Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

a 8 Di BELENO DissERTATIO Heliacae. At si in Gentilium religionem penitius introspe- ixerimus, & horum sententiam veram esse, & nostram haud ifalsam, patebit. Theologiam suam in tria genera distinxere veteres, in Mythicam scilicet, seu Fabulosam, Physicam , I& Civilem, ut ex Scaevola & Varrone tradit D. Augustinus tlib. 4. de Civit. dei. cap. 27. & lib. 6. cap. S. Sallustius phi- lilosoplitis de Diis & Mundo cap. q. in quinque species di- :stribuit, quae ad has facile reduci possunt. Ad primam refe- irebant eam partem , quae ad physiologicas naturalium ra- ttionum interpretationes pertinet. Hinc Dii omnes vel ut corpora naturalia culti sunt, ut Sol, Luna, a stra: vel, ut ani- lmalia, ex historiae vel fabularum traditione , quales puta- libantur Iuppiter, Bacchus, Apollo, & ceteri . Atque hi,

quos ingens evexit ad aethera vinus, ut ait Poeta, ob merita

virtutum , aut munerum , aus artium repertarum in memo- ,

riam sunt consecrati, inquit Lactantius lib. I. de falsa rel. c. s. Quare Apollo historice seu fabulose sumptus , unus iquis Deus est animalis, diversus a Sole, qui inter naturales ;censebatur: idem vero cum Sole si physiologice. Julianus Caesar in orat. Iv. quae de Solis laudibus est, Apollinem eundem utique cum Sole pronunciat; at quomodo id in- itelrgenduin sit, optime in rem nostram sic explicat, ex iversione Petavit: Sunt aliqui, inquit, Solis cognati ct congeniti Dii, quorum vires O essectus participat, quasi extrema iprincipia , ct ab omni corporum commercio sejuncta , qui- thusam interpositis mediis , in unum is rege Sole coacta, circa ithfum copulantur. Ita 'ovis vim effectricem continet, Apollinis eandem inultigendi plicitatem, O DUiantiae stabiliatatem ct actionem, Bacchi vero multiplicabilem ct disia duam es cientia. Ita ut haec ct alia Deorum nomina in singularem primariam unitatem Sol componens omnia persiciat, fecundet,ct alat. Ex quibus sparsim in ea oratione a Iuliano dictis apparet, Apollinem verE alium esse a Sole. natura sua, quam admodum sunt etiam Juppiter & Bacchus: ceterum eunde participatione virtutis & effectuum convenien-

302쪽

tia; quare aptius iocium Solis & assessorem appellat p. 28s,&a59. Plura in hoc argumentum ex aliis congerere possem.

Sapientes igitur & Mythologi, qui sub fabularum t gumentis latentem philosophiam, tum moralem tum physicam, denudarunt, & theologicas fabulas , ut ait Sallustius loco indicato, sunt sequuti, quaecunque de Apolline tradita fuerant a Poetis, ad vires actionesque Solis patefaciendas transtulerunt, atque ideo Deum unum, idemque Numen pronunciarunt. Ceterhm vulgus Gentilium , omnesque qui religionem, non ratione sed sensibus hauserant, Deos quoscunque, prout sibi a Poetis fingebantur , prona superstitione amplexati, Apollinem Iove & Latona progenitum, E coelo quondam dejectum inter homines Admeti armenta pascentem, Musarum patrem, auguriorum & sa gittandi artis inventorem, non eundem esse Solem putarunt, quem Hyperionis & Thyae filium,in summo coeli vertice diei, lucisque moderatorem conspectabant. Hanc popularem religionem sequuti Magnesii & Smyrnaei in foedere inter ipsos sancito, cujus formula extat in marmor Oxoniensi primo, jurant per Terram, SOLEM , Martem,&e. APOLLINEM &c. utrosque inter se diversos non ambigentes. Ita lapis Ultrajectinus apud Sponium in Miscellan. erudit. sect. 3. pag. 7a, positus est Iovi OM.fummo, exuperantissimo, SOLI Invicto, APOLLINI, Lunae die. Et Scriptores populo religionem & cultum tradentes, duos e sse distinctos Deos docuere . Varro apud eundem Augustinum lib.7. cap. 7. viginti Selectos Deos recenset, ex quo numero duo sunt, potu, & Sol. Hunc Artemidortas inter Deos coelestes, illum inter aethereos reponit, lib. 2. oeneirocrit cap. 33. Rhodo favere Solem, Umbrae Delion, nempe Apollinem, dixit Sidonius Carm. s. ad Felicem

