Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 2.2

발행: 1747년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

FEBRIS. INTERMITTENs p

temporis spatio anticipeti vel retardetur, unde potius latenti illi febrium in. termittentium ea uiae regularis illa lancicipatio, vel retariatici paro xylini tri4 huenda videtur. Hoc etiam confirmatur ex illis, quae observavit Da M. inus cu). Vidit enim, dum agmeae febriam insemitrentium aintimitatium fmvι invaderet, silarem parav1mοι piorumque una eademque diei hora coisti Dere, accessenibus nuno pomoeruuribus , πως po maenustus , simia plane in do, aeque eodem tenero , uis quod accirime queat , ut ordo riis, medicamentis adbibitis, quae mordandi, via praecipitandi vi muret, in quitas meam ibus inmutetur, vel pejeri u . . Vix certe credibile videtur in tot aegris, aetate, sexu, vitae' genere, teniperie, diversis, humores morbosses eodem p aecile emporis intervallo aee ut lari potuisse, sic kitit huic caulae tribus posset pa ro XyImoriam renovatio, Unde etiam Gaieuur 'ini J monuit, solam anti ei pati nem non esse habeatam pro incremento morbi; quod tamen deberet fieri, fiab accumulatione humoris morboli breviori temporis spatici citius renovaretur paroxysmus. sie autem habeer Nam amiciparnobis perse, ammu vis, is uegnum hic ememi. quis Deρο morbi μομμων- consequuuae potius, φωm quod per eius ine enientum spe ' Mari quaeram , ex tertiani, er Porιdiam ci mistis' irim usque. ad integram Aura em iis iamrcipari visi fuerint.' Videtur e o sotius ab epidemico antasmatae excitari labris intermittens, simulque hi phimi is ritibus, nervis, Aeli eum Origini ebna muni talis .ch racter, pedi piem nato inteo re paroWsmus renovaturis Quamvis auten per febria exhilatami, stoaii humores, ante febrim natam. praeexistentes , vel 'di febris immin nat, .melictaiecti. pellantur de eorpore obstrumctiones phiriane in viseeribus haerentes solvantur ἔ: adeoque febres allae lae medieanient F virtusen, exerream: ratione alicarum morborum'; tamen & absque

Inter

132쪽

FEBRIS INTERMITTENS.

. Inter illas' vero causas, quae sopitum illum characterem, nondum tamen omnino deletum, excitare solent, praeireliquis frigus vale vi ctur. Certe subito, & valido frigore corpori applicato homo pallet, horret, riget, Ire. rnit, adeoque plurima excitantur 1ymptomata, quae sebris intermitteatis

initium cs. 4ς. comitantur. Imo a frigore videtur sperasse Celsus s uti alia' calione in Commentariis 389. dictum fuit J mutationem lentae continuae febris in intermittentem. Dum enim in tali febre, nec cibo, nec remedio lo. cus est, unicum hoc superasse voluit, ut Μedicus morbum mutet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui olaum sis adjectum, corpus eius perrractandum ejuquoniam interdum sic menit, ut horrv oriasur, o fas iuisium noυi motus , exque eo, cum magis corpus incaluit, isqvatur et iremissio.-An ideo inter. mittentes vernae citius finiuntur, quod aestivus calor illas excipiat ; a turmales vero, aucto quotidie frigore , pertinaciores; & quartanae ser tantum calore verno solvuntur Z i, Ille autem character febrium-. intermittemium adeo saepe fixus inhaeret, ut nullis sere remediis se tolli patiatur. Suspendi quidem potest, dato cor. . tice, ejus actuositas pro tempore, sic tamen, ut postea semper recidiva fiat. observaverat hoc Sindobamns monuitque tunc prudentis Mediei esse. non nimium pertinaciter corticis usui insistere; verum alia potius methodo se im aggredi. Novi per septem integeos anno quartanam aurasse, silentem sponte sua quandoque, vel cortice lanato, per aliquot. septimahas, redeuntem tamen postea. Nassarias Romae vidit matronam, quae viginti doobus anais quartana laboravit Pertinaces autem.tales. febres , quae anni spatium excederent, nunquam me observasse memini, nisi in cacochymicis core et ibus, quibus: visi eis; inprimis abdominalia. obstrum erant ; unde sere semper abdominis tumor, color ictericus &c. smul aderant. Cum autem

