Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

respexit auctor homiliae in S. Lucam de Nativit. Joannis fBapt.quam licet docti abjudicent Ioanni Chrysostomo, at- litamen antiquissimam esse patet, & fatetur Cave de scriptota et Ecclesiast.pag. I 86. Ejus haec sunt verba tom. a.Oper.Chry- hsost. edit.Ven.Latinae II 83. pag. 32. nam in Graecis non , a

extat: Sed c, INVICTI NATALEM appellant. βuis utia eque tam invictus, nisi Dominus noster e qui mortem sub- , actam devicit. Vel quod dicant SOL lS 6 E NATALEM: : ipse es bol justitiae,de quo Malachias Fropheta dixit cap. . aorietur vobis timentibus nomen Vssus Sol justi , ct sanitas ites in pennis ejus. Quo illustri testimonio non tam iterum discimus, natalem Solis hac die creditum Paganis; sed etiam EInvictum eadem die notatum in Kalendario non alium esse riquam Solem. Quod igitur viii. Kal. Januar. sev xxv. De- dicembris Sol novus esset, & quodammodo nasci antiquis di- sceretur , idcirco NATALIS INVICTI qui Sol ipse est & it

Mithra, eo die sollemni nuncupatione colebatur. N ec alia r. caussa quaerenda est. e Attamen P. Harduinus in Antirrhetico de Nummis tantiq. pag. 6s. in aliam sententiam abiit, quam ut adstrue- iret, ipsum diem Natalis Christi Domini,perpetua Ecclesiae it traditione sancitum , de loco suo dejicere adgressus est. νCum enim, inquit, a primis temporibus Christianos lateret dies, quo natus est Christus, sapienter fuit institutum die , , xxv. Decembris, eo nimirum consilio, ut quoniam dies ille , ab ethnicis natali Solis dedicabatur, religione mutata ξJESU CHRISTI nostri natali tribueretur. Prςmonuerat na- italem Christi verius Septembri mense incidisse,cum in eum inon in Decembrem conveniant Pastorum vigiliae super gregem suum , quas Lucas commemorat. Et quidem ante aeuum D Chrysostomi in obscuro suisse natalem Domini, di tunc solum morem celebrandi diem et s. Dec. transiisse ad Orientales,ipso teste Chrysostomo homilia 3 I. Tom. q. de natali Christi. Proseri subinde verba nostri Kalendarit .

quae recte ait intelligenda este de natali Iavicti Mithrae

252쪽

Dt M 1 T R is A. C A P. VI. 229 Solis de demum concludit: in eum ergo diem natalis Christi Romae primum translatus est: ut dum Gentiles profanori tui vacarent , sacris suis Christiani libere operam darent. Profecto P. Harduinus in oppositum prorsus ab Aleandro

discessit. Hic Mithram in diem natalem Christi in vas si

arb iratus est: ille Christum cum Mithra sollemnitatis consortium iniisse autumat. Utrique satis essent quae in explicanda vera caussa natalis Mithrae congessimus. At quoniam Harduinus per inania & falsa ad Mithram pergit, iis resci-Iendis operam aliquam proferre cogor. Sane non una fuit antiquitus de vero Dominici Natalis die in ecolesia Orientali sententia. In AEgypto celebriOri suffragio sextus dies Januarii, quo Epiphania celebrabatur , sollemniis quoque Nativitatis dicatus fuit, ut inter alios testatur Epiphanius haeresi s I. num. aq. Quidam apud Clementem Alexandrinum lib. I. strom. eligebanta . vel as. Pharmuthi, hoc est ry. seu et O. Aprilis; ipseque Clemens omnino favebat Novembri. At plerisque ex nuperis Sectariis , cum quibus ire Harduinum doleo . Septembrem praeferunt, ut Calvisius cap. q8. Isagoges , Scaliger in notis post opus de emendat. temp. pag. ult. quamvis postea ineuntem Octobrem adoptaverit in Canone Isagog. Pag. 3or.&alii. Singulas opiniones ad criterium non revocabo, quod jam viri docti praestiterunt. Id tamen conabor evincere, perpetuo more & ab Apostolis tradito, in Ecclesia Romana natalem Christi Decembri fuisse celebratum, & nonnulla in Harduinum pro Septembri pugnantem reponam; ut constet, falsum esse, apud eandem Romanam Ecclesiam diem Domini natalem obscurum & incertum 1 uisse, & ideo ad xxv. Decembris conjectum, quod ethnici codem die natalem Mithrae colerent. . . Et primum eruditus auctor, pro su i qua pollet in antiquitate perquirenda , ut tot edita ab eo scripta testantur, peritia , hoc nos docere debuerat, fuisse aliquando Romae extra Decembrem celebrata Nativitatis Domini sollemnia,

