Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

ay8 DE Dris AQui LyIENsIBus. manas agere credebatur ineluctabili lege i divinum ideo dictum, quod a deo manaret, vel deus ipse esset. In quam sententiam egregium est testimonium Capellae lib. I. pag. I9. Fatum, dicitur etiam VIS Sacra Iovis , ut legit Grotius . Et vim divinam ipsam fatalem necessitatem vocavit Chrysippus, ut vidimus. Qua Fatorum vi ad abjiciendum Imperium ductus Diocletianus cum collega, ut conjicit doctissimus Spanhemius in saepius laudatis annotationibus ad Caesares Juliani pag. 38 s. percussit nummum trium Parcarum figuris scalptum, cum epigraphe; FATIS VICTRICIBUS. Nam Parcae ipsa Fata dicebantur. Quare UIS DIUINA in nostro saxo Aquil ejensi ipsum est Fatum enam & FATIS dicatos lapides cernimus apud Gruterum

pag. 98. I.& a. Praeterea ad Vim divinam revocari posset Nemesi necessitatis insolubili retinaculo mortalitatis vinciens fassus, ut ait Ammianus Marcellinus lib. a . prope sua. Quae etiam Adrasea appellabatur, hoc est ultionis divinae inevitabilis seu inefugibilis necessitas , & quae nullo modo vel evitari, vel declinari possit, inquit Phurnutus cita cap. II. Hinc in nummis landam gestat, tanquam eminus feriens, nulla reis spe fugae relicta. Videas Cl. Bona rotam in nummo XI. Macrini p. a a 3. Porro vim divinam aIio sensu intelIexit Manilius lib. I. Astron versa T.

Hoc opus immens contractum corpore mundi, Membraque natura diversa condita forma.

Eris, atque ignis, terra, pelagique jacentis , VIS anima DIUINA regit. Qise est anima mundi Platonicorum, seu spiritus, qui i sum alit & agitat apud Virgilium 6.AEneid. Alia notiove VIM DIUINAM acceptam dixi, eamque Naturalem vocavi; quod scilicet ex naturalibus de physicis caussis promanet, quamvis veteres ad vim fatorum retulerint. Ulpianus ex Servio I.C. haec habet in I. 2 .F.ε. Dig. de damno infecto: Si ex adibus promissoris vento tegulae dejecta damnum vicino dederint, ita eum teneri,s aedi

322쪽

Dε Diis A iLEIENsibus 299eii visis id accideris: non F violentia ventorum, vel qua alia raIione,quae UIM habeat DIVINAM. Idem Ulpianus l. as.

S. 6. D. locati, alio nomine vocatam docet: Vis major,

quam Graeci-Bίαν ides VIM DIVINAM appellant, non debet conductori damnos esse. Vis itidem major dicitur in

I. s. S.I.eod.dcfatale damnum ac vis magna in I. a.in fin. D. de peric. rei.vend. Quid vero eo nomine signetur, diserte docet Plinius lib. I s.cap. 28.infin. Ante omnia autem duo genera esse coelesis injuriae meminisse debemus . Unum quod tempestius vocamus, in quibus grandines, procellae, ceteraque milia intelliguntur : qua cum acciderint, vis major appellatur. Meminit quoque Columella lib. I .cap.7.& Seneca

de benes lib. . cap. pen. Sanε verius puto huc respexisse Vettium, & VI DIVINAE aram dedicasse, ut grandines, Procellas, ceterasque tempestates ab agris suis, fictilio hoe

numine invocato, averteret. Nam & aram, ut ante dixi, in

suburbanis Aquillae positam, numini alicui campestri propitiando destinatam facile intelligimus. Novum porro nequaquam est, ventis, nubibus, aliisque e coelo ingruentibus tempestatibus templa de sacra dedicasse vesanam antiquitatem. circio vento Galliae Narbonensi infesto, aetous Augustas templum, eum in Gallia moraretur , ct vovit, Ofecit, uti prodidit idem Seneca nat. quaest. lib. . cap. II. Et templum Tempestatibus dicavit Cornelius Barbatus ex antiquissima inscriptione, quam illustrarunt doctis Commentariis Sirmondus & Aleander. Id intellexit ovidius, clim lib. 6. Fast. vers. I93. cecinit. Te quoque Tempestaι, meritam delubra fatemur, cum penὰ es Corsis obruta classis aquis . Et Cicero lib. 3.de nat.deor. βuod si nubes retuleris in deos,

