Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

ruer. DE INTERDICTO studiosi ac fautores nobis inculcant. Etenim, si eos audiamus, non est ho Gin Ecclesia esse, nisi Papam errare non

posse cretiamus. Patres autem nostri, ut ex superioribus costitit, eoru m sel tentiae minime assentiebatur. Non est

hoc in Ecclesia esse s si modo fides illis

habeatur siquis pro certo non habeat Papam summum ubiqi moderatore dc praefectum esse, atq; utrumq; gladium habere: At patres nostri hoc illi nunquam cocesserunt. Non est hoc in E clesia esse, ut id etiam nobis objiciunt, siquis ingenio sit ita comparatus, ut omnibus Papae mandatis, qualiacunq; tande illa sint,parere nolit.Patres Vero

nostri ad hunc sibi modum imperari passi non sunt, sed j udicio prudentiam adhibita,quicquid sacris scripturis minime consentaneum videbatur, etsi a Papa manaret, id plane rejiciebant. Iidem appellant eos haereticos & exco- municatoS,qui ea nolunt in suos etiam reges admittere, quae suis Bullis imperant. Patres aute nostri id Irorsum negabant, atq; Paparum excomunicatio

152쪽

REGNI FRANCIAE. II nes cum deridebant,tu minutatim dis secabant: quinetiaPapas,qui potestate in hoc regnum sibi vendicaret,iatuOS, insanos, atq; adeo haereticos appellareno dubitabant. Atq, haec ita omnino, ut dictum est, se habere, senatuscosultis,decretis, variis quoque scriptis & actionib' suis nobis cofirmarunt. Quod si aliter, quam faciebant, credidissent, in eo conscientiae repugnassent: quod de tot claris piisque viris,qui nos artate antecesserui,vel cogitare est nefas: s ne, si in Ecclesia esse is non est habe diis, qui in Paparum obsequio no m net, neque illi totus adhaerescit. Si vero nulla conscientiae labe aliter faciebant quam crederent,tunc aut errore, aut ignoratione peccaretur necesseerat. At extra omne controversiam est,

nostros illos patres iis, qui Paparu decretis omnino addicti&cosecrati sunt, 'prudelia,cruditione & fide longe prς- stitisse. Quomodo igitur, dicet aliquis, se in Catholica Ecclesia esse credebat , interim dum a Papis dissiderer,

eosq; adeo armis peterenti Nempe ex

153쪽

is DE INTERDICTO

sacris scripturis& piorum Doctorum libris persuasum bene penitus atq; c firmatu habebant, Dei Ecclesiam ne icX Papa, nec ex ullo alio mortali ped&re. Nam si in Papa esset illius caput &fundametum, male equide ipsi cosub tum fuisset,&adhuc esset, siquis miserum hominum etia perfectissimorum

statu consideraverit. Praesertim quum tot Papae a multis extiterint seculis,

riis intandisq; sceleribus sui ab ipsoru

historicis delcributur cooperti esco rupti,nullis etiam bonorum pastorum notis insignes; quippe maxima ex pa te Simoniaci, & viis atq; artib',quae Culegitimae vocationis regulis squales in propriis ipsorum canonibus scriptae reperiuntud e diametro pugnant, ad Papatu ingressi: alii manifesto haeretici a fide aberrates, atq; alieni, quos ideo Academiae nostret caussa dilige ter dis optata gravi infamia multatos

danarunt. In iis vero, quas jppe continuas adversusGermanosImperatores habuerunt, c5tentionibus,necnon in

suis ipsoru,quas inter se vum de sedis

prima'

154쪽

REGNI FRANCIAE. In primatu dimicaret, exercuerunt comrroversis &dissensionibus, quaenare cta illoru conscientia, quis pacis & co Cordiq amor,quq etia integritas & sinceritas exstitit 8 Patres nostri qui horuomnium testes erat, omnemq; Papa'rum vita penitus cognitam habebant, non potuissent unquam in animu hoc suum inducere ac plane credere, E clesiam ex eorum auctoritate pedere: ac,si in Ecclesia esse velimus, Papis necessario adhaerescendu esse. Quid e go ZChristiani illi erant, profitentes se Prophetam & Apostoloru doctrinam credere, Christu ut servatore suum agnoscere,Deu colere,&in ea,quq fuisset in factis Patriarchis,Prophetis &Apostolis G in omnibus Dei electis,qui in universo mudo vocati fuissent & eo sent,fide manere. Ex his certo sibi pc suadebant, etiasi Papa destituti essent, se tame inCatholica ecclesiaesse ac du Christu haberet sin cujus tutela & ductu longe tutiori, si in illo Paparu conquiesceret) Ecclesiae sposum Vertaq; p-fectu &caput,ac pastorem pontificcl

155쪽

11s D E I NTERDIC Tosummum, se habere. Nec firmiora Acarmora concordiae , qua Ecclesiae Catholicae coniuncti essent, vincula requirebant, quam eiusdem corporis in Christo membra esse, eodem cum fidelibus omnibus spiritu regi, eadem fidem, eundem etiam Baptismum habere. Patres nostri a Papis distracti, a que adeo ad bellum iis inferendum coacti, hisce coselationibus & persuasonibus aduersiis eos,qui divortium a se cum Ecclesia factum sibi exprobrarent, animos suos confirmabant: atq; totius veteris Ecclesiae, quae Papis subjecta nunquam fuerat, statum, uti eas. etiam Ecclesias quae de Primatu cum Papis contenderat, sibi proponebant , quas tamen Catholicet Ecclesiet membra esse negare non poterant, etiam si in eo graves Papis adversariae essent, ut& Africanae Ecclesiae D. Augustini tempore fuerunt. Paparum fautoribus, a quibus probrose excommunicati appellabantur, objiciebant summos in Israelitica Ecclesia pontifices nec semel nec iam primum a recta via defle-

