장음표시 사용
261쪽
a 38 DE M I Τ R H A. CAP. uLntum fecit. Alium dabo in serius. Unde inter Deos Servatores accensum fuisse Mithram apparet. Bello quoque invocatum docet inscriptio 3. pag. 3 . Vibius Pius SOLI INVICTO aram dedico ut sis mihi propitius militibus Centurionibusque meis. Legatus erat vel Tribunus alicujus legionis in Dalmatia degentis hic Vibius , atque Inuictum eata religione bellicis rebus praeesse putabat, qua affecti Imperatores aliqui numismata percustere INVICTO, & SOL l. COMITI. ut olim memoravimus. Julianus Imperator quia vero Sole Christo impie desciverat, Mithram Solem insaniori cultu prosequutus est. Eum nempe non tam in rebus agendis perfugium, sed etiam cum vita migraturus esset, ducem propitium sibi spondet. Verba recito quibus librum seu Satyram de Caesaribus concludit: Tibi autem, Mercurius ad me sermonem dirigens inquit, feci ut Solem,
in Graeco est Milbram , quam vocem minus aptE mutavit Interpres Patrem cognosceres. Tu vero ejus praeceptis obtemperato , illum tibi tutum portum ci perfugium , dum in vivis agis , comparans , ct quando oponebit hinc ea cedere, bona ne tibi Deum propitium Ducem consime.
Hinc igitur longe lateque falsa MITHRAE religio
promanavit. Non pigebit regiones nonnullas, quibus Mithriaca monumenta veterem cultum produnt, peragrare.
Sub Urbe ipsa Antium Mithrae devotum fuisse , jam satis
nostra tabula indicat ; ibique etiam antrum conditum olim deduximus. Τiculi in regione Urbevetana Soli Inυicto Mithrae dicatum spetium docet epigramma Gruterianum, quod pridem descripsimus. Capaccius loco pariter jam adnotato Neapoli extantia monumenta profert, & Cumis
Gruterus pag. 33. O. SPELEUM RESTITUTUM D. S. I. M. hoc est Deo Soli Invicto Mithrae , fuisse Mediolani,
monet lapis pag. 36.9.& M.Valerius Maximus, quem celeberrimum Scriptorem esse cum Alciato Mediolanenses, nullo certo indicio, existimant SACERDOS. D. S. I. M.
visitur in alio pag. 3I3. 4. In Galliam quoque Mithra religi
262쪽
Jam inter barbaras gentes Mithrae cultus irrepserati Nam in Dacia stetisse marmor inscriptum INVICTO MITHRAE , refert Gruterus pag. 3 s. imo & tabulam sym-
Iicam nostris similem cum epigraphe, S. I. M. nempe soli Invicti Mithrae, eadem pagina num. Io. Reflectimus iter in Pannoniam, ubi apud Petovionem Aurelius Itisinianus Templum DEI. SOL. INU. MIT. iabefactatum restituit, pag. 3 S. . Indicio hujus lapidis me assequutum puto Templum illud, in quo mater Aureliani erat sacerdos, patriamque ipsius Imperatoris,quibus investigandis mirum se torsit Salmasius. Nam ad Vopiscum in ejusdem vita cap. 39. primum templum Beleni putavit; inde, ex quo idem historicus cap. S. dixerat, huic Imperatori, cum legatus esset apud Persas, pateram donatam a Rege, in qua Sol insculptus erat eo habitu , quo colebatur in eo templo, in quo mater ejus fuerat sacerdos, optimst conjectatur, ut monui
cap. a. hoc ipsum templum Mithrae dicatum fuisse, quia apud Persas Mithra ipse erat Sol r habitum vero eundem fuisse, quem Persae tribuebant Mithrae, Leonina scilicet facie, de tiara capiti imposita. Unde inquirendum relinquit in Pannonia templum aliquod, ubi Mithra esset cultus, quo etiam patria Aureliani certo possit deprehendi; nam eum Pannonem fuisse testatum reliquit idem Vopiscus. Cum ergo ex hoc lapide constet, apud Petauionem, quae Pannoniae Urbs est , stetisse tempIum Mithrae, sane in h oc ipso mater Aureliani fuit sacerdos, nec alibi natale solum ipsius Imperatoris est quaerendum . In proxima quoque Norici provincia Templum Miacra dicatum nuper didici. Dum enim haec praelo essent subjicenda, R. P. Antonius Morerius Utinensis S. I. Graecio Styriae transmisit aliquot inscriptiones repertas Prope
263쪽
α o DE M I T R it A. CAP. ULT. Clangen surtum Carinthiae cirea campum Solseld, ubi olim sita erat Solva urbs Norici mediterranei, Plinio lib. 3. cap. 36. Flavium Solvense appellata. Earum alteram, quae ad rem nostram attinet, huc transfero.