antea dictum fuit , silentem iam febrim excitari posse dum lardum ris aut similes indigestiles cibi assumti suissent, non videtur improbabile . simile

quid protramarum talium febrium causam facere. Si enim ante febrim in. termittentem naim cacochymicum corpus fuerit, & obstrum vi lcera h buerit, vel per febrim apsam talia mala producta suerint i vides. 13. Uystorum debita praeparatio in. primi viis deficiet ; adeoque smilia mala hic potuerunt fieri, ob desectum virium coneoquentium, quae in lanis, s ed.debilioribus hominibus ab ingestis dissicilioris digestionis cibis conti pgunti Liqdo patet ratio, queret in tali casu libris intermittςns , ex sua indole jam mulinenda, increscat demio, , vel sistia i m e citoturi i erum , sicque in lorisum temptaris stratim txeuerax . Eor . exi m. eo da*ulim deletur. impresus ille enaracter quo diutius inhaeserit. ii Cur ergo paroxysmi geminantur. qu Moque, si late' g. sebias tertianae charactet auernis tantum diebus qx tua natura actuplus fiat Certe eadem illa cania, incogothum nempq .illud epidem *m , uuam vertianam fecit, di intercalari die aueram excitare eoinrit. me ιμ'. vi uir admodum Vr

133쪽

FEBRIS INTERMITTENS.

sorte ex se sola in actum non veniret, aliis tamen causis accedentibus exiscitari posset , & dein propria sua vi paroxysmos renovare , licet absint

causae illae, quae illam primo excitaverant; eodem modo, ut intermittens febris , sponte sua cessans , a similibus renovatur, ut antea dictum fuit. Plurima autem favent huic opinioni: se graviores in diaeta commissi erarores non tantum validiores essiciunt quartanae paro xysmos, verum etiam

ex simplici quartana duplicatam, vel Se triplicatam , sacere docent quotidiana in praxi observata. Autumnales sebres, in quibus copiosior, & pertinacior adesse solet materia, quam natura per febrim excitatam corrigere, vel expellere satagit, longe frequentius paroxysmos suos geminant, quam vernae febres , in quibus hoc raro contingit r imo etiam ob hane causam saepe initio autumni tales febres, ob longiores, & duplicatos paroxysmos, continuarum febrium indolem exacte aemulantur ; uir g 7 8. dictum fati. Interim tamen, ut ante monui, geminatae tales libres indolem , 3c genium paroxysmi primarii servant ; sic ut triplicata quartana tribus distinctis quartanis constet ; duplicata tertiana ex duabus tertianis componatur &αEx hactenus dictis ergo eo ludere liceret , febrium intermittentium distinctum, & deserminatum characterem in spiritibus nervosis, nervia , vel communi horum origine latere; illumque irritari quidem posse a morbo.ss eollectis humoribus , ut sortiores , & diuturniores faciat paro xysmos, di sopitum jam a similibus causis excitari posse; non tamen indigere semis per collecto quodam lamite intermedio inter binos paroxysmos tempore, ut in actum deducatur', sed propria sua vi paro xylmos renovare posse.

Simulque probabile videtur , diebus interea laribus adesse similem dispositin-nem, quae ab aliis causis in actum deduei posset: & deinde, illis eausia quamvis abolitis, pariter pergere ἀS, 733. Uratio ergo exigit, ut aperientibux salinis , alaalicis,

u aromaticis, mineralibus, diluentibus, oleosis blandis , calore, motu, fotu, frictione utamur tempore , vel &ia

statu descripto 749.

