장음표시 사용
291쪽
α68 DE B LENO DIssERTATIO. ex aliis Danduli exemplaribus, in quibus legitur, in Mo serio . Quamobrem Ughellus, qui eodem Vaticano Codice usus est , recitans ea verba tom. . italiae sacr. pag. 38. male scripsit in monte. Nusquam enim est, nec es se potuit Aquilejar mons aliquis, cum tota ea regio se tu latissimam planitiem diffundat. Et sensus ipse id suadet: nam Elias templum Beleni transmutavit in Monaserium donandum seculo Danduli, qui dixit, in Monasterio Puellarum sub vocabulo S. Petri.Quod porro no ita accipiendum, ut tunc falsi numinis cultus in eo maneret;olim enim Aquileia,gentili superstitione expulsa, Christo Domino nomen dederat. Sed pius Antistes templum illud adhuc extans Christiano ritu an auguravit, & locum, qui tituli infamiam nondum exue rat, sanctiori vocabulo expiavit.
In quinto versu secundi lapidis reposuit Reinesius Classi r. inscr. sa. MARCELLINI, quod ibiisit sermo de filiis Juliis, de filiabus Juliabus in sequentibus. Audax
correctio :iat quousque sensus verborum aliter refingi ne queat, eam sequi cogimur. Nam lapidem ita loqui, exemplum nuper ad me transmissum fatetur.
Civibus Aquil ejensibus patrii Numinis religio ita
inhaesit, ut vota adhuc absentes ipsi nuncuparent. In quarta inscriptione L. Cornelius Evocatus Augusi donum quod in Prbe voverat Aquilejam perlatum lubens pinuir , obtinuitque locum a decurionibus civitatis , quod significant lite-Iae, L. D. D. D. locus datus decurionum decreto. Civem hunc
Aquilejensem fuisse , denotat tum tribus VELLina, ex qua Aquileja Colonia deducta fuit, ut docent alii lapides quos alibi proferam , tum expressi characteres , AQUIlejensis . Ex hac gente Cornelia traductam in proximam Coloniam Forojuliensem familiam Cornelii Galli, qui summus Poeta& Augusto carus, AEgypti Praesectus infelici casu occubuit, facile suspicor. De quo iterum pauca alio loco re
292쪽
Dr: BLLENO DissERTATIO. 269 Interim inultum abire non patimur Nicolaum Chorierium, qui de antiquit. Vienn. lib. 3. g. et q. priores duos lapides nobis surripere ausus est, ut Viennae suae conscriberet. Sane adhuc visuntur Venetiis in aedibus Grimanis , nec Viennae in Gallia esse possunt, nisi, quod negant Philosophi, multiplicatio corporum detur. Errandi illi fons est ex Grutero lippis oculis inspecto. Pag. 36. num. IO. signatur inscriptio Viemiae Allobrogum in aede P. Petri: sub
hac, num. II. jacet nostra, cum hoc titulo, in alia ara ibidem: & inferius num. I 6. similis epigraphe, in alia . Itaque cum prima vere ad Uiennam pertineat, sequentes quoque, ex verbis praescriptis, ibidem extare putavit. At progrediendum erat ordine numerorum ducente: nam cum undecimus lapis Aquilejae consignetur, ceteri omnes usque ad septimum decimum,non interrupta serie, ibidem collocari debent. Reliquas inscriptiones Beleno dicatas exhi
BILIENO. AUG.NALVIUS. PINTITUS In hoc epigrammate, quod supra etiam produxi, nomen Beleni nova characterum forma proculam est. Fabrile mendum haud dubito, cum Reinesto qui illud extare ait Venetiis in ripa S.Clarae Clas . I. si . ubi pluribus exemplis docet, saepius I pro E in veteribus libris & lapidibus irrepsisse. Culpat quoque marmorarium, quod Nauvius pro Naevius scripserit, & Pimitus pro Pinutus. Mihi tantum licere non arbitror, & artificem libenter noxae
293쪽
ASIATICVs z EMAN. BELENO V. S. L. A . IPrimum hunc lapidem mirum in modum afflixit Rei-nesius loco proxime laudato, & Fomem Belenum obstruere conatus est . Eum trajectis vocibus ita lugebat: BELENO Coloniae AQUILEIENSIS FONTGus DIADU-MENUS : sontem in virum , hunc in Coloniam nova me tamorphosi traducens . Nec enim sibi persuadere poterat, Belenum,uel sentem aliquem fuisse, vel fontem sub nomine Beleni cultum . At demum secundis curis, & Fontem de Belenum in sua divinitatis jura reposuit, quod vidisset aliud saxum apud Gruterum 9 . 6, secundum ex nostris hic destri-
294쪽
DE BELENO DissIRTATio 27rscriptis, dieatum FONTI Beleno; & Fontem esse deum prodant tam Fontinalia Romae celebrata, quam delubrum juxta portam Capenam ipsi positum . Imo & FONS non minus quam Puno, mphae, Diique Novensiles, domicilium possidebat in secunda coeli regione , apud Capellam de nupta Philolog. lib. I .pag. i5. Addo Sextum Empyricu in qui adversus Mathem. lib. 8. pag. 3 II. edit. Graecolat. Colon. an.
