Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

iii DE INTERDICTO bis enim constabit tales excommunicationes , in quibuscunq; temporibus vana fuisse tonitrua brutaque fulmi'na, qua magnum quidem sonitum ederent,sed nullam tamen laedendi vim haberent: majoresque nostros eanu lo modo unquam timuisse,sed rejecti se potius,contemptuiq; & ludibrio habuisse. Atque adeo supremam ipsam curiam & legibus & majorum eXCmplis fretam, licere si bi arbitratam fuisse, ea ut inania & falsa damnare, & eos in quos ea distringerentur , absolve, re, noxaque liberare. Patres vero nostri id non susceperunt, quin scirent quid sibi vellet excommunicatio , d quorsum Deus in Ecclesia eam constituisset: cos, quos in terris Ecclesia ligat, ligatos quoque & excommunica- tos cora Deo esse, ut in Evangelio scriptum est. Sed iidem tamen patres non ignorabant etiam Deum suas promis siones explere, quum ipsius voluntati parptur, &cx ejus praescriptores qua que geritur. Nam unicum illius verbum, cujus hominςs ministri i

122쪽

REGNI FRANCIAE. 223 sint, proprie diper se ligat. quod si aliter quam Deus instituit ac praecepit,ab hominibus usurpatur, nullum est jam

Dei promissum, ac nde eXcomunicationes nihil amplius sunt, qua mera hominu verba,& minae,quq momento evanescui, nec ullis aliis, nisi autoribus ipsis nocere possunt. Neq, enim Deus. peccatoria, quae in iis admittuntur, aut perversarum affectionum, quas ad eas adhibet,actor 85 executor est. Tales nia mirum erant summorum Hierosolymis pontificum eorumque consistorii contra Apostolos & Christianos excommunicationes. Id inquam patres nostri noverant, atque ex facris scripturis priscorumq; doctorum D. Augustini maxime libris didicerant, qui praeclaras ea de re sententias edidit, quarum nonnullas D t u s sua providentia Paparum decretis inseri voluit, quibus adversus illos ipsos uteremur. Itaque Paparum excommunicationes meritb pro nihilo ducebant, quod nullo jure aut potius pro ter omne jus; ut multis & grauimmis

123쪽

n DE INTERDICTO rationibus probari potest, fierent. Ac primum quod Papae eas emitterεt,ista utriusque gladii potestate, quam sibi

in universum orbem datam esse volunt, steti: quod nostri patres minime credebant. Ita enim falso fundamemtojacto, quicquid in eo superstruebatur, omnino corruebat. Deinde quod id omni legitimae actioni repugnaret. Priusquam enim aliquis excommuni- Cetur, tum probatam culpam, tumjustas caussas, &eas, quae excommunia Cationem commereantur, esse oportet. Ut autem de illis plane constet, in rem praesentem ventedum est, ubi delictum admissum fuit, auctoresq; adeo

ipsi, si fieri pote st, inspiciendi, ut nihil praecipiti judicio fiat : cavendumque diligenter, ne ad ultimam hanc squae

tantam a reliquo grege separationem continet resectionem anteveniatur, quam salutaribus re appositis admon tionibus tentata suerit ejus, qui peccavit, ad meliorem mentem reductio. 'Praeter haec etiam, de illius pertinaciare propositi obstinatione judicadum.

124쪽

RE CNI pRANCIAE. rasAt nisi a pastoribus & senioribus, qui in locis ipsis degunt, fieri hoc non potest, nisi etia res illic , ubi admissa fuit, disceptetur,ut vetus Ecclesiae discipliana praescribit. hoc pr terea requiri tur, ut excommunicationis fines pii sint,& ad nocentis hominis salutem referantur : ut ad extremum hoc rem

dium non simultate & odio , sed pio

sinceroque in sontem affectu veni tur, totiusque Ecclesiae utilitati cons latur. Si haec in excommunicatione desiderentur, Dei sane costitutio pomvertitur. Nec est quod putemus Deuid ratum unquam habiturum. Qui etiam si id per alios sat quam per eos, quos Deus ei muneri praefecerit,nullo auctore fit, nullo etiam fructu. Atque

hic verus est summatim excommunicationis a Deo institutae usus. Patres veto nostri omnia his omnino contraria in Papis animadvertebant, ine munere, sine ulla caussae cognitione, nulla legitima actione observata, sine J sta caussa, stomachosos & animo assectos homines non ad servandam sed

125쪽

H6 DE INTERDICTO' perdendum potius, & diris suis fuimunationibus , si modo id potuistent,opprimendum. Proinde sine ulla dubitatione infimos etiam quosque homineS CXcommunicationis nexu solutos, ac nulli poenae o noxios judicabant, eorumq, provocationes eX Pa-

parii tyrannide profectas recipiebant: Sed imprimis,si fortePapae in reges si a fulmina contorqueret, gravissime hoc ferebant. Non quod nescirent, reges etiam ipsos disciplinae censurisque Ec-Hesiasticis, itemq; pastorum suorum reprehensionibus , & correctionibus,

atque hujus etiam excommunicationis poenae, siquid ea dignum adimisissent, obnoxios esse debere,uthacvia se ad Deum,ad sanitatem,melioremque frugem coverterent. Verum in illisPaparum contra reges nostros excommunicationibus, gravissimae aliae pra ter eas, quae supra jam commemoratae sunt, caussae erant , ob quas non illi sol im meritissimo damnaretur, sed universi etiam regum subditi justo dolo