253쪽

23o DE MITHRA. CAP. IV. nia, diemque & mensem prodere; tunc enim grandi aliqua caussa mutatam religionem fateremur, & fortasse hac eadem quam ipse commentus est. Sed nusquam, aut ego fallor, veterum aliquis est , qui id mandaverit scriptis : & siquando Latini Patres Nativitatis CHRIsTI meminerunt, semper eam in Decembrem conferunt. S. Augustinus in Psalm.r3r. & de Trinit. lib. . cap. s. ἀ majoribus traditum testatur, Christum fuisse natum viii. Kal. Januar. Quam phrasim cum usurpat S. Pater tempora Apostolica respicit, ut videre est in epist. II 8. ad Januarium . Evodius in cathedra Antiochen a S. Petri succetar peperisse Virginem ait vigesima quinta die mensis Decembris, teste Nicephoro quietus sermonem inscriptum Lumen recitat lib. a. hist. cap. 3. Praetereo antiquissimum Auctorem, quisquis ille fuerit,

Constitutionum Apostolic. lib. s. cap. I 3. Ambrosium fer. 8.Io. de Ir. Prudentium hymno II. Cathemer. pluresquialios, ut uni Chrvsostomo, qno utitur seu abutitur Harduimis, caussam pene dixerim religionis assertam reseram. Ante aevum Chrysostomi sane in obscuro erat apud Orientales verus dies natalis Christi. In prolato enim sermone II. qui in editione Parisiensi Frontonis Ducaei an. 636. qua iutor, est tomo S. pag. I7. fatis indicat S. Doctor nondum decimum annum fluxisse , ex quo ipse dies iis regionibus innotuerat. At si de Occidentali ipsaque Romana Ecclesia, de qua quaestio vertitur, loquamur, non alium locupletiorem , quam ipsum Chrysostomum testem quaerimus. Ouippe in eodem sermone d lim morem a Romana Ecclesia in suam Antiochenam traductum tuetur, hunc diem

natalis Dominici cognitum fuisse,ait, EXORDIO iis qui in Occidente habitant, & paullo post: jam inde ώ PRIMOR Dio ab ipsa Thracia Gades usque incolentibus MANIFESTUS O celebris fuit . Videat Harduinus qui a primis

temporibus in Romana Ecclesia latuisse verum diem natalis Christi dixerat, Pergit Chrysostomus demonstrare, ex monumentis de censu hunc diem fuisse deprehensum, & vetustam

254쪽

DE MITRHA. CAP. Vi. 23 Istam traditionem hucusque ab ineunte Ecclesia promanasia se : Ex his, inquit liquet, prima descriptionis tempore natum esse. Et cui veteres bisoriarum codices, qui Romae publicΘadfersantur, lectitare libeat, perfacile etiam tempus huius descriptionis accurate discere poterit. Ceterum quid hoc ad nos, dicat aliquis , qui illic neque fumus neque fuimus unquam Ausculta neque dissidas i ab illis qui exactam hujus rei cognitionem habent, quique illam Prbem inhabitant, bune diem accepimus. Nam illi ipsi qui illis commorantur, multo ante ex AN TIQUA TRADlTIONE V m celebrantes,