Duo hi homines Romani pro salute Augusti,IGordiani
III, in honorem Deorum ita repetitum D. interpretor, vel si malueris, in honorem domus divinae, uti expressum legitur apud Gruta I 63. q. & 92. I. domus scilicet di familia ipsius Gordiani Imperatoris) Soli Inυicto Mithrae templum vetustate conlaifum fumptu suo cu pictur; refecerant,die viii. Kalendas Iulias , Gordiano Augusto Aυiola Cos . anno scilicet a 3y. aerae Christianae . Notam C. Rom. explico, Consulibus Romanis, quae sanξ insolens, ita fortassis expressa est, quia Magistratus simili nomine etiam in Colo nia Solvensi esset. Nam Consules in Coloniis quoque &Municipiis quibusdam creatos non uno testimonio compe rimus . Quid literae singulariae D. N .ante Licinium Marcellum, & sequens nota PAT.significent, plane nescire me fateor . Nisi mendum quadratarii, vel ex scriptoris dicamus. Hilarus signatur T uiarius P Rovinciae Norici, quod rationes tributorum ejus provinciae tractaret. Ejusmodi cha raeteres visuntur in saxo apud Gruterum pag. 63. Io. TAB. P. H. C. tabularius provinciaeHispaniae eiterioris. EpicetusARΚarius suscipiendis Augusti redditibus , qui in arcam seu mensam fiscalem vel privatam Caesaris inferebantur, erat praepositus. Arharii, qui plerumque per Κ scribitur, exempla profert index Gruterianus cap. 7. Uutriusque quoque ossicii plurima mentio est in libris Juris. Templo rum parietes de tecta picturis praari consuevisse, etiam a
264쪽
te Ut bem conditam , prodidit Plinius lib. I S. cap. 3. Qui
eodem libro cap. Io. Cornelium Primum'&Actium Priscum Honoris & Virtutis aedes Vespasiano restituenti pinxisse scribit: & M. Ludium Iunonis templum apud Ardea tes dignis picturis condecorasse. In templo Mithrae Solvensi Hilarus de Epicetus picturam labefactatam refici curarunt. Hanc eadem signa & symbola repraesentasse arbitror, quae in nostris tabulis marmoreis visuntur. In AEgypto, quo omnium deorum colluvies conssuxit, Mithram cultum, non est ambigendum: & testimonia Socratis ac Sozomeni, quae jam retulimus, palam faciunt.
Pelia hujus religionis magistri & principes fuere. De Creta insula dubitare nos iubet Dionysius Petavius , quamvis Epiphanius disertEscribat Haeresi a, Epimenidem Mithra cujusdam apud Cretenses idoli facerdotem se i sse . Ea ratione ducitur,doctissimus vir in notis ad hune Epiphanii Io- cum pag. 8r, quod id apud alium se legisse non meminerit. Barthius in animadv. ad Statium pag. 2 7. jurat in verba Petavit, qui nibit non legit, & rejecta voce Mithra, vel exmis a corruptam putat, vel prorsus insititiam. Non ausim tam grandia eruditorum hominum nomina provocare: sed utique non video, cur opus fuerit plures scriptores in idem Epiphanii testimonium conspirasse. At Erasmus Athenis religionem & ministros Mithrae
quaerens, tota via propalam aberravit. Chiliade . cent. 8.num. .eXplicans adagium , Mithrannes non Daductus,
haec habet: is qui in functione quapiam fordidas,contempta que partes agit. Mithrannes dicetur, Paduιbus esse nerabiatur. Nque Iphicrates Calliam μlossiis appetalabat . Significans illum non fuisse initiatum faeris , fed tamen velle videri. Mithras apud Persas Sol dicitur , quem illi deorumsummum iudicant.Piae Milbrannae dici υide tur qui obambulant eum simulatis mseriis , ct rudibus imponunt. Scomma illud ab Iphicrate in Calliam iactium refert Aristoteles lib. 3. Rhetoric. cap. a. quod indicare negle
265쪽
xit Erasmus. At in textu Graeco edit. Grqcolat. Paris I 6 I9. non est ἰαν, sed μη αγο min, quam vocem transtulit Antonius Riccobonus MatraDrtam, rectius, spectata ejus derivatione , quam alii qui locis statim producendis . Uetrag3rtem efferunt. Genus hominum hoc erat qui magnae
