Artificiosa methodus comparandorum hortensium fructuum, olerum, radicum, vuarum, vinorum, carnium & iusculorum, quae corpus clementer purgent, & variis morbis, absque vlla noxa & nausea, blandè succurrant. Autore Ant. Mizaldo ..

발행: 1575년

분량: 110페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

eeant s

ANTONII MIZALDI perlibenter amplectatur.Nec temere,nam ut se

lida, ingrata & minus placentia stomachum subuertere ac contristare solent, sic Odorata, lucumda, ac grata eundem exhilarare & roborare consueuerunt. Odore enim iucundo fit, ut non m do iucundius sit medicamentum, sed etiam eo odore spiritus animalis una cum vitali iucundisii- me reficiatur. Hinc nimirum graveolentia tam sani,quam aegri omnes libenter fugimus. Debent itaque medicamenta purgantia iucunda esse,qu

tenus licet & fieri potest,ut a ventriculo placido comprehensa & amplexata in actum facile ded

cantur: & ne ex insuauitate nauseam, flatus &fluctuationes pariat. Res ea,ardua sane, si alias in votis fuit unqua, hoc maxime tepore esse debet. In quo non tam fastidientes iunt stomachi,quam delicatula hominu palata, ac moroli, intractabiles & indignabudi aegrotantes. Na vel audito solius pharmaci,ceu carnificis cuiuspia,nomine, nec du viso eo aut gustato,usque adeo fremunt,nau seant, commouentur, desudant,& expallescunt, ut nihil mors in illis comutatura videatur. Quod dum sollicite animaduerterem, precium operae facturum me putaui,s pro ingenii mei tenuitate, facilem & expeditam methodum proponerem, qua duce quiuis deinceps in suo hortulo,ne longius eundum sit, olera, radices, fructus, uuas, &, ut paucis dicam, solita alimenta, in pharmaca &medicamenta .. purgantia, salubriter ac iucunde possit conuertere. Quae non minus grat quam salutari impostura, beneficium nec praeuisium,

32쪽

adserent. Nam siue manducabuntur, siue ex decocto, vel aliter, haurientur, corpus adeo blande, & absque ullo tardio, a superfluis Sc grauat tibus excrementis vacuabunt, ut qui sumpsit, dicat, nihil sibi oblatum fuisse, nisi quod alluetum, familiare S quotidianum erat, applaudente visu, olfactu, gustatu, dc ventriculi, corporisque uniuersi, assensu, ut diximus, de complexu sane quam grato . Constat tanti artifici, lapsis hine annorum duabus chiliadibus , plus miniis, autoreSacm uentores omnium primos fitisse Poenorum & Graecorum solertes Geoponicos, ac medicos . A quibus, ceu per manus, tam nobi- Catalais te & salutare inuentum accepit, & diligenter ex- ω aqu/δε

coluit;M Cato, Dioscorides approbauit, Columella non ignorauit, Plinius proposuit, Ioan-Hquiuis, 'nes Messese intellexit, Palladius non omisit, Ar- naidus Villanouanus multum locu etauit, Mneotericorum medicorum, qui rerum experimeta profitentur, diligens obseruatio apprime com firmauit, ac mirandum in modum adauxit. Beati medici, inquit summus ille philosophus de me' ν-aών... Addicus a Villanoua, quibus Deus scientiam arca- hodis talanorum naturae impertiuit, & secretorum suo- animatae rum conscios fecit. Honora tales, ait, quonia 'illos elegit Altissimus, de naturae quasi socios esse voluit. Sed, pro dolor sinquit multi sunt

ad medicinam vocati, pauci vero electi. Hispositis superest, ut rem, quod dicunt, acu tangamus, de unicuique facili methodo ostenda mus, quonam pacto deinceps in suo hortulo copiam salutarium ac suauiter purgantium me-

33쪽

dicamentorum, sibi & amicis comparare facile

poterit. Sic itaque a verbis ad rem transeo. De eligendis σ apparandis medicis materiis . instituto idoneis. CAP. I.

