Ioannis Hucheri Bellouaci, ... De sterilitate vtriusque sexus, opus in quatuor libros distributum, & nunc primùm in lucem editum cui annexus est liber De diaeta et therapeia puerorum

발행: 1610년

분량: 966페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

791쪽

' peramentum prout vel optimum css S simili lacte conseruandum: vel parum deficiens & contrario lactis alimento reduc cndum. Natrix igitur sana &temperata dignoscitur tum ex temperie cius optima , tum ex ccincinna conformatione. Temperies

ex causis internis, partium functionibus & corporis accid)ntibus. Causae illae sunt natura sanguinea aetasquc storens a vigesimo ad trigesimum annum.

haec enim conici minarum aetatum vitiis caret,adolescentiae sc licet intemperantia & leuitate,&penuria lactis prouectiori aetati consueta. Tuncautom ob dcsinentem corporis accretionem roburque caloris & sanguinis copiam lac foeminis exuberat: sed tamen ad eam quoque aetatem accedere partus duplex triplexve debet, ex quo venae mammarum aricliaeque repletionis consuetudine

ampliores lactisque capaciores euaserint isque maturus Ab ortus enim Lepe est latentis visceruinhumorvimque viiij index:) sit quoque masculus: cuius calore maternum ingeminante ipsa robustior sit & ad omnia lactandi officia alacrior. Sit etiam nutrix habitu bono non obesa nimis aut macilenta, non rusta & lentiginosa aut nimis su sca, sed ex albo rubostens; non dentibus cariosis &rubiginosis, non anima olida, non scabiosa aut pruriginosa cute, non deformi vultu, turpes enim scena inae saepius iracundae & rixosae sunt,anima scilicet corpori consentiente) non rursus valetudinaria aut rhorbosis parentibus , ut arthriticis, epile pricis,asthmaticis, phthisicis, elephanticis prognata, quin potius cordata vigiliarum laborumque qui lactationem comitari solent, patientissima, iocosa &

792쪽

736 IO AN . HvCHpRI hilaris arridens insanti, facunda in alloquendo, sit

denique bene morata,non violenta & libidinosa, ne cum lacte morum probra infantulo propinet. Laudata nutricis conformatio colligitur tum cxtotius corporis magnitudine mediocri, vel potius ad par uitatem vergente,tum expectoris amplitudine,ceruicis latitudine& mammarum substantia mediocri, nam laxiores & pendulae lac coquunt minus , d riores & densiωres aegrius permittunt lac sugi, naso interim compresso resimoque: papilla quoq. in tro contracta vix infantis suctum sequitur,crassior eadem labiis vix comprehenditur. De lactis exploratione.

Postremo electarum nutricum laetis salubritas ex quantitate eius & qualitate exploranda est, Illa quidem ne deficiens infantuli genium defraudet,aut redundans diutina in mammis mora corru patur. Qualitates sunt constitentia, color, odor, sapor. E quibus constitentia media & optima noscitur si in ungue terses immotoque haereati siti leui, te depresso promptius diffluat aquosius est, sicuti si cunctetur crassus est minusue caseosum. Color exquisite albus perfectae coctionis,liuescens melancholici,flauescens biliosi , pauescens pituitosi,erubesces crudioris sanguinis index est. Sapor sit dulcis

no acidus, austerus,amarus,acris,salsus: hi enim tres

calidam,illi duo frigidam intemperiem denuntiat. Odor foetidus, aut ab humorum viscerumque corruptela, aut a ciborum putrium & corruptibilium usu elaque exhalat. Emergunt autem ex vitioso lacte permulta infantibus incommoda,ut ex acriori& bilioso pustulae acerrimae, ruborque & ardor oria parieg

793쪽

partes in se stans, lienteriae fastidiu:n & atrophia,ex crastiori de calido abscessus, furunculi. Ex crasso frigidoq; alui & vring suppressio, unde linteoloru siccitas & grauis respiratio repleto ventre, fastidium cibi, vomi pituitosi,decolor facies, sordes oculorum & ventris flatus. Ex liquo stoli denique alui leurinarum profusio, unde linteolorum perpetuus

mador, habitus mollis laxusque sensim flaccescens. De victu nutricis , ct iactis vitiosi' correctione.