ad nos usque illius notitiam nune transmiserunt. De censu

seu dei criptione, cujus hic meminit Chrysostomus, frigida est obtervatio Calvisii loco quem praemisimus . Nimirum

non convenire hiemale tempus ad eum censum agendum,

ne patres familias cum uxoribus & liberis ad locum destinatum longinquis itineribus proficisci cogerentur. Scilicet publicae utilitati & Caesaris praescripto praeferenda erant privata Judaeorum commoda . At quam grandis haec erat viae molestia , coelo iis regionibus etiam iij emis tempore

placidissimoὸ vel quae longa peregrinatio, dirin singuli pro-

isterentur insuam civitatem, ut textus Evangelii loquitur , ad quam certum est brevi itinere opus fuisse , urbibus in Judaea non admodum inter se dissitis Porro Codices census seu descriptionis , ex quibus ait Chrysostomus exscriptu in fuisse verum diem natalem Dominicum, Romae exti

tisse, testatur Iustinus antiquissimus scriptor sub Antonino Pio, qui rem certo scire poterat, nec si falsa fuisset, ausus esset proferre in Apologia quam eidem Imperatori obtulit. in secunda enim, pag. 7s.loquens de Christo in Bethlehem nato, quemadmodum , inquit, ct ex defcriptionibus censes acti, quae sub βuirino primo vesbo in 7udaea procuratore sunt conseia, intelligere potestis. Et Tertullianus paullo Justini aevo inferior lib. . contia Marci ouem cap.7. de hoc censu Augusti verba faciens, quem, ait, testim fldelissimum Dominica Nativitatis in omana orctiva cus odiunt. Ab

hisce

255쪽

histe igitur fidelissimis testibus Romana Ecclesia verum ldiem N atalis Christi, ut dixerat Chrysostomus, didicit. ἴNon moror Joannem Nicaenum , qui in epist. ad Zachariam Catholicum Armeniorum vulgata a Combefisio , Τom. a. Auctarii SS. Patrum pag. 3 Io. resert Julium Ro- imanum Pontificem eX libris Judaeorum cognovisse Christi , natalem in diem xxv. Dec. incidisse, atque ex eo tempore, iinquit , coepit Momana Ecclesia latis gaudiis celebrare na- , talem Salvatoris diem a . Dec. tradiditque celibrandum, stinioersis Ecclesiis. Certe falsa est haec narratio , eamque ,

eonvulsam prosternit grande Chrysosthomi testimonium, , quo ab exordio Ecclesiae viguisse Romae hunc morem di- idicimus. Et aliunde quoque ejus epistolae fides plane su- ispecta est viris doctis , uti animadvertit Cotelerius in notis ad lib. s.Constituit Apostol.cap. 23. pag.aῖς. ubi fragmen- itum ejus recitat . iAt non tantum Antiochiae,quo eum sermonem habuit iChrysostomus, perperam nonnullis Constantinopoli dictum censentibus, tunc temporis celebritas natalitia ad as.

Dec. agebatur , sed in aliis quoque Orientis Ecclesiis. Cl. Zacagnius in opere olim laudato protulit quatuordecim epistolas S. Gregorii Episcopi Nyssent, quarum prima , pag. 3sq. statim ab initio haec habet: Cum superiores caeli partes cursu suo Sol repetens, biberno tempore, diurni spatii

mensuram auget,vera lucis per carnem humano generi affl-

gentis apparitionem fesiva follemnitate celebramus. Et post aliquae quid es quod nocti ad longitudinis fummu jam prouectae,nulla cum fieri potes accessio, tunc nobis in carne apparet, qui cuncta complectitur 9c. Quibus sane verbis nemo est, qui non videat Solstitit hiemalis tempus designari: tunc enim tantummodo nocti ad longitudinis summum provectae

nulla feri potes accessori ac perinde neque scrupulum inesse potest, de Epiphania non de Nativite, diverso die ipsoque Solstitiali celebrata, loqui Gregorium. Nimirum & in aliis Ecclesiis Orientis, secus ac in AEgypto, eae festivitates di

256쪽

Dt MITHRA. CAP. VI. 23ῖscretis diebus agebantur, ut notavit idem vir eruditus in praefat. pag. 4o.

