Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

188 DE BELENO DIssERTATIO. catam ita appellasse. Sanh memorat Caesar lib.6. debell. Gall. Druidas certo anni tempore, in finibus Carnutum, in loco consecrato an non Apollini Carneo consedisse. Pret terea resert Pausanias in Laconic.p. I 84. Apollinem vocatum Carneum ob divinandi artem Carno traditam. Fortassis eam regionem, ad quam ejusdem artis ductii ab Apolline seu Heleno se directos putabant, idcirco Carneam i digitarunt. Nec in eo haerendum , quod cognomen i Graecia enatum populis Trojanae originis ignotum fuerit. Praeterquam enim & Graeci, ut dixi, socii iis fuere, Trojanos cum Graecis sacra & religionem magna ex parti communem habuisse, satis constat. Imo etiam linguat Phrygiam non fuisse diversam a Graeca , nisi dialecto, probat adversus Bochartum Theodorus Richius indissertatione de primis Italiae Colonis cap. I a. num. o, quae extat

ad calcem Holstenti in Stephanum de Urbibus ab ipso

editum. Habes hic obiter nostrae gentis Carnorum priscam originationem: in qua deducenda cum ceteri Scripto

res nec speciem veritatis sint sectati, mihi etiam conjectandi licentia esse debuit, At quid ad haec Carnuntum Urbs quondam celeberrima superioris Pannoniae e Nescio an adhuc ariolari liceat, a Carnis nostris,qui eo migraverint, nomen illud fulta se inditum , non admodum immutato vocabuli schemate. Verum Jo: Ludovicus Schon leben in apparatu ad Carnioliam antiq. cap. I. g. 8. Carnutes, qui auctore Livio lib. s.

cum Heduis, Arverniis, aliisque Galliae Celticae populis in

Germaniam, mox in Italiam transgressi sunt, Carnunto nomen dedisse suspicatur. Utram libeat opinionem sequi, Carnuntum quoq; ab Apolline appellationis origi-ginem derivat. Sed num etiam communionem Numinis cum Carnis vel Carnutibus habuit Θ extat apud Fabret tum cap. q. pag. 23 8. Inscriptio: AElio Aug. lib. Tatiano Prox. alor. Sacerdotal. DEI CARNUN. Vir doctus pag. 3zy, Deastrum hunc Carnuntem tutelarem patriumque Canunm

312쪽

DΕ BrtrNo DissERTATIO. 189ti suisse eredidit: at nomen incompertum aliis inquirendum dimisit. Si memorati populi in hanc Urbem migrarunt, nonne & Apollinem Carneum, seu Belenum detulerunt, qui postea in Carnuntem abiit Porro si quaeras, cur inter populos, qui late Uen tiam nostram incolebant, postquam Romani juris facti sunt , soli Aquilejenses Beleni religionem retinuerint, caussam hanc confingere possumus. Aquileiae ita successu

temporum Beleni cultus excreverat, ut oraculum, aruspices, & sacra sollemni ori ritu instituta obtineret, de cives ejus numen in tutelam & praesidium Urbis peculiari nuncupatione adoptaverint, uti initio dissertationis abunde ostensum est. In quam religionis auctoritatem apud alios populos Venetiae evectum fuisse non constat. Romani ita que particularia haec sacra, quae municipalia vocantur in lapide olim laudato, de Deum patrium & municipalem Ninutio & aliis appellatum, Aquil ejensibus retinere permiserunt, tradito instituto a Pontificibus, qui domitis nain tiombus, ut ait Festus, municipalia Dera , quae ab initia

habuerunt, ante Romanam civitatem acceptam , obfermare

voluerunt, O eo more facere, quo ad essent antiquitus. Non ita in aliis Venetorum Coloniis r quibus cum Belenus ea municipali & celebriori praerogativa non colaretur, sacris Romanorum cedere iussus est. Apud Gallos vero diu, etiam Romanis rerum potitis, Beleni cultus permansit, ob eandem celebrioris ritus religionem, quam Druidarum sacerdotes, quamquam variae sint de eorum duratione sententiae, quibusdam saltem in locis sartam tectam, lac

Iumenque servarunt.