1 Emperata mater vel nutrix salubrem & tem

pes a tum infantem lactatura, cibis vescatur in . genere euchr mis sc temperatis, non salsi s , acribus, amaris, frixis, aromate conditis,& in cl. bano carniabus coctis,no etiam crudis, ut acetariis & fructibus recentibus arborum, leguminibus & radicibus fi tuosis,ut rapis,napis, raphanis, tuberibus, neque castaneis: vino utatur tenui,oligophoro,anniculo be- neque diluto, abstineat a venere & vehementibus omnibus corporis animique motibus, ut ira, odio, vigiliis prolixioribus, utatur exercitatione mediocri , partium praesertim superiorum, ut sanguis v-berior lactis causa in mammas deducatur. Aere denique fruatur modice calido & temperato. Quod si mater vel nutrix insantulum educatura videatur intemperatior, aut ableganda illa est : aut si non . licet, victu temperanda contrario. Itaque

pituitosa vietui indulgeat calido siccoque modice.& attenuanti , ut salsamentis, herbis calidis iniusculo elixatis, ur hyssopo , satureia, men tha, foeniculo, petroselino, eruca & nasturtio viridibus , ouis sorbilibus cum momento cinnamomi Aa a

794쪽

38 Io A N. HUC HERI aut nucis moschatae pane similag: neo probe seria mentato salsoque & anisato carnibus recentibus tostis aut salsis , laboribuβ ante cibos ad coloris mutationem , breuiori somno, vino paulo mimis diluto. Sed ante victum eiusnodi instituen- dum , pituitae vomitio vel deiectio psilegmagoga excitetur. Sin biliosa sit, otio & balneis sese dedat aeri frigido iustulis multis elixatarum recentium carnium cum herbis frigidis lactuca, ace tosa, portulaca, borragine, bu grosso, & endiuia, caseis recentibus & fructibus horaeis, praesextima eidis. Sed purgatio una ex rhei infuso & struporosato laxativo praeponenda est, s neque enim vehementior in nutrice vacuatio probanda est pau- cum lac augetur largiori victu, vini dulcis potione, sorbitionibus multis, mammarum & pecto- . ris crebra confricatione, fotibus & cucurbitularum appositione. Redundans idem circumciditur tenuitate victus, exercitationibus pluribus, partium praesertim inferiorum, vigiliis , aere sicco,& linteolorum in acetum mersorum ad ubera frequenti appostione : crassum denique attenuante victu & frequentibus balneis. Quod si scelus ipse intemperatus sentiatur , t inperatae matris vel nutri eis lac victusque mutabitur pro puerilis intemperiei specie cui remediis esse

debet. t :

Dν educatione infantium. - . .

ERgo obstetricis arte perpurgatum fasciisque

inuolutum & cunis traditum infantem, puerpera mater vel nutrix aliena salubri suo lacte quam primum alat expleatque papillis mammisque tepi

795쪽

DI D I Ag T. PUER. syda ablutis, crassoque lacte prius expresso. Lactationis modum veteres in duas aut tres ad . in mum vices diurnas nocturnalque partiti sunt, neque id etiam ad sat etatem infantis, tantumque ut auidius excipiat, spemque concoctiores probae relinquat. Quod si ingluvie largiorique lactatione obrutus stomacli' sit, unde somniculosior segniorque videatur, ventre tumido & flatuoso, atque vri- .nis aquosis, proxima lactatio ad cruditatis usque concoctionem distetenda est.. Spatium lactationi longissimum vetus quoque medicina biannio, eodemque opportunum ciborum exhibendorum inlatium definiuit. Quia enim nutricis lac, nutritioni&incremento hepatis per triennium satis esse compertum cst, eo solo contentam esse infantem voluit. At Gallicanae mulierculae indulgentiori cona νsuetudine, & saepius & multo largius non lactet solo , sed pulticulis etiam suos ingurgitant pueros

nondum etiam trimestres:nedum anniculos,magna certe cum valetudinis ipsorum pernicie, certoque ingluuici futurae argumento, dilatatis supra modum alimentorum sarcina mollissilia is ventriculi .

tunicis. Quibus nisi cibo expletis fames postea nu- quam desitura est. Lac igitur. caprillum potius quam bubulum ea lens au huc ab ubere saliter enim acescit statim in aut igni modice recalfactum infantulo penuria lactis laboranti propinetur, aut ex sarina & lacte pulticulae eidem comparentur, ita tamen ut farinae tritices vel hordeaccae flos in clibano percoquatur, rur- .sumque cum lacte caprillo potius quam bubulo, ut dictum est. Sed omnino modicς elixetur. Cru

da enim sarina crassa est & viscida, si tantum pr.

