Gerardi van Swieten ... Commentaria in Hermanni Boerhaave aphorismos de cognoscendis, et curandis morbis. Tomi primi pars prima quinti pars altera 2.2

발행: 1747년

분량: 404페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

detur ergo horum remediorum actuositas in subtilissimo, & omnes sere e sus fugiente, principio consistere , illamque in humani corporis lubtilissimum fluidum apere. Confirmatur hara opi Ho ex eo, quod mobilissimae in penere nervoso foeminae, di a levissimis causis spirituum laborantes Dyp chondriaei viri , a purgantibus , & emeticis pessime astici soleant. et tetra illo tempore , dum haec assumta remedia nondum secerunt ullas evacua. tiones, quibus aliter, inprimis si copiosae fuerint . hi tumultus exeitati adscribi potuissent. Praeterea opium tam efficaciter, & tam certo spirituum turbas , & inordinatos motus compescens , aeque sedat purpantium , di emeticorum actionem, uti bisubamus f observavit; imo etiam opto assumpto prius , si dentur purgantia , antequam illius efficacia evanuerit, nihil omnino, vel saltem parum admodum agere Observantur. Videntur ergo purgantia, emetiea suci stimulo quandoque mutare, imo minuere, vel delere posse illam Aispositionem, a qua febrium intermittentium paroxysmi renovantur; adeoque merito ad hunc usum adhiberi, quam . vis noh liquido constet, quaenam fuerit illa dispositio , vel quaenam stilla mutatio, quae per haec remedia in eorpore contingit. Pol ea videbio mus, quando de Μania,& Epilepsia agetur , a Μedicis violentissima e meatica quandoque dari, non adeo ut evacuatio noxiorum humorum fiat, verum potius ut tantis turbis excitatis mutetur illud latens in corpore, quod hos morbos producit, vel sopitos, & latentes excitat. Praeterea, per eme

rica inprimis , validis illis eoneussibus, dum viseera abdominalia inter uois mendum a diaphragmate, & abdominalibus musculis premuntur, saepe sol vuntur,& expelluntur plurima, quae aliis remediis expediri nequeunt. Unde Galenus fg de tertiana libre agens dixit: vomitus aureis pos eisum adeo utilis es fane illis, quibus haec febris imaeteraverit, ut multos norim flatim pos v mitiones a febre esse prorsus liberatos . Apparet autem , vomitum hic non adeo profuisse noxiam ex primis viis saburram expellendo , eum dixerie Galanus, post cibum vomitum fieri deberer quamdiu enim talis eoiluvies adest , appetitus deletus esse solet , uti ad praecedentem patagraphum diactum fuit. Dum autem hac intentἰone dantur emetica, vel purgantia, possunt etiam id ipso paroxysmo exhiberi, vel & ante illum tali tempore, ut agant, dum naroxylmus adest: atque hie suisse videtur ille ea sus , quando hae lege datxhaee remedia profuerunt. Sic sedenbamus sθὶ in rertianis autumnalibus quaismor horis ante paroxysmum , aegro in leao collocato, & stragulis undequaque cooperto, dabat serum lactis cere visarum, cui salivae folia incocta suerant, ut provocaret sudores, quibus obortis dabat pillularum Cochiarum m jorum serupulos duos, sed solutos in uncia mixturae spirituosae , vim hin

rum drachmarum theriacae Andromachi euntinentis. quae theriaca optum habet , adeoque evacuationem per purgantia faciendam enervare solet.

Unde saxis patet, tundi ejus scopum non suisse, ut purgaret hoe te medium. quod

in Sect. VI cap. 3. pag 227. M alibi saepius .

142쪽

FEBRIS INTERMITTENS.

g. 7ω. γέ I. Od et am diserte monet, sed tantum, Finis illis contrariis sudauri, σδε triendi motibus eodem tempore excitatis , parox mi processum confunderet, atque interturbaret. Affirmat autem , se multas febres intermittentes autumis 'nales hac methodo pepulisse, neque praestantiorem aliam in illa constit . tione epide mica novisse.