OM N a V Μ primum, si fieri potest, ineunda est

tibi amicitia fidi ac periti alicuius medici:& eo praeiente, apud quempiam Pharmacopo iam vel herbarium , rerum medicatum diuitem, , seligenda' si aliter non liceat in sequentium m dicamentorum simplicium, purgando corpori

accommodatorum, sylvula: ut hortenses mat Elim me' rias varie purgantes experiaris. Sed medicamenta ea , recentia, quoad eius fieri poterit, suc sii. . id. cose, ac e multis selecta esse debent: non exsu-ncorum. cta, marcida, cariosa, olida, vieta, &ob id viribus exhausta, scopo que tuo prorsus inutilia. Si. talia comparari non poterunt, saltem his proxima eligentur, & ubi operandum erit expurg α , P --γ buntur, eluentur, &, si opus erit, negligenter . . contundentur, ac die uno, vel horis aliquot, si- cuti ostendemus, in aqua, vel alio idoneo liquore, macerabuntur: ut ad ingenium redeant, & collabentes vireis recolligant,ne frustretur opus, qua dicemus methodo, aggrediundum. Verum enimuero, prius quam illi manum admoueamus, iucundum erit ac fanὰ quam utile, nolle facultates medicamentorum, quibus hortenses male riae imbui debent, ut hinc medicatae ac purgantes evadant, pro tibi proposito scopo. Auspic binaur itaque catalogum a medicamentis, qui-r bus

34쪽

M ED1 CA ART1FICi A. 3bus M. Catonem, & ante illum Poenorum,Graecorumque geoponicos ac medicos ea in re usos esse legimus . Hinc gradum facturi ad recentio rum obseruationes, & eorum maxime quos a canorum naturae locupleteS este nouimus . Ver trum seu Elleborus, praesertim niger, quo maxi me vii fuerunt prisci,utramque bilem ac pituitam purgat. Colocynthis pituitam & bilem cum hi more muccolo a neruis.Scammonea succusta monii plantq) necnon diachridium seu scammo nea praeparata. Bilem atram, necnon flavam, exsanguine & partibus longinquis , perinde atque planta ipsa. Tithymali omnes, quorum genus agnoscit Esula, pituitam, aquas & atram bilem.

Cucumer agrestis,uel asininus,cuius succum Elaterium Vocant, pituitam S muccos a neruosis partibus. Tui bith, pituitam. Lathyris, aquas Mpituitam: quoi nodo cita Ricinus seu Palma Christi. Thymel ea, quae Persis Mezercon dicitur,bilem, pituitam & aquas. Haec a priscis inter arborum & vitium medicamcntosas & purgantes ma terias, connumerata lego . Quae ii quis obiiciat recenseri inter violenta pharmaca,& ob id parum tuta esse: huic respolisum volumus, illorum vim ac furias scarnari & alterari succis contrariarum qualitatum, quibuscum misi entur, &, ut ita loquar, concorporantur, ac transsubstantiatur. Ad

do quod illorum impetus frangitur, & si quae in

sit virulentia, coercetur via, modo , ac tempore transmutationis quam lubeunt, ut causas alias mittam. Recentiores qui rerum secreta vigili studio rimantur & perquirunt, de obseruatione foris

35쪽

ANTONII MIZAL DIpius repetita promittunt arbores, vites, radices& plantas, etiam medicamentosas euadere,a limplicibus pharmacis purgantibus, quae hodie nobis in familiari sunt usu, & summa carent violentia. Cuiusmodi sunt Polypodium, Epithymus, Cartamus, Sena, Hermodactyli, Agaricus, Rh baibarum, Tamar Indi, Myrobalani, & alia, ut paulo post dicemus. His iactis fundamentis, stracturam medicationum aggredior, & sic ια- τρὶαν nostram instituo. Quomodo fele Iarum arbustularum frussus ita media camentost evadant, vi corpus clementer absque

Quae arbς VM volueris tibi comparare fructus pii gante facultate, aut alia dote, ut scribemus,

praeditos, eliges de multis arbusculam cuius tibi visum fuerit generis, sed serentem fructus gen rosos ac suaves, humilem & parum supra terram

Caetantem, iuuenem, quae bimatum, aut trim

tum no excesserit: in aere libero S perflato educatam, laeto solo natam, & ab hominum, pec rumque iniuria prorsiis exclusam. Hanc per veris initia,dum omnis parturit arbos,vel paulo ante, ut feret anni tempestas & natura, nonnihil supra radicem, ima parte findes, sed cortice clementer Prisnu mo- tractato, & nulla iniuria affecto. Deinde impa meM.- ctis fissurae cuneolis osseis, vel ligneis, per longi Wμ μ μ δερ tudine ad sesquipalmum, plus minus, pro arbo . ' ris corpore & modulo, illam aperies: statimque

quod

36쪽

MEDICA ARTIFICIA.

