Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

2 8 DE MI ΤHRA. CAP. uLT. lenter demonstrant. Cum igitur certis testimoniis compererimus, spelaea Mithrae detrita , & mysteria interdicta a Graccho fuisse anno 378. nemo sibi persuaserit, ea adhuc anno 39 s. perseverasse. Quare Paulinum ita loquutum fateri oportet , ut exprobraret quod factum fuerit, & impia religio doceret, non quia tunc fieret. Queritur Muratorius, se divinare non potuisse , quisnam fuerit ille Antonius, cui D. Paulinus Poema suum inscribit. Reperio in Fastis Antonium cum Syagrio Consulem ad annii 38 a. & in Codice Theodosiano, saepius occurrit Antonius maximis in Italia &Gallia functus muneribus & dignitatibus. Ad eum quoque quinque sunt datae epistolae a Symmacho, lib, I. ab ep. 87. Qui sane, prodente temporum ratione, non alius est ab hoc Paulini amico.

eia s

272쪽

ADDENDA

UM in Musto Stror Σio gemmas antiquas, ea rumque innumeros ectypos creta vel sulphure expressos evolverem , inter hos occurrit simulacrum Mithrae novo symbolorum apparatu spectabile, de uberiori quam saxa in opere mihi deseripta figurant. Curiose & intentὰ singula perlustrantem animadvertens Illustrissimus Leo, quae humanitas ejus est nobilissimo generi par, nil moratus est, quin eo ipso ectypo,

nonnullis', aliis me liberaliter donaret. igitur quae scripseram animo revolvens, de cum hac Mithriaca gemma componens , observabam plura a me jam fuisse explicata, non pauca vero novi argumenti segetem parare. Sane Mithram in gemma Abraxea sculptum nondum sciebam , neque proamuleto superstitiosa religione usurpatum cognoveram. Quare Leonardi Augustini opus Italicum de gemmis antiquis perlustrans, in a.parte, cujus tunc primum copia mihi feceram, ipsam hanc gemmam delinea tam offendi nurn. 77. Cujus iconem cum ob temporis angustiam huc transferro nequeam, describere saltem non praetermittam. Mithra eodem prorsus habitu & forma ac in nostris tabulis , Taurum procumbentem calcat & ferit. Canis adsilit ad vulnus, Delphinus, in meo ectypo Serpens, propE jacet. Scompius testes Tauri invadit: Testudo sub cauda , quae in spicas desinit. Duo juvenes mitrati, quorum unus semen ejicit, alter reducta veste sinum explicat. Hinc Cornucopia, inde ramus Palmae, cui appensa est hominis calvatia . Superne caput juvenis radiatum, ut in nostris, cum flagro; ab

alio latere caput itidem mulieris, cui Luna falcata insidet. Subtus aliam Solis radiatam effgiem sculpsit Augustinus, mihi corona est. Septem Stellae Planetas putat idem Au-

273쪽

a so ADDENDA.

ctor Fulmen, Caduceum, Sagitta, binae volueres spatium inter Solem & Lunam occupant . Figuras has singulas

interpretatione accommoda percurrit ipse Augustinus. Quem gavisus sum nonnulla, quae mihi iam explicata fuerant , judicio suo & auctoritate obfirmasse. Symbola enim Mithriaca ad generationem pertinere ait. Atque inde Taurum prostratum repraesentare Tellurem, quam radiis, veluti gladio Sol Mithra penetrans . secunditatem inducit. Vel cum in Tauri signo Sol versatur, terram foetam aperit, de calore suo semina ad rerum productionem educit. Por ro Octobri mense Solis virtute diminuta semina,agente frigore, intra sinum terrae reconduntur, quod Scorpius tEstes constringens significat. Cetera haud refero, apud ipsum videnda . Tantum moneo , septem illa sidera mihi Planetas non esse . Quippe cum jam Solem & Lunam erigie humana expressisset scalptor, quid opus erat iterum figurare Imo non septem, sed octo Stellae in nostra gemma numerantur, inter quas una illustrior & grandior Solem antecedens. Illas fixas esse, hanc Venerem arbitror. Ceteros Planetas sub aliis figuris video. Nimirum Fulmen indicat Jovem, Caduceum Mercurium, Sagitta Martem, quae vulgata sunt eorum symbola . Hinc mala Augustinus his denotari coelum, aerem, & amorem dixerat. Saturnus fortasso

latet sub alio signaculo informi, in nostra gemma fulmini adposito; quod aliud fulmen Augustinus fecerat. Rursus duos juvenes vel ipse perperam expressit in suo schemat ;vel in nostro diversi modE repraesentantur. Quippe eorum alter non veretrum , sed facem demissam e regione inguinum manibus tenet, unde non semen , sed flammula manifeste prodit. Nam & alter juvenis facem attollit. Ita ut utrique idem sit habitus ac in aliis tabulis Mithriacis. Partem aversam hujus gemmae delineatam exhibet Augustinus proxim sequenti numero 78. Stat Leo ore Apem praeferens,quem literae obscurae significationis undequaque ambiunt, septemque sidera . Leonem Mithrae signum