S. 76 I. A Liter nocet. 7sς. dum debilitat, liquidissima elicit,

digestiones , hic inprimis necessarias , turbat: sicque diuturnitatem morbi, vel le mortem producit. Frigus,& febris sudorisero hic tollitur saepe , dum aliquot ante tempus cognitum suturi paroxysmi horis liquido aperiente, diluente, leviter narcotico, repletur corpus aegri, dein una hora ante malum excitatur sudor, de continuatur , donec binae ultra tempus initi, paroxysmi lapsae sint horae .

-essio purgantia, & emetica, parit m expellendo collectam in urimis viis colluviem , partim stimulo suo, tanti usus inveniantur in eura librium intermittentium, multi Μedici fuerunt in illa opinione , acriter in horum usu pergendum esse, si febris nondum cessaverit; verum pessimum temper successum nimis frequens horum remediorum usus habuit. Uti enim optime

dixit Galenus a d PMrgamium omnium medicamentorum natura corporum, quae

purgantur, naturis contraria es , atque . ut quisquam dixeνit, lethalis, ue seria. Pariterque summo jure monuit Celsus Κ Purgationes quoque, ut itiis perdum necessariae sunt, Ila, ubi frequentes sunt, periculum asseruiit. A uescit enim nou au corpus , ob hoc in mum erit. Ubi ergo signa illa , quae dicent abundantem colluviem esse in primis viis vides 739. , post unum, alterum ve purgans, vel vomitorium datum, omnino sublata sunt, aut saltem plurimum imminuta , uti etiam si una, alterave vice tentatum Lerit frustra,

ruid eadem remedia stimulo suo suide, Oo. I essicere possint, ab illis ab- inendum erit. Pergit enim saepe febris , licet nullae amplius adsint in primis viis sordes, & quandoque his stimulis character ille librilis c vides, 737. deleri nequit. Prustra ergo in tali casu debilitantur aegri per haec temeὸia, dum liquidissima lie et ieiuntur, & turbantur digestiones ingest

rum, adeo hic necessariae, ut diuturnae febres sustineri possint. Falli autem ruandoque quis possier, dum lustrat illa, quae vomitoriis, aut purgantibusatis expelluntur de corpore, cum saepe olida, dc corrupta penitus appareant. Patuit enim ex illis , quae in Commentariis L etor. & ἶ3 . dicta fuerunt, non semper talia prae exstitisse, qualia excernuntur; verum antiquos Mediis eos iam doeuisse, a purgante medicamento bonos humores eorrumpi ; deincorruptos excerni . Didicerat hoc suo damno Helm rius L IJ dum curabatura Μedicis a seabie, quam', chirothecam scabiosae puellae induendo , sibi x traxerat imprudens . Post venae sectionem enim praemissam triduanoap ematis usia ad exitum praeparabantur noxii, qui in corpore latere puta

bantur s

i ἰ In Gmmentastis: in Hippocrat. de Victu aeutori Charier. Tom. XL Pag ελ. kὶ Lib. I. cap. I. pag. I t. LO De sebribus cap. s. N. Pas.

143쪽

FEBRIS INTERMITTENS

bantur , humores; dein pillulis de sumaria purgatio illorum Inst; tuebatur. Fatetur autem , se gavisum suisse , dum magnam copiam foetidi liquoris

se excrevisse te verum ter repetito ejusdem purgantis usu , semper idem erat successus. Tantis tamen evacuationibus Helmontius antea ianus, alacer. integris viribus, quamvis vix ex ephebis excessisset, se tamen se mutatum invenit, ut ad maciem redacto tremerent genua, vox rauea fieret.& omnes labascerent vires. Manebat tamen eadem, ac ante, scapies. Dicit autem, se tune intellexisse; quod pharmaca purgantia Mn purgarent, aut mu