referendae certὸ erunt Tempestates, qua populi Romani ritibus consecratae funt. In Gruteriana inscriptione g. pag. 6 I. ara dedicata es incendiorum arcendorum causa . Graeci quoque ventos colebant; nam in Sicyoniae Urbe Titane, ait Pausanias in Corinthiae.pag. Io 6.ara es ventorum, ad

P p a quam

323쪽

3oo Ds Di Is Astu ILrsp sipus . quam nocte unJ quotannis Sacerdos Sacrum facit, additque certa etiam arcana peregisse, ad placandam vemorum δε- vitiam. Cum Xerxes ingenti exercitu conflato adventa ret, oraculum Delphicum jussit, Graecos ventis supplicare, ideoque , ait Herodotus lib. 7. cap. I78.ur delubro Thujaara es ventis consituta, isdemque facrificatum. Et Aristophanes per calumniam traducit Socratem, tamquam Nubes deas coleret, iisque Sacra faceret, in Nubibus

SOLI. DEO INVICTO SACRUM FERONIVS. CENSOR SIGNIV. S. L. M

Solem cultum Aquilejae in dissertatione de Beleno notavi. De cognomine Invicti satis etiam scripsi , cum de Mithra agerem. Huic ritum Solυit Libens Merito Feronius censer Signifer, vexillarius scilicet, seu imaginifer legionis alicujus, qui etiam Censor erat Aquilejar. Nam milites, cum essent in Colonias adscripti , publicis muneribus fungebantur .sIL-

324쪽

C. ARRC. P. P. VILD. D

V. S. L. Mis fronte Ecclesiae delia Beligna.

4SILVANO AUG. SACIN MEMORIAM C. RVFI. ANTHII illa VIRITALLVS. LIBD. D

ispud Ecclesiam Metropolitanam.

Quatuor haec saxa sacra sunt Silvano Augusto. De hoc cognomine vel epitheto actum eum de Beleno i quod frequenter inditum Silvano docent lapides Gruteriani. Ina. 63.visitur Silvanus Larum Caesaris. Erat enim Praestes Larum, ut Pluto Manium , Iuppiter Deorum, & Janus Geniorum, uti observat Meursius exercit.critipartia. c. I. Plura de eo Poetae fabulantur, & Mythologi scribunt. Pauca mihi sunt dicenda , eaque tantummodo quae nostras inscriptiones illustrare possint. Vetus scriptor Agrorum ineollectione mitelmi Goesi pag. 29 . tres Silvanos facit: unus dicitur Domesticus quo nomine saepius apud Gruterum & Reinesium vocatum invenies possessioni consecratus: alter dicitur iasgresis, pasoribus conseratus : tertius dicitur Orientalis, eui es in confinio lucus positus . Lapides hi erant finales Silvano sacri, ita diversis locis possessionis collocati; quia Silvanus, ait idem vetus Auctor, primus in terram lapidem alem posuit. Unico tamen nomine Silυanus universae rei rusticae deus habitus fuit: unde Virgilius Pelasgos lucum sacrasse, ait, arvorum pecorisque deo, AEnei.8. vers.

325쪽

3ox Dp DIis A ILrlrNsIpus. vers. 6o I. Hocque sensu, saltem in primo epigrammate accipiendus est Silvanus; cum ab Arrio Vilico ita enim frequentius per unicum L scribitur hoc nomen in vetustis saxis, uti notarunt Dausquejus,& Fabretius inscript.cap. I. pag. a. quibus adde exemplum alterius inscriptionis apud Timavum repertae , quam infra produco dedicatio facta fuerit. Quamvis enim Vilicus nomen sit ministerii variis ossiciis addicti, ut observae Reinesius Class. I Ia . & Fabretius cap. I. pag. 38. , Vilici hic nobis est rusticum munus; & Arrius videtur praepositus rusticis rationibus hominis alicuius, qui latet sub singulariis C. PP., fructibus percipiendis, & universo operi rustico, quae descriptio est Vilici in lib. 8. D.de instrum. Ieg. & l. si cum vilico D. de instit. act.& vide sis Cujacium lib. Io.observ. 37. Hinc Arrius vilicus aram , seu quid aliud dedicavit Silvano Eleutherio, hoc est Liberatori ut agros & possessiones ab injuriis caeli de tempestatibus servaret & liberaret. Eodem pene cognomine erat Romae templum Sancti Susani SALU s ARIS

