장음표시 사용
281쪽
118 DE BILENO DissΕWATio . ita ait: Ceterum nonnulla quoque oracula ferebantur patrii cujusdam numinis victoriam promittentia. BELEM voeant indigena, magnaque eum religione colunt, APOLLINEM interpretantes. Non vulgarem discas Beleni dignitatem, qui in Oraculum fuerat constitutus. Nimirum ipse Apollo erat, vaticiniorum pater & inventor . Nam & in hanc interpretationem consentit Capitolinus statim post verba
recitata : unde etiam postea Maximini milites jactasse dicuntur , APOLLINEM contra se pugnasse. Hinc perperam scriptor ille, de quo meminit Salmasius ad hunc
locum, in codice Palatino notaverat ad marginem, ides Martem. Apollinis hanc significationem Beleno tributam,& religionem apud Aquilejenses magnificam, plurimo veterum lapidum testimonio deprehendimus. Hi magna ex parte Aquileja Venetias deportati, adhuc in amplissimis Grimanorum aedibus visuntur. Post Pighium in Herculo prodicio eos retulit Gruterus in suo magno inscriptionum thesauro pag. 36. & 37, Reinesius nonnullos describit. Omnes huc transferre placuit, quod ratio argumenti sibi poscere videbatur; ne,dum de Beleno integram dissertationem meditamur, ad eius monumenta conquirenda alio lectorem ablegemus. Praeterea & correctiores hic prodibunt, collatis nonnullis, ubi suspicio mendi inerat, cum suis authographis, vel cum manu scriptis schedis, quas penes me habeo, ex quibus etiam aliquos hactenus in editos proseram, & notatiunculas, prout rei opportunitas exigere videbitur, interseram.
282쪽
BELENO. AUGIN. HONOREM C. PETTI. C. F. PALPHILTAΤΙ. ΕQ. R PRAEF. AED. ΡΟΥ PRAEF. ΕΤ. PATRONCOLLEGIORVM FABR. ET. CENT DIOCLES. LIBDONVM. DEDIT
APOLLINI BELENO C. AQUILEIENSIS FELIX
His saxis, quorum primum & seeundum ex Gruteri pag.
36. num. II.& Ia .postremum ex nostris schedis est desumptum nomen pollinis tributum Teleno vides. Caussam inferius perscrutabor . Literam singulariam C in secundo, Colonia, explicat Reinesius ClassI.num. I, tanquam Colo
283쪽
26o DE BELENO DissiRTATio damnat Auctores indicis Gruteriani, quod c. a g. lit. A. non intellecta C singulariae significatione, eam per Caium, non per Coloniam exposuerint. Ita enim in 7. 9 I. C. B. est Colonia Tononia, in 6. 84. C. I.Colonia Iulia, & in I. II a. C. Aquilejensi. Felix vero est epitheton Coloniae: ut Capua Colonia Julia Felix, Colonia Felix Augusta Nolana,& aliae passim . Sed deceptum ipsum doctissimum Antiquarium Auctores indicis recte legisse Uajum, nullus dubito. Etenim Caius Aquileiensis Felix homo aliquis fuit, qui Be-Ieno monumentum illud dicavit. Nam & in memorata inscriptione S.Ir a. quam ipse in argumentum suae lectionis profert, C omnino Caium designat, non Coloniam, ut sensu ipso statim percipimus. Sic enim se habet suppleta eκ nostris, nam Gruteriana tres tantummodo primos versus exhibet. IALISSO. COIUGET. C. AQUILLIENSI SVAVI NEMESI N. L. C. FRENIO. SECUN
GRAMMAE Certh Nemesina sepulcri titulum posuit 'aligo coniugi, ct
Cato Aquileiensi Suavi, non Colonia. Aquileienses nomen est familiae seu gentis , cui praeponitur praenomen Cai, sequiturque cognomen Suavis. Id aliis exemplis vetustatis confirmo . Saxa sunt Aquilejensia, quae libentius hic exscribo, quod nusquam edita inveniantur.