darent , sed putrefaoerent . Quodque vividam corporis subsantiam liquassent, in putrilaginem res museut . Infausta haec morbi cutanei, per solum chiarothecae scabiosae contactum nati, euratio secit, ut suspenderit Medicinae studium, donec meliora se novisse crederet Helmontius; atque inde Medicis insensus postea, acerrime illorum errores perstrinxerit, & purgantium usum damnaverit; eoneludens, quod non si peccans humor, qui eat harti eis dicitur, sed cruor, per virus pharmaci mactatus , usque foeteus eadaver, quod per anum elicitur m . Patet certe ex hae historia, quid a purgantium imprudenti usu in libribus intermittentibus exspectandum sit. Damnosam autem evacuantium omnium remediorum exhibitionem, si nimis erebra foret , in febribus intermittentibus , sitis observatis confrinmavit isdenbamus sul. Ipsas enim vernales tertianas, ex sua indole adeo salutares , & faciles curatu, moras traxisse vidit usque ad illud tempus, quo autumnales sebres invadere solent, & longioribus , & duplicatis p mxysmis aegros penitus debilitasse, ex hac causa observavit ; imo & inmaniam incidisse aegros, quae pari passu recessit, quo aegrorum vires reastituabantur. In provectioris aetatis hominibus lethalem tonsillarum instam.

mationem so J, hydropem p , quandoque & diabetem ortam fuisse, monet. In primis hoc semper observavit, sebrim, post nimium evacuantium

usiam, altiores radices egisse. fFRIGUS, & FEBRIs sUDORIFERO HIC TOLLITUR sAEPE &e. Haec est

tertia methodus curandi febres intermittentes, quae saepissime prodest, & tuto etiam repeti potest, si prima vice nondum successerit curatio. Uti autem di ctum fuit 3. 16., omne illud, quod primum febris tempus, frigus nempe sobrile , & primam illam eausam , viscositatem nempe liquidi arteriosi, & sorte etiam nervosi vide g. 733. , tollere poterit, videtur etiam posse sit 'erare t 'tum paroxysmum sebrilem l cum calor librilis, cum symptomatibus illum comitanti is, nunquam sequatur in se bribus intermittentibus, nis frigus sobrile praecesserit. Omnis ergo curae scopus in eo versatur, ut Iempore μυμFastalia remedia ingerantur, quae solvant, & attenuent humores , vasa expediant.

simulque circa tempus suturi paroxysmi aegri corpus modetato calore sie s veatur, & leniter aromaticis, & ealefacientibus remediis incitetur parum plus humorum per vasa motus, ut blando nidore nato, & aucto aequabiliter ea.

144쪽

5. E

. 76 I. lore per totum corpus, praeoteupetur stigus librile. Decocto eius quinque radicum aperientium , infuso lignorum santalorum, fas aphras, melissae, coraxi eum citri, seminum quatuor calidorum majorum, minorum Sce. omni hora yd unciam unam, alteram ve potato tempore liquido tenui aromtico repletur corpus: qua odoque &. his adduntur mixturae ex sale cardui benedi.

Di, absint ii &α, elixire proprietatis, aquis stillatitiis aromaticis&c. qua. rum dimidia uncia omni hora, vel bi horio sumitur, superbibendo infusum, vel decoctum aromatieum. Addi solet & talibus mixturis aliquid opii, noa anta copia, ut narcosin faciat, sed sic potius, ut parca dosi, rem titis vicibus, sumptum pacare possit spirituum nervosorum turbas, & impedire illam horum

mutationem , quae frigoris librilis tempore aderit, qualiscunque demum haec fuerit. Pro varia jam aegri aetate , dc temperie, anni tempestate, regione &α potus illi aromatici meraciores, vel magis diluti propinantur, atque in Μ teria Μeeica ad hunc numerum. talium formularum specimina habentur. Du bus autem, tribusve horis ante parci xysmi futuri tempus cognitum, ante laris giorem secum sedeat aeger, vestibus optime tectus; proderit etiam, si pedes aquae calidae hoc tempore immergat. Aliis magis placet, ut in lecto deis cumbant aegri stragulis bene tecti. Omni tune quadrante laudata modo reis media exhibemur, unde calescere magis tune incipiunt, & saepe sudore dis. fluere et se autem pergitur , DONEC BINAE ULTRA TEMPUS INITII PA. Rox VSΜι ELAPSAE SINT HORAE; atque ita saepissime librilis paroxysmus tollitur: sin minus, eadem repetuntur sequentibus diebus, donec tollatur frubris . In tertianis febribus raro fallit haec methodus; imo etiam quandoque se quartanae sic curatae suerunt. Neque obstat, quod Oa , ubi de frigore labrili agebatur, dictum fuerit, valida stimulantia pessime nocere, eum insanabilem postea inflammationem producant quandoque: nam aromata larga copia aquae diluta hic potantur, & tempore kω is per haec remedia liediluuntur. & attenuantur humores, & expediuntur vasa, ut nullus inde meistus sit. Praeterea omnia haec non sumuntur tempore frigoris librilis, sed illud per haec remedia praecaveri solet. Ubi vero subrepere ineipit frigus febrile, dum pertinacior libris non statim huic methodo cedit . a stimulanistibus. & calefacientibus abstinemus , soloque insula aromatico dilutiori