in hortis O praedio C. Iulii Muebii, apud Reinesium Cl. r.

Tertium saxum Silvano posuit Petronius EX VISO . Frequens haec formula in vetustis monumentis. Eidem Stisano O Libero Patri Caedictus ex viso donum posuit, indicata Classe I. num. Io 6. Apud Gruterum pag. 93.3. EX VISU aedes Plutoni ct Proserpinae vota dicitur. Alia exempla dabit Fabretius p. 69. Ex visu idem est ac per Iomnium. Quidquid enim somniabant superstitiosi Gentiles, sibi a deo immissum arbitrabrantur . Et inde tamquam religione admoniti, aras, donaria , victimas offerebant numini, quod sibi per somnium apparuisse putabant. Unde Maximius Iulianus Libero Patri UISU MONITVS pro salui uorum donum dat, ita I Ia. Reines CI. I. Nam morisborum curationem potissimum sibi a Diis monstrari per quietem credebant. An A culapius, ait Cicero lib. a. de divinati an Serapis potes nobis prascribere PER SOM

NIUM

326쪽

Ds Diis A ILri ENSI Bus. 3oINIUM eurationem valetudinis, Neptunus gubernantibus non potes Adde Suetonium in Vespasiano cap. 7. adductum a Fabretto cap. 6. pag. 9. ubi lapidem dicat Deo Servi M.Vibius Onesimus EX VISU; quem podagra liberatum putat vir doctus, ob sculptum infimi cruris articulum . Hinc qui morbo aliquo essent affecti, in templis pernoctabant , ut per quietem a diis monstrata remedia acciperent . Quod dicebatur deo alicui incubare. Inde liberati, in eodem templo quae quisque remedia a deo accepisset, descriptis tabellis consignabant. Hujusmodi tabularum exempla in insula Tyberina, ubi templum iEsculapii erat, reperta, producit Gruterus pag. 7 I. Eorum alterum exscribo : Lucio assecto lateris dolore , ct desperato ἀ cunctis hominibus, oraculum reddidit deus supplendum persomnium veniret, ct ex Dibomo tolleret cinerem , ct una cum vino commiseret ponereisupra latus, ct conυaluit. Hinc Philostratus de vita Apollonii Tyanari lib. I. HIdrope verὼ laborabat, O vinolentiae deditur, siccitatis nullam rationem

habebat; unde nee ejus f culapius usi IN SOMNIUM

resondebat. At haec deliria vere somniantium, de commenta quibus per fraudem Sacerdotes turbet gentilium imponebant. Ceterae inscriptiones nil observatione dignum , praeferunt. In quarta linea secundae legendum, MatER: ut simul Opeterius & Agate ejus mater votum solverint Silvano a

DITI PATRI

IULIA. BARACHVS FECIT. VIVA. SIBI

Iesia Monialium.

Sepulcrale hoe est monumentum quod ulla adhuem a biferit, dieavitque Diti Patri. Manes sive defunctorum animae sub Ditia seu Plutonis potestate erant; unde

