viginti gera, quae singula accurato cum Atticis obolis conveniunt nam utrorumque pondus est gramm. 0,73 . Atque haec ipsa pera

opoλol vocantur ab Epiphanio fr. 82, 42. 83, 113. Recte

178쪽

SCRIPTORES GRAE cos. 155 plicare non possum, tamen breviorem eius rei mentionem nolui omittere. De Pollucis loco πεpl cτατiκi c.

Nonnulla ex iis quae in capite πεpi VOMiclatir v scri- s6psit iam in priore operis parte Pollux attulerat. Est enim Iocus Πεpi cTuTiKfic 4, 171 ff.), ubi cum alia quaedam de ponderibus traduntur, tum ii nummi explicantur quibus ponderum nomina imposita sunt, ut λiTya, cTαT 49 cetera. Haec igitur inter locos de nummis reserenda esse apparet, quapropter ego ea capiti Πεpi VOμicμ6T V subiungenda esse existimavi fla. 93).

Aristotelem, Theophrastum, Polema chaem, Timaeum scr*εisse de Homerico aliisque talentis.

In Pollucis loco qui est de nummis explicando multis set et gravissimis in rebus eum Aristotele auctore usum esse vidimus. Quae res me monuit, ut et illud Aristotelis testiemonium quod de Homerico talento in scholiis ad Iliadem scriptis exstat et similes quosdam aliorum locos exscriberem atque in hanc meam collectionem reciperem s9q). Primum Aristotelem legimus talentum Homericum Ita explicuisse, ut id certum pondus suisse negaret, aliisque Homeri locis athid pretium, sed tamen ubique multo inserius Attico talento, significari diceret. Proposuit haec Aristoteles in libris Retropiasuisviv 'Oμrapix V: ex his autem quae fragmenta ad nostram aetatem permanserunt, ea sere omnia servavit Porphyrius Platonicus in commentariis Homericis quos 'Oμrapixu Ζητηματα inscripsit. Quo ex fonte porro scholia Homerica derivata sunt, unde nos illos logos repetivimus Τ). In his, ut significavimus, ipse

igitur Hebraicao drachmae, id est dimidio stateri, decem Attiei oboli tribuuntur; id ipsum autem apud Pollucem s, 76ὶ Iegitur, ex eodem illo Aloxandrino auctore de quo agimus potitum; sed rursus Aeginetica drachma appellatur quas Hebraica vocari debuit. . 13 Quas hio da Aristotele et Porphyrio scripsi ea omnia debeo Val. Roseo in Arist. Pseudop r. p. 148 ff.

179쪽

Aristoteles tamquam auctor citatur: verum' exstant etiam

duo Eustathii loci s94, d. 6), ubi idem de talento iudicium

ad Porphyrium resertur: in quibus iam nihil inesse apparet quod alteri testimonio repugnet. Praeterea do talentis tradidisse serunt Theophrastum, Polemarchum, Timaeum s04, 3. f. Hic ego de Theophrasto et Timaeo ambigi non posse censeo, quin alter intellegatur Aristotelis discipulus et amicus, philosophus nobilissimus, alter Taur0menitanus, rerum Sicularum copiosissimus Scriptor . Polemarchus autem quis suisse videatur, non ita constat. Licet afferre Polemarchum CyZicenum, quem medio sere saeculo quarto floruisse inde colligitur, quod idem et Eudoxum audiverat et Callippi praeceptor suit, Callippus autem a. CCCXXX phases inerrantium stellarum observavisse dicitur a Ptolemaeo q). Quod utcunque se habet, utique o Polemarchum eum qui in scholiis Homericis assertur non 'spernendum auctorem esse perspicitur collato eiusdem testimonio de aureo Atticorum statere eiusque ad argentum ratione svide D. 100 et Hesych. v. xpucO0c .

Diodorus et Dardanus, auctores de talento, qua aetate viserint.

98 Denique e scholiis Homericis exscripsi etiam locum de talento eiusque partibus, scriptum a Diodoro quodam in libro πεpi cτα0la v. Qui qua aetate vixisse videatur quaerentibus initium disputandi faciendum est a verbis: o di χαλκο0c λεπταiv Z . In vulgus notum est, quam vilis nummus chalcus fuerit, octava oboli pars: hunc vero ipsum minutissimum nummum Diodorus prodit in septem partes divisum esse, quae λεπτα vocarentur. At id nec ab Atheniensibus unquam factum esse contendo - quamquam sic 2 Siculum esso talentum illud quod a Timaeo viginti quattuor drachmis aestimatur 94, 4ὶ nominem fugero potest harum rerum peritum. Cons. Mommsen. p 79. Alterum locum 94, 3ὶ, ubi idem Timaeus dicitur unam. drachmam talento tribuero, in praesentia non plane eX-pedio. 3ὶ Cons. Fabricium in Bibl. Gr. vol. ΙΙ p. 87.

180쪽

SCRIPTORES GRAECOS.

nonnulli existimaverunt - neque omnino vetustiore tempore usque ad saeculum tertium p. Chr. n. Cuius rei gravissimum argumentum hoc mihi esse videtur, quod Pollux, qui diligentissime de nummis veterum scripserit, nullum tale λεπτου, quale Diodorus habet, novit, sed id vocabu- Ium tribus locis pro ipso chalco - minime pro septima eiusdem parte - posuit *, N. 78. 92). Ergo quisquis λεπτον septimam chalci partem esse tradidit, eum post Pollucem scripsisse veri simile est. Praeterea ratio habenda est loci Photiani quem Suidas repetivit), ubi de

obolo agitur. Hic primum pauca ex eo fragmento Diodori exscripta sunt quod in scholiis Homericis legitur, sequuntur autem alia quaedam, quae cum genere non diversa sint a prioribus, ab eodem auctore repetita esse videantur. duodsi recte statuimus, facillime fit conclusio de aetate Diodori: nam cum illo loco ad solidos aureos talenti pretium revocetur, necesse est eius loci auctorem non ante Constanti' num scripsi SSe. Ad hanc igitur aetatem pertinet λεπτον, septima pars chalci. 0uod quid sit, ubique ortum esse videatur, etsi nemo adhuc exploravit, tamen in hoc ipso magnum momentum ponendum esse existimo, quod modo demonstravi id ad priora tempora referri non posse. Reliquae talenti partes a Diodoro recte sic explicantur:

quam pro chalcorum numero η antiquitus in aliquo libro scriptum suit g, qui numerus et in tabulam Galeneam IX D. 50, 8) et in Photii aliorumque Iexica propagatus est. Sed id minime posse probari luculenter demonstravit Boecthius'). De Dardano, qui eadem sere aetate ac Diodorus de nummis et ponderibus scripsisse videtur, aptior dicendi locus tum erit, cum ad Prisciani librum de sguris numerorum pervenero.

SEARCH

MENU NAVIGATION