utimur

Patuit autem ex illis. quae ad dicta fuerunt , Celsum smilem methodum adhibuisse . 4um in balneum circa tempus horroris deducebata gros neque desistendum ab hae methodo voIuit, etiamsi horror redierit. sed contra pertinaciter pergendum , dc si post aliquot accessiones balneum non profuerit, alium dedit, vel calidam aquam cum pipere, ut hae e asissem Ia calorem moverent. qui horrorem non admittit. Μonuit pariter IrJ, ut operiatur aeger, an equam perhorrescere possit, lamentis calidioribus t vim corpus circumdetur. perseieetur &e.

Adeo autem utilis visa svit haec methodus Odeuhamo IIJ , ut illa praestanistiorem se non expertum filisse in tertianis autumnalibus sugandis saltem illius constitutionis ep demicae, quW describit testetur. Licet enim , uti

praem

145쪽

praecedenti para grapho dictum svit, pillulas Coehiae daret sudantibus iam

aegris , ut turbaret ordinatum paroxysmi processum ἔ tamen praecipua . spem videtur posuisse in eo, ut sudores elicerentur,& continuarentur, donee aliquot horae ultra solitum paroxysmi tempus elapsae forent. Imo m te

tiana duplici omittendas pillulas Cochiae jussit, & solis sudoriseris curam tentari voluit sti. Et alibi sui pauperibus, quorum facultas prolixo ap. paratui Medico serendo non est , solam serpentariae Hrgivianae penetrabili aromate divitem radiculam ex vino dedit duabus ante paroxysmum horis. stragulisque bene eoopertos sudare jussit per tres, vel quatuor horas; idemque adhuc duabus aliis vicibus faciendum voluit ingruente paroxysmo veru

nalis tertianae.

Ubi vero febres tertianae, & quotidianae, recentes adhue, & in cono tinuitatis vicinia haerentes , nullum certum typum induerant , tunc m

nuit imi , perieulosum esse curam per sudorisera moliri ; eum justo e piosiore ludore sebres hae facillime in eontinuas non sine discrimine mu tentur; uti alia oceasione ad g. 7sa. dictum fuit. Quando autem aegri ex propria temperie dissolutum admodum habent sanguinem , vel per diuturnas. & validas febres intermittentes facillima,& multum debilitans in sudorem proclivitas jam adest vide g. 733. J tunc certe hae methodo abstinendum est, quae, exceptis his binis calibus, op.

tima caeteroquin invenitur.

S. 762. T TInc id venae sectio nocet per se semper , prodest I L casu , ut & tenuis, expectaque uiaeta.

Cum sanguinis misso adeo effeax remedium sit in eompescendo nimio libris impetu, uti ad S, 6io. dictum fuit, multi Μe diei in hae opinione fuerunt, illam etiam magnum ulum habere in cura febrium intermittentium t imo etiam quidam erediderunt , has febres solis repetitis sanguinis missionibus tolli posse . Cum autem in praeeedenti parasrapho demonstra. tum suit , 'omnes evaeuationes nocere , si validae fuerint, & repetitae, quia debilitant; idem etiam de venae sectione verum erit. Purgantia au tem in febribus intermittentibus autumnalibus non adeo perniciosa esse, nisi crebro repetita, observavit S enhamus x r venae sectionem vero,nis eodem ictu Chirurgi xladiolus , quo venam pertundit , ipsam etiam febrim confodiat, semper nocuisse, frequenti observatione se didicisse testatur. Nam in vegetis, Si athletice ea eterum valentibus, post venae sectionem longe diuturnus, de pertinacius febres has afflixisse invenit; in senioribus saepe, & mortem inde secutam fuisse monet . omnium autem maxime quartana febre Iaborantibus obsuisse venae sectionem , observavit . Potest quidem ea su prodesse , v. g. in juvenili plethori eo corpore, &' in priuiis verna tempestate, metus est, ne tempore caloris sebrilis rarefactus sanguis plena nimis vala rumpat , vel dum ingens eapitis dolor ab eadem causa e Ibidem . tu Epistola Respons r. pag. 39r. OH Ibid. pag. 374-

