Emundi Richerii ... De potestate ecclesiae in rebus temporalibus, et defensio articuli quem tertius ordo comitiorum regni Franciae pro lege fundamentali ejusdem regni, defigi postulavit anno Domini 1614. & 1615

발행: 1692년

분량: 554페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

18 4 io TR sTAT ECCLESIAE . Pag. 23. Dices Ioiada Pontifex nonsolum regno, sed etiam vaprivabis Athaliam. Erras potestate Pontifcis, erit, equitur Pontisces Veteris Testamenti habuissepotestatem non suum deponori, ed etiam interficiendi Reges tae. Respondeo Ioiada Pomise ri. privavit Atha Bais Regno deinde uua. Itaque privavit illam Regno ut Reginam cs pubi eam

personam privatst autem vita ut privatam perbonam, tac. s. Pag Idis. Ex eodem ergosic argumentor; quicquidpotest.uιι ac Iurisdictionis permissumfuit Ponti i in Veteri Testamento, hoc etiam innovo permissum est At in veteri permissum illisuit, ut deponeret Regei, sia meriti essent: Ergo setiam in novo permissum illi hoc est. 6. Pag. 27. Reges ta Priηcipe quiviqiaveris privilegia Mast riis a Pontifice concessa excommunicandos sua dignitate ac honore privando esse. T. V. 13o. Ia I. Tertio quia sinusquisique id jurefacit, quodex Uici facit At Antifex quando deponit Reges contumaces , ex octa ad facit. Ergo jure id facit tae sui Pontifex est universata Pastora clesia, cui a Christo dictum est pasce oves meas Sc. Per Canes, teiluun tur partim Reges ta Imperatores m. Igitur Canes quamdiu sidita exciaratisunt, Pastori ad manum esse debent a languidata otiosi&c mox ansura submovendita abo is repellandi sunt tae hoc dictatret aratro. 8. ag. I 33. Quare quomodo sat hac depositi, Respondes variis modis fieri potest. Usitatus modu est hic ut Pontifex abstisat siusdsiosa debιto seu vinculo subsectionis, quo obligari seunt sta Regi quidem poestinem Volvendi accepsi a Christo las verbia quicquid μω rissuper terram, erit solutumo in coetis. Est autem legitima usa expase

re sitis oriam auanda Restes vel non defendunt Ghdiras a molenta ancia

Mnesareticorum, vel tam 9 PQ rq q. Pontifexpotestabo modo Vacere, ne epe viam compensationis, quq sic declaro inter 'gesis eorumsubdiros est mutua quardam promi in obligatio. . Si ergo Reges non praesten Metitatem auquam Iure obligantur, digni sunt ut nec subditi rasto ipsi Metitatem, juxta illud frangenti fidem με frangatur eidem tae. Nihil cen-

apud Cathoticos. o. ag I3 6 Igitur rima est, ut Rex merituιμ depassionem; nam Ameritus non est , deponi non debet e fuaatem meritu exprudenti Doctorum ac orum hominumiudicio aestimandam est s. Quas propossitiopes dictus de Paris mendaciis aeque ac impostu

ris exundare sibi quidem cum hona venia facultatis videri dixit no vorum Disilias by Oosl

82쪽

IN RE BusTEΜPORALIBU s. svorum errorum ac criminum defensionem Catholicis affingere inducere periculosa schismata depravare Scripturas sacras atque ex interpretatione falsari erronea Dominos temporales furibus suis injuste spoliare execrabilem Regumin Principum caedem tanquam

licitam eu gloriosam Christianis proponeres subindeque publicae pacis extinctionem, proditiones horrendas, cinnumeras populorum strages, rebelliones ac seditioncs varias in Regna omnia importare. Denique jus divinum, humanum penitus evertere. Quapropter ne tam pestilens venenorum colluvies sit detrimento Reipublicae Christianae, praesertim vero ne Regno huic Gallicano causam sui luctus renovet, jam duobus maximis, optimis clementissimis Regibus ex iplius sinu, uno eodemque parricidii genere funestissimo de prorsus horribili abreptis ipse de Paris die Facultati supplicavit, ut quicuuid ipsa de ejusmodi propositionibus cntiret, nunc quoquc palim iacere dignaretur. Postquam quidem supplicationem honorandus Magister Joannes Filesac etiam Doctor Syndicus ejusdem