Dibius, & pauli 3 post : es tutela Rhodos beata Solis . Demum Callimachus in hymno de Apolline, gesta ejus, honores, habitus, cultum, & cognomina celebrat, nulla Omnino

303쪽

:8o DE BIImo DissERTATIO. nino Solis mentione interiecta. Nimirum hymnodia popu- Iare erat carmen , ad vulgi aures & religionem accomodatum; &ex hymnis, ut notat Natalis Comes Mytholog. lib. I. cap. I 6, quae cuiusque Dei natura, & quis ille esse equem laudibus , & precationibus prosequabantur Gentiles, dignoscitur. Homerus quoque prolixum in Apollinem hymnum texit, ortum ejus, peri grinationes, templa exstructa, totamque rerum ab eo gestarum seriem complexus, nec uspiam de Sole vestigium aliquod prodit. Etenim ut Deum animalem populo colendum exponebat Poet . Hlicque est referendum tertium jam memoratum theologiae genus, mixtum Sallustio vocatum, quod, inquit Augustinus ex Varrone, in urbibus cives, maxime Sacerdotes, nos e atque administrare debebant. In quo es, quos Deos publice colere, quae sacra ac sacrificia facere quemquam pari unde illud ad ceremonias spectare, ait idem Sallustius . Idcirco in hac civili, seu populari religione alia Apollini sacra, victimae, templa, simulacra statuebantur, alia Soli. Longum esset ire per singula. Ex re nummaria tantum indicabo, Apollinem, specie juvenis arcum intendentis, conmspici in numismate Licinii Valeriani, Lyram & pateram gestantis, Antonini Pii: Sol vero utique sub forma iuvenis, sed capite radiato, cum globo in manu sinistra , in nummis Hadriani, Gordiani minoris, Aureliani, aliorumque Imperatorum .

Quye, supra quam res ipsa sorth exigat, explicata in id collimant, ut ostendam, Aquileienses & Gallos cum Apollinem , sub Beleni cognomento, populari religione colerent, de Sole non cogitasse. Nullum uspiam Solis vestigium in Beleno, ubique Apollo dicitur. Ita Herodianus, Capitolinus, Ausonius, & lapides quotquot recensui . In numismate Cunobileni regis Britanni, cujus ab hoc numine augustius nomen, Belenus insculpitur Lyram pulsans, ut refert Seldenus loco indicator quod Apollini proprie convenit , nec nisi physiologich Soli. Ex uno , ut fatears

304쪽

Dt BrLrNo DissERTATI . 28 Itear, Ausonii versu, quem retuli, nescio quid de Phoebo; qui Sol est, deprehendi posset. Sed ille potius Poetae iocus est, in vocabulo Phoebicii ludentis . Certe Gallos Apollinem coluisse tradit Caesar. Imo nil ab Ausonio timendum. Nam Phoebus nomen est Apollinis proprium , Solis translatilium . Dicitur enim a Poetis Jovis & Latonae filius, qui ipse est Apollo; ut apud Homerum in hymno proxime laudato. Sed ab Aquileia nostra non recedamus. Alia in ea urbe templa & arae Apollini Beleno, alia Soli fuerant dicata . Aras in saxis iam vidimus. Templa Beleni tria mihi videor detexisse. Alterum ad Ecclesiam S.Coiamae, ubi reperta fuit inscriptio jam relata, signum Cupidinis in templo Beleni dicatum praeferens . Secundum, d quo meminit Dandulus sub nomine corrupto Bethel. Tertium eo loci fuit, quo nunc Ecclesia S.Martini, sub Beligarie vocabulo Belinum seu Belenum recondens,ut supra memoravi . Et Jo: Candidus Commentarior. Aquit. lib.ε. Pag. I 8. refert Maxentium Patriarcham, qui sub initium seculi noni Aquileiae sedit, ex templi ruderibus prisci patrii Telis Dei Monaserium Benedicti Monachis Setinense

extruxisse. Templum vero Solis alia urbis parte extructum . Eius vestigia paucis ab hinc annis detecta sunt, ibiaque haec inscriptio essessa.