In euratione librium intermittentium primo debet determinari , qualis victus conveniat; sub quo nomine intelligitur rerum non naturalium, aeris, ei bi, potu , motus quietis, animi affectuum, retentorum excretorum , somni vigilae sal debita moderatio. Cum autem ex praecedentibus constet, frigus aeris nocere talibus aegris , Ec sopitam jam febrim inde renovari saepius; conducet aeris talis tepor, qualis verno tempore esse seseu, quem hyemali etiam tempore aeeenso loco imitari possiamus . Cibi autem,& potus tales debent esse , quales g. sqq. descripti fuerunt; hoc tamen cum discrimine, quod in febribus intermittentibus . cum plena -ρι iis adsit inter binos pa-toxysmos , adeoque omnes fere lanctiones in i tu egrum restituantur, validiores m. II. Par. Π. . E cibica Vide M. Boeth. Institur. S. 7M..

134쪽

FEBRIS INTERMITTENS.

intercurrit inter paroxysmos intervallum, & praeeipue si hyemale tempus sit vide g. 6or. 3. . Praeterea , cum diuturnae quandoque hae febres sim, in.

primis quartanae , summopere requiritur, ut vires integre maneant; ut, quod

diu fusili dum es, corpus facile sinineat hJ- Unde patet ratio, quare validiores cibi, & potus hie conducant. Interim tamen opima pinguia, sale, vel fumo indurata, & simili vitari debent, eo quod crudior ex his chylus gravaret eorpus; imo & a ratibus majori copia ingestis in sano etiam corapore sebrim excitari observatum sit vide l. 386. α. l . Simul etiam cavena dum est , ne cibus detur in his febribus circa illud tempus , quo novus pa-roxysmus exspectatur: tunc enim, pluribus functionibus corporis libris tempore turbatis vel laesis, non potest sperari debita ingestorum assimilatio.

Qi iam rem Hippocratex ccὶ optime monuit, dicensi moscunque aegrotantes non continenter febres detinent, sed intermittentes 'Phendunt, bis pose accessi nem cibi ex bibendi I eonfectura facta , ne quaiso a recenti alimento, sed iam eontactis cibis, febris ingruat. Μoderata corporis exercitia tempore intercalari optime prolunt, quia per haec Se assimilatio ingestorum, & excretiones naturales per alvum, urinam, transpirationem , optime promoventur. Unde

jussit Celsus dὶ in quartanae curatione, ut aegri postero die, cum satis

quieverint, ambularent, exercerentur, ungerentur, perfricaremur, fortiter;

imo etiam profuturum credidit, si daretur opera , ut in ipsem exercitationem rempus febris incurrat , sc enim saepe illa discutitur. Ubi autem aegri im. becillitas vetaret exercitationem , gestationem adhibendam voluit ; si ne. quidem hane ferre posset , tune frictionem laudavit . Somnus autem longior convenit, ut quassum paroxysmo librili corpus blanda quiete refocila latur t animi autem affectus moderatos esse debere facile patet. Solo debito lex rerum non naturalium regimini febres intermittentes veranae facile cedere solent, licet nulla alia adhibeantur remedia et uti quotidiana observata docent. Unde etiam se I suo arbitrio has sebres eo mittendas voluit. nisi importuna aegri impatientia Μedici opem emagitet. Nullum enim unquam verna febre intermittente periisse vidit; adeoque m. luit nihil prorsus movere; dc inprimis evacuantium remediorum usum dam nat, cum per haec pertinaciores longe reddi has febres observaverat. In autumnalibus vero febribus inprimis medela requiritur, verum alio paro xysmi tempore, quam ubi febris abest . Praeterea eum singuli librium intermittentium paroxysmi in tria tempora dividantur vide f. 7 9. 7 o. 7s .& horum ratione medelae diversitas requiritur. Hae autem paragrapho agi.tur de illis remediis, quae conveniunt tempore ανυφεξι Hi Vel etiam in ὀplb febrium intermittentium frigore; sive primo stadio.

Ex illis, quae in Commentariis g. 138. dicia fuerunt, patuit, febrIm esse illud naturae instrumentum , quo partes impuras a puri iecernat; illamque saepius εέεὶ Celsus Lib. III. cap. x s. pag. s. ι ei De Affectionibus cap. 16. Charier. Tom. o. Pas, II.