796쪽

lactis modo coquatur, atque viscera ipsa, mesent rium, hepar,lienem obsarcit. In intestinis torminati vermos, in vesca calculos suscitat, sin ipsa tantum cum lacte coquatur, quantum substantiae eius

conueniat. Lac ipsum butyrosa sua substantia& serosa castratum unica remancnte caseosa eadem inuehit incommoda. Lactis loco, quod improbant Narbonenses mulierculae crodo ob penuriam pulticulas suas cum Dica panis albi, unde panatellas vocant & hydrelaeo concinnant, minori ceve obstructionum, lapidum , vermiuinque prouentu, ob panis cocturam sal & fermetum, oleique fluxilem lubricitatem. De ablactatione infantis tempestiva.

-'Εmpestius ablactationis signa sunt duo,unum

X dentium fere omnium eruptio, alterum cibi solidioris appetentia. Illa pro vario calostis natiui modo in varia aetatis puerilis spatia incidite ut in decimum octauum , vigesimum , aut viges-mum quartum mensem, post quem lac nutricis crassus & parcius esse solet. Nam latentes in gingiuarum praesepiolis veluti vaginis quibusdam

dentes aliis citius, aliis tardius emergunt ante quoru in emersum pueros perdunt morbi mul iaciborum cruditate orti , quippe horum coctionem in ventriculo absoluendam, nulla in ore per manducationem praecedit praeparatio , qua tamen carere ne viris quidem impune liceat. Appetentia quoque ciborum solidiorum coctionem iuuat, sicuti cruditatem eorundem fastidium in viris etiam commouet. Ille igitur appetitus praeter inenses, annos & dentes obseruandus est: si Puer

797쪽

puer tamen dubia & tenui valetudine sit,aut insalu bre hyemis aut aestatis tempus vigeat, protrahenda lactatio e1t ad salubriorem veris & autumni tempestatem. De vitilia infantium ablactatorum

INstante ablactationis tempore, ut eidem serendae facilius infans assuescat, primum consuetam lactandi frequentiam nutrix sensim intermittat, . tandemque papillas amaro aliquo succo, ut decisiactione absinthij, infusione colocynthidos, fuligine diluta, aut aloe, aut sinapi etiam acriori oblinat , cuius horrore infantem ab uberibus suis summoueat. Interim iustulis caponum, vervecinarum& vitulinarum carnium , indeque panatellis liqui dioribus elixatis& saccharatis: gelatinis& colatiliis earundem carnium iuribus , vitellis ouorum mollioribus infantem sustineat, sontisq; aqua saccharaia,aut cum pullo tenello, vel cum hordeo, passulis & liquiritia cocta vulgus aquam pilisanae vocat sitim eiusdein identidem leniat. Adhuc de qualitate &. materia victus infantium; nunc de qualitate,quae&copiosa & freques instituenda est, sensimque grandescente aetate augenda ob nutritionis& accretionis necessitatem, caloris natiui robur,&habitus mollitiem. Ad qualitatem quoq; reseruntur sequentia. Aer quidem vernus,& ineuntis aestatis,ob temperamenti calidi humidique similitudinem infantibus & pueris est saluberrimus. Insal brior circa medium & fine in aestatis, & in autumno , insaluberrimus hybernus ob maximam naturae

798쪽

ει Io AN. Huc HERI puerilis disti militudinem, habitu'; puerorum pe- netrabilem maximeque alterabilem laxitatem Non . ergo illi aeris frigori Germanorum & Lacedaemoniorum veterurn in ore statim obiiciendi & exponendi sunt,sed eius tepore continendi fouendique. Suppressio alui infantibus ob crassitiem laetis, corrigenda primum est victu nutricis emolliente laxanteque, ex multis olerum iusculis , somno,otioque & potione dilutissima , deinde podicis insantium irritatione, submissis glandibus ex vitellis ovorum cum pauco tale, indito lardi i rustulo, radicula betae, aut melle cocto. Venter quoque laxandus vel exhibit manna ad in iusculo insulso dissoluta, vel mello rosato colato pari quantitate, vel denique impositione super umbilicum eataplasmatis ex a Ioes 3. j. ellebori albi nigrique ana 3.sῖ. felle. bubulo dissolutis , & pulticular instar super gos si pium extensis ad magnitudinem

palma'. ' .