DEO SOLI

DIOCLETIANVs. ΕΤ. MAXIMIAN INVICTI. AVGGΤemplum hoc statuisse Diocletianum, d lim Aquileiae esset,

vero simile arbitror. Nam in ea urbe transegisse docent Acta S.Chrysogoni. Id contigit anno Chr.3o . Nam superiori anno ad Ia. Kal. Decembres Romae celebratis Vicennalibus , petiit Ravennam , ubi Kalendis Ianuariis

eiusdem anni 3oq. Consul processit & post aestatem Nicomediam prosectus est, ut in notis ad Laetantium de morti-

305쪽

DA BtLENO DissiRTATIO.bus Persecutorum cap. I7. collegit vir clarissimus Stephanus Balugius. Tunc ergo necessario fuit Aquileiae, qua Ravenna rectu est iter in Illyricum & Bithyniam, ut ex Itinerario Antonini constat. Ibidem vero aliquandiu degisse ex iisdem actis dignoscitur. In hoc itinere morbo correptum vexatumque Diocletianum tradit idem Laetantius. Quam ob caussam, si coniecturae locus est, Aquileiae tem plum Soli dicavit. Nam Solem aegris propitium putabant Gentiles ; ideo apud Gruterum pag. 3I. Io. lapis est positus Soli, Aesculapio, ct 'geiae, & pag. 32. II. Soli aeterna Sacr. pro Salute P.Valerii ob pi. Porro in nostro lapido nomen quoque Maximiani visitur, qui operibus & actis publicis ambo Collegae imperii inscribebantur.

Quod igitur BELENUS sub nomine Apollinis ubique cultus fuerit, & Apollo religione populari alius sie

Deus diversus a Sole , facile erediderim , nomen Beleni a Belo , qui Sol apud omnes habetur , ortum non habuisse . Et sane caussam doctissimi viri, qui aliter opinati sunt, mihi demonstrassent vellem , cur Belus qui ab Oriente in Europam transuectus, ipsis jubentibus in Beleno nomen retinuit , congenitam tamen & antiquam significationem Solis abjecerit, ut in Apollinem migraret. Non ita se Belus ipse transformari passus est, cum sub Aureliano sacris Romanorum inferretur. Narrat enim Zosimus hunc Imperatorem devictis Palmyrenis simulacra Solis Beli, ut legit Salmasius ad Vopiscum in ejus vita cap. 33, in magnificentissimo templo Romae exstructo & Soli dicato,translata, collocasse. Nec Mithra, qui pro Sole Persis colebatur, in Romanam religionem adoptatus , juri suo decessit; sed semper Sol idem, nunquam Apollo vocatus fuit, ut ex tot mon

mentis, in superiori dissertatione de Mithra mihi productis, liquido constat. Quidni igitur Belus nomen originis, Solisque significationem etiam in Beleno non retinuisset PQuare Belenus a Belo esse nequit.

Alia via ad Belenum ivit Pithoeus eodem lib. 3. ad

306쪽

Dg BrLENO DIssERTATIO. 283 ver scap. 3. Nimirum ejus nomen deductum ait a B λο Sagitta , unde Apollo ἐκεβιλ et . de ἰ βελλει seu eminus jacuis Iam fuit dictus. Quae sane originis ratio non aliena vid

tur, si illud cognomentum seu epitheton ad ipsum Apollinem deum animalem, qui gittipotens passim i Poetis diciatur , ob sagittandi artem inventam, de Pythonem sagittis consectum, referatur, non vero ad Solem, qui radiis, quasi jaculis, terram ferit, ut vult idem Auctor. Ita enim Belenus esset Sol, quod falsum hucusque deinon stravi. Rei ne-sius in notis ad inscriptionem s I. saepius laudatam, praetermissa nominis originatione, putat Gallos, cum in Italiam per saltus ignotae antea viae transgressi sunt, uti narrat Livius lib. 39. tunc etiam Belenum, qui apud eos colebatur, Aquilejensibus tradidisse. Sed Romanos, cjus gentis, quam triennio nondum exacto post adventum, sedibus depulerant, opidumque construi coeptum deleverant, ex eodem Livio, religionem de numina retinuisse, non est credendum. Praeterea Reinesius non explicat unde Gallis ipsis numen illud advenerit. Ergo Belenus ubique quaesitus, nusquam est. Nunc vere id recurrit, quod Tullius dixit: utinam tam facile vera invenire possim,quam falsa convincere, I. I.de nat. Deor. Attamen in tanta remotioris aevi caligine, &scriptorum silentio conabor aliquid : de non tam nominis originem ἰsed etiam tempus de populos , qui religionem Beleni in Gallias de nostram Carnorum regionem invexerunt, pertentabo . Fateor sanε, iter qu5 pergam, uti novum nec aliis tritum, ita lubricum & anceps futurum. Conjectamus, ariolamur; de si mavis, ingenio ludimus, & nugamur. Haec praefatus, id fortasse consequar, ut praejudicata audaciae conscientia audaciam ipsam excuset. Ex Trojanis ducibus, qui capta urbe sedes quaerebant, Antenorem in extremis Adriatici oris, una cum νHenetis Paphlagonum gente, a quibus regio nomen ac cepit, consedisse, pene omnibus antiquis Scriptoribus tra-