Nondum P. Harduinum desero, qui ut Christi Nativitatem de loco moveat, mulso verius, ait, in Septembrem conveniunt pasorum vigiliae supergregem suum, quas EUan gelisa Lucas cap. a. vers. 8. commemorat, quam in Decem

brem , quo fane per hiemem ea campe is sabulatis Db dio

non fiebat. Nam SMabb. fol. H. a. ct Bezab. fol.4 I. I. Haec funt pecora eremi ea nempe quae prodeunt pasum circa tempus paschalis, O pascuntur in campis ct domum redetint ad pluviam primam. Nedari ol.63. I. anilbfol. 6. I. uanam es pluvia prima Incipit tertio mensis inlarches an . Qui mensis partem habuit eum Ocribri nosro ac Novembri. Futilem hanc argumentationem, toties Sectariis recocta in , non alio telo conficiam, quam quod in ipsam pridem intorserunt nonnulli ex ipsismet Heterodoxis. Casau bonus exercitat. in Baron. a. num. I . nou esse inverisimile, ait, Pa-sores in Ddaea, locis maxime meridionalibus, noctu mansisse

sub dio, nam ct in Angliii, quae frigidissima es regis , saltem

armenta toto anno in agris pernoctant, neque propter frigus aut pluυiam aut ventos tecto unquam subeunt.additopae Epiphonema : auare vetusta traditio Ecclesia, ad 2S. Decem bris Nativitatem recolentis, non temere nobis reiicienda.

milhelmus Langius de annis Christi pari. altera lib. a. eap. I. scribit hoc argumentum Scaligeri addamus & Ha duini ne bili quidem se, subditque ane in Dania mea oves tota hieme in agris degunt, nisi terra ita penitus nive tecta sit, ut nihil pabuli extra villas habere possist. At quid Iudaea ad meam patriam gelidis trionibus subjectam Θ Certum igitur es ac demons aram verum Christi Natalem incidere in as. Decembris. Addo Vossium de tempore nat. Christipari.altera cap. ultimo, & Richardum Montacutium originum Eccles pari. I. pag. 7. ubi ait, perridiculum esse

quod Scaliger Osimiles ineptissime seripserunt. Quasi Jacob non dixerit de se ipso vitam pastoritiam apud Labane

257쪽

,3 D E M I T R H A. CAP. uti exercente: Die noctuque aestu urebar O gelu, fugiebatque fomnus ob oculis meis . Genescap. 3 I. o. Testaturque in sua Anglia sub Jove frigido, pluvio,nivoso, per dies noctesque greges, etiam agnos tenellos, in Decembri mense stabulari. Quem etiam videas in Apparatu I I. ad Origin. Ecclespluribus propugnantem sententiam de Nativitate Christi ad diem xxv. Decembris. His acquiescerem, nisi Talmudica illa testimonia,quae Harduinus luppressis nomine descripsit ex LightMoto in

Horis Hebraicis ad Evangelium Luc.cap. 2. vers. 8. tomo a. operum pag. 96, rursus evocarent. Sane pecora eremi,