313쪽

asto

IUoniam hucusque BELENUS deus princeps &praeses Aquilejensium mihi narratus est, non abs re fore duxi, addere etiam deos alios, non dignitatis nomine sed cultu minores , quos e axis Aquilejensibus eductos gratia novitatis apud erudiatos commendaret. Nam eorum aliqui obscuris falsae divinitatis characteribus sunt exsculpti, nominaque seu cognomenta aut nova, aut rara admodum praeferunt: de inscriptiones ipsae, si unam aut alteram demas , necdum plane sunt editae . Hinc mihi pretium erit operis, nisi praeclare in earum explicatione positi, id enim neque ingenium, neque temporis angustia sperare sinit hoc saltem tituIo, quod eos primus in lucem hominum produxerim. In quo tamen potior laus est Iosephi Capodalet Utinensis , qui ut erat rerum Forojuliensium sedulus indagator, & edito libro Italico cui titulus, Illuserata,de patria sua etiam plus aequo benemeritus , conjectis scilicet inter Praeclaros nobilissimae ejus Urbis cives aliis etiam totius fere provinciae Forojuliensis illustribus Viris , sesquicenturiam inscriptionum Aquil ejensium summo studio ac diligentia pen Eomnes ex archetypis saxis collegit. Cujus autographum MS. cum nuper in meas manus inciderit , inde aliquas, quae de Diis sunt, huc transtuli , notisque tumultuariis utcumque illustrare conatus sum. Et quoniam ab Iove prin-eipium Musae , Iuppiter ipse initium faciet, ducetque insanum hoc superstitiosae gentilitatis deorum agmen .

314쪽

lImulacrum hoe Bratonis, quod cum aliis Aqui-

Iejensibus monumentis Venetias olim in nobi- 4 lissimas aedes Grimanorum translatum fuit, an-- te biennium vulgavit Joannes Antonius Astorius, de eleganti dissertatione commentatus est. Quo sane cum argumentum occupaverit, pauca mihi dicenda erunt, quae ab erudito viro non acceperim; qui ad me transmissa perhumaniter tabella grea,ut ipsu quoque Tromontis ectypum ei debere, effecit. Summa vero tantum capita Astorians lucubrationis decerpam,qui ornent nostra, non onerent. Sensum inscriptionis ita reddit: Iovi Tonanti Deo δε- mesicofacrum. B π namque, sive Bpντων Ionam ἀπο Βροντι. id est tonareddeaul; est Broton Aquildensis,ac Bron-O o a ton

315쪽

ton in saxo apud Gruteru p. 17. JOVI SANCTO BRONTONTI AUR.POPLIUS. Et in alio pag. 36. quod superius exscripsi in dissertatione de Mithra pag. I 66.Literam N in nostro vel praetermisit imperitus artifex, vel morosior ad vitandam cacophoniam praecidit. In primo Gruteriano Juppiter diserth dicitur Trenton, ut nihil aliud hoe sit quam lIuppiter Tonans. Tonantis Iovis templum erat in Capito- clio. Leguntur in Sponii miscellaneis secti3. pag.73.& 74. ii Iovi Tonari, & nauci adjecta epitheta , quae Britan- enica & Cambrica lingua, nantem sonant.Ita Labreus,La- sbradeus,vel Labradensis in Caria fuit dictius,quod securim apro trisulco fulmine gestaret. Aliisque subinde cognomem eris passim Iuppiter donatur.Hunc veroJovem.deum Larem flai ste subdit, ex addito epitheto seu appellatione, BONO , DEO, quasi domestico deo . Lar enim idem ac Genius, qui tGraec is A γα Θῖς Δώων, Bonus Genius vocatur. Demum cIovem pileatum ideo effictum ait nam tegumentum illud, I quo caput simulacri exornatur, pileum esse putat ut Libs frator & Serυator designaretur ; sicuti Castor & Pollux H- tieati, quod Liberatores Graeciae sint habiti, & Bruti R emanae libertatis vindicis imago pileata. Cur vero pileatus reum Tonans Nempe quia supervacaneum fuisset Iovi a Liberatori symbolicam expressionem addere: ubi vero tΤonantis obsignatur epigraphe, Libertatis symbolum pi-

