장음표시 사용
331쪽
3o8 DE DIis AQua LilrNSIBus. pressius notatur in epigrammate Gruteriano s. pag. 6 I. ubi Vibius aram Vulcano, maceriaque area apiendam curavit. Intra septum seu maceriam haec fieri vetitum erat, ex alio lapide pag. eadem num. 3. Hac. lege. dicata. es. ne.
cui. liceat. intra. hos. terminos. adisicium. extruere. manere. negociari. arborem. ponere.aliudue. quid erere. Sacris enim
faciundis locus ille destinabatur, ut verba quae statim sequuntur, demonstrant. Culina, inquit Festus in hoc verbo, vocatur locus in quo epula in funere comburuntur . In hunc sensum Culinam aptavit Sponius mTage de la Grece tom. 3.
pag. 7, explicans inscriptionem Tiburtinam, quam Gruterus quoque refert pag. 9. 3. Ubi cum dicatur Sulpitium restituisse Hereuli Saxano inter alia etiam Culinam, hanc fuisse ait locum proph templa, in quo dapes funerum parabantur . At chm in hac inscriptione, & in nostra, omnia quae dicata vel restituta dicuntur, ad deorum sacra pertineat, non video cur Culina ad rem funebrem sit traduce da . Saeris peractis epulae semper parabantur: quas ex
crati Christiani, idolis immolatos cibos interdixerunt. Hae quidem in ipsis deorum aedibus appositae, ut inter alios meminit Halicarnasseus lib. a. vel in loco ubi sacrificium
erat peractum. In nostris tabulis Arvalium, quas nuper repertas dixi in explicatione lapidis M. Aquilii cap. 7, Licinius magi er ad aram immolaυit Porcilias piaculares II., ibique Tarcham, nempe Vaceam, honorariam albam ad foculum immolaυit. Sacerdotes in tetrasulo consederunt,ct ex
fac scio epulati funt. Quidni igitur Culina non tam locus
erat, in quo funerum epulae, sed etiam sacrorum, parabantur Hoc igitur sensu in utraque inscriptione Culina est intelligenda . Porro, ne postrema verba nostrae i scriptionis praetcream , loco privato aedem & cetera dedicarunt Magius & Magia . . Edes sacrae aliae publicae , aliae privatae, quae nec sanctae nec sacrae erant, sed religiosae. βuod enim privati suae religionis causa aliquid earum rerum deo dediacent, id Romani Ponti es non existimarum I acrum, ait Festus verbo Sacer. BO-
332쪽
Dt Diis AQuiLLiLNsIBus . SO9vIII. BONAE. PAGANAE DECIDI A L. L. PAVLINA RUFRIA. C. F. FΕSΤA ET PUPl A. L. L. PEREGRINA AUGUSΤAE. BONAE. DEAE CERERIE. SACRUM .... YSTIS. L. ΤICHE AEDEM . . . . I. DEPECUNIA. SVA. FECiΥFASTVS BARBONIVS IIII. VIR. D. D. Inter has inscriptiones primam & secundam retulit etiam Fabretius cap. Io pag. 66 s. ex schedis Vaticanis, sed corruptas . In prima pro Paganae legit Faganani & nomen secundae seminae , Caecilia 2 L. Cinnamis . In posteriori habet, Decidia Lep.Pauli, & loco aerae, Abi. Nostris sane exemplaribus nemo fidem ampliorem negaverit. Quaenam fuerit BONA DEA veteres ipsi ignorarunt. Macrobius lib. I. Sata cap. I 2. refert, Labeonem eam putas Majam , alios Terram; at Faunam, & Opem, & Fatuam Pontificum libris indigitari. Rursus alii Iunonem, alii Proserpinam dixere. De ejus sacris arcano ritu celebratis passim agunt Scriptores; nec est cur saepius ab aliis prolata retexam. Explicationem cognominum , quae Bonae deae in nostris saxis tribuuntur, tantummodo persequar; cum alibi
BONA PAGANA ea quidem dea est, uti arbitror, quae in Pagis colebatur, & pr dium , tutelamque Pago
rum agere credebatur. Paganalia, sive Paganicae feriae a
Pagis dictae sunt, inquit Varro de lingua Lat. lib. s. De sacris pagorum meatio est apud Siculum Flaccum de condi- CASILIA. O. L. SCYLACE MAGISTRAED. P. S