Matris,unde nomen, mysteria circumserentes stipem cogebant . Aγυ ita enim est mendicus qui circumit , & stipem petit. De his intelligendus Aristoteles. Qui Athenis frequentes erant & religiose habiti. Iet Drtes, ait Suidas Pag. I S9.tOIII. a, magna deorum Matri Rheae, e obele si-pem cogebant. Inde fabellam narrat de quodam Metra gyrte, qui Athenis occisus, ob idque exorta pestilentia, Athenienses in loco ubi eum sustulerant , curiam aedificarunt, eamque magnae Matri consecrarunt. Praeferebant tabellam, fortasse icone deae Matris pietam, ut simplicioribus sequestra divinitate imponerent, pinguioremque mercedem co raderent. Unde Menander Comicus in Auriga sacrorum hanc nundinationem aversatus ait rNallus mihi placet Deus foris vagans, Anus fodalis quaslibet petens domos , Aut Metrannes cum tabella . Et Antisthenes repellebat Metragyrtes mendicantes festiva irrisione dicens r Non alo Matrem deoriam, quam dii alunt. Quae recitat Clemens Alexandrinus admonit . ad Gentes pag. 69. edit. Paris I 629. Dionysium regno pulsum sub extremum aetatis Metragyrtem egisse, refert Athenaeus lib. I 2. cap. Io. ubi male, Cererisipem emendicando cogens, vertit Dalecam pius,& Casa ubonus non emendavit. Nam magnae Matri, non Cereri eruscabant Metragyrtae. Eadem de Dionysio habet Eustathius Homer. 162 q. Io.
Alii Ludi magistrum Corinthi egisse eum tradunt. Sed fieri
potuit, ut hac arte dimissa,sub extremum tantum odo vitae , quod innuit Athenaeus , inter agyrtas deae Matris stipendiis meruerit. Agyrtas hos eruscatores , qui cum mysteriis
Isidis obambulabant, iaceta narratione describit Appu-Iejus
266쪽
D g MITHRA. CAP.uLT. 263leius lib. 9. Metam. pag. I 8 I.edit. Pricari. Romae quoque tra ducta religione & sacris Idear Matris, Metra gyrtae Phrygii generis vir de mulier, qui ejus sacerdotio fungebantur, circulatorio ritu stipem cogebant, Deam cum tympanis per Urbem gestantes, uti narrat Halicarnasseus lib. a. pag. 9 r.edit. Graecolat. Francos. I s 8 6; notatque historicus , ex Romanis indigenis neminem cum Ma/riacis ita μαγδρο ντες vertit ejus interpres Sylburgius,rectὰ cum Riccobono retinens derivationem a matre) stipem collegisse, aut orgia Phrygiae matris celebrasse ex decreto Senatus. Quod etiam lege Ia. Tab. vetitum fuit: Praeter Idea Matrisfamulos, eosque jusis diebus , ne quis sipem cogito . At Julius Pollux in Onomastico lib. 3. cap. a. in fin. Met gyrtem appellatum quoque ait initiatorem sacrorum deae Phrygiae, scilicet magnae Matris, unde Athenis ejus sacrurria Maternum dicebatur. Cum itaque Athenis fuerint Metra-gyrtar, nec uspiam in Graecia Mithrae sacra & religio Scriptoribus sint memorata praeter Cretam , quae inter AEgyptum& orientem posita inde cultum hauserat plane lapsus est Erasmus,dum Mithra gyrtas vidit in AristoteIe. Poris xo Iphicrates ajebat Calliam non esse Daductum, sed M tragyrtem, quia illud honoratum erat, subdit Philosophus
Rhetor, Me inhonoratum vadusius est Taerifer, qui nempe in sacris facem festabat ; eoque Officio functurr
fuisse Calliam reperio apud Plutarchum in Aristide p. Iar, unde narratio Aristotelis illustrari poterit. Mithram Solem dimittam, atque hanc dissertationem absolvam, ubi quaesiero, quo tandem tempore, Christo vero Sole tenebras gentilitatis discutiente, ipse Mithra templis & aris fuerit dejectus. At cum ejus religionem apud
Romanos plurimam celebremque tot congestis monum e
tis hucusque ostenderim, & nunc tempus, quo desiit, pergam retegere, rogabit aliquis, ecquando etiam coeperite opportune occurrit Plutarchus, qui in vita Pompei p. 63 r. m. I. mseria Mithra primiam Romanis monstrata fuisse
267쪽