135쪽

saepius excitari, ut heterogenea materia , sanitati adversa , expellatur de eo pore, vel etiam ut sanguis in novam quandam diathesin immutetur, atque ideo summos in arte viros non semper adeo sollicitos fuisse, ut febrim tolle. rent, sed tantum ut debito moderamine illam coercerent, ne vel langueret, vel nimio impetu nocere posset. Omnia autem haec & in febre intermitten-xe vera sunt: patuitque tunc difficillimos , & pertinacissimos morbos per se. Iares intermittentes quandoque lanatos fuisse . Dum post aestivos squalores Jiquidissima sanguinis pars difflata fuit ,& bilis aerior, &eopiosior, simulque saepe tenacior, circa praecordia colletia haeret; febres intermittentes avistumnales epidem ice grassari solent, per quas rite tractatas solvitur,& e pellitur illud biliosum eorruptum , reserantur obstrumones viscerum seli. cissime, quae a spissiori, & minus meabili sanguine ortum duxerunt, atque pollea integerrima redit sanitas. Contra vero toties sun estis, exemplis constitit , mala arte per corticem Peruvianum suppressis talibus febribus ., antequam causa materialis, cui subigendae,& expellendae destinabantur, sublata laret, lansuissit aegros , caehecticos , & cacochymicos ex pessimis abdominalium viscerum obstructionibus , imo & saepe inde periisse. Obse vavit Sindeniamus f , una eum continua febre tertianam autumnalem epide. mice grassatam suisse, similibus stipatam symptomatibus, & eadem fere me.ihodo curabilem : atque inde conclusit, Febrim ruam consinuam intermitteηι-- quos compenitim quoddam esse , e contra sngulos earum parox mos comperi, dium huiusta videri ,' atque adeo discrimen in hoc maxime versari, quod continuae conceptam semes effervescentiam συνεχωι eodemque semper tenore nocerent I inter mittentes aurem partιtis viedus, ac diversis temporibus eadem Lisnyrenis . Se.dula autem morborum observatione didicerat magnus ille vir, febrim conistinuam ipsam caussum suam materialem optime subigere; adeoque & idem a febribus illis intermittentibus, continuae illi ita simili Sus, expectare me rito licebat . Quae omnia eonfirmantur ex illis , quae' de febris effectibus gr. dicta fuerunt: constitit enim tunc, stagnantium agitationem, Omnium permistionem , resistentis subactionem &e. per febrim ipsam fieri ;atque etiam ad S, 733. probatum fuit , resolvendo, 3c attenuando agere febrim intermittentem, dum tria sua tempora percurrit; atque ideo ab in veteratis saepe malis eorpus depurare 73 . dictum fuit. Omnium ergo optima methodus curandi has febres illa videtur, quae conspirat eum sebre, ut solvat conereta, reseret obstructa, sicque aequabilem humorum per omnia vasa motum restituat. Conducit ergo, tempore απυρεξίων ingerere talia. quae ob hos effectus aperientia a Medicis vocantur, &. pro diversitate obstaculi, per se brim his remediis adjutam resolvendi, varia seligi solent. Horum autem remediorum efficacia tanto majori eum frustia aegro. tanti corpori applicatur, quod sequente paroxysmo febrili per omnia vasa haec rapidius movebuntur; unde etiam & tempore a febre lisera, motu, calore, frictione uti solent Medici, ut aucto humorum per vasa motu ingesto. rum remediorum e meae iam augeant: solutis enim humoribus per salina , ale

136쪽

. FEBRIS INTERMITTENS.