MINISTRAE BONAE DEAE AEDEM. FECERUNT
333쪽
ii. Aliud Diis CAMPESTRIBUS apud Fabret tum do
Aque duct. pag. Io 6. Cum ignotum esset numen Bona dea, inter Campestres quoque & Agrestes eam retulerunt, &sub nomine Paganae coluerunt. Et dea quaecumque esset, quae Agriculturae praesideret, eam Bonam vocarunt. Vidimus enim, cum de Brontonte actum est, Boni epitheton
diis additum nil aliud, quam propitium, significasse. Fortunae BONAE domesicae, lapis est dicatus pag. 7q. I. BONAE Deae Veneri, apud Reinesium Clas I. 92. & Junonem BONAM Deam vocatam ait Fabretius, quasi faventem & propitiam, pag. 66 IEo cognomine cui rei nostrae exempla propiora reseram commenti sunt veteres deum agris praesidem, quem Varro initio lib. I. de re rust. ita invocat : Necnon precor
Lympham , ct BONUM EVENTUM : quoniam sine aqua
omnis arida atque misera agricultura : sine fuccessu ct BONO EVENTU fruseratis es, non cultura . Boni Eventus templum in regione IX. collocat P. Victor. In nummo Getae apud o iselium tab. r. n. 6. visitur juvenis nudus , stans ante aram accensam cum patera in dextera , & spica ac papavere in sinistra manu, addita epigraphe: BONUS EVENTUS. In alio Severi numero proxime insequenti,
sub eadem inscriptione BONI EVENTVS, scalpta est
matrona decord culta cum patera frugibus plena in dextera, & spicis in sinistra . Quam prosecto, si divinare liceat, non aliam deam esse puto, quam nostram Bonam Paganam, ptaesidio agrorum, culturae,& frugum donatam,ut iis bonum & propitium eventum de successum tribueret. Hircq; revocandum est secundum ex nostris saxis, AUGUSTAE BONAE DEAE CERERIE SACRUM. Ideo Cereria vocatur Bona dea, ut pateat ejus prεsidio dicatos agros & fruges : nam Ceres dea agrorum & frugum habebatur. Simili appellationis schemate Magna Deorum Mater dicta
334쪽
DE Diis AmittiENfillus III est ceraria in lapide Gruteriano a. pag. Io Io. M. D. M. CER ARIAE. Mater Deum Terra est Macrobio lib. I. Sat. cap. 1 I. Terra autem frugifera ipsa Ceres. Quare nostram Bonam deam Cereriam tellurem seu giferam apposite vocamus, eandemque cum Bona Pagana facimus. Extat inscriptio pag. a 6.9. CERERI AVGusae MATRI AGRO-rum. Et ne dubitaremus, hanc eandem esse quae in pagis colebatur, tamquam agrorum praeses, eandemque rursus, quae in nostra inscriptione Pagana nuncupatur, monumentum illud L. Benius primus . Magiser PAGI, ct Benia Primigenia Magis fecerunt. In primo epigrammate sive Aram, seu AEdem Bonae Paganae posuerunt a ct Fesa Magi ae D. P. S. hoc est, ze Pecunia Sua , uti expressum est in tertio . Magis Sacerdotes erant Sacris dearum praepositae, ut notavit Fabretius ad hanc ipsam inscriptionem a qui pag. 3 a. alia exempla producit, nec non cap. Io. num. I73. ubi Athenais visitur MAGISTRA Tona deae. In secundo Decidia &Pupia non Magistrae sed MINISTRAE Bonae deae dicuntur, quod Sacerdotes inferioris conditionis essent. I X.
FERONIA LIBANI. LIBTI. CLAUDIUS. STEPHAN
SACRUM SEX. BEBIVS BAI.FIL. VET. EX. CLASSE VESTIARIVS
In utroque epigrammate longa aetas Deam abstulit. Tonam eam esse ex priori litera B. facit E suspicaberis. Sed quid Bonae deae cum castris & bellis, unde cognomen Ca-srensis λ Num Bonam deam, quae personam singularum dearum induit , ut diximus , etiam Castris praefecerunt
335쪽
ata DE Diis A III1ΕNsitus Gentiles, & Bonam dixere, ut in rebus bellicis favens &propitia esset ξ Ita Bona dea Casrensis ipsa Bellona est.