307쪽

magene narrat, Graecorum manum , post excidium Troiae, loca vacua Galliae occupasse. Hos quoque ex eadem Henetorum & Troianorum socia gente fui ste, inde facile colligi potest , quod populi ad littus Oceani Aremorici simili

prorsus appellatione vocati sunt Veneti. Nec scrupulum i facit, quod Marcellinus Graecos appellet, quia id etiam tHalicarnasseo usurpatum, qui libro primo histor. passim cpro Troianis Graecos habet , quod re vera una gens fuerit. e Vel cum mixtim Graeci, Trojani, & Heneti hanc expedi- itionem susceperint,potuit Timagenes Grecos tantummodo irecensuisse. Ita Venetos, tam nostros quam Gallos Are- emoricos , socios invicem, uniusque originis iacimus . At . Icum Deum etiam eundem coluerint nam Belenum apud

Aremoricos potissimum fuisse celebrem ex Ausonio jam didicimus necesse est fateri, communi aliqua occasione & icaussa utrosque eam religionem hausisse.Id quomodo acci- iderit, sic divino. cPyrrhum Achillis filium, excisa Troia, in Epirum n. svigasse comite & expeditionis auspice ob claritudinem au- esuriorum Heleno Priami filio prodiderunt Dio Prusseus in i

Troicis, Pausanias in Atticis pag. is. & in Corinthiacis lpag. Ia7, & Virgilius lib. 3. AEneid. Huius itineris socium Antenorem quoque fuisse,non inverisimile arbitror. Tem- , pus quo uterque expeditionem absolvit, convenit. Pyrrhus r. enim post Ilii casum primus in Epirum appulit, teste Pausania in Atticis. Antenorem vero inter primos quoque navigasse palam est ex eodem libro Virgilii, & Ovidio lib. a.

Fast. qui multbante AEneam Italiam tenuisse asserunt.Eum vero comitem potuit sibi adiunxisse Pyrrhus, quod do Graecis bene meritus esset, & vetusti iure hospitii, ut ait Livius initio lib. I.& quia pacis, reddendaeque Helenae se in- per auctor fuerat. Ideo Menelaus , quod se & Ulyssen Helenam repetentes hospicio accepisset, & ab insidiis Paridis servasset , parem statiam reddens eum capto Ilio i

308쪽

DE BELENO DissERTATIO. 28sviolatum dimisit, ut refert Servius ad lib. I. AEn. versa a

& Pausanias in Phocicis pag. 66 a. prodidit, Graecos pro Antenoris aedibus suspendisse in vestibulo Pardi pellem,

quae tessera fuit, ne eius domus violaretur. Plerisque etiam Antenor patriae proditor audit, unde enarrator Lycophronis ei dat lucernam ad evocandos Danaos , & reclusionem

equi lignei; nec Livius dissimulat, & Uirgilius innuere videtur locis indicatis, ut notat idem Servius. Nil mirum ergo quod Pyrrhus amice usus fuerit Antenore, eumque in societatem expeditionis admiserit. Parem gratiam erga Glaucum & Erimanthum ipsius filios habuit Menelaus, quos secum in Africam traduxit, ut tradit Scholiastes Pindari Od. . Cum itaque Graecorum, Troianorum, Henetorumque mixta manus ad Epiri oras appuli siet, sicut Pyrrhus Heleni vatis monitu in ea regione consedit, teste Pausania loco quem proxime adduxi, ita verisimile est, quod eodem Heleno auctore & auspice, pars una sociorum cunia Antenore recta per Adriaticum navigaverint, ceteri vero, flexo itinere,dum fata Italiam YEneae spoponderant,in Gallias migraverint. Igitur ad laetas, uberrimasque sedes delati, Heleno qui futurorum conscius, divino instinctu &ductu, viam direxerat, sortem felicissimam acceptam referentes, ipsum pro Deo habuerunt, & Apollinem vocarunt. Nomenque & appellationem Apollinis, qui vaticiniorum pater auctorque antiquis habebatur, facile apud superstitiosas gentes, summo beneficio affectas, demereri potuit Helenus, quem vaticinandi arte clarum testantur Eustathius & Hyginus, &AE neas apud Virgilium his verbis

compellat lib. I. Trojugena interpres Divum, qui numina Phoebi, aut tripodas, Clarii laurus, qui sidera sentis, Et volucrum linguas, ct praepetis omina pennae. Imo ab ipsemet Apolline sub serpentis speciem , dum insejus templo cum Cassandra versaretur, vatem summunia effe-