leo erat indicandum. Subinde tentat, non sequitur aliam linterpretationem . Cum Vulcanus in socis domesticis poneretur , idemque aliquando jacere fulmina sit creditus, an non ipse est Tonans, & Bronton domesticus ξ Haec summatim ex CLAstorio: nos pauca addimus. Brontontem saxis Gruterianis exsculptum Tonantem esse non dubitat Joannes Meursius exercitationum criti pari. a. cap. a. At quaerit, nec nodum expedit, eur in eorum

altero Bronton coniungatur cum Hecate λ Id in lapide non video; sed Zosimus Sacerdos Dei Brontoniis c, Hecate dicitur. Illum exscripsi supra pag. I 66. Nil vetat, quod unus

idem

316쪽

idemque homo plurium deorum sacris sit initiatus. Pag. a 8. a. Sextilius est Pater Patrum dei Solis Mithrae, Hierapbanta Herate, o dei Liberi. Et in 6. Cejonius augur Dianae, Gn-tifer I Dibrae cy dux Taurobolii magni, quod genus erat sacrificii expiatorii. Petierim potius ab eruditis, cur in alio Iapide inscripto Ioυi Sancto Brontonii, scalptus sit Apollo crinitus, in rupe lyram tangens, &sub ipsa rupe lupa:

item virgines duae, una poculum altera lancem serens Ita describit Gruterus; & Boissardus antiq. Rom. par. . pag. 83.

schema ipsum delineatum exhibet. Quid enim Jovi tonanti cum Apolline Citharaedo, ceterisque figuris ξ Porro etiam Fabretius, qui dubitaverat, num Bronton Aquilejensium deus proprius esset, & Beleno suppari postquam vidit id esse epitheton Jovis apud Gruterum, & Romae quoque habuisse Sacerdotem,facile concessit in Astorii sententiam, cap. Io. pag. 698. Piaculum mihi esset tot viros doctos non sequi. Tonum quoque deum dictum Jovem EronIontem, facile cum Astorio credam, quod inter Genios & Lares familiae esset adoptatus. Sane Larem privatis aedibus locandum vel ipsius protome indicat. Deos etiam magnos de publicos inter penates fuisse adscriptos in tutelam familiarum, satis demonstravi in explicatione lapidis M. Aquilii eap I. At leviuscule adhuc tentandus mihi est Bonus deus,& cur Iuppiter tonans hoc titulo donetur inquirendum. Deum quemcumque Bonum vocabant veteres, quem sibi propitium di faventem vellent, vel jam fuissent experti. Virgilius lib. I ..Hn. vers.7 3 8. Et tu latitiae Tacebus dator, BONA Iuno. Servius explicat, hoc est propitia. Antinous in nummo, quem refert Spanhemius dissertat.7. pag. 6sq. diciturATAEOC HPΩC, quasi Bonus de propitius Divus . Hinc δέμνις vocati boni &salutares Genii. Julianus orat. I. de Constantio pag.84. vocat Constantinum Magnum BONUM Heroem, uti vertit Petavius , sive ut alii,

propitium Divum. Apud Gruterum pag. 79. r. lapis est po-

317쪽

situs ΘΕΑΙ Π ANAPASOI: extant alii pag. Io I.7. de 8. BONO Eventui , hoc est propitio. Quo titulo cusi sunt nummi Severi & Getae, de quibus inferius , cum de Bona dea agam. Jam liquet, cur Iuppiter sub nomine Trentontis seu Tonantis, inter Lares familiae praesides fuerit repositus,

