Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

i 1 DE INTERDICTO conferri merito postet: ex Deo ipso

Comparationem illam repetit tantam scilicet Dei operam, & eorum maXime quae in nostra redeptione cernuntur, rationem illius sanctitas habuit) ac principis Christiani parricidiu, monachi ipsius subditi perfidia patratu cum

mundi creationis opere horresco re ferens) atq; adeo Incarnationis Christi,&aliis salutis nostrae mysteriis comparare no veretur. In secunda pontificiar illius cocionis parte, demortui regis, que nefariis suis cosiliis crudeliter

trucidandum curaverat, infandis modis lacerat.Tande omni contumeliarugenere bacchatus pro ea quam Papae quod malu est, bonum judicadi, & ita quidem,ut nulli refellere id impune liceat: itcmq; ad inferos etia ipsos quoLcunq; SI quomodocunq; libuerit, detrudendi sibi sumunt, potestate ac licentia) c suci suggesto dcclarat, regem, apud inferos damnatum esse, peccatum adversus spiritum S. admisisse,nec preces pro illo esse fundendas. Quin sancit, ut omnibus justorum funebriuir

182쪽

brium honoribus , quibus principes ornari solent, privetur. Quae quidem

egit omnia, tanta & animi acerbitate,& orationis acrimonia, ut, si mortui

cadaver Romae fuisset, proculdubio de illo aut in foetidam cloacam, aut in sterquilinium quoddam priniciendo sententiam fuerit laturus. Illius deis de sanctitas de Dei providentia dc ju-Ηitia sermocinatur, tanquam si divino spiritu Monachus ille afflatus impias manus Domini uncto injecisset, divina etiam virtute ideo cofirmatus, tam

immane parricidium cofidentius p trare ausus fuisset. Ut paucis dicam, illius concionis hic unus scopus fuit, ut perfidum illum sicarium & sui ctiam xegis a quo fuerat summa humanitate receptus & intromissus) homicidam magnifice praedicaret, cum divis adeo ipsis aequaret. En Evangelium, quodSixtus Papa Romae annum tiabat. Quis nostrum arbitratur idi' steritati credibile fore t At Papa eam

orationem intra co clavis septum contineri non passus , in vulgus edendam

183쪽

i84 DE INTERDICTO curavit: usq; adeo eam probabat,& ad prodenda nationibus omnibus,& toticliam posteritati manifesta suae eloquentiae, doctrinae & summi in Catholicam Ecclesiam geli testimonia satis virium habere judicabat. In hac vero tanta, qua tunc fruebatur, alacritate& laetitia, cccc alius de Honrico felicissime recepto, deque admirabili principum, primariorum coronae --nistrorum, Nobilitatis, fideliumque Gallorum consensu ad restituendam

illi regiam auctoritatem, & regis mor' tui caedem vindicandam, nuntiu HV tervenit. Audito vero Henrici nomine totus cohorruit Sixtus, simul Minagis ac magis furere bacchatiq; coepit, quum videret,eum,quem suarum

excommunicationum Vi omnino e f

*ugurasse putabat,in thronum regium evectum esse. Comminiscitur, secum animo volutat, consilium cum suis captat, decernitque tandem universu potius Acheronta movere, quam patiatur regni Gallici administrationem in ejus manu esse, cujus nomen egre

184쪽

REGNI FRANCIAE. Ipsgiaque facinora & virtutes terrorem

Dbi horroremque singulis horarum

momentis incuterent. Dum ea dubi- . tatione aestuaret animus, sicque in omnem partem subinde versaret, Jesuitarum & Ecclesiasticarum Parisiensium decreta ad eum afferuntur furoris & sanguinis plena. Sixtus occasionem arripit, speratque satis inde & a gumenti &praesidii nactum se esse, ad regem vel chartulae frusto opprimendum, lummodo chirographum suum illi apponeret. Sed in ea jam tempora

ventum est, quum Papae non tam facile quam olim tenebras nobis osse dunt,nec in suam qualemcunque sententiam trahunt. Earu propositionum

haec erat sententia, jure divino hoc est eorum, qui se Deos in terris profitentur, Jure ) Gallos non posse Henricum pro rege suo agnoscere, sed debere infestis armis usque persequi eum, qui de pace cum illo facienda vel cum antimo suo co itabit,pro haeretico habe dum: c5tra, qui in sacro hoc bello pro Roman Ecclesia, pro regni libertate,

185쪽

18s DE INTERDICTO

pro harum propositionum aucto itate tuenda suum sanguinem,uitamque effunderent,beatissimos Martyres, uno quide martyrii genere , perpetuo

fore. Id factum est 14 Martii mensis die Anno Is9o, eo ipso die, quo Deus

inSantand a planitie ad fluvium,qui hodie Eurus dicitur, longe alia manu con signabat futuri coniuratorum eX-cidii decretum, per victoriam quam Regi no Bullis .i. verbis& nugis,sed revera dcdit. Atq; hqc consiliorum &actionum Sixti contra Reges nostros ae hoc regnu specimina qdam seruntur. Siandratus illi in Papatum succes sit Deus enim per feralem & atratum

lictorem, provinciae administratae r tionem ab illo mox repetiit .Hic summus pontifex inauguratus decessoris sui Spiritu imbutus illico, indutusque fuit. Atq; ut pactionem cum Hispano rege scimus cosiliis & corruptelis pol tificatum crat adeptus) factam praest,ret, & Galliae occupatione faciliorem illi essiceret, majora etiam & graviora quam Sixe in animo suo molitur. Si