I 6 a o. tradit, Veteres Solem, ct Lunam, vios, ct FΟNTES Deos existimasse. Unde apud Fabretium cap. 6. Pag.43 o. ara est dicata Iovi Optimo Maximo Caelesino FONTIBUS O Minerυae. Gruterus ex Smetio legebat
Fontrius: pejus Reinesius Troniaeo. Sed ita emendavit clarissimus marmorum restitutor ex authographo ejus Mustum exornante . Similes inscriptiones ibidem legere est. Itaque Fons suus Beleno maneat, & lapidi scriptura: in quo legendum Cajus Aquileiensis, non Colonia, ut de aliis supra monuimus. Praeterea labitur Reinelius dum illum cum tertio M .Hostilii conjungit, nam uterque distinctus est in nostris schedis , & postremi ultimae literae B.S. D. sunt expli- Candae, Beleno Sacrum ierit, scilicet Hosilius Sevis Aqui-Iejensis, non Defuo Dedicat, ut ipse putaverat, D pro B re-
Haec pene omnia, quae retuli, Aquileiensia epigrammata vota nuncupata & soluta Seleno repraesentant. Id
enim significatur his sigiis, V. S. vorum fuυit, V.S.L.M. votum solvit libens merito , & huiusmodi. Vovebant gentiles,quod est nuncupare vel suscipere vota, donaria, signa, Ornamenta, vel victimas; & voti compotes facti, Deo cui voverant, vel extructa ara , thure & vino, aut victimis faciebant , aut dona statuebant, nisi in templo essent dedicanda. Sexcenta eiusmodi vota soluta produnt veterum lapides, quibus tempus, personae,res dicatae, di similes cir cumstantiae adnotabantur . Locus porro statuendi aram non nisi permissu publico eligebatur, unde frequens haec formula etiam in nostris saxis, L. D. D. D. locus datus Decu
295쪽
1 1 DE BELENO DissERTATIO.riontim decreto. At haec trita sunt. Dum de Beleno agimus, non praetermittam lepidissimum distichon,quod extare sculptum marmori in agro Tiburtino testatur Antonius det Re in antiquit. Tiburtin. Italico idiomate cap. I .part. a. ubi de Villa Hadriani in fine.