ς,7 8. 'fomenta, & oleosa blanda emissariis omnibus, eo us se disponitur, ut per febrilem paroxysmum secuturum facile seeerni, & expelli possit illud , quod

'in corpore noxium haeret, & cui removendo febris ipsa a natura destinaba. tur. Pro varia autem anni tempestate, aegrorum diversa temperie, & aetate, epide mici constitutione &c. d versa remedia conveniunt. Verno enim tempore, & in iuvenili aetate a calidioribus abstinendum r autumnales conistra febres, inprimis in hyemem usque protractae, calidiora postulante praecipue si vel fractis morbo viribus, vel vergente jam in senium aetate, cor Pus langueat: tune enim contra jerva, serpentaria virginiana, crocus, & si,

milia penetrabilissima aromata , summi usus sunt . In frigida mucosa temperie sales alcatini optima aperientia sunt et in calidis, & biliosis hominibus haec nocerent saepe I unde salina, ut nitrum, sal posychrestus, tartarus vi. triolatus &e. praeseruntur. Si vero putredinis metuendae s gna ad snt vides. 83. 86. acida oleosa , ut spiritus nitri dulcis, rob sambuci, ribesorum, di s milia . sola prodesse possitnta Sie etiam in epidemicis talibus febribus intermittentibus, quae post servidissimas aestates autumnali tempore grassari solent, color subflavescens cutis, & oculorum , urinae color flavo ruber ponis deris, & anxietatis circa praecordia sensus, hepatis obstructionem, Si biliolam cacochymiam indicabant. Taraxaci, cichorei, scorZOnerae , gramini 3ce. decocta, cum sale polychresto , & melle , larga copia potata tempore dein per librilem paro xysmum valide mota per omnia vata . reo serabam felicissime viscerum obstructiones, solvebant, Sc mobilem reddebant

biliosam saburram; quae dein vel sponte sua , vel dato leni emetico vel

eat hartico, expellebatur de corpore. Quamvis autem generalis videatur sere aperientium, S attenuantium . remediorum usus in febribus intermittentibus curandis , quandoque tamen& tales ea sus occurrunt, ubi adstringentibus, & inerassantibus, simul quo se lidas corporis partes roborantibus, potius opus est. Teneris enim puellis, & debilis temperiei hominibus , quandoque per febres intermittentes sic solvuntur omnes humores, ut profusis sudoribus diiuuant, non tantum

in paro xysmi febrilis fine, sed & quovis alio tempore, dc praecipue dum

dormiunt. Britannos maxime in tales sudores, dum febribus intermittentibus laborant, proclives inveni . Facile autem patet, attenuantia, di diluentia hie nocitura fore, dum nimia dissolutio humorum, & solidarum . partium debilitas jam adsunt. Cortex ea marisci, capparidis, Peruvianus,

una eum aromatibus vino austero rubro infusa pulcherrimum tune remeadium dante raro enim solent curari in talibus corporibus sebres intermitis tentes , nisi per corticem Peruvianum tollantur , vel saltem impetrentur induetae, ut roborari interea corpus possit. In Materia Μedica ad hujus paragraphi numerum recensentur varia reis media, quae aperiendo, & attenuando agunt; & ex quibus talia eligi poterunt, quae morbi genio, aesti temperiei die. maxime conveniunt. omnia autem haee, quam vas praecipue adhibeantur illo tempore, quando. aeger a paroxysmo liber est , tamen de usum habere possunt in ipso ρο- xysmi ingruentis initio , cujus symptomata Zqq. enumerata fuerunt.

137쪽

FEBRIS INTERMITTEN s.

Fatuit enim tuae, perieulosissimum esse illud febrium intermἰttent um sta.dium, quia impeditur liber sanguinis per extremas arterias motus, & ei rea cor dextrum ,& pulmonem immeabilis accumulatur. Illa ergo, quae san-puinem attenuant, diluunt, vasa laxant, di expediunt, tune optime cono dueunt; uti ad s-οas. dictum fuit. A calidioribus autem, de valide stimulantibus remediis abstinemus in hoe febris stadio ob rationes g. 624. expli-κatas; quorum tutior usus est tempore απυρεξIM. Simul etiam apparet, per aperientia, attenuantia, diluentia&e. usurpata, dum libris abest, sic dispo. ni humores, & vasa, ut tempore frigoris febrilis minus a stagnatione periculum immineat; di postea facilius caloris febrilis tempore solvi possit illud, quod stagnando jam conerescere inceperat. Generalis ergo haec videtur esse curandi febres intermittentes methodus, ut tempore major solutio fiat humorum; hiandis stimulis aromati. cis, motu, frictionibus, augeatur motus humorum per vasa ; simulque per eadem omnia expediantur eorporis emissaria , ut libere exire possint illa, quae per febrim ipsam subacta variis vlix expelli lent de eorpore.