284쪽
DE BILENO DissERTATIO. 26 ICAESARIS. N. SE FILIO. PIISSIMO ΕΤ. L. AOVILEIENSI. AGATHIO ET. HELIO. COLONORVM Τ. AQUILEIENsisSTRATONICUS. SIBI. ΕΤ NUMISIO. TIBERIO BASILEO. FILIO. SSIMO QVI. VIXIT. ANN. XXXVI. M. VD. XIIX
PETRONIAE. AQULEIENSIAE M. IULIUS. SOTER. CONIUGI INCOMPARABILI
Vides non tantlim caji, sed praenomina quoque Titi & Lucii genti Aquileiensi fuisse usurpata. Neque enim quis,puto, dixerit illud vocabulum designare Patriam. Nam cuilibet saxa antiqua vel summis digitis versanti notum est, Cam esse sedem gentis , non patriae. Et licet aliquando in
veniamus patriam inter nomen & cognomen locatam, ut
notarunt clarissimi Antiquarii Reinesius ep. 6. ad Rupertum pag. 388. & Fabretius inscript. domestic.cap.q. p. 3 o. in nostris hisce saxis id non patimur, ne homines illos praenomine & cognomine notatos, absque nomine cogamur fateri. Et rem extra dubium videtur ponere Petronia, quae si patriam signare voluisset, se Aquileiensem, non Aquileieu-Aam vocasset. Cujus inflexionis in Veronia muliere exempla praebent inscriptiones q. 8s.& 4.7 6. Florentiae in Vinea StroZZia hoc extat epigramma exscriptum nuper ab eruditissimo Montlauconio r Libius cibasantus Aquileia
Speni coniugiiuae bene merenti. Libius hic Abascantus, per
285쪽
161 DE BELmo DissERTATIO . mutata priori litera , idem fortassis ille est P. Vibius Abascantus , qui in lapide inferius recitando Sevir Aquialeiensis signatur. Unde & conjugi eandem fuisse patriam
conjicio, a qua nomen Aquileiae sumpserit. Porro nomina familiarum saepius ab urbibus deducta ostendo cap. I. inscriptionis M. Aquilii. Vel cum utrosque, virum de mulierem, Libertos credam, prodente nominum charactere, mulier libertate donata ab ipsa Colonia Aquilejar, simul etiam nomen accepit. Nam servis urbium cum manumitterentur, ipsarum nomen cum libertate datum fuisse, pluribus exemplis demonstrat Fabretius cap. 6. pag.43q. Tiberius Clarisio in tertio epigrammate cum coniuge & filiis signum Cupidinis Apollini Beleno ex voto pinu re. Signa & donaria in templis alienorum deorum collocata passim occurrunt in literatis saxis . Helvius Feliκ signum Apollinis dicat Fortunae Primigenia in I.77. eidem signum Libri Patris, simulacra duo Spei, de signum AEquitatis eadem pagina consecrantur. At plura alia exempla erudita congerit Fabretius in Apologemate pag.7. Forte inter hos conjuges dissolutam concordiam & amoris viciculum restituisse Cupido credebatur; gratia autem accepti benefieii in Belenum relata, perinde ac si, tanquam tutelare urbis numen , civium patrocinia apud alios deos ageret di negocia procuraret, ex eorumque numero esset, quos procurantes, O prefectos , O praesides vocat Tertullianus in Apologet. cap. γεν
286쪽
III. V. I. D. DESIGPHOEBUS. LIBV. S. L. M
V. S. L. MBelenus hisce inseriptionibus AUGUSTUS vocatur. Alios quoque deos simili cognomento seu epitheto insignitos
frequenter conspicimus. Caussam quaerunt eruditi. Sponius Recherch.d'antiq.differt. 29. pag. 8I.occasione lapidis' bis Augusis dicati, ait hoc epitheto designari , deos coaservationi familiae Imperatorum invigilare. Reinesius epist.