309쪽

186 DE BELmo DissERTATIO effectum Helenum, narrat Graecus Scholiastes Euripidis in

Hecuba vers. 87. Nec abludit, longa navigatione perfunctos religionem erga Apollinem usurpasse, cui etiam Arg nautae sacra fecisse ob felicem e navibus descensionem eius auspiciis consectam, resert Apollonius lib. I. Argonauta Ceterum divinos honores Heleno delatos nil mirum, cum id aliis etiam Troianis Heroibus factum fuerit. N am Iliensibus cultum Hectorem, imo & Helenam, Athenagoras aiein legat. pro Christianis, & Clemens lib. Io. recognition. Sarpedonem indicat Plinius lib. I 3.cap. I 3. eiusque Orac tum memorat Tertullianus de anima cap. 6, & Philostratus in Heroicis. Imo Graecis etiam qui bello Troiano interfuerunt , sacra sunt instituta: ut iidem Ilienses Aiaci, de vicini Sige enses Achilli,& Patroclo, teste Strabone lib. II. pag. 96. Quae, Musis non invitis, si vera esse possint, iam Beleni originem apud priscos Venetos Gallosque tenemus . Nam Helenus ab his in Deum adoptatus sub nomine ν pollinis, sic ut supra exposui, facile in Belenum transire potuit. Frequens enim est aspirationis in B migratio. Damascius in vita Isidori apud Photium Cod. 242. Phoenices ait, Syri Saturnum vocant Hel, Bel, O Bolathen . Qui etiam ex eodem vocabulo Hel regi imposuerunt nomen Beth teste Servio ad AEneid. lib. I. vers.7a9. Pamphilii pro. λι dicebant Βαβίλis, , ut ex Heraclito refert Caninius apud Fridericum Sylburgium in notis ad Pausaniam pag. 29 .v.7. Unde verisimile fit, ipsos Trojanos eam in Heleno mutationem induxisse , more vicinae Pamphiliorum gentis . Seu fortasse sicut Heneti transierunt in Veneros , ita primum Helenus dictus fuit Uelenus, deinceps Lelenus ex promiscua harum literarum U & B permutatione, cujus passim exempla occurrunt. Hinc diserte ad rem no- stam notavit Scaliger in digressione de literarum Ionicarum origine, quae extat inter animadversiones Euseb. post num. IOI7. pag. II9., notavit, inquam, ex Servio IEolen

310쪽

DE BILENO DisSERTATIO. 287ses Graecos pro Elena extulisse Velena, & Romanos Graecam vocem ratia Veliam, quae Stephano etiam dicitur Biλεα. Ob quam inter has literas cognationem nemo non videt, quam facile fuerit, ut Helenus migraverit in de

tinum.

Haec sanE, quae de origine Beleni d i si erui, incerta omnia & ex longinquo petita. At nescio quo fiat, ut animus aliquid audeat, cum mecum ipse reputo, duas gentes, Gallos & Venetos, remotis adeo inter se regionibus dissitas, quae olim cognatae ejusdemque originis fuerint, in unum eundemque Deum, aliis perindὰ populis ignotum, consensisse, & non etiam conjectare fas sit, illum Deum ab eodem Principio parique ex caussa derivasse. Et, si nomen Beleni, significationem Apollinis , caussamque cultus in Heleno reperimus, cur exinde ipsius Celeni originem, natalesque nouliceat repetere.

Rursus conjecturas conjecturis addo. Pars Venetiae, quae circa Aquilejam est, Carnia, populique Carni vocati sunt. Carnurum itidem regio appellatur in meditullio Galliae sita; & quidem ea praecipua sedes Druidarum, qui, ut dixi, Beleni Sacerdotes erant. Nonnne is consensus appellationis communem aliquam originem designat Θ Hanc ex eodem principio petimus. Apollo antiquit simis tempori-hus , ante Trojanum bellum, apud Graecos Carnei cognomentum obtinuit. Docet Pausanias in Laconicis, in Messeniacis, & in Corinthiacis,concinitque Callimachus hymno jam laudato in eundem Apollinem vers. 7r. Hinc festa in ejus honorem instituta, quae Carnea dicebantur, ex Pindaro in Pith. Od. . Athenaeo lib. . cap.9. & Plutarcho in Sympos. lib. 8. quaeILI. & Sacerdotes Carnei memorantur Eusebio in Chron. , nec ulli praeterea Scriptori, ut notavit Scaliger in animadver. ad eundem num. 889. Igitur suspicabar, Trojanos & Henetos partem earum regionum, ad quas beneficio Apollinis delati fuerant, i ejus memoriam, nomine ex Graecorum sacris petito, dedicatam

SEARCH

MENU NAVIGATION