Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

iρα DE INTER Dic Tosit alicuius quidem ponderis, ferre jure non possimi, nisi omnem & legum& iudiciorum ordine pervertere Vc-- limus. His accedit regis ad concilium provocatio, quae iudicio cuilibet moram asserre debet: &nulli,quanquam loco, genere ac dignitate longe inseriori, in re praecipue tata, denegari potest. Ac nostri maiores qui toties ea usi sunt, quoties a Papis thaeretici & exco- municati declarabantur, id tanquam verum atq; cfficax adversus omnem Paparum autoritatem remedium se serunt ac statuerunt. Addamus & hos Reges principesque nostros Paparum c suris ex ipsorum etiam quum ad saniorem mentem redierunt) Coit sensu& canonibus minime obnoxios

esse. Verum, ut liberius dicam quod sentio, illud procul dubio constabit, etiamsi Rex, qualem obiiciunt, talis revera esset quod Dei beneficio fati sum est,idque post ea probaturum me spero ) iustam tamen Papae caussamno fuisse, cur nequid obsequii illi praestaremus ediceret, atque eorum, qui

192쪽

REGNI FRANCIA. i93eonjuratione facta eum bello perse quuntur, rebellionem comprobaret. Neque enim Papae est ea de re quidquam statuere: Dei unius est,qui ei rei jam providit,camq; tam claris cortisq; in Ecclesia testimoniis comprobaxit, ut qui cotra disserere volet,mala memte cum veritate ipsa pugnare sit judicandus. Dei est, inquam,reges & principes in toto mundo Constituere, &quide tales, quales ipse voluerit. Rud vero eos constituit, Dciq, vocatio ce taest, non jam contra disputare, illique repugnare licet.Id enim si licet et,

nulla unquam inter homines certa,ssemaque vocatio constaret. huic nimirum contra regem de hac re certamen

esset, illi de alia: & qui omni virtutum genere cumulat' multis placeret, pluribus idem displiceret. Unde in regnis& imperiis nihil unqua stabile, flaum, ratumque permaneret , sed alia atquesta subinde nasceretur mutatio &cofusio. Regum autem vocatio certa est, nec dubitare possumus quin Deus eos nobis dederit,quum ordine & via uni

193쪽

DE IN TE EDt c Υ ocuiq; imperio majorum exemplis uotata ac trita illos habemus: ibi electio ne, alibi sorte, hic sue cessione pro varia variorum imperiorum constitutione. De vocationibus ordinariis loqui

mur. In Galliis nostris Dei vocatio in successione cernitur: quem ordinem patrcs nostri probarunt, suisque®ni totius rationibus opportunissimuesse senserunt: atque reges suos a Deo ipso hac sibi ratione&via dari ita agno verunt, ut potius, quam ei repugnarent, pueros pro regibus suis acciperent: aliquando etiam eos,quod mirere magis, qui nodum nati erant,expectantes dum matres puerum enixae fuissent: Si qui vero ex iis mente non admodum valerent,id aequo animo tulerunt, ita ut nihil illis de cosueta dignitate de au ctoritate detraherent. Cum igitur notum manifestumq; omnibus sit,Henrico regnum successionis o

dine obtigisse nemo edim in dubium id revocat) haud dubitandu nobis est, quin Deus illu nobis praefecerit, pro ceperitq; ut omnes illi obsequiu pro stemus,

194쪽

REGNI FRANCIA. 19Stamus,alioqui illi' voluntati repugnaturi. Omnis anima potestatibus supe eminentibus Apostolus ait) subjecta Rom. is, esto.Non est enim potestas nisi a Deo, re, quq sunt potestates, sunt aDeo ordinatς.Itaq; quisquis se opponit potest ri Dei ordinationi resistit: qui auto re- ' S istunt, ipsi sibi condemnatione auferet. En Dei decretu,contra quod comtedore est nefas. Optandu quidem, ut

principes omnes pii ibiq; essent, sed

optio in uno Deo est, qui non semper

henc moratos reges nobis constituit,

seu populi plectedi cosilio, seu quacuque alia caussa ductus, pro variis judiciorum suorum caussis, quae plerunt nobis obscurae & ignotae esse solent. Infideles vero,atq; in vera religione peregrinos & hospites, atq; adeo illius hostes,paganos aut alios ejusmodi,d biu non est quin Deus etiam ipse comstituat, velitq; ut omnes iis subjiciam tur. Ad Dei enim mandata exempla

etiam,quibus id probatur,multa acce' a 'Ai a.dunt. No citabo hic omnia Apostolo- i. tu testimonia,quq in novo testamento i Tim. L

195쪽

cuique obviasunt. summa illuc perti,net, ut sciamus in iis a Deo praecipi,re- . gem& eos, qui publico alicui muneri ab eo praeficiuntur, principes & gubernatores honorandos esse: Ut breviter dicam,omni humanae politia: pMΘ ' rendum, principum nostrorum prosperitatem optandam, Votaque pro iis facienda. Illud aute de Imperatoribus& Magistratibus, qui tunc inter homines agebant, dictum erat. Nam Christus etiam ipse,ut omne dubitationem tolleret, Caesarem nominat, qui tum Mati. G. Imperator erat, du est , Reddite Deo,

quod Dei est,& Caesari, quod Caesaris.