Facultatis dixit se etiam legisse praedictum libellum; neque alium quidem a se pestilentiorem umquam visum tamen paucis abhinc diebus hoc mandatum habu Isse ab illustrissimo Cardinali Bonrio nomine Serenissimae Reginae, ut significaret renuntiaret omnibus honorandis Magistris nostri scipiam prohibere , ne quicquam de libello isto nostris in Comitiis deliberaretur, nisi alitor dixerit. Quo audito praefatus de Paris petiit de omnibus4 quae ipse proposuit, de

quae Dominus Filesac Syndicus respondit, extare monumentum per petuum in libro ac Registro Facultatis, sibi exemplar hodiernae conclusionis in bonum publicum concedi. Cui petitioni univerta

Facultas annuit.

Insuper quoque se Antonium Fayet addidisse Facultatem mores instituto Majorum consuevisse in rebus etiam levissimis, ad disciplinam Scholae pertinentibus , ubi de Regis voluntate ageretur, numquam litteris parvi sigilli, ne dum privatorum relationibus testimoniis, sed tantum Patentibus Magno Sisillo instruinis fidem habere. Verumtamen in testimonium sui obsequi erga Regem

Reginam matrem omnem cohibuisse deliberationem super memoratis propositionibus, quoad amplius de Reginae voluntate liqueret: Facultatem magnopere vereri ne posterii controversia sollicitata a Becano silentium aut remissionem suam in eam partem accipiant,

ut arbitrentur Theologos Parisienses eamdem seditiosissimam do-His ruinam

83쪽

6 Dcio TR sTATE AE CCL EsIAE ctrinam approbare, majorum placita quibus Regum Christianissimorum, ut Maliorum omnium vita suprema auctoritas sulcitur damnare quanti autem ad id publicam tranquillitatem reserat, admirabili prudentiae ipsius Domini Cancellarii relinquere. Interea sacrum ordinem Theologorum omnino percupere suam fidem atque Religionem intutanda Majorum doctrina omnibus perspectam atque exploratam cste Dominum Cancellarium vultu maxime benevolo lumano respondisse, gratissimum se habere Facultatis studium erga personas Regum suorum Christianissimorum se ordinem Theologorum Parisiensium is universam Academiam , cui primam suam eruditionem acceptam reserebat, semper magni fecisse: Legisse integrum Becani libellum,is valde perniciosum judicasse non solum expedire, verum etiam pernecessarium esse, tum ut posteri cognoscant doctrinam Facultatis ab ista nova&periculosa doctrina longe disterentem esse, tum ut praesentissimum remedium contra illam, quando in dies gliscit vehementius, reperiatur Porro Facultatem Theologicam prudenter fecisse , quod privatorum ob- nunciationibus & testimoniis, praesertim in re tanti momenti non credidisset viderent ut circa horam undecimam se in Regia Luparasisterent, quoniam eos ad Serenissimam Reginam intromittere, ei-rue studium Facultatis commendare vellet, ut revera secit prae-

ictum veris Magistrum Antonium Fayc apud Reginam, praesente Domino Principe Condae , Dominis Cancellario illaerege Illustrissimo Cardinali Bonato cum permultis aliis viris Nobilibus sacri Consistorii hane orationem habuisse Facultatem Theologicam humillime suam Majestatem obsecrare, diceret quid vellet, juberetque fieri de peltilentissimo libro inscriptor Controversia Anglie na. Illustrissimum Cardinalem Bonatum nomine suae Majestatis quibusdam Doctoribus Theologiae privatim dixisse, suam Majestatem minime gratum habere Facultatem de memorato libro sententiam dicere sed si placeret suae Majestati, providendum esse, ne posteri silentium Facultatis hac in parte capiant pro consensu Mapprobatione pestilentis doctrinae, quae Reges Principes omni potestate, suprema autoritate spoliat subditos ad rebellionem Mnefarios quosue ad parricidia patranda sollicitat Tum Serenissimam Reginam

ivisse una cum Consilio sede hac re acturam, ac per D. Cancellarium voluntatem suam Facultati Theologiae declaturam.