s. 7s p. abundanti colluvies in primis viis, purgans, v mitoriumve saepe prodest tollendae; dando ante P roxysinum eo spatio, quo ante hinc essectum praestat. Id faciendum cognoscitur ex victu, morbis, symptomatibusque praegressis, nausea, vomitu, rum, tumore, halitu, sordibus linguae gutturis, Palati, ἀνορεξια, amarore oris, vertigine tenebricosa: & abs tuta operatione dato optato sedatus ante febrim tumultus sit - Aeeidit saepissime in febribus intermittentibus , ut in primis viis adsis

colluvies, fi ve haee praeexstiterit ante febrim natam , sive febris tempore: ab ingestis cibis . non bene digestis . vel mutatis per librim homctribus, inprimis bile, haec aggesta suerit. Talem colluviem tollendam esse, nemo dubitae, eum ibi haerens omnem appetitum topere soleat, di mora pejor reddita plurima mala, & inprimis putridam diarrhoeam, aut & dylent riam, producere posset . Cum autem vomitoria , & purgantia , nisi talis colluvies adsit, febribus intermittentibus potius noeeant, uti g. 76 i. dice. tur, attendendum est ad illa signa , quae docent , talem saburram in priornis vita haerere.

Si victu lautiori, & inprimis ex pinguibus opimis , glutinosis, aliisve dἱΩficilioris digestionis et bis, indulserie aeger, suspicio est, talem adesse colluisviem. Morbi autem praegressi saepius, qui sordibus similibus gravatas priis

mas vias habuerant, in tali aegro hoe eonfirmant. Quandoque in epidem i. cis febribus ,ntermittentibus communis salis indoles observatur, ut in om. nibus aegris bilis eorrupta circa praecordia fluctuet, quale, febres 3c Diaeis abamur fAI observavit, .adeoque tunc nullum dubium manet, Verum dum alis colluvies in prunis viis haeret, quaedam parit symptomata, quibus hoc

i a cognosta

138쪽

S 6 FEBRIS INTERMITTENS.

etiam S. 642. , ubi de nausea librili sermo erat. In primis autem tune adesse solet anxietatis , & molestae tensionis ei rea praecordia sensus, imo quandoque& hypochondria elevata tument, quod inter signa futuri alvi fluxus in se. bribus recensuit Hippocrates sibJ. Qui hus autem viis commodissime eduei

possit haec colluvies, eadem symptomata plerumque monstrare solent: nausea enim, vomitus, oris amaror, tenebricosa vertigo &e. vomitum potius indieant di lumborum obtusus dolor, horborygmi, flatus, abdominis tumor, versus alvum potius tendere hane saburram moustrant. Unde Hippocrates

monuit, uti alia occasione in Commentariis S 394. a. dictum fuit Quibus

febνicitamibus autem anxietates sunt, oris v triculi morsus, oe istitationes, vomitus fit quibus et ero ructus adsunt, fatus, strepitus veraris, elevatis.

nes, his si alvi exturbatio. Saepe tamen & sursum . & deorsum expellitur haec colluviest vomitoria enim exhibita plerumque, & alvum ducere solent; δc purgantia frequenter vomitum excitant, inprimis si in ventri edio aeque ac intestinis collectae tales sordes haereant. Si autem in ipso librili paroxysmo incipiente, quando plerumque nausea, & vomitus adesse solent vide 7 φ. , pars illius eoiluviei expellitur, tunc eo certiores sumus,

profuturas esse tales per artem factas evacuationes. Nam in his, quae meis dicamenta fum , purgationibus , talia e corpore educenda sunt, qualia etiam