287쪽
, si Dg BrtrNo D IssrRTATiΟ. epist. 69. ad Rupertum pag. 6S . ubi Deos plures , quibus Augusti nomen inditur, collegit, id nominis diis tributum
putat in adulationem summarum potestatum , quas diis aequare consueverunt;& cum diis suis supplicare videri vellent, simul Augustos suorum temporu adorare & colere. Cui sententiae confert mos inductus, quo Principes nominibus ipsis deorum appellabantur. Templum Hierosolymitanum
impia profanatione sibi dicari jussit Caligula, titulo γοvis
illuseris noυi Caji, teste Philone legat.ad Cajum . Geta &Caracallus vocantur novi Soles in numismate Grecis charaeteribus insculpto apud Morellum in specim. pag. 26. Feminas quoque Imperatorum eadem insania incessit. Unde Julia Sabina noυa Ceres , Iulia Pia nova Vesa , aliaeque sunt nuncupatae, ut notavit Cl.Bona rota in suis observat. pag.qo.&7o. Imperatoribus etiam viventibus templa, adorationes, & sacra instituta fuisse nemo ignorat. Quare cum Apollinem Augusum , Silvanum Augusum, Belenum Augusum offendimus, non alia haec numina sunt , quam ipsi Caesares tunc viventes , quibus vota sua nuncupabat stulta gentilium adulatio . At fortassis alio ire licet. Nomen Augusti ex sui origine, fanctum & consecratum signifieat , ut ait Festus. Et Ovidius Fastor.lib. I.vers. 6o9.
Sancta vocant augusta patres: augusa vocantur Templa facerdotum rite dicata manu,
Hinc Ostavio Caesari hoc cognomen additum, uiscilicet, ait Florus lib. q. cap. ult. in fin. jam tum dum colit terras , Vs nomine ac titulo consecraretur. Et Suetonius in vita cap. 7. quod loca quoque religios , ct in quibus Augurato quid consecratur, Augusta dicantur. Dio lib. I 3. p. Io 7. postquam dixit, quare nomen Augusi suscepisset , haec addit: Tanquam aliquid esset supra hominum conditionem: nam qua in bonore atque cultu sunt, ςa Mugusa vocantur, Unde qui graecissabant σεβαςι, vocabant , quasi sanctum . Nomen ergo Augqsi Diis proprium , ex primaeva vocabuli
notione: quibus opus non est , ut illud ab Imperatoribus
288쪽
Dg BELENO DIMERTATIO. 26stanquam precario mutuentur. Nam quis magis sanctus &Deer falla religionis judicio, quam Iuppiter, Apollo, &cetera deorum vocabula Inscriptus est lapis apud Reine.
nec plura exempla vacat referre. Appulejus lib. 6. Metam. Supplicanti, inquit ,δε ε no cum totius fui Numinis auis gusa dignitalepraesentat. De ipso Augusto Caesare dixerat Naso versu antecedenti, ocis ummo cum Iove nomen habet. Iuppiter:ergo augusus ante Octavium, qui in societatem nominis per adulationem adscitus fuit. Unde facile suspicor, Belenum & Deos ceteros augusos vocatos , propriae dignitatis merito , non ob consortium divinitatis cum Imperatoribus , vel quod eorum custodiae excubarent. Non negaverim tamen, arvo Caesareo frequentius id usurpatum , ut intenderetur erga Principes reverentia, quibus aequa cum Dus tituli maiestas esset. Primum epigramma monet, Belenum vocatum quoque fui e Belinum. Eundem characterem praeserunt duo haec ex Grutero pag. 36. Iq. & pag. Io66. 8.BELINO SEX CAESERNIVS FAVSTVs
Ilitis. VIR V. S. L. M. In textu Graeco Herodiani, erius verba recitavi, legitur Βιλιν. Salmasius ad Capitolinum , loco itidem laudato, scribendum censet Βιλ-is. Recte ad fidem nostrorum lapidii. Discriminis caussam puto,quod, qui Selinum usurparint, Graecam terminationem sint sequuti: qui vero Bel num , Romano more vocem extulerint, quod frequentius L l rece-
BELINO. SACRL. VECTONIVS. L. L
289쪽
1 66 DE BELEMO DIss RTATIO.. receptum fuit, ut in saxis,& latinis Scriptoribus apparet. Hinc verum nomen potius Telenum fuisse crediderim, &ex E in I. transitione, enatum Selinum . Nam eae vocales , cum magnam babeant inter si communitatem, ut inquit