Quocirca die Sabbathiar Januarii praedictos Magistros Antonium

84쪽

IM MAEU, TEMPORA LIBUI GIFayet, Parent, de Paris QTrenchant circa horam secundam pomeridianam D. Cancellarium iterato convenisse, ut de Serenistimae Reginae voluntate certiores serent Illum eis dix ille, Roginam, cum antea duceret librum Becani non ita communem esse, sed unum aut altorum Exemplum illius extare in Galliis, prudenter idem eum potius silentio obrui, quam censura notari voluisse, idque Domino Cardinali Bonai signi hcasse. Verumtamen postquam exploratum habuit eiusmodi librum in multorum hominum manibus versari, tandem censuisse malo huic medendum esse, permiticia dumia cultati, ut pro sua fide, Religione, & conscientia de eo libro, quae vidcrentur, ageret Et Decretum quod super a re faceret, in Acta Facultatis referret, ut posteri limitibus occurrentibus controversis libros Facultatis Theologiae consulerent magnopcrc dolendum csse Sacrum Theologorum ordinem, a quo totum regnum Franciae in

rebus ad Religionem spectantibus pendere debet, hodie in varia di vortia partium ire: Facultatem igitur paci concordiae salutari omni studio invigilare debere. Ad haec praedictum Fayet respondiise divisionem , si quae est inter Doctores Facultatis , non aliunde oriri, quam ex dissidio istius doctrina novaed exoticae Interea scire per- cupere ani Canccllarius cxistimet Facultatem dc bere Majorum suorum placita deserere ut paci consulat, ictit sibi offerri decretum Facultatis, quod supc hoc negotio siet: Illum dixi se oportere quidem Majorum Doctrinam sartam tectam a Facultate omni adhibita moderatione retineri ac gratissimum esse, imo rogare cosedem Magistros sibi decretum quod conflaretur, adferrent ac prae terea renuntiarent Facultati quoties aliquid negotii emergeret, irsum conveniret, numquam ab co sine consilio is p ccrta reces

suram.

Ultimo iidem Magistri Antonius Fayet Hieronymus arcnt, Nicolaus de Paris , Mubertus Tranchant hanc suam relationem Magistro Petro Cotterea Apparitori Facultatis in publicis Comitiis legendam ciccitandam tradiderunt, atque in Acta referri, in acum decreto Facultatis quod super diei relatione interveniet, sibi dari petierunt, ut juxta mandatum sbi factum ad D. Cancellarium omnia deserrent. In cujus rei fidem & testimonium praesentem rela tionem propria manu in dista Congregatione obsignarunt die Manno supradictis. Subscriptum Fayet, Parent, de Paris , Tranchant.

85쪽

61 4 PoetasTATE ECCLEsIAE Verum praedictus Filesac Syndicus perlecto quodam exemplo De ereti Pontificii, continente censuram praefati libelli factam Roma incongregatione Dominorum Cardinalium die Januarii anni praesentis, eo quod nonnulla falsa , temeraria , candalosa is seditiosa respective in eo libro reperta fuissent atque ad majorem rei fidem lectis etiam quibusdam litteris testimonialibus Domini Roberti

Episcopi Politiani, Sanctissimi Domini nostri Papae in Galliis Nuneii,

praedictam Doctorum relationem recipi in acta referri, atque novum aliquod decretum a Facultate super nefariis propositionibus in ipsa relatione notatis fieri impedivitri idque prohibere Dominum Franciae Cancellarium asseveravit, & tanquam Syndicus, ne super ea re deliberaretur intercessit Procul dubio eum Filesacus Curiae Romanae quorumdam aliorum magnatum gratiam ambiret, nihil non molitus est, ut impediret quominus liber Becania Doctoribus Sorbonicis censura compungeretur. Porro haec relatio historica eorum quae in Facultate Theologica, cam D. Cancellario Franciae

gesta sunt, vulgata est Parisiis anno Iori . Deinde ad exemplum Editionis Parisiensis etiam edita in Angliavi Germania cujus relationis notitia cum ad Cardinalem Rupencadium Praesidem ordinia Eeelesiastici in Conventibus trium ordinum Regni Franciae pervenisset, anno Domini I 6 Is mense Ianuario, Quo adversus articulum 3 ordinis tumultuabatur, Filericum accersivit, ab eoque petiit,

utrum haec Relatio vera esset Cui Fileiacus impudenter, contra propriam conscientiam, plane fictam esse respondit: Utque Ducibus partium ordinis Ecclesiastici amplius gratificaretur, eorumque