146쪽

FEBRIS INTERMITTENS,

urgeti sed tune sanguinis missio non prodest proprite ad febris intermitistentis curam , sed tantum praecavet illa mala , quae a nimia sanguinis copia, de rarefactione metuuntur. Sic etiam, si emetico opus sit , qua doque venae sectio praemittitur , ne inter vomendum sanguine distentia vata, inprimis in capite, violentis illis nixibus rumpantur. Unde & ipse sedenM- , qui alibi venae sectionem damnaverat, in tertianis vernaliabus, si aeger aetate floreret . & sanguineo temperamento praeditus esset,

sanguinem mitti jussit die libero, &, hoc facto, post aliquot horas eme. ticum exhiberi . Patet ergo quid a sanguinis missione boni in libribus

intermittentibus eurandis possit expectari. Tenus autem, & exacta diaeta, quae nimiam a cibis abstinentiam, ve tantum levissimos , & pauci nutrimenti praescribit, pariter in his febribus nocet. Cum enim saepe diuturnae sint hae febres , & inprimis quartanae, id agendam, ut, quod diu fulti, endum es, corpus faciti susineat s/J. Suff. cit enim hic cavare, ne cibos sale, aere, fumo, admodum induratos, vel& alia duriora, & dissicilis digestionis edulia sumant; simulque curare, ne circa illud tempus, quo paro xysmus exspectatur, comedam, uti enim exHippocrate ais 738. dictum sui et pos accessionem cibi exbibendi , eoniectum

faeta , ne quando a recenti alimento , sed ram coucinis cibis , febris ingνtiat. Antiquis iam Medicis tentata videtur suisse haec methodus sebres interis mittentes tenui, & exacta diaeta curandi. Sic enim Celsus in quartana, quam tarde finiendam noverat, nisi primis diebus discuteretur, voluit, ut

aquam tantum calidam sum elaeni primo die post febrim; & proximo biduo, si

fieri posset, ne hanc quidem e post secundum paroxysmum modicum tantum cibum concessit, & vini pauculum; & deinde diebus liberis inter se. cundum, di tertium paroxysmim aquam tantum calidam dedit; & ea meorum abstinere jussiti atque in hac methodo pergendum voluit ad decimum quartum diem usque, dicens: Ac se proximum G, ur quies tot dierum, abstinentia cum caeteris, quaa 1 raecipiuntων, febrim rodaut . Si tamen febris maneret, aliud curationis genus instituendum voluit, jussitque , edum validum, . finiter assumere , vino Mi , quama libebit. Vidi aliquoties, tentatam fuisse quartanam severa abstineri ia, sed sempe emalo successu et & sapiens tan/erates a monuerat uti alia occasione ad , εο a. i. dictum suit a tenuem, & exquisitum victum in morbis longis semia per periculatum esse: errores sic commitas longe pejores esse, quam qui a paullo pleniore victu contingunt di imo etiam in sanis hominibus talem diae. ram diicrimine non vae e. In ipsis tantum paroxysmia subtrahendum cibum jussit b &e. Unde certe videtur concludi posse, ne quidem in ipso quaris.