quod adapertum erit, emedullabis, si medullam quidem habuerit caudex. Quod si fissuram non

possit admittere, nonnihil ultra matricem,ex alto terebrabis, & apto instrumento, medullar po tiunculam, vel eius loco, matricis, aut cordis, ut vocant, quidpiam auferes, vel derades. Ioanni

Mesuae hic satis est arborem locis duobus vel tribus, unius palmae interuallo, tenuiter per rari, absque ulla medullae spoliatione, ut mox dic mus. Quod si nec tere orationem etiam sustinere posIit, ineunda erit via alia, sicuti postea docebimus. Vbi fissuram, aut foramen diligenter expurgaueris, pharmaco ex superioribus aliquo, ut elleboro nigro tu ,vel scammonea, aut colocyn- ,,ita Miathidis succo vel elaterio aut alio , iuxta scopum tuum electo,nonnihil tusio,&, si opus fuerit, in cerato utrunque ita inescabis, farcies, ac saturabis, Ut prouerbij memineris, Ne quid nimis. Nam ibi quidquam nec pressum, nec plus aequo addensa- 'tum esse oportet,ut nutritioni arboris,& transpirationi suus detur locus, possitq; per medullarem syphunculum, aut matricis ductum, Vis me dicamenti una cum alimento sursum libere ferri,& formando, fouendoque foetui sensim subministrari. Posteaquam id rite peregeris, tum demum latera plagae, & fissiarae, ablatis cuneis, ita

committes, & utrinque adduces, ut nihil inte hiet,aut difflatum,vel rimulam admittata circum- Σ posito etiamnum vulneribus Catoniano emplastro: quod argilla constat, vel creta, & arena cui

bubulum fimum recens admistum sit, & ad lentorem usque subactum. Sunt quibus abunde s

37쪽

tis sit,cum Columella,paleato luto bene subacto, plagas obducere, & superiori parti vulneris, m

1cum,cespitem, ceram, aut picem, tenero cortice

vestitam apponere, ne pluuia illabatur, vel a fil-goribus,pruinis,nivibus, gradine,aut aliter, arbuscula desuper offendatur. Postremo, omnia vim ne,aut vinculo alio diligeter obstringiitur, ne dif- paethraphi fluant,aut bestiarum occursu,dissiliant.Eade pla-D-phia ne seruabitur diligetia in muniedo & resarciedo foramine: nisi quod ad eius ostiolu,paris magnia tudinis & formae teres lignum silc in trudetur, Ut exacte forame claudat. His ad unguem & opportune actis, arbuscula suae relinquetur naturae, ut fructuS, fauente coelo, probe coquat, & suo tempore decerpedos foueat. Quos experieris eadem facultate praeditos,qua intrusa medicamenta. Ex quo vere dici poterit, Patrem sequitur Ma proles. Ioannes Me suae Arabicae medicinae Doctor praestantiss. doces quomodo fiant pruna quae aluum subducant, & corpus vacuet, ad hunc scribit modum. Truncum arboris pruni, duobus locis, vel tribus unius palmae interuallo,tenuiter perforat, immis loque scammonio lutant: pruna ob id purgantiora evadunt. Datur succo,vel decocto,cum saccharo, ad viiciam unam . quo loco male scribi puto, libram unam .Caeteriim, sedulo prospicie . Obse ada dum erit,ne ab erucis,aut aliis germinum praedo- συμεν α nibus infestetur medicata arbuscula. Quod raria Misia ' esse hactenu* obseruatii fuit,ob vim medicamentorum , quae etiam in solia diffunditur. Vnde illa ad multa prodesse nouimus, raroque vidimus ita

medicatarum arborum foetus Verminare.

38쪽

Modi sex medicandarum arborum, t fructus feram qui corpus clementerurgent.

VANDO arbuscula, quo diximus modo secundus selecta, germinum lactescentes oculos mod-s -- aperire, & carbunculos, florum suorum rudimeta G 'o' xa, pandere satagit,statim ac sedulo, vitium more φ hq 'undique est ablaqueada,aut, si familiarius & crassus me loqui iubes,discalceanda,vsque ad radica fibras & venulas. Quae ubi apparebunt,&ritὸ expurgatae erunt,illis siursum ac deorsum fasciculos,vel, ut medice, imo vero Catoniane & rustice loquar, manipulos aliquot, ex supra memoratis pharmacis, iuxta praescriptam methodii apparatis, sternes, consepelies, & in dies, superaggesta