Ubi ergo constitit, pro signa recensita, abundantem colluviem adesse in primis viis , illa quantocyus tollenda erit; quamdiu enim manet, appetitus deletus, & nausea impedient , ne tempore ἀποεξίαι nutrimenta assumere, seque vires reficere possint aegri . Quo vero tempore purgans, vel vomutorium sumendum sit , non adeo convenit inter Medicos . S rebamus videtur dedisse illo tempore, quo febris aberat; & quidem sic, ut ante imvasionem sequentis paroxysmi absoluta esset pharmaci operatio. Uerum quiadem est , quod quandoque dederit purgans tali tempore, ut alvum duceret, dum febris aderat; leti tune non adeo adhibuit illud , ut abundantem deerimis viis expelleret colluviem , verum potius ut ordinatum paro xysmi febrilis motum turbaret; de qua re sequenti dicetur paragrapho. Cum autem , tempore frigoris librilis vide s. q. , saepe nausea, & vo. mitus adsint, multis visum fuit, tune maxime mobilem esse materiam illam morbo iam , adeoque facilius excuti posse , si emeticum datum hoc tempore ineeptum sponte vomitum promoveret. Neque absona adeo haec videtur senistentia, & celebris Μedicus Alexander TM-so. ιγ viginti annorum spatio in cura librium intermittentium se hac methodo usum fuisse restatur eum sucis D. Dabat autem emeticum illo tempore. quando prima signa ingruentis paroxysmi aderant ; ubi vero Digas sebtile validus tremor comitabatur, absque

Λ Aphor. 73. Sect. IV. Charier. Tom. IX. pag. 183. iὶ Hippocrat. Aphor. a. Sect. IV. Charier. Tom. IX.

pag. 332.

139쪽

absque nausea , tune dabat vomitorium tempore caloris libril Is, simulae nauisseare incipiebant aegri . Faeile autem apparet , remedia tunc assumta illico excuti debuisse; adeoque emeticum datum non excitavit tantas turbas, quams diutius retentum suisset. Aselepiades videtur & hae methodo usus sui sternam in tertiana febre smJ terris die pose accusonem c illo nempe die, quando secundus parosysmus aderat I dicis alvum duci oportere' quisito, post horrorem vomitum elicere . Laudavit autem hanc methodum Celsus ; & alibi euram. horroris in febribus tradens sul dicit: Igitur eum primum aliquis inbormit, V ex horrere incaluit, dare ei oporto potui tepidam aquam sub assam, . m. mem eum cogere e nam fere talis horror ab his oritur , quae bilius in stomaebo resederunt . Idem Deseudum est , s proximo quoque circuitu aeque accessi . saepe enim A discutituν . In primis autem placuit multis haec methodus, quia collem febrilis materia medio inter binos parox rimos lempore, a qua paroxysmi instantis renovario unice pendere credebatur, se optimae expelli poterat, dum tota praesto erat. Verum ex illis, quae ad s. 737. dicta suerunt, admodum probabile videtur, febrites paroxysinos non timis per a collecto tali fomite pendere , adeoque emetica hoc respecta in ipso Paroxysmo non semper requiri ', quamvis sorte prodesse possent quandoque, Iurbando per novos tumultus excita os illam diathesin, quae paro xylmum

renovat, de qua re statim dicetur. Vomirum autem , qui sponte oritur p. xysmi tempore , promovere is aqua repida potata, nunquam nocebit; cum sic minori cum molestia vomant aegri, quam si vaeuus ventriculus foret; & commode elui possit omisne, quod in ventriculo haeret.

Cum . vero hic aaatur de tali ea su , ubi abundans eolluvies in prim Is viis adest, & suis signis se manifestat ; tutius videtur illam purgante vel α metico expellere , antequam paroxysmus adest , quam ut aeger molestia. operantis pnarmaei, & febre umul asstigatur. Solet autem plerumq ue emeticum , vel purgans dari illo tempore, ut quam

proxime ante futurum paroxysarum effieaciam suam praestat; sic tamen, ut illam jam absolverit; antequam paroxysmus ingruas .. Omnium enim Optim se solent habere sebre intermittente laborantes, quando longius a praecedenti paroxysmo absunt ; adeoque tunc iacillime pharmaei vim ferre poterunt. Et si materia quaedam sensim accumulata par xysinum renovaret, illo temopore, quod suturum paroxysmum proxime antecedit, notabilis ejus copia iam aderit; quam expelli per pharmaca posse, tunc optima spes erit. Cum autem attenta morborum observatione didicerit bisulamus euius

viri auctoritas apud omnes Medi eos tanti ponderis esu librilem motauri irritari r purgantia, di emetina ; imo excitari illum iam sopitiun ab iisdem , uti ad