327쪽

Summanus dictus , nempe summus Manium, uti explieat Capella lib. a. p. o. Quamvis antiquioribus incertus hic deus haberetur; unde Ovidius lib. 6. Fastvers. 73 I. GReddita , quisquis is es, Summano templa I

runtur ,

ne eum P 3manis Drrhe timendus eras . Hine etiam, ut puto, Pater in nostra inscriptione, ac stpius in aliis, appellatur. At Cicero aliam vocabuli significationem indicat, lib. a. de nat.deorum : Terrena, inquit, vis omnis atque natura DITI PATRI dedicata es, qui diυes, ut apud Graeos Pluton , quod recidant omnia in terras, O oriantur e terris. Ceterum Patris epitheton deorum omnium erat: Iuppiter Pater, Ianus Pater, Marspiter, Liber Pater. In quam rem vide Agellium lib. I. cap. I a. Servium ad vers. 699. lib. I. AEneid. & versus Lucilii apud Lactantium lib. .cap. 3. Julia Barachus, ut bene apud inferos se- eum Dis ageret, hae dedieatione sibi eum adhuc vivens conciliare studuit, de Patris miti de benigno nomine compellatum propitium invocavit. Non pr termittas eam seminae masculinam terminationem notare . VII. . LEI

IUNONIBUS. SACRUM M. MAGIVS. M. L. AMARANTVSIITiI VIR. ΕΤ MAGIA. M. F. VERA. MAGIA. M. L. ILIAS AEDEM. SIGNA. III. PORTICUM. MACERIS. II. CVLINA. ET. LOCUM. IN. O. EA. SVNT VOTUM SOLVERUNT LOCO. PRIVATO

Habes hoc epigramna etiam in magno Thesauro Gruteri pag. et . a. Junonem sororem coniugemque Jovis nemo est qui nesciat. At plures Iunones non ita obvium est reperire , nec interpretari pronum. Jacobus Sponius sect. Sa

328쪽

DE Diis A Qui traENfl Bus. 3 esseel. I. Miscellan. num .a .pag. 83. binas producit inscriptiones Iunonibus dicatas, atque ita explicat. Iunones erant deae unicuique mulieri praesidentes, sicuti viris Genii: ita muliebres Genios non male nominaremus . Plinius lib. a. cap. 7. deorum multitudinem apud se repetens , & quasi subridens i major, inquit, Caelitum populus quam hominum

intelligi potes, cum singuli quoque ex semetipsis totidem deos

faesant 7unones Geniosque adoptando sibi. Seneca ep. II o. memineris majores nestros, quia crediderunt hoe,Stoicos fuisset Angulis enim ct Genium ct Iunonem dederunt. In eandem explicationem consentit Reinesius epist. 63. ad Rupertum Pag. 6 S. Fabretius cap. a. pag. 73. id firmat inscriptione ex collectaneis Archinti, quae dicata est Genio agi Gemmani , & deinde Iunoni Cissoniae, tanquam Juno Genius em t mulieris. Exempla cumulat ex Grutero, quibus laus Genius viris, mulieribus Juno tribuitur. Exinde notat Juvenalem Satyra a. stylum acuere in adulatores effeminatorum Romuli Nepotum, qui non per eorum Genium , uti de viris decuisset, sed per Iunonem novo more , tanquam

in mulieres versorum, jurabant.

Et per 'unonem domini jurante magisro . His addiderim Tibullum, qui puellam suam alloquens

ait.

Haec per sancta tuae Iunonis numina juro . lib.4. elegi II. Quamobrem mulier impioba apud Petronium, Iunonem meam, inquit, iratam habeam , si unquam cte. Et quoniam Genius erat hominibus natalis deus, unde idem Tibullus lib. eodem eleg. F. cum supra Genium Cherinthi nuncupasset, carmen ita claudit: At tu natalis quoniam deus omnia lentis; sic mulieribus Iuno dea natalis habebatur. Idem Poeti

proxime insequentem elegiam exorditur. Natalis Iuno sanctos cape thuris acervos, uos tibi dat tenera docta puella manu.