147쪽

κω hi si linera H quis possit, ramen etiam febis, Meratus inae refectioni v kbir adeo, s febris saepitis aeresserit, eoncides. Sinistrum autem hujus meis hodi eventum pluribus exemplis historia medica probat. Sic iuvenem n turae biliosae, longiori inedia, vel vehementiori accessione tertianae inter mittentis, syncope periisse observavit Hulerius fael; idemove & aliis accudisse testatur . Plurimis quartanariis talem abstinentiam iuisse exitialem , suis observationibus confirmat Tut tu co .

s. 763. febris in statu ueo. , inditantur aquosa, calidat in actu , subacidis aperientibus, nitrosisque permissis , vel & cichoraceis , similibusque blandis aperientibus. miete, .

Iole moderato tunc aeger eget.. Hactenus dictum fuit de illis, quae tempore αmogia, , vel 3c in frigore se. bris incipientis eonducunt: sequitur iam, ut videamus , quaenam agenda sint reliquis febris intermittentis stadiis. Hac autem patagrapho agitur de illis, quae conducunt tempore caloris febrilis. Patuit ex illis, quae g. 73 o. habentur, motum humorum per vasa tune auctum esse: uti doeet pullus major, & robustior, simulque satis celer, una eum calore auct, ob majorem attritum partium fluidarum ad se mutuo ad vasa. & vasbrum ad illas s vide g. 6 s. l. omnes eruo effectus, qui ab aucta ei reulationis velocitate pendent cvide g. 1 oo. illitque similes , qui calori aucto ortum debent i vide g. 689. I, hic etiam metuendi sunt. Intearim tamen, cum febres intermittentes ad intestitatem desinant, non tanta hic metuenda mala sunt a calore, & circulationis aucta velocitate r nam post aliquot horas haee cessabunt, imo etiam saepe, sinito paroxysmo, lano guet circulatio , & majus frigus invenitur, quam in sano corpore naturaal ter esse solet. Ob hane rationem, Iicet hoe tempore febris intermittentia talis gradus caloris observetur, qui periculosus laret in febribus contiauis,& venae s ectionem, elysmata, aliaque debilitantia remedia posceret, quaelebris nimium impetum vide g. Oxo. reseaenare valent; tamen his raro indigemus, nisi valde plethoricis : unde etiam illis abstinemus , quia irria praecedentibus paragraphis probatum fuit, similia laepius nocere in febrium

Intermittentium cura.

Sufficit ergo talia ingerere, quae aquosa, 3c calida, diluendo, 3c attenuando, humorum auctam pre calorem, & eirculationis velocitatem eohaesionem tot lere . vel ea vere possunt i adduntur his subacida, quae putredinte ab iisdem causis metuendae, resistunt; simulque puleherrime molestam hic sitim leuant. Laudantur & ei choracta, & similia aromattea amara lacte stentia frigida, de quorum e Teaeia in solvendo viseido febrili ad L cit . dictum fuit. Decocta hine hordei, avenae, scor nerae, radicum graminis, & similium de muleentium di blande aperientium, addito nitro, sacco citri, rob sambuci, ribesiorum,

148쪽

λγεῖ, γε optinis hie sunt ; qualia ad stim librilem in Μateria Medica ad num. 64o. plura enumerantur. Quietem vero hie conducere patet ex illis , quae ad io 3. dicta suerunt ; dum simul dolor artuum, & capitis g 73o. , qui calorem febrilem comitari solent . idem suadent . Cum autem molestus aegris talibus jam calor sit, illum stragulis impostis , vel calefacientibus remediis exhibitis, augere imprudens foret ; sed oportet sensim removere illa, quibus tempore Digoris febrilis onerati suerunt; curando semper, ut in moderato calore maneant, neque se idus aer aestuans corpus subito alis luat , vel frigidos potus affatim hauriant, quod quandoque aegri, librilem hunc aestum impatienter ferentes , sacere volunt.

S. γε . T IBi erisi paroxysinus solvitur 7si. , prodest, ptisana

d vinosa, justulis carnium , decoctis temperatis, sudori, urinaeque reddere materiem; sicque haec non vi caloris, medelae,.stragulorum , exprimere, sed copia aucta Promovere, quam Man-

dissime , & diu.