bonusque deus appellatus. Ut scilicet cum e coelo tonaret, propitius esset, nec quemquam e familia, in cujus tutelam vocabatur, fulmine laederet. Quod simulacrum hoc Brontoniis pileo, seu petaso tectum velit A storius, non admodum placet. Cuique tiaberum sit oculorum consilium sequi. Mihi tegumentum iIlud fascia est, seu diadema caput in orbem praecingens. Id cum olim aperuissem Fabretto, cui primus dissertationem ejusdem eruditi viri communicaveram,facile assensit,& subinde loco mox citato Brontomem Aquildensem tamquam diadematum descripsit. Begerus in thesauro antiquit. Palatin. pag. a. figuram Jovis barbati delineatam exhibet, eadem plane diadema. tis forma conspicuam. Jovem siquidem deorum hominumque regem, ut putavit vesana antiquitas, insigne hoc regium decet quam maxime. Nec magis rex est, imperiumque in homines exercet, quam cum tonae, & fulmine ter ras concutit. In nummo aureo Antonini Pii spectatur figura sedens cum fulmine & hasta , addita epigraphe : lMPERATORI, teste Span hemio dissert. I. pag. 396. Qua repraesentari Iovem non ambigo. Nam & apud Tristanum

tom. a. pag. Tq. extat numisma, cui duo fulmina insculpta

sunt, & inscriptior IOUI IMPERATORI. Ita & fesptrum, quod manu gerit Iuppiter, imperii ipsius indicium

es, ait Phurnutus de nat. deor. cap. 9.Signum fovis Imperatoris Praeneste devectum Romam narrat P.Victor in regione 6. Uibis : & eodem titulo Imperatoris simulacrum a Verre sublatum Syracusis refert Cicero in Verrina cap. 37. ubi tria signa Iovis Imperatoris in orbe terrarum

pulcherrime facta subdit. Jovis REGIS templum memoratur

318쪽

JOVI REGI visitur apud Gruterum pag. Io 6 I. 3. Quin& novo vocabulo Iuppiter appellatur PRAEFECTUS ORBIS in nummo Severi, ex eodem Span hemio in Caes. Iuliani pag. ao. At satis eum Jove lapide loquuti sumus rceteros quoque deos saxeos adeamus. I I.

FONIONI SACRSEIA. IONIS MAG

Nostri Aquileienses graecissare non desinunt. Nuper Iovem, nunc Martem Hellenistica vocabuli figura induunt. Seja Ionis Magi a hanc aram Fonioni dedicat. Epitheton hoe est Martis a Graeco φονΘ eaedes , homicidium , undo

φονίος homicida, sanguinarius o caedibus contaminatus. Orpheus in hymno Martis e ceκ γως πεπαλαγρο νει. Ab hoc alia composita Martis cognomina derivantur. Idem Orpbeus proxime insequenti versu: Mars sanguine

humana caedis gaudens. Homerus Iliad. . vers.6 . μαισονε , faedatus caedibus. Et Phurnutus de nat. Deor. cap. a I. recte, ait, Mars vocatur μtaι φονε, occisor O interfector, ut vertit

interpres. Quare Phonion, seu ut in nostro lapide scribitur, Fonion, non alius quam Mars. Praetereo Latinorum exempla, maxime Poetarum, quibus passim fanguineus , cruentus, di occisor dicitur. Unum tantummodo produco Marintiani Capellae, qui lib. I .pag. a r. ita Martem describit: Ruber iuvenis ac vorax omnium liorque etiam sanguinis gradiebatuν . Seja Jonis M mi ira Martis dicitur . In collectione Capodalei tres illae litere punctis distinctae apparent. Sed emendavi ex exemplari, quod nuper ex ipso saxo Aquilejae exscriptu habui. Magi re de Magistra nomen est

319쪽

1 6 Dr Dis AmitrarNsItus ministerii in saeris deorum, ut ostendam inserius. An vero Seja Magistra erat ipsi uiset Martis cui aram dicat Reperio Martis Sacerdotes non tantum viros, qui Saliν dice-hantur, sed etiam feminas Salias fuisse. Pompejus Festus in hoc verbo Salias alii legunt Saliares) virgines Cincius ait ese conductitias, quae ad Salios adhibeantur, cum apicibus paludata . sivas i Elius Stilo scripsit sacriscium facere in regia cum Pontifice. Potuit ergo Seja Jonis inter has Saliares Magi ra fuisse,prima scilicet & aliarum praecipua . Vel

si nomen vulgata significatione accipias, Seja ceteras Sali res docebat saltationes, quas dum essent vocatae ad Martis sacra, peragere consueverant. Nam Salii, cum moverentur Ancilia, per Urbem discurrentes saltabant.1 II.