Antinous puer Hadriano in deliciis fuit, gratia apud ipsum& honoribus florens, quem fato abreptum in AEgypto, vesanus Imperator, in perditi amoris argumentum & doloris solatium , templis & oraculo consecratum pro Deo coli iussit: nisi populi in adulationem principis hoc fecerint, ut scriptores aliqui prodiderunt. Extant numismata eius consecrationem praeferentia , de quibus antiquarios consulas . Cum igitur inSiculus Antinoum videret summo loco apud Caesarem haberi, queritur non eadem sorte acceptum esse Belenum, qui nec aetate nec formae elegantia Antinoo concedebat. Hunc Belenum Aquileiensem fuisse non inani coniectura suspicor . Quod scilicet ex patrii Numinis appellatione nomen sortitus sit. Non insolens quippe fuit Romanis Deorum nomina hominibus indere. Exupla lapidum producit Reinesius epist. o 9. ad Rupertum pag. 63 S. & Cl. Cuperus in monum. Antiq. post libellum de Harpocrate pag. I 88. nihil ex erudita antiquitate praetermittit . His interim auctarium faciet noster Belenum, addasque & Phoebum in inscriptione superius memorata
A Carnis, ubi Aquileja, ad finitimos Noricos Beleni
religionem migrasse certum videtur. Nam Belenum his fuisse cultum diserte tradit Tertullianus cap. 2q. Apologetici jam indicator Unicuique etiam provinciae O civitati suus es aeeus, ut Syriae Astarte, ut Arabia Di brus, ut Noricis BELENVS, ut Africa coelestis .cEt iterum adversus
296쪽
Dg Birreso DissiRTATIO. 273Gentes loco itidem sub initium prolato. Antiqui Codices Tertulliani non Belenum/d Tibilenum praeferebant. Petrus Pithorus adversa r. subseciv. lib. I. cap. q. cum tria Ausonio Beleni mentionem offendisset, suspicatus est, textus Septimii eorruptos , de ipsum Belenum reponendum. Quam conjecturam veteri manu scripto munivit , & exinde eam amplexa est universa Literatorum natio . At vere non omnium primus Pithoeus correxit Tertullianum. Siquidem Jacobus Nicolaus Loensis miseellaneor. epiphili. lib.
s. cap. I F. inter Criticos Gruteri tom. s. pridem mendum detexerat, & pro Tibileno dium Belenum legerat. Eafane ratione , quod Aquilejensis regio , ubi Belenus colebatur , proxima sit Norico, quod pluribus ostendit, quam opus fuisset in re Geographis nota . Si tamen audiamus Germanos Scriptores , qui Tibileno antiquae Tertullia neglectionis jura asserere contendunt, a Noricorum sinibus climinandus est Belenus. Tventur eam opinionem Rhenanus ad marginem primae edit., Altham erus commentar. in Taciti Germ. adducti a Pamelio, Fabritius origin . Saxonic. lib. I. Joan. Sa ubertus de sacrific. vet. cap. I. de nuperu SAuctor Hector Gothostedus Masius in Schediasmate his orico de Diis Obotritis, seu Idolis Meliel burgens cap. 2. . Nimirum Tibilenum ex Norico in reliquam Germaniam transgressium autumant: nam etiam hodie malus Doemon eo nomine ipsis Germanis vocatur. Inde Tibi lenum eundem esse ajunt quem Stavi, Zerneboli, seu nigrum deum appellabant, tesse Helmoldo lib. I. Chron. Si avorum cap.
3 3. Nostri quoque Stavi montana Forijulii, qua Carnio-liam spectat, incolentes , adhuc eodem plane vocabulo utuntur: Zerne quippe iis est niger, Loes deus. Proeterea &Vandalos adhibuisse ea nomina reperio . Nam deum malum appellabant Zernebu , bonum vero Belbufi: erat enim illis Γιl albus, Zerne niger, de Tule deus. Et in conuiuiis& compotationibus suis pateram certis verbis consecrabant sub iis nominibus boni & mali dei . Ita Κrantalus M m lib. 3.