terra,optimo limo debite temperata. Si siticulosa erit anni tempestas, matutinae 3c vespertinae rigationis imbre quandoque recreabitur arbuscula, & ita suae naturae in tempus, colligendis eius fructibus opportunum, relinquetur. Haec prista est medicandi formula. Qui subtiliore sunt Minerua, & rerum arcana penitius scrutantur, hac viam, elici successu, iniisse mihi nuntiarui.Sub finem Mariij, insignem durum ar- ramum quempiam radicis generosae arboris me- borum dium lecant: Et qua truncum vel caudicem spectat, in vas terreum humidis rebus, itaque medicamentosis& purgantibus, plenum, ita inserunt,& hinc inde claudunt ac obstruunt, ut nihil effluere vel distiari possit.Tum demum regesta te ra, coelo& aeri arborem in autumnum,uel tepus

39쪽

ANTONII NIZAL DIaliud decerpendis eius fructibus idoneum conmmittunt: quo reuoluto, opus, si quidem necesse erit, initiante vere, iterat. Non dithmili artificio, quo Architectos,& solertes aliquot lignarios a tifices, uti nouimus: dum sibi arbores compar re satagunt,quorum ligna varie figurata & pictu rata conspiciantur. Si quis loco medicamentoru, vel medicamentosarum plantarum, Odores, vel odoratas aquas, aut quid aliud in vas, quo diximus modo,consepeliendum immiserit, non soldm fructus arboris illius, sed folia & cortices, idipsum miraculo quod a prς se ferre obseruabit. Rei huius fidem de experientia sibi factam co-

stater nobis faciebat, anno IJ 6 3. amicus noster Petri vero' Petrus Bellonius, librorum multorum prςstan'

tium editione, & totius Europae & Aphricae per ' ρομ' regrinatione cesebris, paulo ante quam impius ensis scelerati cuiusdam grassatoris, vel ipsiusmet Belloni j ut fertur) famuli sub vespera, non procul a suburbiis Lutetiams,illum nobis sustulisset: dum Regios hortos, quibus era 'raesectus, ex

mandato Reginae matris,inuisere satagebat. Quartus Rem eandem paulo facilius assequeris, si an-

mori 3 me' tequam taliuet medicanda arbuscula, circunfos-

Οὐ sis eius radicibus, sed nullo ictu iniurioso offen- ψρ' ' sic aquam macerationis & infusionis electorum scopo tuo pharmacorum vel plantarum purgantium, velut ex ubere sensim instillaueris, &dies aliquot idipsum opportune repetiueris, vel saltem unaquaque hebdomade solicitaueris, donec defloruerit, & foetus sui plenum rudimentum ti-

40쪽

MEDICA ARTIFICIA. 6bit, defendes quod dicut,a frigore myrtos. Quod fiet iniectis ad radices arbusculae tuae paleis mul iis fimo pingui superonustis: sed ita, ne finali arborem propius contingat,& putrente suo calore illam funditus perdat. Id laboris & periculi eu des,si frigoribus exactis, rem totam aggrediaris. Vbi retorrida erit aestas, sub crepusculum virumque,simili potione,sed paulo dilutiore, arbusculam subinde refocillabis. Modus hic est admoduexpeditus,& paratu faciljs. Na cuiuis promptum

est,plantas,ut vocant,laxati uas, Vbique inuenire,& ex catalogo primi capitis,pro arbitrio seligere, ac nonnihil colusias, diem unum aqua multa in cerare,& tum demum illa,quo dictum est modo,Vti. Hanc viam omnisi praestantissimam elle scri- bit Arnaldus a Villanoua, in operibus medican ' ργ'

clarum arborum, platarurn ac Vitium, ut proprio dicemus loco. Nam malitia rerum valde alteratur per recesium facultktis earum in aliam substantiam .Ex quo,inquit, sine ulla noxa S periculo facilis sequi solet purgatio ex illis.

Si quis arbusculas huic negotio accommodas non habebit in suo horto, fundo, Vel praedio, ar- dicati Ἀνύbore qua tumuis magna, ad hunc modii uti poterit. Eligat ex ea ramum quempiam generosum δίbelle educatum, quem Gallica terebra,aut aliter, ad medullam, vel matricem usque,& nonnihil ultra, perforet, facto satis amplo foramine, pro rami modulo. Deinde foramen illud medic mentis, ut dictum est, inferciat, obturet, Vestiat, liget, ac ita naturae regendum permittat, donec maturos reddiderit fructus, ic summe

SEARCH

MENU NAVIGATION