274쪽

ADDENDA. as Isignum e sse satis in opere ostendi; Apem quoque & meleius sacris adhibitum. Literas ignorabiles, uti vocat Appuleius, nequaquam solicito. Esusmodi stellarum numerus in gemmis Abraxeis apud Chimetium passim occurrit. Nostram itaque hanc Mithriacam gemmam , ex iis unam esse , quas Gnostici & Bastidiani pro amuleto usurpabant, nullus dubito. Nam Mithra, qui Sol est, peculiari religione monstris Abraxeis accesse, tamquam malorum depulsor , & felicitatis arbiter ae dispensator. Hinc etiam in saxis vota nuncupantur Mithrae pro salute , & prospero rerum bellorumque successu, ut vidimus.

Hic Mithram gemma,toto opere saxo expressum conspeximus. Non praetermittam aeneum quoque ejus simu lacrum memorare. Extat apud Reinesium Class. I. nu. 177.

haec inscriptio. M. Ulpius &e. IN. HONOREM. DEI.

SOLIS. INUICTI. MITHRAE. SIGNUM. AENEUM.

P. N. LXXXXV, DONUM. DEDIT. Hanc notam P. N. compendio sculptam, PoNdo fgnificare nullus dubito. Ut tot pondo fuerit signum illud aeneum Mithrae. Quo

figuras expressas puto, quibus constant Mithriaca simulacra ex solido marmore, nempe Mithram Taurum, Canem, Serpentem, & Scorpionem 3 cuiusmodi duo extant in Burghesiano viridario nobis descripta cap. I. pag. IS9. aliudque Pulcherrimum ex nigro marmore nuper vidi in aula Palatii Eminentiss. Cardinalis S.Crucis . Pag. I9 I. Iin.ult. in . adde r Leonardus Augustinus de Gemmis antiq. partea. num. 8a. delinea tum praebet senem alatum, qui sinistra Scorpionem & baculum apprehendit, altero baculo dexterae imposito , veluti iis innitatur, cum aliis symbolis. Solem hune esse rei te arbitratur, alatum ob cursus velocitatem ; Scorpionem vero indicare

ait, gemmam illam Abraxeam sub ejus signo scalptam fuisse, de baculos utrimque stantes ortum & occasum Solis. At non aliunde petenda est explicatio hujus simulacri, quam ex recitato loco Plutarchi. Sol enim dum in signo

275쪽

Scorpionis versatur, baculis innititur, tamquam fulcris, ob caloris diminutam virtutem, ideoque & specie senis fingitur Pag. I92. lin. 9. adde : In inferiori cubiculo Palatii Principis Justiniani tabula extat Mithriaca , in qua praeter alia symbola, Vas quoque ante pedes juvenis apparet, non informe ut in nostra Antiate, sed maxime conspicuum, ansulis utrimque manifesto instructum . Quo probe firmatur conjectura hic exposita. Pag. I97. lin. 32. adde: Reinesius lib. vata lect. pag. 6o3. uno verbo aenigma hoc, nobis fusius agitatum, absolvit. N AMA. SEBESIO , inquit manifesta es ex Grae

co , ναμα σερεΘιον nempe Fluvius Sebethus . Naias uti quo

Graeca est vox, suentem, seu aqua saturiginem denotans. At quousque docear, cur simulacro Romae sub Capitolium olim , ut diximus, posito, & nunc in aedes Burghesianas translato, Sebethus Neapolitanus inscribi debuerit, & rursus quid rei esse possit fluvio cum Mithra , in sententiam doctissimi Antiquarii ire nequeo .

276쪽

DISSERTATIO

B ELENO

ET ALIIS QUIBUSDAM

DIIS AQUILEIENSIBUS

278쪽

DISSERTATIO

DE BELENO

VETERUM AQUILUENSIUM DEO.

Cuique Zirbi olim Deus proprius. Aquileia Belenus cultus, qui Apollo . Beleni veteres inferiptiones producuntur O il- frantur . Belinus quoque dictus . Emaculatur Dandu- Ius . Belenus Deus Norscorum, unde lectio Tertulliani affer itur . Apud Gallos etiam celebris ejus religio . Nomen Beleni male Scriptores β Belo seu Sole deducunt. Sol non idem ac Apollo populari religione, quod pluribus offendiatur . Belenus ubique pro Apolline habitus . Orgo nominis aliunde tentata . Fortasse ab Heleno, qui Drrbi comes pos excidium Troja una etim Henetis, Trojanis, O Graecis navigavit. Varia in hanc rem conjectura. Undenam pompulis Carnorum appellatio λETERES omnes , quibus veri Numinis

cognitionem fraus Daemonis subduxe rat, cum Deum quaererent, rerum sensibilium argumenta sectantes, iis divinitatem inesse facili superstitione arbitrati sunt. Hine homines factorum gloria clari, sidera , virtutum vana nomina, animalia ipsa,& infumma , ut ait Sex. Empyricus prope initium lib. 8.in Mathem : quacumque profunt vita humana, aris templisque imposita , Deum nullum, ubi infiniti essent, fecere. Ita coelum , terram , mare , & immensa aeris spatia populus Deorum invasit ; & insana religio res pene tingulas