297쪽
a Da BεLBNO DIssBRTATIO. lib. 3. rerum Vandalic. cap. 37. & Munsterus lib. 3. Cosmograph. Primum horum deorum eum fuisse Bielem puto, apud Thuringios ingenti superstitione cultum, cujus idolum S.Bonifacius semel iterumque dejecit, uti refert Johannes Leta nerus, qui ex veteri MS. vitam ejusdemo Germanorum Apostoli scripsit, penes Nicolaum Serarium
Moguntiac. rerum lib. 3. not. 2I. pag. 47 . Nescio an
hujus nominis antiquiorem originem.repetere possimus a Veleda, ut legit Rickius, quae cum tempore Vespasiani in Germania late imperitaret , etiam numinis loco habita fuit, teste Tacito de mor. Germ. cap. 8. & histor. lib. q. cap. 6 r. Primae sane literae B & V frequenter permutantur. At videant viri docti, num idem liceat in numinis sexu. Alterporro Zernebo , ex nominis significatione, is potuit esse Iopher niger, alii legunt 'vem nigrum, de quo Bollandus in actis SJulianae I 6. Februarii pag. 87S. Attamen in eam significationem nil certi Germanos adducere testatur idem Panaetius Rhenanum & Altham erum reserens. Et Vossius, qui lib. I. de idololatr. cap. 38. ire in Fabritii sententiam visus est, in noti marginali eundem deceptum fuisse magnoperὰ veretur , cum a Tibi leno Tifel esse non possit. At ego verE deceptos Germanos non dubito. Quia cum Tertullianus deum illum praesidem Norici fuisse dicat , induci non possiim ut credam, Noricos in tutelare gentis numen malum daemonem adlumis
psisse. Quamvis enim superstitiosa gentilitas etiam deos
malos, ne nocerent , divinis honoribus cumulaverit; nunquam tamen, quod sciam , nisi bonos & faustos in tutelam& praesidium Urbium regionumque adoptavit. Hujusmodi deprehendas eos omnes , quos Minucius & alii mihi superius laudati memorant. Percurras etiam longum deorum
topicorum seu localium catalogum apud Gyraldum Syntagm. I. Ipsimet Dii provinciarum praesides Tertulliano
recitati, omnes boni sunt,& ex eorum numero,quos coelestes di majorum sentium vocarunt antiqui. Asarte Syriae
298쪽
Dg BitINO DIssrRTATIO. 27 est Venus, Diones Arabiae Baechus, caelestis Africae Iuno.Quare omnino verum videtur, etiam Noricorum deum , inter ipsos recensitum , eiusdem ordinis & dignitatis fuisse , & certe Belenum qui Apollo interpretabatur, non vero Tibuream, ea notione, quam Germani ingerunt, malum daemonem & improbum deum. Quare Tertulliano & Noricis deus Belenus reliquendus est. Ab Aquileia nostra & Norico, ingens terrarum spatium emensi, in Galliam transmittimus, ut BELEN VM plurima religione apud eas gentes celebrem conspectemus. Ausonius de Professoribus Burdigalensibus carm. . haec habet r BaiocasDsirpe Druidarum fatus, Sisama nonfallit dem, BELEN I Deratum ducis e templo genu ' Et inde vobis nomina Tibi Paterae sis mini ros nominant Apollinaris ustici.
Et carmine Io. Non reticebo senem, . N omine Phoebitium,
Patet hinc Belenum cultum suisse potissimum in Arem rica provincia Galliae ad Oceanum, in qua Baiocassis Urbs sita erat, ex Valesio in Notitia Galliarum, & Pithoeo, qui hoc idem observat, expendens recitatos versus Ausonii, Advers subsec. lib. I. cap. 3. Inter populos vero Aremoricae praecipui accensentur Veneti apud Caesarem lib. 3. debell. Gallie. Quae hic adnotata , deinceps usu venient. Porro Belenum Galli quoque interpretati sunt Apollinem ; cognomina enim quae huic congruunt, ministris Beleni indita fuisse , monet Ausonius . Atque hic sortassis est
Apollo, quem coluisse Gallos tradit idem Caesar lib. 6.M m a A Be-
Stirpestus Druidarum Gentis Aremoricae, Burdigale cathedram Nati opera obtinuit.