156쪽

REGNI FRANCI AE. III deflexisse, & tyrannicum dominatum occupasse, dum excomunicabant, atque anathemata, execrabilesque eos pronuntiabant, qui secum non fac rent. Atenim illi,quos diris ita devovebant , Apostoli erant, veriq; fideles &Christiani,qui vera EcclesiaCatholica Crant, non autem ambitiosi isti Christi hostes, qui primum sibi in Ecclesia locum tribuebant, in qua tamen nihil loci omnino haberent. Confidebant, quandiu ex vero Ecclesiae capite, de nostrae omnium salutis auctore penderent , non posse unquam a Deo & E clesia, quantumvis & Papae & inferi omni ope retinerentur, divelli : omneLque Paparu omnium Imprecationes gloriar sibi & saluti fore. Ex his igitur apparet patres bona fide aPapis se abstraxisse, regiis edictis, supremae curiae decretis SI conciliis, & eo quidem uLque, ut bellis etiam eos invadere nihil

dubitarent. .

Ego verb imprimis optavi ut in m jorum nostrorum historiis haec & aliabu)usinodi attente considerarentur,

157쪽

i18 DE INTERDICΤo ut ea in his, quae Papae per suas Bullas

nobis facessimi, negotiis, in usum no stru referremus. Papa SQ ndrae quod his cotra objiciat, no habet. Ille enim ipse in sua ad Nobilitatem & populum universum monitoria Bulla eximiam orcgum maiorum, nostroru pietatem ac religione laudat, quod piis in Desi Deiq; Ecclesiam officiis Christianissimorum nomen adepti fuerint: additque eos, quo propius avorum suorum exempla sequentur, ed proprius ad veram quoque nobilitatem accesssuros. Quid autem illi praestiterint; suo nos exemplo docet. Primi ex Mo-rovingiorum prosapia reges ad Pepinum usq; quantum ex historiis colligere licet) non magnam admodum

Paparum notitiam unqua habuerunt. Per ea enim tempora non magni adhuc nominis erant. Carlinis Papae sub jecti erant, eorum gratiam & subsidium emendicantes , in suisque ele ctionibus & gravioribus etiam aliis rebus ab illorum nutu & auctoritate pCet . dentes: ut ex Chronicis & aliis eorum .

158쪽

REc NI FRANCIAE. IS9 teporum monumetis facile pbari potest. Non quod maximajam tunc ambitione, & summo crescendi desiderio non flagrarent. Sed non audebant ita aperte, ut postea, regibus nostris molestiam exhibere. unas tantun modo occasiones cupide captabant:

ut ii facere solent, qui clam, & occulte aliquid moliuntur. Si qua in regum familiis discordia esset ob uxore qualm

dam repudiatam, quae magnae auctoritatis principes cognatione contingeret, eo, tanquam ad rem patrocinio

dignam, &ex qua praemii aliquid si

relaturos sperarent, avide se conferebant, sua&obsequia& excommunicationum fulmina oblaturi. Si ad has controversias disceptandas ac com ponendas adhiberentur arbitri, ea re

ad potestatem suam constituendam abutebantur , hinc scilicet jus in dirimendis principum omnium litibus captantςs: Ut Nicolaus primus in Lotharii regis caussa. Sed irae imprimis

S contentiones, quae inter principes

crant, luculentae illis & valde speciosae

159쪽

iso DE INTERDICTO causist videbantur,quas etiam cupidi cs me arripiebant, ut inde compendibaliquid facerent,& in aqua, ut dicitur, turbida piscarentur: ad eos se adiungentes,per quos potentiam suam amplificarent. Omnibus tamen suis artibus & machinis eissicere non potuerunt,ut)uris aliquid in hoc regno consequerentur. Magna extitit filiorum

Ludovici ph adversus suum ipsorum

patrem coniuratio. Ecce Papae in mediam hanc tepestatem illico se conci-ciunt,ne cad patris,cuius caustia iustior erat, sed ad filiorum partem, eamque deteriore se applicat, ex qua nimirum maiorem quavium se consequuturos putabant. Nam Ludovico patri sem per subjecti fuerant, nec quidqua ubcrius & quaestuosius ex eo obtineri pos se sperabant. Sed fuit in studium&operam ad liberos deferendo, sibi cooto pollicebantur, ii superitres essent,

amplam se re munerationem adept ros. Gregorius igitur 4. in Galliam venit , Ludovicum ab Ecclesia abdicaturus, ut quide plerorumque omniuopinio

160쪽

RE Ni FRANCIAE 1set opinio haec erat: sed Eontinub comperit Regem ea re nihil moveri,ac regni Episcopis certum deliberatumq; esse , sibi resistere : Itaque a consilio suo destitit, simulavitque se eo animo venisse ut pacem inter patrem & liberos conciliaret. Qui res eo tempore gestas memoriae prodiderunt, unt Episcopos summa voluntatum & sei tentiarum consensione decrevisse, se Papae quanquam excommunicationes suas minanti non obtemperaturos, Voluntatique illius nulla in re ce Lsuros: Cumque adeo, si excommuni-

Caturus Veniret, eXcommunicatum

rediturum. Ea ipsa sunt eorum verba:

propterea quod perspectum penitus ac persuasum haberet, Papae non majorem quam sibi ipsis potestatem esse.

Hoc vero & in ejus temporis annalibus , & in eo qui Aimonii Monachi historiam persequitur, &in pereetusto quodam, quodD.Dionysii dicitur, Chronico scriptum extat. Atque illud

primum habetur Paparum adversus Reges nostros tentatum praeludium.

SEARCH

MENU NAVIGATION