Pium consilium super papae Sfondrati dicti Gregorii 14. monitorialibus vt vocant bullis, & excommunicationis, atque interdicti in Galliae regem, ecclesiam, & regnum minis, è Francorum maiorum nostrorum exemplis in rebus iisdem repetitum; à Tussano Be

발행: 1591년

분량: 275페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

REGNI FRANCIAE. 213psum, nec alia syajura excommunicationis vi amittunt: quae tandem caussa est & ratio,quamobrem major in principes severitas adhiberi debeat ξ Ad- haec excomunicatio ad tempus duntaxat vim suam retinet. Quamprimum enim reus peccatum suum confitetur,

ejusq; se poenitere profitetur, Ecclesia

ex Dei mandato eu noxa liberat,communionemq; illi restituit. Si bona per eam separatione auferrentur, per c5munionis restitutionem, bona illa in quorum possessione alter fortasse jam venisset,restitui quoque necesse esset. Neq; enim Ecclesia Omnia excomu nicatoru bona tandiu sibi vendicaret, quoad resipuisset: quod fortasse in no- nullis nunquam fieret. Regi excommunicato jus regni abrogaretur: Itaq;c vestigio illud ad aliti quempia trant- ferri necesse esset. Monarchia enim in hoc praecipue regno interregnum Pa-xi noη potest. Rexigitur resipiscens,in integrum esset restitu Edus: quod qui dem non ita facile fieret, si potesta summa penes alterum jam esset. As

212쪽

RE NI FRANCIAE. 2Ις gi quam fuit,vi exc5municationis imperii administratione cuiquam eripi. Postremi EpiscopiRomani hoc primi cogitarui S ausi sunt,ut inde se principiabus formidabiles redderent, eosq; sibi hoc terrore su bjiceret, suae summae a ctoritatis ubiq; stabiliendae gratia. At Deus id nec voluit, nec verbo suo ungstatuit.Itaq; patres nostri Dei voluntatis non ignari, toto studio & conatu isti Paparu tyrannidi reluctati sunt,eamq; opinionem in Bonifacio 8 haeresin vo-

Carunt. Cumq; ita ratio coparata sit vitae naturaeq; nostrae, ut omnes ad peccandu propensi simus,& ita graviter Mliquando peccandum, ut nisi Dei virtus praesto sit, cestoria excomunicationis nota reprimedi simus: ecquis prin- CcpS,aut etiamvir privatus, qui modo aliquid possideret,in tanto amittendorum bonoru metu, disciplin Ecclesiasticae submittere se velleti Quanta haec . remora, quatum etiam impedimentsi ' fesset,principibus maxime,ne se ad Ecclesiam Christiana adjungerent, si ab ea semel ob delictu aliquod abdicati,

- ae, . . . .

213쪽

DE INTERDICTO

a suo etiam imperio abdicaretur S tuamus igitur hoc tandem & Conciues damus, principes per excommunic tionem suo principatu & ea, quam antea in suos habebant, potestate & auctoritate nec jure privatos sitisse, necesse privandoS. Idem quoq; de relap sis quos vocant est statuedum. Nam etsi poenae graviores in eos sponstituantur, ea tamen non

debent regiminis spiritualis fines eracedere. Atque Ecclesia debet ad eos, si ad se redeant, absolvendos prompta semper & parata esse; ac proinde ad iapsorum vitam ac salutem poenas ref e re, ob idq; lenitate, quae in correctionibus omnibus necessaria est, severitate temperare, ut qui in eande culpam relabuntur,ad vitae emendationem facilius attrahantur: qui misericordia eo digniores sunt, quo major infirmitas . in iterato eorum lapsu videtur. Dic re autem relapsos deploratae esse salutis, relabi hoc esset in Novati haeresim quae tanto omnium Consensu a totayeteri Ecclesia damnata fuit. Privati ' homi'

214쪽

REGNI FRANCIAE. 2 γbomines ii serte in idem haereseos crimen reciderint, aut alio quodam modo bis offenderint,nihilomagis sua bona amittunt, quam si semel tantum OL sendissent. Probandum csset aut locis ex sacra scriptura depromptis,aut idoneis aliquot exemplis,aliam quandam ob principes legem constitutam esse quod nusquam, nisi in Paparum con- . sistoriis, reperietur, ubi hasce pertu bationes & confusiones ad principes

opprimendos nullo nec auctore nec

exemplo conflant. Subditorum in suos principes officia ejusmodi omnino sunt,cujusmodi liberorum erga parentes, servorum erga Dominos, &uXorum erga maritos officia esse selent. Deus enim haec omnia uno legis mandato summatim complexus cst, quo praecipit parentes honorandos esse. Nunquam vero visumve auditum vetast, ut ob unicam religionis caussam& eas quae inde accidunt mutationes,

uno ad fidem vocato, altero in insidelitate permanente, illo in Ecclesiae comunione haerente, hoc ab illa separa

215쪽

Σ18 DE INTERDICTO to ulla fiat conditionis mutatio, ita ut si ius e patris potestate emancipetur,

scrvus ex Domini Imperio manumittata: r uxormariti auctoritate solvatur. Nam contra liberis citra ullam omniano exceptionem praecipitur,ut paren et At. r. ribus obediant. Apostoli etiam censent, hir fideles servi in fide & ossicio

crga Dominos suos maneant:fidae vero coniuges maritis suis subditae per-prtuo sint . In principum autem imperio & pote state, qua caeterae omnes comprehcnduntur, mutatio minus

ctiam probanda est , quippe multb magis periculosa & lubrica. Porro e go, priusquam huic sermoni finem fata