299쪽
a 6 DE BELrNo DissiRTATIO. A Beleno etiam derivatum volunt deum Abellionem, de quo inscriptiones in Convenis Novem populoniae apud Gruterum pag. 37. num. F. 6. & 7. & Belanetensis mons in Arvernis a Beleno appellationem traxit , ut placet Valesio in eade in Notitia pag. Imo Belatu drum Britannorum deum eundem Belenum esse , non ambigit doctissimus Seldenus de Dis Syris Syntagm. a. cap. I. Forte a Gallis , qui illuc migrarunt , religio tradincta est, ad regionis loquendi consuetudinem nomine accommodato. Nam & Britannos habuisse Druidas refert eodem libro Caesar, &iTacitus annal. Iq. cap. 3o. Qui cum mystae fuerint Beleni ,
ut jam didicimus ex Ausonio, omnino verisimile est, ipsos nomen dei & sacra in vicinam insulam importasse ; siquidem in ea, Gallorum sera deprehendi superstitiosa persuasione, dixerat idem Tacitus in Agric. cap. II.
Jam satis BELENI religionem apud Aquilejenses &Gallos , significationemque Apollinis inditam literat saxa & scriptorum testimonia commonstrarunt. At nullus veterum caussam nominis, & originem numinis prodidit. Viri docti, quos nostra artas ct superior tulit, cum omnes penE antiquitatis latebras erudita perquisitione solicitaverint, hanc quoque provinciam pertentarunt. Joannes Ger. Vossius de idololatr. lib. a. cap. I7. Belenum ab Hebraeo Beel, unde Beel amen, deducit, cum omnis fere superstitio sit ab Oriente. Ludovicus Thomassinus in tractatu Gallico des Langues lib. 3. cap. Io. nu.q. Belenum, ut & Abellionem ab ἔ seu Sole derivat, mutata aspiratione in B, qui transitus non insolens est. Bolducus ineptissime a Tel-Enos seu Deus Enosis, quem lase confutat Reinesius Class. I. I. Ceteri omnes Belenum esse a Belo contendunt, & religione nomenque ab Oriente in Europam traductum . Ita Selde-nus eodem Syntagm. a. cap. 7. Bochartus Geograph. sacr. pari. a. cap. qa. Elias Schedius de Djs Germanorum Syntagm. I. cap. 7. Jacobus Sponius in miscellan. erudit. sect. I. art. I.& Recherch. d'antiq. differtia. pluresque alii quos
300쪽
DG BLIENO DissERTATIO. 277 praetermitto. Belus celeberrimum apud Orientales numen,
quod in sacris Literis Baal, Baalim , & Beelphegor audit, quamvis passim pro Iove habitus fuerit, ut apud Hesychium, Herodotum in Euterpe, Xiphilinum in Caracalla ,& alios, Solem nihilomnus etiam significavit, quod jam
memorati Auctores fusius ostendunt.Quare cum Sol Apollo sit, Belenusque Apollo , a Belo Belenum natales suos ducere, non dubitant. Inde Schedius loco indicato Solem in Beleno quaerens, Iiteris in numeros mystice transpositis, uti a Basilidianis & Gnosticis olim in Abraxis tentatum , elicuit numerum dierum anni, quem Sol cursu suo disterminat, hoc modo:
Curiosum sanξ ingenii commentum , magis quam vetum. Non enim advertit doctus Auctor, non tam secundam, sed
etiam primam syllabam in Beleno per ι scribi, ut vidimus in Herodiano; & Latinis brevem efferri, quod constat ex duobus Ausonii locis ,& versibus Q. Siculi de Beleno puero jam adductis. Ac proinde si reponamus literam a cui
quinarius numerus respondet, decurtato mystico illo 36 I. dierum numero, tota Schedii ἰσομία evanescit. Praetereo, superstitiosa haec numerorum mysteria AEgyptiis de Orientalibus tantum fuisse usurpata, quibus Belenum nusquam notum invenimus.
Attamen quae de Beleni hae derivatione doctissimi
viri cogitarunt, mihi probata esse nequeunt. Persuasum quippe habeo, Selenum, qui perpetuo scriptorum & lapidum consensu Apollo dicitur, Solem esse non posse , ac proinde neque Telum. Arduum hoc profecto & audax effatum, cum vel pueris, ut inquit Seldenus, notum sit, Apollinem eundem esse ac Solem. Fateor ultro:& Macrobius lib. I. satum. cap. II. id longa disputatione ostendit, & post ipsum, uberiori eruditionis copia idem Uogius lib. a. cap. I a.di Aleander junior in explicatione tabulae