Varro de ling. lat. lib. s. in scribendo.& pronunciando
altera in alterius locum immigrabat apud antiquos , ex Agellio noch. Attic. lib. Io. cap. a . Donato in Terent. Phorm.& Quintiliano lib. I. cap. q. Exempla, quae ad rem marmoraciam pertinent,peti possunt ex Gruteri indice xix. & notis Reinesii ad inscr. a. Class r . Et hoc sane magis arridet, si eam originem habet Belenus, quam inferius proponam. At Belenum pessim ξ corrupit Ravisius , Tellenum deum Aquilejensium tutelarem ess gens, in ollicina cap. de Diis nemorum. Qui poterat Tellinum quoquo Brixiensium deum, pro Marte habitum, de quo plura
Octavius Rubeus in Memor. Brix. , in Telinum induere. Quamquam Reinesius aequior est in Ravisium, quem scrip- sue ait Bellenum, increpans amicum Christianum Dau-mium , quod imponi sibi a futili typographo passus fuerit,
epist. 93. ad eum data pag. 37. At alia via peccarunt Gyral dus Syntagm. de DIS lib. I. & Rhodi ginus var. ledi. l. b.ε. cap. I7. Felenum vocantes Aquil ejensium Deum. Pejus lapsus est Marquardus de Susannis celebris Jums-Consultus Utinensis, qui in tract.de Judaeis pari. 3. cap. I. num. 26. Aquil ejenses duo numina tutelaria coluisse scribit, Felenum videlicet & Belenum, horumque templa alterius scilicet Feleni in honorem S. Felicis, ubi vero Belenum venerabantur fuisse Abbatiam Belinensem. Miror Henricum quoque
Palladium rerum Forojul .lib. . pag. 82. extra lapides, quorum non paucos exscribit, Belenum & Telmum praeserentes, etiam,Felenum cum Gyraldo, quem citat ad marginem,
quaesivisse. Erroris eadem illi caussa cum cive suo Maris quardo, ex sacra scilicet AEde S. Felicis Martyris, quem cum vulgo incolae S. Fel vocitent, putavit eodem loco Fe-um templum olim stetisse, non obsur.ἱ,ut ait, nominis allu-
290쪽
Da BELENO DissERTATIO. 267siune. At mutilum illud est & corruptum , ex ingenio nostri idiomatis, S. Felicis vocabulum, non Feleni, quem nusquam Aquileienses novere. Rectius coniicit Palladius, a Beleno seu Belino nuxisse appellationem Abbatiar, ut loquimur , delia Beligna, templo D. Martini insignis. Andreas Dandulus, cujus M s. Codex in Bibliotheca
Vaticana asservatur num. 3 8 a, narrat lib. 6. cap. I Eliam Patriarcham, qui labente sexto seculo Ecclesiam Aqui-Iejensem regebat, quoddam Paganorum templum in honorem Bethel in contiguo litore in mon. Puellarum sub S. Petri osoli vocabulo transmutasse . In sacris Literis Bethel Iocus est, ubi lapIdem unxit Jacob, Gen.xxv IN. a. quo nomine & ritu Triblia , seu Bathulia lapides alicui Gentilium
deo consecrati, profanis Scriptoribus vocantur. Hos animatos putabant , ut est apud Sanchonia tonem: unde moveri , &,in aurem serri scripsit Damasius in vita Isidori apud Photium Cod. et et, ubi plura legere est de Ba thyliis.
Bochartus tamen Geograph. lacr. lib. a. cap. a. mendum esse
in Sanctioni atone contendit, de lapides unctos, non vero animatos scribendum. Quod derivationem a sacro Hebreorum ritu ad idololatricum morem traductam propius designat. Bethel quoque lapidem illum appellarunt veteres, quem Saturnum vorasse fingunt, ex Hesychio, & Prisciano lib. I .dc 6. & Bαἰθὴλ Baetbet divinum templum Suidas interpretatur. De his plura videsis apud Scaligerum in Eusebianis num. arso, Seldenum de DIs Syris Synt. r. cap. . Marshamum in Canon.Chron. ad Seculum I v. pag. s . Sed
nihil horum ad rem nostram. In Templo enim Aquil ejensi non lapidi honorem a Paganis habitum fui sse, sed cuipiam Deo facile intelligimus. Quare corruptum esse eum to eum Danduli puto, & pro Bethel legendum Belenum. Suadet assinitas vocabuli,& qu6d Belenus eelebre fuerit Aqui-Iejensium numen, Bethelis vero nusquam sit mentio. Ce-Ierum , ut obiter moneam , vox illa in Non. supplenda est