Ultimum paroxysmi libris intermittentis stadium illud est, quando erisiparoxysmus solvitur , ingenti plerumque cum sudore , dc remissione omnium symptomatum , uti ad g. 73 t. dictum sulti simul tune adesse solet urina illa crassa cum sedimento lateritio. Cum autem , simulae ille sudor prodit. insigne levamen percipiant aegri, & brevi tune paroxysmo librili

finis imponatur ; huic evacuationis indulgendum esse non tantum , sed, etiam promovendam esse voluerunt omnes Μedici. Fuerunt enim in illa opinione , librilem materiam eliminari hac via de corpore commodissime; quin imo & multi crediderunt , auctis his sudoribus posse expelli etiam illud , quod manens in corpore sequentes par xysmos renovaret. Adm dum verosimile videtur . per sudores illos exire de corpore etiam talia. quae tempore febris, & per febrim ipsam a sanitatis legibus deviaverant, adeoque sudorem illum semper utilem esse ; neque tamen semper conduin cere, ux augeatur per artem ejus copia . Licet enim quis crederet , per hos sudores expulli partem illius causae , unde par xysmorum renovatio pendet, tamen non ideo eerius soret, reliquum eiusdem causae illo tempore j m aptum esse, ut simul exiretis adeoque auctis sudoribus illis nocere posset, liquidissimam humorum partem tollendo. Patuit enim ex anis dictis , omnium dissicillime eurari saepe febres intermittentes in illis hominibus ,. qui sudoribus quam maxime diffluunt. Observavit quid enia sedenbamus sfJ, vernas febres intermittentes , praecipue quotidianas , si natas fuisse per diaphoreti ea , quae sudorem in fine paroxysmi promo. eant , ergo interim optime straguliε cooperto; quin imo tandiu in hiasudoribus. pergendum jussit. quandiu vMes aegri patiunturia Monuit tamen in eodem loco . in febribus autumnalibus non succedere.& paullo ante dixerat, febres illas vernas non tantum sponte sua ., sed & variis methodistentatas seliciter tolli .. Unde patet, ex hac obtervatione non posse concludi, utilem Sea. I. cap. 1. P S. 1uv.

149쪽

FEBRIS INTERMITTENS.

ibus enim epidemicis autumnalibus Mens Ia dieit, ludori huic , eum illo prodeunte inuuietudo, atque alia symptomata statim evanescant, pauislulum quidem indulgendum esse, compertissimum tamen esse, si iusto e piosius eliciatur idem sudor in fine paroxystrii, intermittentem labridi iacoentinuam peticulosam mutari. Similia etiam alibi hibet iba. Ex omnibus his videtur ergo includi possis, per sudorem constanti qui . dem lege paroxysmum febris intermittentis liniri, adeoque huie indulsen. ἀum eue quidem , imo & promovendum esse talibus , quae reddunt Ian. guini illii d. quod per sudores difflatue ; ut dum ptisana vinosa , vel camnium justulis, addito succo citri, vel aurantiorum, subministratur sudori materies; simulque debilitatis per febrim aegri viribus, optime succinitur cum per somnum, qui plerumque sequi solet, leve, & dilutum tale nutri.

mentum aequabilissime per omnia distribuatiar . Anceps aurem , & saepe pernieiosum est, oloris vi, vel remediis sudoriferis calefaeientibus, aut stragulorum pondere, sudores illos exprimere. Omnium autem optimum

est, si & diu, & blande talis sudor exeat ; imo potius aucta sit insensi, bilis perspiratio, quam profusus sudor.

De symptomatibus, quae febres eomitari solent, antea dictum iuit parasraphis hie citatis , a oque illorum cur tio inde peti poterit. Verum, uti ad S. 6ao. dictum fuit, in symptomatum se ilium curatione semper hahenda ratio est eausae , St status morbi ipsius, quem ita symptomata eomia tantur; quod etiam in curandis symptomatibus sebrisian intermittentium se.