cautionem adversus articulum tertit ordinis saltaret, quoddam laselum locorum communium quos inter legendum de iusto regimine

principum collegerat cum hoc prodigioso titulo evulgavit, quoad libelli sui lectionem homines proclivius pelliceret: De Idololatria μώ- tisa re Legitimo Principis custu. Inquit Verumtamen toto illo opusculo nihil est quod menstruoso huic titulo respondeat. Cui Articuli propugnatores hoc jure opponebant, lileiacum acriter pungebant: scilicet Fautores absoluta insessibilis Monarchia ripa veros esse Idololatras, non autem eos aut Majestatem absolutam Potestatum Politicarum conformiter ad jus Divinum ci naturale defenderent de qua ream stiis 2 2 3.

Anno ista diero Junii Praetoris Parisiensis sententia Liber inscriptus soluta Adolphi Schuic Diu pro Cardinati Belgarmino a

86쪽

latus est Parisiis in platea Gravia: Hujus Libri auctorem esse Bellar minum methodus scribendi, ride digni Autores testantur. Anno 161 . die is Junii quidam liber inscriptus Francisci Suaris Granatensis e Societate Iesu Doctoris Theologi Defensio Fide Catholica

Apostolica adversus Anglicana secta errores tac. Damnatus atque usta- latus est Arresto Partamenti maxime vero quia non tantum Summo Pontifici auctoritatem tribuit Reges abdicandi; sed etiam docet Papam posse declarare, iotestatem facere privatim Reges occidendi, quos sententia sua damnavit, ut proprio loco probabitur. suod Arrestum pronunciatum est in magna decuria Partamenti, accere siti ta prasentibus Ignatio Armando, Carolo de Turre qui in locum Petri Cottoni assentis venerat, Frontone Ducao, Jacob Sirmundo. Hocque causam praebuit deputatis tertii ordinis Conventuum Regni Franciae, ut aniculum quem sub incude versamus , conderent: Estque unum ex illis Arrestis quae Triumviri Regii contra preblema ticas Perronii suasiones de integro innovari flagitarunt Dictu incredibile est quantam sementem prensationum tum fecerini Jesultae, ut remoram iniicerent Patribus conscriptis , eosque ab hoc decreto cudendo averterent. Cunctos enim judices omnium Decuriarum Partamenti per sese, aut familiares amicos invissebant, prensabant, atque obtestabantur Suarem non sua sponte, aut mandato Generalis

Praepositi Societatis; sed absoluto Papae imperio istud operis lucubrasse, si damnaretur a Par lamento, hoc multo plus attributurum auctoritatis memorato operi quoniam Sua res hodie omnium Theologorum Princeps Dictato emine refragante, haberetur.

Qua suasione Cottonus privatim utebatur erga eos quos in visebat,idque mihi quidam Judex declaravit. Profecio hic tacitus praeterire non possum Senatoris cujusdam pietate atque integritate celeberrimicum quodam lesuit super hae recolloquium Ille enim cum Jesu i-

tam ea de Suare narrantem audi, isset quae a Colono licta narravi. Papae, infit, si omnes Regni Franciae Magistratus atque Regis Osfficiarii tantam de retinenda suprema Regis autoritate quam Rex a Deo habet, sollicitudinem gererent, quantum vos de potestate tempora li contra jus Divinum arroganda Pontifici satagitis De vobis quis dem sodalitio vestro actum esset quoniam ubicumque locorum

vos nancisceremur, confestim in fauces involaremus. An non jam

plus latis saevitum & Chralliani sanguinis etasum est viginti annorum

87쪽

M Dcio TasTATE ECCLΕsIAE decursu, quo hae insernali doctrina duos Reges Christianissimos, Reipublicae Christianae utilissimos amisimus Quid sublatis Regibus vobis nobis, totique regno aliud superest, quam ut status politicus& Catholica Religio funditus in Francia pereant atque instar