Imo si aliter lacunam suppleas, non inepte legere poteris: Augusae Bellonae Core i& in secundo e Domnae Bellonae. At videant eruditi antiquitatum , num praefixum vocabulum, DOMNAE, viam aliam interpretationi sternat. Julia D OMNA fuit uxor Severi, materque Caracallae &Getae. Plurima ejus mentio in saxis & nummis, passimque voeatur MATER CASTRORUM . Illa exhibent Grut
rus p. Io 8 . & Fabretius cap. Io. p. 679. hos Tristanus tom. a. pag. III. aliique numismatum descriptores. Jam priorem ex nostris inscriptionibus coniungas cum secunda, hancque legas: Domnae Bonae deae: illam , in Musae Bonae deae Casrensi; dc Domnam Imperatricem Coirensem deam agnosces', quae alibi Mater Castrorum est, & sane BONAM, quia Mater. Profecto potuit vocari Augusa
Bona dea, quae in nummo apud Patinum pag. a 8 . Graecis literis dicitur Augusta Domna Fortuna. Et in aliis sub figura Cereris & Lunae Luciferae pingitur. Nummus Corinthiorum in quo Juliae Domnae caput scalptum est, ex altera parte UMinervam galeatam cum Victoria dexterae imposita praefert; quod Victoriae signum , inquit Uaillantius, forsan Corinthii Domnae tamquam Palladi bellorum praesidi tribuerunt. Paissim Augustas , ut alibi ostensum est, figuris & nominibus Dearum consecratas intuemur. Julia
Mamaea non una divinitatis nota contenta, plures simul induit Deas, in rarissimo nummo ex maximo aere Musti Cor- rarii, cujus descriptionem nec dum, quod sciam, evulgatam , a viro Cl. Canonico Blanchino acceptam exhibeo. Caput Mamaeae toto pectore & brachiis extantibus, cum
symbolis multiplicibus, scilicet flore Isidis, Luna Dianae, Alis Victoriae, Cornucopiae Face & spicis Cereris: circumliterae : JULIA MAM EA AUGUSTA. in parte altera: FELICITAS . SAECULI. Mamaea sedens tribus figuris
stantibus circumdata , quarum una ei pomum offert. Nu-
336쪽
Dt Dis AQui truNsIBus. 3δ3misina est singularis pulchritudinis, optimae caelaturae, cum circulo, & aerugine smaragdina obductum. Si velis Dom- nam stare loco Dominae, aegre calculum feram. Nam apud veteres nunquam nisi nomen proprium est Domnus &Domna, ut probant celeberrimi antiquarii,Tristanus eodemtomo pag. Iao. &Spanhemius dissert. 7. pag. 626. Praeterea vocabulum illud per syncopem solis Ecclesiasticis Scriptoribus inferioris arvi usurpatur .
D I A NAVG. SACFLAVIUS. SEVERVSCVM. SUIS. LAR. RESTITUIT
Diana numen satis notum . In schedis Capodalei est, eum suo LAR. At in archetypo lapide, quem Aquilejae
adhuc extantem exscribi nuper curavi, legitur LAB. hoc est Labris. Labrum vas amplum dicitur,in quod aqua e fonte decidit. Fontes Dianae dicatos nemo nescit. De labris Dianae mentio est apud Ovidium Fast.lib. . vers. 76 I. Nec DIades, nec nos videamus LABRA Dianae,
Nec Faunum, medio eum premit arva die .
Itaque Flavius Severus Fontem aliquem Dianae sacrum labefactatum & corruptum cum fuis LABR is, marmoreis scilicet conchis ad aquam excipiendam, resiluit. In lapide Veronensi pag. 39. 6. Licinia Agnum Dianae , ct venationem, ct SALIENTES, aquas, fleri jussit. Cum Sylla Scipionem, Norbanumque consules in Campania profligasset, grates Dianae inquit Uellejus lib. 2.cap. 23. cujus numini regio illa facrata est,solvit, ct aquas falubritate, medendisque corporibus nobiles, agrosque omnes addixit dea.