re accensi uno animo conspirarent ad

suscipiendam eoru , qui tam indignis

126쪽

REGNI FRANC1Λ. .11'esiodis a superbis illis accipiebatur, defensioncm. Cosiderabant enim patres nostri, reges csse Unctos Domini , in quib' illius M cstas nobis, quodamodo ante oculos ponitur: quod nobis a gumento esse debet ad cos summa observatia prosequendos, & nunqua, nisi corti amplitudinis ratione diligenter

habita,nominandos. Sciebant,ut sacra Exod. aac' scriptura cotinetur. a Deo nominatim

iise hoc vetitu , nequis sui populi prin cipi malediceret: Et ab Apost. eos co- denari, qui de principibus aliter quam honorifice loqueretur dum iis, qui in principes & reges columeliosi eunt, . ipsoru etiam Angeloru exemplum op- eponui,his verbis: Non horrent covitiis dignitates incessere: clim ipsi Angeliqui sunt robore ac potestate majores, .no ferant adversus eas apud Dominii, maledicum judicium. Id autem ab A- .postolis dicebatur de illius aetatis princitibus licet Ethnicis, iisque ut plurimum sceleratiss. Majores igitur nostri, literas columeliis in principes suos refertas Roma ad se perferri,facinus plane indignum,&sibi etiam nullo modo

127쪽

H8 DE INTERDICTO tolerandum putabant. adde quod facile existis bullis animo cerneret, quo Papae sua consilia & cogitationes r ferrent , nempe ad Principum suorum perniciem, cum de eorum salute

nullo modo laborarent: quippe illorum plerique omnes profligatissimi Mperditissimi, omnisque pietatis experies,ut Platina & alij historici eorum facta & mores suis scriptis nobis depingunt. Sed aut flagrantissimus principum nostrorum ulciscendorum mpprimendorum ardor erat, si quid pro regni dignitate &comodis, quod P

pis minime cordi esset, effecistiant: aut artificia haec erant,& insidiosa comenta, per quae & reges & regum consiliarii metu perterriti ne hiscere quidem auderent, miserum popellum & Clerum praecipue immensis Paparum exactionibus objicerent, &ipsos, ut

libi,sic in hoc regno tyrannidem suam stabilire sinerent: Academia Parisiensis & Antistites de iis ita loquuntur) Aut deniq; , hoc inter eos & hi us

regni hostes ex mutuo foedere convenerat,

128쪽

RELN1 FRANCIA. 129nerat,ut dum hi regnum infestis armiginvaderent, illi vicissim hunc ludum

iuderet & quomodo Iupiter quidam in tabula depictus) ab excelsa sua sede

fulmina sua Hacularentur, quoru strepitu & reges ipses & eorum populos percellerent, eorum uni pro jure summo imperantes, ut de ea possessione, quam in Anglumjuste acquisierat, illi concederet: Alteri,ut Italica, quam j ure possidebat, ditio ae excederet: a- ii, ut regnum suum spoliari & diripi sineret,&alia ejusi nodi. Ea nemine hominem fugiebant: omnibusq; hoc co- stabat, Papis nimi curς esse de seque dis rectis excommunicationum finitibus M hoc maxime uno, Ecclesiae utilitate & aedificatione: quibus contra scopus hic unus esset propositus, suas ad hunc praecipue finem excommuni 'cationes de arce sua emittere, ut & in Ecclesiis & imperiis ipsis miserrime omnia permisceret&everterent. quippe quae his nominatim Verbis conce-pri essent, ut populos fidelitatis,quam principibus debebant, jurameto libe

129쪽

13o DE INTERDICTO

Tarent,imperarentq; iis ,ut arma in eos Caperent, contra quam Dci mandatis praecipitur,totiesq; repetitur, obedie-

dum regibus esse licet impiis, quales Christi & Apostoloru aevo tum Imperatores tum alii etia magistratus erant.

Haec omnia majores nostri non sine horrore intelligebat: ideoq; justo dolore permoti, quod Deum illiusq; cωstitutiones pedibus adeo proteri, regum suorum dignitatem ita exaucto rari& convelli,regnum ipsum vastitati hostiui libidini exponi viderent,Bullas arreptas dilacerabant,& eos qui eas in regnum auderent inferre , in crimen Judiciumq; vocabant: certo sci-cntes ejusmodi fulmina no e collo, sed eximis inferis emitti. Cuncti eo conveniebant, ut gladium δ furiosorum il- lorum manibus eriperent. Reges ipsi palam tcstificabantur minimc se unquam passuros,ut sui hostium servituti objicerentur.PrincipeS, nobilitas, universus populus ultro ad id suas opes, δε vitam adeo ipsam offerebant. Supre

mus senatus vim legum & judiciorum polli-

130쪽

Rgo ut FRANCIA. 131 pollicebatur: Clerus tam superbii primatus dominatum abnuebat,ilhq; palam renuntiabat: universi deniq; regi obsequium &fidem perpetua piacon spiratione promittebant. Qui nostras historiaipercurrui, nec satis accurate haru justarum offensionum doloruq; Caussas ponderant, accusant nostrum illu Augustum, quod nimia in sacram 1edem irreverentia fuerit t accusent

Philippum alterum , quod stilo paulo

acerbiori ad Bonifacium scripserit: accusant nostros senatus , quod fan Ehorum istorum patrum ministros δίlegatos carnificibus cum summo de decore & probro tradiderint: .accusant nostram Nobilitatem , quae bulla rum istarum invidia Alpes superarit, Papamque aded ipsum armis perquisitum, & in carcerem pertractum, ad

furiosum mortis genus adegerit. Sunt ergo nonnulli ,' quos id ostendit. at que Paparum assentatores, quum do his scribunt, has eorum actiones Ver his lenire conantur. At contra haec

summa est Gallici nominis gloria:

SEARCH

MENU NAVIGATION