Ciam , praeclarum hoc majorum nostrorum facinus hic addendum put vi, ut quid illi de hac Paparum doctrina senserint, plane intelligamus. P pa Urbanus II Philippum I excommunicare in animo habuit, &postea Paschalis Ludovicum Crassima. Pa- par his fundamentis nitebantur, quod

illi reges flagitiosi essent, ideoque digni,

216쪽

REGNI FRANCI IE. M'gni, quibus regnandi jus ac potestas . . adimeretur. Tota Gallia, cui hoc e-

rat invisum & inauditum, adversus sedem Romanam vehementer irritata fuit, illique omnes, qui Papae caussam tuebantur,durius accepti sunt. Id pe spici potest ex Ivonis Carnutensis Episcopi ad Papas liferis, quibus eos mΟ-nebat ut consilium suum mutarent, ne gravius aliquid in se statui sentirent. Quum vero ejus temporis Scriptores Abbas S de Galliet ad versus Papas accenta cauo Vbertur'

sis loquuntur, haec commemorant: ea Paparum verba, novitatem esse aut haeresim,quq antea nunquam in mundo extitisset, per quam scilicet populus doceretur, principibus sceleratis nihil prorsus obedientiae & obsequii praestari debere: & quanquam fidelitatis sacramento illis obstrictus esset, omni tamen erga eos fidelitate solutum ac liberum esse: nec pessuros eo esse habendos, qui a suo rege ad alium quemlibet desciscerent. Immo Vero,

217쪽

ixo DE INTERDICTO quicunque Regi pareret, pro eXcomes municato existimandum: contra, qui facinus aliquod adversus regem p traret, omni injustitiae& perfidiae crumine absolvendum. Historia nomia natim haec refert, ut doceat, quant pere doctrinam ejusmodi,quam Papae in totum orbem spargerent, &disseminarent, exhorruerint, quodnam esset istarum excommunicationum,

per quas principes omni dignitate Mauctra it te spoliarentur,& cives ad seditionem concixarentur, fundamen' tum. Verum tam multis gravibusque Ivonis admonitionib' Papae nihilo sapientiores & meliores effecti sunt. Eadem enim omnino doctrinam Standratus Papa per suas Bullas nobis ob- trudit, ad institutam hac rebellionem confirmandam. Ea doctrinajam inde a Philippi primi aetate,nova, atq, adeo a nostris majoribus haeresis esse dicebatur. Res vero gravior est, quam ut

temere Bullis fides habeatur, in quia busnihil quidqua adfertur, quod aut vero ullo sacrae scripturae testimonio

nitari

218쪽

stic NI FRANCIAE.hitatur, aut certo aliquo veteris totius in suis omnibus aetatibus & partibus Ecclesiae usu confirmetur. Standratus equidem nescio quas Paparum costitutiones nobis inculcat:at nos solidas& expressas Dei ipsius constitutioncs& placita postulamus. De Sanctae et-jam Sedis reverentia verba facit: Atest alia sedes, cui surrimam observantiam debemus, longe sanctior, apud quam omnes sistendi sumus, nempe Christi tribunal: ex quo consilia& decreta nobis sumeda sunt, ut ne a recta vivendi ratione aberremus.Idem agit

de praestanda Ecclesiae obedientia:recte: id etiam ipsi desideramus. Sed vera Ecclesia docet, uni Deo, cui ipsa in ' rebus omnibus cedit, seq; totam submittit,parendu csse. Edicit suis omnino mandatis parendum esse, caeteris omnibus, quibus studium, amorem, honoremq;& observantia debeamus,

postpositis. Et quis tandem S ndra

tus iste est, cujus imperiis caeterorum

omnium Imperia postponi,cri us Bullis Dei etiam ipsius, qui aliter omnino

219쪽

ε DE INTERDIcro pricipit,mandata subiici debeant3Αoque haec, quod pluribus alibi explic

ta &illustrata fuerint, paucis tantum hic attingere volui: quae tamen, licet paucula, ad eas dubitationes quas P par Paparumq; clientesJesultae,harum quibus jactamur tempestatum concia tandarum ergo simplicium animis imjecerunt, penitus tollendas, satis magna , mihi quidem Videntur: qua quam Rex noster divina gratia talis, qualis ab iis fingitur, non sit nec Iaganus, nec Haereticus, nec CXco

municatus, nec Relapsus, si diligem

ter omnia, ut in re tanta decet, pomderentur.

Rex equidem Paparum doctrinae

fidem non habet,seque prorsus ab e rum consortio & communione segregavit: Sed patres nostri docuerunt eos omnes qui Papis no credunt,seq; dum inordinate se gerul, ab iis separat ,non esse propterca haereticos. Papam a te indecore se gerere nemo nescit. A

220쪽

RONI FRANCI bt ar Christianorum gens eum accusat, &aliquando,si Deus dederit, re tota sepienter & accurate disceptata,illu m Npsum damnabit: quantumvis id refugiat,& sitis omnibus quas ubique te rarum commovet, procellis, fu riosis que consiliis impedire conetur. Sunt quaedam religionis capita, in quibus Rex ab Ecclesia Romana dissentit:

non propi erea tamen coperietur ha

reticus, si dispiciatur,in quibus & quomodo in iis se gerat, & quid profite

tur ac testificetur. Haereses, ut ex haeresibus quς veterem Ecclesiam exercuerunt, videri potest) versantur aut in Trinitatis materia , aut in Christi mediatoris nostri persona, aut in illius ossiciis, salutisque rationibus , aut in Ecclesiae definitione & natura, aut denique in iis, quae ad scripturς sanctae

veritatem &auctoritatem labefactandam spectant. Regis fides supcr his

capitibus omnibus examinetur, nihil caussae reperietur, quamobrem ha reticus sit habendus. Nec Paganus est, nec Judaeus, nec Mahome cista:

SEARCH

MENU NAVIGATION