Contra resoluitur altius eorundem puerorum lactis aquosa tenuitate: cui medendum est cum victu nutricis incralsunte , astringente& calfaciente , vinique rubri sinceriori parciorique potu, crassis iusculis oryzae, femolae, panatellae, exercitationibus maioribus: Tum lini mediis inducendis infantium ventriculi regioni ex oleo myrti no& mastichino, nardino , absinthino cum cera alba, vel addita etiam mastiche, bolo, thuris cortice de

nucemosthata ut fiat Unguen rum. .

Infantium exercitatio, frictio leuis est , statim a somno, agitatio blanda in cunis Ic lecto pensili, gestatio in ulnis: sed haec aut e lactati nem Omnia ne exceptum lac aut revomatur aut Irrumpa

799쪽

ur. Ploratus quidem exercitationis vicem explet dilatando partes thoracis, calorem natiuum excitando, cerebrum & pectus pituitosis excrementis exonerando. Estusior tamen fletus enteroceles periculum inferre solet. Vbi infans per se moueri potes , tum repere illi aut ingredi etiam licet, sed omnino leuiter, ne pondere motuque corporis violento molliora crura vitientur. Illis vero qui tertium aut quartum annum a natali attigerunt, ut vehiculis & nauigiis modice agitentar, permittit Galenus libro primo de sanit.menda : idemque stituit septennes valentiores exemcitationes perferre posse, ob maiorem corporum firmitatem, ut equi tritonem & ludum paruae pilae , per quem artus omnes quam longissitne porri

guntur.

Vicissitudo sit vigiliarum &somni: sed hic tamen diutius concedatur. Ploratus autem infamtium aliquando ab iracundia prouenit, cum iam

paulo grandiores sunt: sed Apissime cu pusilli adsuesunt ab inedia, satietate, frigore, aestuatione, torminibus , linteolorum & fasciarum humectatione, astrictione, punctura, contorsione partium, denique trichias , ex quibus inedia ex longiori abstinentiae spatio percepta oblatis papillis continuo soluenda est. Satietatis signum es iactatio corporis & praecordiorum tenso e inediae contra depressio ventris ,& raritas, ut dietinii est, lactatio nis. Frigoris & aestus causa euidens est, aut ab aere, aut a stragulis. Sic puncturae & stricturae: torminum vero signa sunt rugitus ventris & contorsio corporis cum eiulatu. Singulae causae suo contrario tollendae sunt, ut inedia satietate, &

800쪽

eontra strictura laxitato, & punctura pungente acu remota, t*rmina ventris Atu ex lana succida oleochamae melino vel alio magis digere te,ut rutaceo,

Trichiasis denique , quae pilare malum est, re mouetur pilorum euulsione cum volsellis, post le- uem cutis frictionem a nuda manu, vel oleo illita. Excitantur autem pili veluti cetae in poris habitus a pituita caloris impetu i inpulsa, ibique prae lentore cohibita & in pili magnitudinem a calore eL. ficta. Hisce pilis deinceps compuncta cutis graui

ter indolescit,praesertim circa nates, Iubos dorsu. Ploratus quacunque ex causa proueniat, communia remedia duo sunt gitatio in cunis vel vinis nutricis,vocisque modulatio, utrumque enim con- . ciliando somno dolorem lenit,corporis animique aegritudinem compescit. . De disserentiis morborum puerilium.

II Actenus infatium diaetetica, quq salubrem eo

rum constitutionem tueatur, breuiter exposita est: deinceps eorundem therapeutica quae insalubrem 1 atum restituat clarissime exponenda est. Sunt autem morbi pueriles, qui primam aetatis humanae partem usque ad decimum quartum annum vel solam vel frequentissime exercent: vel certe si alias etiam aetates aliquando infestant, alio tamen modo in pueritia curandi sunt. Diuiduntur pueriles morbi in externos & internosin utrique rursus in communes R particulares: Externi uniuersales totique habitui comuncs sunt, scabies, pruritus,exanthemata,eel hymata. Externi particu Iares suntvt capitisphthiriasis,achores,isui, meli-

SEARCH

MENU NAVIGATION