dulo animadvertendum est . Patuit sie v. g. ea antedictis, venae sectionem, di catharii eorum, di emeticorum nimis frequentem usum nocere febribus in termittentibua , adeoque si quaedam symptomata tales evacuationes Imscerae viderentur, tamen illas tam audacter adhibere non licet, quam in aliis qui

constitutione epide mica in paroxysmo febris intermittentis aegri iisdem pla. ne symptomatibus tentabantur, ac si a poplexia vera laborast l. Licet a tem ad hoe symptoma tollendum validae evacuationes re uiri videremur, in mea illis abstinuit- sal, eum novisset originariae hujus sympto inatis musae, libri nempe intermittenti, prorsus adversari. Sic etiam, dum diuturnis febribus intermittentibus aecedebat hydrops , non aggrediebatur ejus curam purgantibus, quandiu febres hae aderant, ted ex spe at, donec febris penitus exularet; vel, si hujus symptomatis curatio eo usque disse. xenda non videbatur, amaris, & aromaticis , eum salibus lixiviosis vinoe

m. II. . II. R simil idem in Epistola v. Responsor. pag. 37s. hi De Podagra pag. sos.

150쪽

FEBRIS INTERMITTENS:

g. 763. 7 M. simul in susis, medebatur D; se& in mania , quae libres intermittentes diuariarniores, quartanas inprimis, quandoque sequitur, ab omnibus evaeuanti. hus abstinebat quae in aliis maniae speciebus tantum usum habent ; 3e solo victu analeptico, potu generosiori, & cardiacia remediis utebatur ιγ .

s. Ublata febri, victu analeptico, medicamentis corrobo-o rantibus aeger reficiundus, dein aucto Iobore purgandus per alvum aliquoties .

. Dictum suit in Commentariis s. sq. sublatis febribus intermittentibus manere tamen diu adhue latentem illam dispositionem, quae , alia causa accedente, frigore v. g., cibo indigestili assumpto, animi assestibus &e.,

iterum actuola redditur, & paroxyimos renovat: adeoque curata iam se-hre adhue alia supersunt agenda, ut recidiva praeeaveatae; atque etiam ut restituantur, vel emendentur illa , quae, per febrim praegressam mutata, reeesierant a sanitatis legibus. In febribus autem vernalibus, cum breves esse soleant , & sponte sua sere semper desinant , aerisque calor augeatur quotidie, non opus est magna attentione, ut recidivae praecaveantur r viarum in autumnalibus intermittentibus . in primis si epidemice grassatae fuerint, majori eautela opus. Longe enim pertinaciores sunt , magis debili. tant, & frigus sensim auctum, atque tempestatis inclementia , magnum re ei divae metum faciunt. . . Victus ergo instituatur talis, ut exhibeantur tantum illa, quae satilioris digestionis sunt, interimque magnam copiam materiae nutrititiae eontinent. Iacula carnium, ova recentia, carnes juniorum animalium assatae, pisces teneriores fluviatiles assi, succo citri , vel aurantiorum respersi , panis bene sementatus, vel & biscoctus, lac, praecipua stant. Potus parcior, sed me. racior simul, proderit. Simul etiam cavendum, ne talia alimenta. quamvis

euripta, nimia copia simul ingurgitent aegri, post sanatas has febres saepe famelici. Per sudores enim post singulos paroxysmos, aliasque evacuatio. nes, sive sponte, sive per artem factas, plurimum periit de humoribus se. nisi simulque solidae partea plurimum debilitatae tuerunt, uti ad s. 733. demonstratum sui it adeoque languent , vel deficiunt binae illae eausae, copia nempe humoris boni , & vis solidorum in liquida , a quibus alliis mi latio ingestorum in naturam liquidi vitalis sani pendet, uti s. et s. r.

demonstratum fuit. Patet ergo, nisi illae cautelae in victu obterventur, a cibis dissicilioris digestionis, vel ab optimis etiam cibis nimia copia fimul ingestis, eruditates, spontaneas ingestorum degenerationes in acidum, putridum, hi utinosum die. expectandas esse et unde non tantum libris reiscidiva metuitur . verum & ab itidem vitiis chronicorum morborum origo pendet, uti postea ad ioso. demonstratum fuit. Somnus sit longior , motus corporis , si vires serre possint, optime.

eonducit; si major debilitas vel et, vectio in rheda, gestatio, frictio illius

de se. λὶ Idem Sect. I. eap. s. pag. 12 ιὶ Idem ibidem pag. 111. 1 M.

SEARCH

MENU NAVIGATION