veluti sub imperium impietatis coegit. Nec tamen Dii

279쪽

as 6 DE BELENo DissERTATIO. omnes aequo iure censiti, sed majorum gentium alii, Consentes, Olympici, Selecti: alii vero minores, Indigetes, Penates, Semidei, Deorum plebs, & quasi turba proletaria sunt appeIlati. Suum quoque gens quilibet & regio Deum proprium inauguravit, quem peculiari religione inter alios principem veneraretur: tamquam jus esset populis, uti regem suffragio constituere, ita num ea consensu populorum adoptare. Deos hos municipes vocat Minucius in Octavio prope initium; unde est Tertulliani lepidum scomma in

Gentilest Satis rideo etiam Deos decuriones cujusque municipit,quibus honor intra muro uos determinatur, ad Natio innes lib. a. cap. 8. nam alibi dixerat, unicuique provinciae ct civitati suus Deus es, Apologet. cap. a . Hinc cum Romani Urbem aliquam obsiderent, certo carmine, cujus formulam recitat Macrobius lib. 3. Saturn. cap. 9., evocabant ejus tutelares deos. Et propterea ipsi deum, in cujus tutela Urbs Roma erat, ignotum esse voluerunt, ne scilicet, ut subdit idem auctor, quod saepe adversus P esbosium ferisse se noverant, idem ipsi quoque bosui evocatione paterentur, F tutelae sua nomen divulgaretur. Sacra inde, quae diis Urbium ex patrio instituto dicabantur , Municipalia dicta, ut in lapide Gruteriano pag. 66. Calpurnius I r. Vir bis Flam. Dcr. pub. MUNICI P A L. Rursum Dii praesides, tanquam in tutelam adscripti, vocantur in alio epigrammate apud Reinesium Class. I. num. q. Dis deabusque PRAESIDIBUS provi clarum e & quod gentis alicujus proprii & peculiares essent, gentiles priore loco Tertulliani; atque patrii in saxo a 2 q. class. eadem : Diis deabusque PATRIIS. Ejusmodi religione peculiari coluisse ait Minucius, Eleusinios Cer rem , Phruas Matrem, Epidaurios culapium, Chaldaeos

Belum, est artem Syros, Dianam Taurios, Gallos Mercurium. Videasque, si lubet, Lactantium lib. I. cap. I S. Sidonium carm. 9. v. I 63. ad Felicem, Prudentium contra

Symmachum lib. a. Porro haec numina vulgo fere nota ,

280쪽

DE BILEMO DissERTATIO.' as 7 de aliis quoque gentibus in promiscuam aliorum religionem adscita erant. Alia obscura deorum vocabula noliatam cultu , sed etiam nomine propria, municipali consecra tione, ut ait Tertullianus eodem loco Apologetici, colebantur, ut Casiniensium Delventinus, Narniensium Visidianus, E culanorum Ancaria Volsniensium Numa, Ocriculanorum Valentia , Sutrinorum Nortia . Ampliorem catalo. gum ignotorum deorum ex antiquis lapidibus congesse, notisque illustravit Jacobus Sponius in miscellan. erud. antiquit. Seel. 3. quem consulas.

Aquil ejensibus priscis deus quoque suus municipalis& patrius suit, qui BELENUS appellabatur. Aquileia

Caruorum seu Venetiae Urbs quondam florentissima, quam Herodianus β maximam de ingentis magnitudinis vocat, ditem Mela b, spulentum emporium Iulianus riser e, Pr eo pius d magnitudine ct civium frequentia insignem , amplissimo vero elogio ab Imperatore Iustiniano ς omnium sub Occidente Urbium maAima dicitur. Nunc, quores humanas fortuna agit, superstite magni nominis umbra , inter ruinas, quae pene etiam perierunt, sepulcrumia querimus pristing magnificentie & nobilitatis. Hanc vicem celeberrimae Urbis eleganti carmine latino olim deflevit Nicolaus Madrisius Utinensis, quem inter amicos optimum, severioribus disciplinis , & politiori literatura e regih excultum, honoris caussa nomino . Nos de ejus Patriarcham, & dignitate Ecclesiastica , si Deus annuat, aliquando agemus . Itaque Aquil ejenses , dum inter gentilitatis tenebras versarentur, BELENUM Urbis praesidem& tutelare Numen inclyta religione sunt prosequuti. Auctor est Capitolinus in Maximinis cap. a a. ubi haec tradite cum igitu rusrἀ ob deret Aquilejam Maximinus , leoator in eandem Urbem mist, quibus populus penὰ consenserat, nisi Menopbilus cum cosiega restitissis, dicens etiam deum BE-

LENVM per Arusices popondisse, Maximinum essi, vi

cendum . Rem eandem narrans Herodianus lib. 8. cap. I.

a Lib. 8.

b Lib. 2.

SEARCH

MENU NAVIGATION