quae vox regionem campanam denotat, ubi non distinguitur saepibus ager hujus ab agro alterius , uti explicat idem auctor Anglus in Decade Corograph. ad Evangel. Marci cap. z. pag. o I. pecora, inquam, eremi utique domum redierint ad primam pluviam , hieme ingruente ; at quis despondeat, ea cum domum rediissent, hoc est in locum ubi Pastores habitare consueverant,non sub dio mansisse ξ Cer te in locis Casa ubono & Langio appellatis, & passim hic in agro Romano, videmus armenta tota hieme intra septa , in aperto degere. Pastores autem etiamsi sub tecto diceremus habitasse, saltem alternis vicibus, quod vigilias agere est, ad modum militarem, aperto coelo vel tenui sub tentorio, ita ut possent vidisse lucem circumfulgentem, & voces Angelorum audisse, noctem insomnem ducebant, ut armenta a latronibus, lupis, & aliis noxiis animalibus defenderent. At gratis eam vocem domum in textum Talmudi- eum intrusit Ligthfootus & ex eo Harduinus. Cum enim

consuluissem Ioannem Pastricium in Collegio Urbano de Propaganda Fide Polemicae Lectorem, Graecae & orienta lium linguarum eximie peritum, vir humanissimus juxta ac doctus mihi nuneupata epistolari dissertatione, non tam ea Ioca Talmudiea impensius excussit, sed plura ex Haebraicis ritibus ad argumentum composita erudith congessi. Hic pauca admodum delibabo,que jugulum caussae propius impetu ut.

258쪽

Dg M I T R Π A. CAP. vi. 23 petunt. Primum itaque textum Sciabbath, seu de Sabbato, fol. - . a. in Ghemara ita interpretatur: eafunt deserti an malia quaecumque exeunt in Pasbate, ct intrant ad pluoiam

primam: alter vero Bez., nempe ovum , qua dictione tractatus ille inchoatur, sic se habet: Deserit animalia fumquae pernoctant in prato. Accedit Ghemara, ubi ad explicationem hujus textus haec scribunt Rabbini: Deferti animali unI quaecunque exeunt in Pasiate pascuntur in prato, ct intrant in Rebinga pluvia prima. Nusquam hic reperies animalia intrasse in do ran. Potuit decipi, vel decipere Lig-thmotus sumendo vocem Bestotb, nempe domestica avia malia, quae inchoat versum sequentem, & cam applicando ultimae , in quam desinit proxime antecedens sententia significationem domus confinxisse. Nam iis textibus sit distinctio inter animalia deferti, & domesica . Ea pernoctant extra limitem , & veniunt in Revivis scilicet ad primam pluviam , quod dicitur in primo versu . Post quem statim

sequitur secundus: Bauore, nempe domesica animalia quae cumque exeunt pascuntur extra limitem, veniuntque, O pernoctant intra limitem. Limes erat terminus Sabbaticus

bis mille cubitornm, extra quem Sabbato non licebat egredi. Ergo deserti animalia cum redeunt, non intrant in domum, sed in locum unde in Paschate exierant. Qui sane locus non erat habitabilis, sed in agro & in aperto . Nam in primo textu Talmudico Sciabbatb haec subduntur: des ii animalia non intrant in habitabilem locum neque in diebus

Uus, neque in diebus pluυiarum, scilicet in hieme. Quare optime inserimus, pecora, super quibus vigilabant Pastores in nocte Dominici Natalis, fuisse pecora deserti, &mansisse utique sub dio, etiam in Decembri & hiemis tempore, quo, ex ipsis Talmudicis testimoniis ab adversariis

prolatis, constat non intrasse in habitabilem locum. Manet ergo, non Septembri,sed ipso xxv. Decembris die, Christum Dominum mundo in salutem prodiisse et ne

que diem illum ad usque exordia Ecclesiae latuisse fideles, G et a nec

259쪽

α35 DE MITHRA CAP. vI. nec in obscuro fuisse, nee demum , saltem Romae , ullo tempore ejus mutatam religionem. Quare ineptE translatus dicitur a Christianis ad 23. Decembris, ut quoniam is apud piethnicos sacer Soli seu Mithrae habebatur , JESU CHRI- FSTI quoque veri Solis sollemnitati dicaretur. Qitorius hoc, ut eodem die, quo Gentiles ritus impios agebant, Sacramenta sua, quasi religionis consortio, ex compacto profanarent Christiani, qui toties sancita lege vetarunt, Iine dies Sacrosanctus Paschatis eodem quo Hibrei celebraretur, hac sanξ ratione, ait Constantinus Magnus in epistola ad Concilium Nicaenum , ut nibu nobis COMMVN EAt cum inimicissima γudaeorum turba Nempe, prosequitur