belluarum crudelissimarum in nos invicem irruamus is interne

cioni dedamur 'uddi absoluto Papae imperio Suares vester lucubravit Ergo in vim quarti voti ad absoluta Papae imperia obeunda obstringimini, quod tam saepe negastis. Quando autem Christus venit in mundum, ut propria sui abnegatione captivam atque oppressam veritatem in libertatem assereret partes quidem esse Theologorum , praesertim Religiosorum qui se Socios Jesu venditant, Christum imitari, Theologiam non ad absolutum Pontificis imperium, aut ad cujusquam gratiam & commodum, sed ad inflexibi lem veritatis aeternae normam profiteri Partes Sodalium Jesu esse apud se reputare quantum haec exeerabilis doctrina a Christianacharitate .mansuetudine Christi abhorreret quot quanta scandala ac strages populorum ederet quando certum esset totam Rem publicam post Deum salute Principis contineri. Suarem quasi inpublicis licitationibus auctione facta, videri voluisse omnibus aliis qui ante illum de hae seditiosissima doctrina scripsissent, palmam immunitatis praeripereri quippe qui nominatim doceat Summum Pontificem posse hominibus impartiri facultatem Reges interimendi, quos minus facile abdicare poterit haecque omnia a Religiosis Sodalitii Jesu sub aetate pupillari Regis certatim peragi quo tempore

nefarii quique rebus novis studere, omniaque divina atque humana rara miscere consueverunt quod ejusmodi librorum ope tanto co

fidentius taciunt, quod sceleris sui patronos se Jesultas habere confidant. Habes, Lector , continuationem praxeos possessionis Gallorum ab Ecclesiae primitivae temporibus ad nostra usque saecula ferrea idque congruenter ad articulum quem Tertius ordo Comitiorum regni concinnavit. Jam superest de quaestione juris uegiti m titulo hujias possessionis secundum causas essentiales utriuique potestatis disseramus, ne sorte quispiam causetur nos more adve

sariorum sola quaestione facti, aut putidis Elenchis sophisticis muniri. Diqiligo b c Orale

88쪽

LIBER SECUNDUS.

rura.

I. sequentibus libris certa ratione 4ia ad veritatis

in agationem procedamus is nostrorum atque ad-m versariorum argumenta evidentius pateant, ego ante omnia methodum a Patribus mi tam , sed ab illis pra sertim qui pro pius ab ortu atque divina Ecclesiae progenie abfuerunt,mihi in hoc opere aemulandum existimo. Itaque sicut

B. Augustinus lib. de Unitate Ecclesiae ad versus Donatistas cap. 3. ait ratidiamus hac die, hae dicis: sed audiamus hac dicit Dominu Sisai Non certe libri Dominici, quorum auctoritati utrique consentimus, utrique credimus, utrique struimus. Ibi discutiamus causam nostram. Item cap. s. me silla interim seponendasunt, qua obscures.ntposita smgurarum velaminibus involuta, ta secundiιm nos, secundum illos ρορ sunt interpretari. Est auidem acutomm hominum dijudicare atque disicemnere quis ea obabilius interpretetur Sed nol musis has ingeniorum contentiones in ea causa quampopulus tenet, nostram disputationem committarere. Et aliquanto post Sed aperte verita clameita iaceat, in obtur μι aures irrumpat , dissimulantium oculos feriat: Nemo in eis latebris quam falsas sententia locum; omηem conatum contradered, confuse dat omnem frontem impudentis elidat. Idem Augustinus 2 . quast L n. Non asseram ιι statera dolομι ub appendamu quod volumus, N

89쪽

6s D Po TasTAT E CcLEsIAE quomodo volumus pro arb3tra nostro, dicentes hoc grave, hoc leve est; sed aferamus divinam stateram de Scripturi se citis, tanquam de thesaris dominicis, e in illa quid si gravius, appendamus imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus, e Vincentius Lirinensis divino illo Commonitorio adversus profanas haereseon novitates statim initio Sape, ait, magno di issumma attentioneperquirens aquamplurimis sanctitare nia Lirina praestantibus viris quonam modo posi certa ouadam , quasi generali ac regulari via Catholica fidei veritatem ab haretieapravitatis fastate iscemere; hujusmodi semper responsum ab omnibus fere retuli, quod Aego, sive quis vellet exurgentrum har ticorumfraudes deprehendere laqueosique vitare, σι fida sana sanus atque integer permanere, duplici modo munire fidem suam Domino adjuvante deberet. Frimo scilicet divina legis auctoritare tum deinde Eecle Aa Cathobea traditione. His forsan requira H qui , cum fit perfectus Scripturarum Coon, Aque ad omniasaris superqueFincia , quid opus est ut ei Ecclesiastica intelligentia jungatur auctoritat uuia videlicet Scripturam sacrampro ipsi sui altitudine non uno eodemque sensu universia ripiunt, sed ejusdem eloquia aliter atque abier abutatque alim interpretatur ut pene uot hominessunt, tot illivis sententia erui posse videan-