Optime haec quidem: nec enim dubitaverim, Juno-

329쪽

366 DE DIis AQuItrirNst Bus. nem mulierum genium fuisse ; sed cur haec nostra inscriptio, pluresque aliae apud Gruterum Iunonibus dicatae sunt, tamquam non una sed plures Iunones feminis pro tutela fuissent tributae Non sum nescius , duos etiam Genios, bonum & malum, cuique praesides ex veteribus nonnullos putasse ; at video in saxis perpetuo unicum tantummodo Geniuin signatum , ut percurrenti indicem Gruterianum cap. r. patebit. Praeterea & viri ipsis Junonibus vota nuncupant. Quo fit, ut ubicumque Funonum sit mentio, nisi etiam plures mulieres adsint, eas feminarum Genios dici posse, admodum verear. Observabam Augustas Imperatorum vel uxores, aut sorores , seu filias, dearum nominibus Gunonis potissimum , saepius vocatas. Eruditissimus Span semius dissert. 7. pag. 6o7. Mediceum nummum pro

ducit, cui caput Liviae scalptum est , & ab altera parte haec epigraphe: .... Bl AN HRAN, seu Liviam Funonem; nempe juxta Prudentium Adjecere sacrum, fieret quo Livia FPNO. Et Ovidium lib. 3. de Pont. el. I. Cum tibi contigerit vultum IUNONIS adire,

Fac sis personae, quam tueare, memor. Tristanus tom. I. pag. a. 3. numisma aliud Graecum exhibet, cum hoc titulo: Sabinae Poppaeae Augusae JUNONI; additque tritum fuisse Imperatores Jovis nomine insignire, Augustas JUNONlS . Sane impudenti adulatione easdem

Augustas aliis quoque dearum nominibus appellatas reis peries . Livia in nummo apud Spanhemium pag. 6o8. Diana Lucifera dicitur: Faustina Venus Genitrix, tab. 8. Oise- lii: Sabina noυa Ceres ; Julia Pia nova Vesa, pluresque aliae in praeclaro volumine Bona rotae pag. N An igitur Iunones,quae saxis nostris signantur, Augustae ipsae sunt tunc simul viventes, vel post mortem consecratae, quibus insana religio aras,& templa, & Sacerdotes dicaverat ρ Siquidem di in Gruteriano lapide 8. pag. Io I. Aponia Montana me moratur Sacerdos DI VARum AUGUSTARum ; in a. pag.

330쪽

pag. 322. Cantia Sacerdos DIVAE PLOTINAE ; in s. Sennia Sacerdos DIVAE FAUSTINAE. Alia exempla

piget referre. Nec secus interpretor Ueronensem lapidem pag. et . . IUNONIBUS AUGusis SACrum ; ut

respiciat Metusas ipsas sub 'unonum nominibus cultas . Nam & dedicationem fecit Metella non tam de nomine suo, sed etiam T. Flaυii Hermetis viritui. Ita Aquil ejenses nostri Magius Amaranibus 9 Magia yunonibus, Augustis

scilicet, seu Imperatricibus, voto soluto aedem ceteraque, in inscriptione contenta, dedicarunt. Haec tantum eruditis propono, dubia mihi quoque & incerta. Dabo aliam cxplicationem fortastis meliorem. Juno variis nominibus fuit appellata, prout diversis ossiciis eam praeesse putarunt Gentiles. Juno Pronuba, seu ffugatina, quod matrimonia jungeret: Domi duca, cum sponsa duceretur domum : Cinxia, quia sponsus cingulum sponsae solveret: tandem Lucina, quod partui, non secus ac Diana, praesideret. Hinc tot Junones creditae, quot muneribus una Iuno praeficiebatur. Et haec quidem munera inter utrosque conjuges communia. Quamobrem vir & uxor, ut saepius in inscriptionibus , & in nostra etiam , vel vir tantummodo, ut in aliis , potuit Iunonibus vota nuncupare, ut omnia haec seliciter cederent, vel solvere, cum pro spere evenissent.

Cetera in saxo nostro enarrata prosequor. Magius &Magi a Junonibus dicarunt aedem, atque in ea tria signa, quae fortasse Iunones ipsas, quaecumque tandem illae fuerint, repraesentabant I porticumque ante ipsam aedem , ma-eeriis duabus circumductam, & culina instructam . Maceria in re funeae bri murus cementitius erat, concludens spatium sepulcro destinatum quoquoversus. Hic quoque murus est intelligendus, seu septum clusum , uti vocatur in inscriptione ras. Clas I .apud Reinesium & Fabretium cap. I. inscr. q. lorica scilicet seu ambitus circum aedem constructus, de locum in quo ea sunt circumplectens . Quod ex

SEARCH

MENU NAVIGATION