Atq; coxa Pilato, qui Imperatoris nomine Judqae procurator erat, id de illo agnoscit. Illi aute omnes Pagani erant Ecclesiae hostes, &fortasse omniu,qui unquam fuerunt,sceleratissimi principes. Sub lege, Assyrii totius orbis Monarchiam adepti, armis Judaeos subegerunt. Deus populusuum per Prophetas docuit id ita ex decreto suo seri, seque velle ut Nabuchodonosoris& filiorum ipsius imperio sibjicer

196쪽

REGNI FRANCIAE. I tur, ac pro eorum , quanquam flagitiosorum , & Ecclesiae persequutorum salute deprecaretur. Non quod obtemperandum iis esset, siquid contra honorem & cultu, quem Deo imprimis debemus,impexarent. In eo enim genere, honor qui Deo debetur, primum locum tenere debet, ut monent Apostoli his verbis: Praestat obedire Deo quam hominibus. Sacti Pro- Act. 2 sphetae, Apostoli & martyres illud etiaad hunc modum observarunt. Ut vero cives contra Principes se comoveant, seditioncs concitent, imperia pertu

hent,obedientiae & officii erga eos su1 munera abjiciant, & relinquant, Deo certe nunquam placuit. Quod ad ex empla attinet, id semper ita usurpatu . 'fuit. Populus Istaeliticus inAEgypti regum ditione potestateque fuit quanquam illic tantum commoraretur ut hospes & peregrinus,non ut civis & incola habitaret &scrvitutis, qu vis durissima,jugum cervicibus suis impositum patieter xulit, nec de eo excutiendo cogitavit,donecDeus liberatore si-

197쪽

bi exrra ordinem suscitasset: neque id tame aggredi voluit, nisi cum bona regis ipsius venia.Postea captivi ad Assyrios abducti sunt, eis', paruerui. Christi vero tempore, & trecentis circiter' ab eo annis, fuere imperatores perpetua serie pagani,&in provinciis Magistratus,crudelissimiChristianς religionis h0stes, qui multos vel potius innumerabilesChristianos omni supplicioru genere excarnificatos trucidarunt.

Mos tamen illis perpetuo gestus fuit, nec ulli unqua Christiani obsequium illis recusarut,etiasi potuerint: sed potius eos coluerut,de illis honorifice loquuti sunt,tributa contulerunt, sub illis stipendia in bello meruerunt, inj dicio se stiterunt, pro illorum salute reprosperitate preces fuderunt, aliaq; O- EUM. lib. mnia utinEcclesiae historiis,corund q. c. Is&7. que Apologiis dc testificationibus per-ς is spici potest) obedictiς munera iis prae- Justin, A stiterint.

T log - Quod Veris de obedietia &sibiic blbια sone paganis debita dictu est, ad prin- cipes etiam haereticos resem debet, si Deus

198쪽

REGNI FRANCIAE. I9'Deus tales dederit. Non minus enim paganus a salute alienus est,quam haeretic',cum sit Idololatra, atq; in omnibus fidei partibus & capitibus corruptus: haereticus vero in paucis aliqua do. Ulut se res habeat, divini mandatiratio utrobiq, eadem est: Uterq; enim a Deo est constitutus,quum ordine Mvocatione in imperiis usitata & solenni, in rerum administrationem Venit. Atque exempla ab omni antiquitate,

cam semper fuisse hac de re Ecclesiae mentem, satis ostendunt.Sub lege saepenumero principes quidam a fide ve-raq; doctrina deflexerunt, in Musque locum, idololatriam falsumque & impium cultum substituerunt : neque solum, sed crudelissimi etiam Ecclesiae vexatorei fuerunt, ut Saulus, chabus, Manasses & alii, quibus t

men propria& stabilis fuit regia sua audictoritas. In Ecclesia similiter Christiana fuere imperatoreshaeretici,Arriani, qui haereticis pro virili faverent, crudelissime verb Domini Ecclesias, de pioi atque orthodoxos Episcopos

199쪽

too DE INTERDICTO

Vexarent: nemo tame Christianorum se contra eos commovit. Quinetiam

eorum quidam Paganus fuit simul di haereticus, & siquid deterius dici aut otiam fingi potest, cognominatus Α- postata quo Ecclesia nullum infestiorem hostem unquam habuit. Julia nui ille fuit, Imperator tamen babiatus est,illiusque mandatii obtemper

tum. Harum rerum eXempla, eaque

permulta, sibi omnia c5stant,nec quis quam in doctrina fidei probe insti-xutus contra unquam sensiti facie dumve censuit.Prophetarum quidem temporibus Iudaei seditiones conci-xarunt, & ab Assyriis Chaldaeisque demerunt: sed ob id N a prophetis reprehesi, &a Deo ipso gravissime mul-xati sunt Per Apostolorum tempora perversi quidam turbulantiq; homi-oςs extitere, qui male de Magistrati, bus loquerentur. At D, Petrui &P Juda in eos scripserunt: ex eorum'u verbis satis colligi potest, seditiosos illos Diud nequissimos quosdam neb l0pςs, qui libertate Christiana abute

rentur

200쪽

REGNI FRANCIAE. 2 Irentur. Post Christi mortem Judaei idem quoque adversus Romanos tentarunt, dictitates se esseDei populum, ide6q; infidelibus Imperatoribus ob noxios esse no debere: sed iustas gravesque Deo suq rebellionis pinnas dς-derunt. Anabaptistae idem omnino ini te nostra fecere, sed satis saporque perspicuum est, eos fanaticos homi nes & a monte alienatos fuisse. Den, que quotquot senserui,principes pietatis religionisque verae expertes non esse colendos,illi omnes furiosi fuere, mentis impotes, iustoque Dei jud cio furoris sui poenas luerunt. Papa t

men illud dogma suis illis bullis sacris.

que admonitionibus, nostris animis inserere omnino tentat, Regem infidelem esse, & regno suo per nos demovendu Nempe hoc illud est Evangelii , quod ubiq, terraru perministrortuosJesultas, turbarum civilium faces, praedicandum taxat: Illa etiam sunt Theologoru Parisiensiu,qui cum nostris conjuratis faciunt, decreta. Rationeo &fundamenta, quibus ad

SEARCH

MENU NAVIGATION