337쪽
DL Diis A ILEIENSIBus . ISI. SACRL. MAGIVs PHILEAS . i. VIR AQVIL. OBSALVT. GRA IAM FILII. ΕΤ. GRATTIAE Sertorius Eques Ursatius hunc lapidem Patavio tribuit, Monum. Pal. lib. I. sect. 7. & 9. Quod in collectaneis Capodalei sit descriptus inter Aquilejenses huc transtuli. Si lapis sit Patavinus, saltem Magium qui illum dedicavit, Aquilejensem civem agnoscimus . Devotis I di solutis
ob restitutam valetudinem nec plura nec meliora dici possunt, quam quae congessit Fabretius cap. 6. a pag.669. ubi hanc quoque inscriptionem ex Thomasino recitat. Isidem sanitati restituendae praeesse putarunt Gentiles, unde dc Sematricis nomen apud Arcades, ex Pausania lib. 8. adepta est. Potissimum curationes pedum I di acceptae referebantur . Hinc figuram pedum non semel exsculptam invenimus, quae offerebatur, tanquam tessera curationis. Junctum numen clim sit μι de Serapis,ab hoc quoque sanati nes sperabantur, remediis immissis per somnium, ut indicat formula EX VISU, quae saepius in ejusdem inscriptionibus Occurrit. Cetera apud Fabret tum invenies. Addam tantummodo carmina Tibulli, quibus denotatur tabellas curationum indices in templis Isidis suspensas fuisse lib. I. eleg, 3 Nunc dea, nune fuccurre mihi, iam posse mederi, Picta docet templis multa tabella tuis. Quemadmodum de naufragi in templo Neptuni tabellas dicare consueverant, quibus depicti essent casus de pericula naufragii; imo de vestes, cum quibus evaserant, suspensas parieti consecrabant. Vtrumque expressum repe ries apud Horatium lib. a.Sat. I.vers. 33.dc lib. I. arm. Od. .
ejusque interpretem. De tabellis in templo 2Esculapii positis jam dixi . An-
338쪽
DE Diis AouILEIpNsi Bus. 3II Antequam deos Aquileienses deseram , Scriptorum nostratium haud levem lapsum adnotabo. Palladius senior rerum Foroiuliens lib. 8 .pag. ra8., sequutus Candidum Comment. Aquit. lib. a. , memoriae prodidit, Maximino Aquileiam obsidente , mulieres Aquilejenses , cum deessent civibus nervi ad immittendas sagittas, de capillis funes fecisset in cujus, inquit Palladius , facinoris memoriam Senatus sub ea tempestate, in perpetuum matronarum Aquilriensium decus , Romae templum Veneri Calva dicavit. Egregium quidem id facinus narrat Capitolinus, quem Palladius citat ad marginem . attemplum ea occasione dicatum nequaquam dicit. Do verba ex cap.7. in vita Maximini junioris: Praetereundum ne illud quidem es, quod tanta Me Aquilrienses contra QMaximum pro Senatu fuerunt , ut funes de capillis mulis rum facerent, cum deessent nervi ad sagittas emittendas: quod aliquando omae dicitur factum . Unde in honorem matronarum templum Veneri Caluae Senatus dicavit. Postrema haec verba ad proxima , quod aliquando Ru mae diacitur factum , reserenda esse patet , non ad priora de mulieribus Aquilejensibus. Id Romae contigit in obsidione Capitolii, in qua eum nervorum copia defecisset, matrona abscissos crines viris fuis obtulere pugnantibus , uti narrat Vegetius de re milit. lib. q. cap. o. Nil sanh hic auctor de templo Veneris Caluar; at supplendus est ex Lactantio divina r. institui. lib. I. cap. Io. Z rbe, inquit, d Gallis occvata , obsessi in Capitolio Romani, cum ex mulierum capillis to menta fecissent, adem Veneri Calvae consecrarunt. Itaque Capitolinus huc respexit, non vero ad facinus mulierum Aquilejensium; neque in earum decus perpetuum Senatus templum Veneri Calvae dicavit.