γ37. dictum fuit; conducet, UT ABsoLUTA OPERAMONE, DATO OPIAT SEDATUS ANTE FEηRIM TUMULTux siet. Adeo autem scrupulose hanc meis

thodum secutus S enhamus, ut etiam in morbis, ubi su ctum habetur optato in uiam L ab illis tamen non abstinuerit, si purgans remedium exbi.

140쪽

338 FEBRIS INTERMITTENS.

739. 76 . Ut im fuisti d). Pro ut iam purgantia. vel emetiea telerius, vel . tardius essectum suum praestant, ita majori, minori ve temporis intervallo ante suaturum paroxysonum sumuntur. Sic v. g. y pecaeuanda post dimidium horae jam vomitum excitare Iolet , & bi horti spatio effectum suum absolvere antimonialia emetiea saepe per duas horas in corpore haerent, antequam operentur. Purgantia lex , vel octo horis agere lolant; & si pullularum forma sumantur , saepe satis diu manent , antequam solvi ineipiant , &Mere a

Cum autem ad expellendam hane saburram per vomitum sufficiat ypeeaeuanha, a ulidioribus emeticis antimonialibus. quae longe magis corpus turbant, abstinere possumus in hoc casu. Flures autem tam purg ntium, quam emeticorum formulae in Materia Μedica ad hune numerum habentur. Tam felix quandoque horum remediorum eventus est , ut non tantum haec colluvies expellatur . sed simul etiam laturus paro xysmus ea veatur di praecipue autem in vernalibus intermittentibus , in quibus hae methodo usum fuisse testatur S rebamus se , dum propinabat emeti eum ita, ut mire parox mum negotio suo defungi possit . Praesertim s ρ mitatem medio. 1Grem 1ν ρι de me io, mi cuiusvis narcotici , pos finitam emetiri operationem, exbiberet immediata ante par-Ffmi in iatum. Ubi autem signa docuerint , unico emetieo. vel culiartico nondum αδ lpulsam esse omnem hanc colluviem , possunt, & debent haec repeti iisdem lcum cautelis; uti quandoque requiritur in febribus intermittenti laus autum. lnalibus, dum corruptae bilis. & tenacioris magna copia adest. Prodest tune saepe emeticis, & pursantibus praemittere diluentia, δέ attenuantia , ut per haec soluta, de mobilis reddita haec faburta iacilius exeuri possit.

Purgantia autem, &vomitoria non tantum prosunt, quatenus evaeu nt. verum et i .m, quod miro saepe stimulo moveant, 3c turbent totum corpus, sicque mutent illam conditionem, quae nune adest. Ex illis enim, quae ad 7s . dicta suerunt. probabile videtve, latentem illam dispositionem, quae intermittentium febrium paroxysmos stato tempore renovat, in nervis, spiritibus, aut encephalo haerere; Purgantium autem plurimorum, uti & eme licorum, actio uidetur consistere in eo, quod in nervos per abdominalia vi. scera dispersos agant, illosque irritent miris suis, S latentissimis saepe stimulis, qui in volatili ,& spirituosa similium remediorum parte videntur prae. cipue haerere. Si e sitammoneum, . si negligentim servatum cadaverosum so e. . torem, quem habet, amiserit. absque ponderis jactura iners reddituri idem in rha barbaro, & plurimis aliis, observatur. Nunquid' antimonii regulus. vino immersus, illud emetiea virtute replet, licet odor, calor, sapor vini immutati maneat, Sc regulus. antimonii nihil de pondere sito miserith M.

SEARCH

MENU NAVIGATION