186쪽

REC NI FRANCIAE. I prius enim bullis nos terrere & decretis contentus, de aerario augedo magis laborabat: Hic vero ut olimJulius 2,ClavibusS.Petri &spiritualibus armis,quq in Sixti manibus parum omnino potu erant , no admodum confidens, utendum sibi gladio putavit. valde stomachatus, quὁd per ingravescentis senectutis incomoda thorace quoq; armari,& in equum insilire Iulii in modum, non possiet Sixtus brevi tempore in-getibus gazis arcas suas collocupleta-xerat; hic sacrilegas manus illis afferre

audet, tantum nummoru erepturuS, quantum ad coparandum exercitum satis esset. Deus tunc ex alto intonuit,& fulmine Capitoliu percussit: Unde populus Romanus id, ut infaustum Aominosum incoepti potificii auguriu, accepit, obmurmurans illiusq; consi lia detestatus, quod pecunia, quae adversus infideles Turcas destinata erat, contra Christianos impenderetur, &eotra illud regnu praecipue,quod praecipuum semper fuisset, Christiani imperii propugnaculum &salus. His igi- 'xur auspiciis Ssentiatus pontificatum

187쪽

,M DE INTERDICTO

init. Ego autem istorum pontificum. qui & harum perturbationum autOrcs fuerunt , & perniciale hoc bellum nobis conssarunt, facta aliquot deindustria proponere volui, ut docerem inter eorum, qui olim & regum & regni hostes fuerunt,&horum, qui hodie dominantur, furores nihil omnino interesse : Ac proinde, ut in belli, quo nos vexant, caussa nihil dissimile est, ita quoque, quod ad eorum personas attinet, nihil omnino nisi forte a majori ad minus fiat collatio, dissimile esse. Nam vere fatendum nobis est superiores illos Papas, quatumvis em nata adversus Patres nostros audacia dc vaesania insignes, ab horum tamen

odiis, furoribus & violentia longissime abfuisse. Iam hoc restat,ut expendamus, An in Regis persona dissimile aliquid videatur. Nihil autem omnino dissimiale esse,ex his quae dicam, probaturum me spero. Et quidem quin Rex Verus sit & legitimus regni successor, Conit ratorum adhuc nemo in disceptati

188쪽

RΕc NI FRANCIAE. nem quaestionemq; vocare ausus est, nec Hispanus,necSabaudus,nec Guysius, nec Lotharingus, nec Papa: etsi

horum singuli, pro sua quisque parte

in regni iocietatem Venire contendant.Quin ille etiam regno sit dignissimus,& praeclaris omnibus virtutibus ad amplissimum regnum gubernandum necessariis instructissimus, con-juratorum certe illiq; infestissimorum hostium s etsi ambitiones & impudentia eos omnes qui antea fuerunt superatiuim nullus id negare unquam

ausit. Etenim pacis belli 'artes, quibus inter caeteros maxime princeps iule floret, tam magnae tamque illustres sunt,ut nullus existat, qui de eo aliter aut sentire aut loqui possit. Quamobrem, eu tot animi corporisq; dotibus clarum omnes eos dutaxat unos, qui cum insignibus barbaru pectus, arm que Hispania hostilia induentes, Gatilicum simul animum exuerunt, semper excipio veri, inqua, Galli omnes eum, Dei benescio amplectuntur,a- 'mant, praedicant & colunt, ut nullum

189쪽

, o DE INTERDICTO ex ipsius maioribus unquam magis: Quin & ingenue agnoscunt ac pro fitentur,tali nobis Dei ipsius benignitate peropus fuisse, qui stud prudentia

animique magnitudine Gallicum regnum ex hoc, quo demersum est, naufragio , cripiat , & in optatum po tum , in pristinam videlicet dignitarem ac splendorem restituat. In quo igitur a priscis regibus differt Coniurati cum esse haercticum, relapsum;

CXcommunicatum criminantur. Mihi autem non est iam propositum to gam & accuratam defensionem instituere , ut doceam id quod obiicitur falsissimum: & quanquam verum ies set, eum tamen quando talem nobis Deus dederit, pro Rege habendum, illiq; obtemperadum esse. Haec plurisbus & accuratius in multis libellis linea re praecipue editis disputata extant,

quos lectoribus perle re & diligenter examinare operae esse pretium p

to , ut huius quaestionis cognitionem explicata illustrem ii habeant. Paucis tantummodo dicam quantu satis esse

190쪽

REc NI FRANCIAE. I9t videbitur ad intelligendum statuendumq; nihil prorsus in hac tota coir versia scrupulicsse, quod obstare debeat, quominus majoru adversus Papas exempla in hac dc animorum c tentione armoru dimicatione consulamus,atq; ad imitandu etiam nobis proponamus.

mnarunt & a sacris abdicarunt. Ea vero damnatio nullius momenti es se debet. hic enim mos proPaparum tyrannide & furore invaluerat,utRegeS nostri quandocunq; iis ita liberet, haeretici,schismatici,& Ecclesiae hostes, ut

antea patuit, pronunciarentur,etsi ip-ge aliter se res haberet.Ita SixtusHenricum 3 in crime haerescos recenS VO-cavit, etsi falsum id esse omnibus constaret. papς ergo,qui mentiri consueverunt, & qui furore atque amentia caeci in summos quosque & optimos principes iniurias temere &inco siderate , ut bruta quaedam fulmina, j ciunt, non sent audiendi.Papae etiam

ipsi Regis nostri infensi adversarii infestiq; hostes , ea de re sentetiam, quae

SEARCH

MENU NAVIGATION