a possinaris, Priscistianus aduer Iovinianus, Tela ur, Coelestius, alι- terpostremo Nestorius. Atqui idcirco multum necesse estpropter tantos ta varii erroris anfractus , ut Prophetis 2 Apostolica interpretationis tinea secundum eri asticio Carbolui siensius normam dirigatur. In ipsa item Caesel ea Eccles magnopere curandum est, ut id teneamus quod .H-que, quod semper, quod ab omnibus ereditum est me sereni vis. proprieque Catholicum, quia ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia vere universatire comprehendit Sed Me ita demumsit, equamur μμ verstatem, sentiquitarem, Consensionem Sequemur autem univer ratem hae modo, si hane unamfidem veram esse fateamur, quam tota per orbem terrarum confitetur Ecele Antiquietatem vero sta Si ab iis sensebus nuntexus recedamus, quos Sanctos Majores ac Patre nostro e

ubrasse manifestum est Consensionem quoque itidem, in ipse vetustato

Milione siententiasque sectemur. Ex his vero eertissimis Patrum antiquorum regulis quatuor colligimus. Primo ad aliquid dogmatice constituendum, opus esseCa

none

90쪽

none Scripturae clarissimo atque evidenti imo, omnia seponenda quae obscura digurarum velaminibus involuta sunt; cuiusmodi censentur omnes metaphoricae lallegoricae locutiones, atque alia ejusmodi quae multa ratiocinatione, atque ingeniorum contentione opus habent, ut aliquis sensus probabilis inde eruatur: Quo enim plus ratiocinationis exigunt eo&minus juris divini accertitudinis nabent, ut alias docuimus. Hic igitur illud Augustini est usurpandum: Non audiamus hec dico hec dicis sed audiatur hac dicit Dominus, tac Secundo quamquam Scripturae autoritas ex sese tussicien tulima ut tamen quia vitio hominum causae suae & commodis inservire volentium saepe in hanc aut illam partem violenter detruditur; ideo Traditionem Eccletiae requiri. Traditionem Ecclesiae Lirinensis vocat, Patrum antiquorum consensum & sententiam Tertio regula certissiima ad explorandum an Traditio , atque interpretatio Scripturae a Patribus ad nos transmisia vera genuina sit, it ut Catholica sit, armari oportere antiquitate contentione omnium, aut pene omnium Sacerdotum, atque Doctorum. Itaque hic etiam illud saepe inculcandum : Non audiamus hac daco hac dicis; sed audiamus hoc docet eo ensius Cathoticus Patrum qu ab Ortuo divinaprogenie Ecclesia propius abfuerunt, usioque alio quam veritatu asserenda desiis deris scripserunt, neque causa atque dominatui suo famulara, uerunt. Porro ad haec quatuor certiissima atque evidentissima Patrum antiquorum principia tanquam ad regulam in fallibilem , quaecumque

sum dicturus revocabo; me demonstraturum spero evidentissime, articulum tertii Ordinis Canone Scripturae clarissimo , Catholica interpretatione Patrum, totius Antiquitatis consensione universali roborari. Contra vero placita Adversariorum neque Canone ullo Scripturae, neque Patrum antiquorum sententia is consentio

ne Catholica; sed puris putis argutiis, atque Sophisticis Elenchis ab

hominibus, qui jure vel injuria causae mominatui suo patrocinari volunt, muniri. Hac autem procedam methodo ut primum Legis naturae placita proponam quali nobis facem ad Canonem Scripturae intelligendum, sibique mutuam opem ferentia. Deinde vero Canonem Scripturae ad ungam. Ultimo sequentur Patrum antiquorum Catholicae Expolitiones neque mihi plus volo haberi fidei, quamvi& perspicuitate argumentorum juxta regulas Augustini, & Lirinensis effecero Confidoque tantam fore veritatis praerogativam, ut tanquam a tempore Gregorii VII. laboret nihilominiis tum dein

SEARCH

MENU NAVIGATION