a D E MITHRA. CAP. uLT. ait a Piratis, qui e divelsis Orientis partibus effusi, Je di- tireptionibus maria implentes, tandem ab ipso Pomptio debellati fuerunt. Bellum hoc Piraticum incidit in annum U. C. 687. Igitur primi omnium, opinor, Alexandrini impium hcultum proscripsere . Nam ex Socrate, cujus verba pridem , retuli, constat sub Juliano Imperatore, qui in Perside oc- hi cubuit anno 363, locum ia quo Gentiles Mithrae mysteria et peragebant, jam inde a priscis temporibus vacuum ne- bglectum repertum, a Christianis fuisse repurgatum . Non ita Romae , ubi eodem tempore, sub Christianis Principibus, sacra Mithriaca publice & palam fiebant. Nonius Uictor de Aurelius Victor tradiderunt Leontica, Constantio nono ct Iuliano II. Cou. scilicet anno 3 7, ejusque rei m numentum exposuerunt in marmore, quod extat apud Gru- hierum pag. 3οῖ. I.Sequenti anno, Datiano & Cereale Cons. iidem Nonius & Aurelius tradiderunt Patrica , ut constat αex alio lapide pag. eadem num. a. & iterum Per ca ct Elia- bica, atque ostenderunt crisios, pag. Io 86.4. Rursus in annum in
proximum Eusebio ct Lippatio Cons. corrige fastos qui εscribunt Hipatium, nec Pagius, aut alii id animadverter li: tradiderunt Leontica, pag.eadem num. . Aurelius hic Vi- cchor sacerdos erat Mithrae, ut alibi monui, nam in hoc sa- νΣo & altero pag. 3o3. superius indicato, signavit se tradidisse Coracica anno tricesimo consecrationis suae, Valente O Valentiniano Vuniore primum Aun. Cons. Hic annus notatur in fastis 376. quo patet adhuc viguisse insanias Mithriacas. Eodem anno Sextilius Agesilaus dicitur Patre Patrum Dei Solis Invicti Mithrae pag. 28. a. & sequenti Gratiano O Merobaude Cons. Rufius Cejonius Pater fa-crorum Mithrae num. 6. vocatur, & inferius Persidicique Mithrae Antis . Sacrorum haec nomina jam explanavi. Ita pervincente diaboli nequitia, dum Crucis signum Imperatorum diademati praefulgeret, adhuc vexilla superstitionis palam in Urbe explicabantur. Integrum tandem
triumphum Christus egit, & Mithram profanaque myst
268쪽
m depulit. Celebre est testimonium S. Hieronymi epist.
7. ad I stam , ubi haec ait: e lute paucos annos propinquus veser Gracchus, nobilitatem patriciam sonans nomine , cum Praefecturam gereret urbanam, nonne Delaum MITHRAE, O omnia portentosa simulacra, quibus Corax, Gryphus, Miales, Leo, Perses, Helios, Bromius , Pater initiantur,subvertit, iregit, excussis Huc referendus est locus Prudentii libro primo adversus Symmachum vers. 363.7am quid Plebicolas pereurram carmine Gracchos Iure potesatis fultos, ct in arce Senatus Praecipuos , simulacra Seum iussisse revelli, Cumque suis pariter lictoribus , omnipotenti Suppliciter Chrso se consecrasse regendos. Annus quo Praefecturam Urbanam egit Gracchus, quaere dus est, ut postremos subverta superstitionis Mithriacae
casus venemur, & ultimam dissertationi nostrae manum imponamus . Baronius ad annum 38 I. num. 3. importunc er
rorem in Hieronymo irrepsisse tu spicatur, & loco Praefecturae praetoriae, urbanam esse positam. In Codice Theodosiano lex prima tit. ne in sua caussa quis jud. data est ad Graecbum P.P. nempe Pr ectum Putorio RaLaeecembris, Valente V. Valentiniano AA. Cushoc est anno C. 376. Ad eundem simili titulo appellatum directa est lex 3. de quaestion. Pridie Non. Ianuar. Gratiano Aug. IV. O M erobaude Cog. videlicet anno sequenti 377. Gothonedus in notis ad has leges tom. I. pag. 93. & tom. 3. pag. 2 a. inscriptionem correxit, de Gracchum P. V. Praefectum Prbis , reposuit; quomodo etiam se habet lex unica Cod Justinian. eod. tit. ne quis in sua caus & concinunt recitata Hieronymi &Prudentii testimonia . Hinc que collegit, excisa fuisse Mithrae simulacra altero ex praescriptis annis , & perperam id a Baronio referri in annum 383. sexennii metachronismo. Pagius in sententiam Gothosredi concedit in crit. Baromadeundem annum num. . At falluntur viri docti, & chronologiam confundunt. Quomodo enim fieri potuit, ut altero ex
269쪽