VI. DIVINAE SACRUM C. VETTIVS. C. FCAVOLUS. Ara est tribus lateribus inscripta, Aquileja Venetias

deportata , uti refert Gruterus ex Pighio pag. 9q. . CapOdaleus in suis collectaneis inscriptionum formam arae ruditer delineatam exhibet, eamqu. ex suburbanis Aquilejae inter alias nonnullas Beleno dicatas, quas suo loco retulimus, Joannem Savorgnanum anno II 8. Venetias dono

misisse Joanni Grimano Patriarchar Aquil ejensi narrat. Ceteri sere omnes lapides in Grimanaeo amplissimo Palatio adhuc visuntur; hunc nusquam inveniri nuper ab amico accepi: seu omnino perierit, sive alicubi neglectus delitescat. Inter ignotos, obscurique nominis Deos hunc refero; nam VI DIUINAE aram seu templum dicatum nusqualm me legisse memini. Adeoque incertum quodnam id numen Derit, sicuti Vim divinam varia significatione usurparunt

veteres. Vim divinam aliam voco theologicam, aliam natu

ratem . Primum de prima. Gentiles religionis lumine de

320쪽

Ds Diis Amu riINst Bus. 297stituti, eum summum aliquid & supremum, quo res humanae aguntur & certa lege cohibentur, esse scirent, ecquid tamen illud esset, & an in Deo vel extra Deum positum, ignorantes, inani vocabulo conficto, VIM'DIVINAM vocarunt, seu Fatum & fatalem necessitatem. Strato phsiaeus , ut refert Cicero de nat. deorum lib. I. cap. 3. omnem

VIM DIUINAM in natura sitam esse censet, qua caesa gignendi, augendi, ct minuendi habeat. Chusippus Stoicus, idem Tullius loquitur cap. rs. ait VIM MIGN.AM in

ratione esse positam , ct universe naturae animo atque me ita

Et paullo post: idemque etiam legis perpetua ct aeterna VIII, qua quasi dux vitae c, magisra inciorum o Iovem dicit esse, eandemque fatalem necessitatem appellat. Hanc necestatem, quam cogere O superare nequimus, Phurnutus cap. II. appellat Fatum, quod est sempiterna quaedam ct indeclinabilis rerum feries &c. Quo Vim divinam, de qua loquimur, designare videtur. Fatum hoc ipsum Jovem aliqui putarunt, ut Chrysippus mox relatus; & Laertius lib. 7. in vita Zenonis unum, ait, deum esse, lasemque, O mentem, O Fatum, Θ 7ovem . alii potestatem quandam & vim , cui Iuppiter ipse uibjectus sit, Je parere cogatur. Virgilius initio lib. Io. cum in concilio deorum disceptaretur, favendumne esset Teucris vel Turno, Iuppiter in nullius partes se esse profitetur, vers. Io 8. Tros, Rutulusve fuat nullo discrimine habebo. Et verset Ia .rex 'uppiter omnibus idem; esse tamen potestatem aliam statim subdit, quae rei eventum disponat: Fata viam invenient. Quo Poeta videtur osendisse, ait Servius,

aliud esse Fata, aliud Iovem. Nitente Fato Juppiter apud

Homerum servare nequit Sarpedonem . Et apud Ovidium

Metam. 9. vers. 3I. IMe quoque, ait, Fata regunt. At in ad

versum stat Pausanias, qui Fata parere 7ovi, scripsit in Corinth. p.7 . Quocumque hare futilia & vana theologiae Gentilium commenta clueamus, UIS DIVINA , cui Vettius aram Aquilejar posuit, Fatum ipsum est, quod res hu-Pp ma

SEARCH

MENU NAVIGATION