Pius Imperator,aliam nos viam . Servatore accepimus. Recitat eam epistolam Eusebius lib. 3. de vita Constantini cap. 18. An ergo dies ille, quem Christiani traditione acceperant , ad alium erat traducendus ; & Cnristus vehit de sto loco defigendus , ut inter profana falsi numinis spectacula versare inrὸ Quamquam scio placere nonnullis, plures ritus induxisse Christianos exordientis Ecclesiae, ut gentilitatis superstitiosas ceremonias eodem die actas abolerent. Quod maligne ab Helerodoxis detortum , ansam in nos deblaterandi praebuit. At longum haec quaestio examen posceret, a quo nostri argumenti ratio arcet. Ritus quo Ddam ea de caussa invectos non abnuerim : de festis & san- nctioribus sollemniis aliud judicium. Ratio itaque utrisque νsia stetit, Christianis & Gentilibus, celebrandi Natalem Christi & Mithrae eodem die viii. Kal.Januarias. Illis quod

vere hac die Christus ortus fuisset: his quoniam tunc Sol novus prodiret, & veluti nasceretur. Utrumque egregie in rem nostram complexus est Sanctus Pater Augustinus sermone I9 o. editionis Benedicti n. tom. 3. qui alias est 6 I. de diversis : Habemus, inquit,sollemnem sum diem , non , PM

in eles propter hunc SOLEM , sed propter eum , CHRISTUM scilicet, qui fecit hunc Solem. Haec caussa & ratioeelebritatis natalitiae inter utrosque : PaSani ut Solem ma

260쪽

Da Mi THRA CAP. uLT. 23 Trerialem impie colerent , fideles ut Christum auctorem S lis sancte venerarentur. Neque illi ergo ut his sic opponerent , quod Aleandet putavit: nec isti ad illorum exemplum, ut Harduinus commentus est.

Milbrae cultus quam latὰ per Romanas provincias effusis. Lux plurima Vopisco : ct vetus lapis explicatus . Lectio Epipbanti asserta : vera Arisotelis producta, unde Eraf-

mi insus detegitur . . Metrag3rtae quod hominum genus. auanaonam apud Romanos mseria Mithrae primum cognita, ct demum abolita. Exponitur locus S.Hieronymi de temporei Praefecturae Gracchi , ct excidio m librae , quod variis chronologicis observationibus contra Goth redum satuitur. S. Paulinus explicatus; qui am Antonius, cui ultimum suum. poema nuncupavit. UDEAT ulterius sacra nostra profanis Ethnicorum immiscere . Mithram ergo ex instituto persequamur. In Urbem Romam , quae ut ait Leo Magnus Serim I. in natat. Apostol.omnium gemium serviebat erroribus, turba deorum eΚomnibus undique toto orbe acceptis superstitionibus invaserat. Unde eleganter Tertullianus Apolog. cap. Io. apud Romanos ait, quodvis colere jus es praeter verum Deum. Et

Minucius in Octavio indignatur eos initiasse ritus omnium religionum. At nullius forte numinis, cultus insanis mentibus altius insederat quam Mithrae. Monstrant tot lapides, quos recensuimus, pluresque alii apud Gruterum, Mithrae mystcriis dicati, & veterum Patrum Scriptorumque profanorum testimonia . Plerumque iisdem lapidibus leguntur vota nuncupata vel soluta, non semel etiam pro salute Imperatorum, ut in 9. pag. Io 65. SOLI. IN UICTO. MITHRAE pro salute Commodi εAntonini M. Aurelius Stertinius vo

SEARCH

MENU NAVIGATION