iisdem annis Gracchus secum Mithrae ct portentos simulacra, Coracem, Gopbum , Leonem dc cetera a Hieronymo memorata, subverterit, fregeritque, si tune eadem ipsa por tenta, ex indicatis inscriptionibus, tradebantur, in ipso certe Mithrae specu, sacerdotesque ea profana sacra & titulos sui sacerdotii publicis monumentis consignabant Quare in alium annum ducenda est Praefectura Gracchi, det Mithrae excidium. Quod ut clarius pateat, prius eam Praesecturam Gracchi in annos praedictos non incidisse demonstro. Anno 376. fuit Praefectus Urbi Rufinus, ut palam facit lex 3. Cod Justin.de ossic. Praef. Urb. eidem data vi. Kal. Iul. Valente M. V. Valentiniano jum Coss. Quintus Consulatus Ualentis I primus Ualentiniani junioris conseruntur in dictum annum 376. iisdemque Consulibus lata est lex prima Cod.Th. ne in sua causquam Gotta Osredus vult directam ad Gracchum Praefectum Urbi. Nec sane duo Praefecti eode anno esse poterant. Annus proximus excepit PrObianum Praefectum Urbi, ad quem directa est lex 3. Cod. Th.tributa in ipsis spec. xv. Kal. Octob. Gratiano A. iv. Merobaude Cois qui in annum ipsum 377. Consules processerunt, ut diximus. Quamobrem nun ante annum sequentem 378. Praefecturam Urbanam gessit Gracchus ; eo etenim signatur praedicta lex uni c. ne quis in sua caus. expressis verbis, ad Gracchum Praefectum Urbi, Ral. Dec. Ualente vi.ct Valentiniano II. st . Quam subscriptionem cum viderit Gotho redus, miror, nihilominus Praefecturam Gracchi retro tulisse ad alium annum. Profecto apud Pan-vinium nullus notatur Praefectus Urbi hoc anno. Quare in locum hunc vacuum nil vetat quin reponamus Gracchum.
At quoniam id ipsum quod de judicibus statuitur in hac lege Codicis Iustin. data anno 378, sancitum quoque reperitur in alia jam memorata antecedenti anno 376, vel hujus titulus & subscriptio emendanda venit, vel rectius dicendum , Imperatores legem jam latam rursus instaurasso post duos annos. Ne vero inanis si inscriptio alteri ut le-
270쪽
gis tertiar de quaest. ad Gracchum P. P., quae hac ipsa nota extat in Codice Just. leg. Io. de dignit. editionis Contii , cnam Gothoiredus habet P. V. omnino arbitror , hoc anno 377. quo tradita est , Gratiano iυ. O Merobaude Cus, Gracchum Praesecturam Praetorii administrasse. Qiis munere defuncturexinde evectus est ad Urbanam Praefecturam , quae Romae honoribus omnibus & potestatibus illustrior habebatur. Atque ita tempora suo ordine digesta consistunt: leges in speciem pugnantes conciliantur: &Gracchus suis dignitatibus restituitur. Igitur A. C. 378, &non antea , dejecta simulacra Mithrae , subversus specus , abolita sacra, & praeterea Victoriar ara, de qua celebris pugna inter D. Ambrosium & Symmachum exarsit , convulsa, aliaque gesta sunt a Graccho Praefecto Urbi , quae memorantur Hieronymo & Prudentio. Putaveram ad umbilicum rem perduxisse ; sed auremve Ilunt carmina D. Paulini superius mihi recitata,quae hucusque firmatis labem aliquam inferre videntur. Pocmaia Atremum, quo ea carmina continentur, rectε conjicit illustris Muratorius in praefatione, a Paulino fuisse elucubratum & inscriptum Antonio, A. C. 39 . aut 39 . Cum vero
inibi mentio sit Invicti seu Mithrae Delaea Iub atra culti,
haud verum erit, ejus sacra & specum ante septem & decem annos a Graccho fuisse subversa . Sed eo Pocmate, ut opinor, sanctus Vates potius proscindit Gentilium numina di errores, prout ab iis fingebantur & tradebantur, quam velit ritus omnes, sacrificia, & ceremonias, quas describit, tunc viguisse. Quod cetera percurrenti conjectare licebit. Quamvis enim non sim nescius, ad haec quoque tempora i Pauliniana Christianos perinde ac Paganos, veluti duo reipublicae membra, in Imperio Romano egisse ; attamen istis ritus suos & religionem publich exercendi, si non in totum, saltem maxima ex parte jus fuerat sublatum, ut tot querelae
Gentilium scriptorum , & leges Principum , Theodosii potissimum, sub quo vel filiis haec Paulinus scribebat, lucu