Qui commentationem hanc de Diis Aquilejensibus inchoaverat Iuppiter, idem quoque peractio erit. Siquidem memoria exciderat opportuniori loco referre , cel
bre Jovis templum & Capitolium, ad Urbis dominae imit
339쪽
316 DE DIIs AQui LEIENsi Bus. mentum , Aquilejar stetisse. Utriusque mentio est in actis Sanctorum Felicis & Fortunati , quorum eXemplar tum apud Mombritium prostat , tum in vetusto Codice , octavi minimum saeculi, in chartulario Ecclesiae nostrae Foroiuliensis . Cumque venisset in Civitatem Aquilegiensem sermo est de Euphemio Praeside in Templum γουis ingressus,
immundas hostias obtulit. Praecones elamabant, ut legitur in alio exemplari: omnes concurrerent cum hostis ad Capiatolium Iovis , O Deras hostias Imperatori Diocletiano
per plateas ponerent c. Capitolia habuisse illustres urbes, Ravennam, Florentiam, Mediolanum, Carthaginem, pluresque alias, suam in primis Augustam, colligit doctissimus Marcus Velserus rerum Vindelicar.lib. I. pag. My. postre mae edit. Addimus Aquilejense Capitolium, quod qua urbis parte locatum fuerit, omnino latet. In excelsissimo loco construi jubet Capitolium Vitruvius lib. 3. cap. a. Unde in Concilio Eliberitano can. 39. prohibetur, ne qui Chrisianus aut Gentilis ad Idolum Capitolii Iacri andi causa ascendat. In quem Canonem videas quae erudite adnotavit Ferdinandus Mendoza. Ceterum quamquam Romae Capitolium non tam Jovis templum, sed alia qu que delubra, aedificia , ipsamque arcem complectebatur , Aquilejae idem Capitolium ac templum Iovis fuisse verba recitata suadent. XII.
Censum Deorum Aquileiensium absolvimus. At unusti alter adhuc in tabulas mitti postulant ; jure quidem suo quod ij sdem Carnorum populis prisca religione colerentur . Aram hanc nostrates Forojulienses Deo RUBIGOdicarunt. Extat in pago suburbano, vulgo Rubignaco, cui nomen a deo mansisse nemo dubitaverit. TVobigus seu Ru- .igui , ut in nostra inscriptione, a rubigine segetibus inse-
340쪽
DE Di: s A ILLILNsIBus. 3IT sta dictus , inter insanos Rotnanorum deos non ultimus, non ut prodesset, colebatur, sed quemadmodum Febris &ejusmodi mala & sinistra numina, ne noceret. Inter deos quos initio operis de re ru stica invocat Varro, Robigum quoque recenset: auario ROBIGUM Furam : quibus
neque rubigo frumenta atque arbores corrumpi , neque non
te sivesorent. Itaque publicae Robigo feriae, Robigalia, Florae ludi, Floralia insituti. Et quia Ceres quoque segetum dea erat, communi religione simul colebatur i unde lapis Romanus apud Reinesium visitur : ROBIGO. ET.
CERERI. ET. FLORAE. SACRUM. Iterum Uarro lib. s. de ling. Lat. R Obigalia dicta a ROBIGO: secundum
segetes huic deo sacriscatur, ne rubigo occupet segetes. Sacrificii genus docet Ovidius lib. q. Fast. vers. 93 I. nimirum Cane & ove faciebant.
Thura focis vinumque dedit , Ibrasque bidentis,
Turpiaque obscenae vidimus ora canis.
Ubi quoque recitat verba, quibus Sacrificulus invocabat Rubigum , & ne laederet segetes, precabatur. Canemque immolatum subdit ad placandos nimios Canis Syrii aestus, quibus fruges adurit. Hucque respexit Festus verb. Rutilae, ubi & rutilas di feminas Canes mactatas docet: Rutila Canes, ides non procul is rubro colore immolantur canaris lacriscis pro frugibus, deprecandae saevitiae causa Aderis Caniculae . Eademque fere habet in voce, Catularia. Porro VCobigalia Festa agebantur VII. Kal. Majas, seu die as. Aprilis, ut notatur in veteri Kalendario, & eodem libro Ovidii vers. 9or. Festo in verbra bigalia, & Plinio lib. 18.eap. 29. ubi Robigalia a Numa insituta fuisse ait, anno regni undecimo . Itaque in pago Rubenaco Fcsta haec Rubiago deo celebria erant: qui sane pagus cum sub ipsis maenibus Urbis Forojuliensis situs sit, disces nostros hoc quoque ritu imitatos fuisse Romanorum morem , qui non longe ab Urbe, ut innuit Festus vetb. catularia, sacrifici
