Monumenta veteris Antii hoc est inscriptio M. Aquilii et tabula solis Mithrae variis figuris & symbolis exsculpta. Quae nuper inibi reperta, nunc prodeunt Commentario illustrata & accuratè explicata. Accedunt dissertationes De Beleno et alii quibusda

발행: 1700년

분량: 447페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ai 3 DE Diis A iLEIENSIBus. XIII. C. VELLA EVS. A. L. EROsSEX. VIR. ARAM. SEDILIA STRATVM. DAT

Grajutii in hortis olim Venullorum .

Hoc loco inscriptionem hanc Forojuliensem prosero, quod Diis dicatam perscripti characteres prodant. Merito quoque suo vulganda erat, quod notas rari in lapidaria supellectile pretii contineat. Etenim Aram frequentissime

positam omnes norunt,nec explanatione opus est, nusquam,

ni fallor,additasedilia & s tum quispiam inveniet. Pom- pejus Festus verb. Solla lucem plurimam affundit: Solla, inquit, siue folia, uti legit Scaliger, appellantur SEDILIA in quibus non plures singulis federe possunt; ideo sella sernere dicuntur qui sellifernium babent, ct furia vocantur Bablonica, quibus eadem semuntur. Non satis bene Valerius Chimen tellus in eruditissimo opere de honore Biselli cap. 2I. lapidea aut marmorea libentius sedilia putat, ex Plinio lib. s. epist. 6. ubi elegantissimam villam suam describens ait: funt locis pluribus disposta fedilia e marmore. Nam Evander apud Urgilium AEn. I. III. Gramineoque viros locat ipse SEDILI.

Et Georg. . 3So. Nymphae vitreis aquarum SEDILIBUS imponuntur. Quare quodcumque genus sedis potest sedile dici. Stratum lectus est ad incubandum . Haud segnis STRATO furgit Palinurus oeci inquit idem Poetarum νsummus AEn. 3.3 I 3. Hinc Lectistemia dicta,quasi lectis tri qui tam hominibus parabantur, quam Diis ad epulum, ut scith distinguit Gutherius de jure Pontis lib. 3. cap.9. Tritum est, Sacerdotes post sacrificium epulatos, ut alibi indicauimus. Ara ergo exstructa pro sacrificio, Vellaeus Sacerdotibus quoque dedit sedilia de fratum, ut accumberent ad mensam. Uel funebris hic apparatus est. Arascilicet Diis Manibus siue Iastris , seisia,flratumque ad

342쪽

DE Diis Am ILLI ENsi Bus. 3Is epulum emortuale. Nam in parentalibus & inseriis Gentiles Iargiter epulabantur; unde toties in inscriptionibus cenam, epulum, sportulas legatas observamus. In Berg mali pag. 7 3. . Lectifernium tempore parentaliorum inter alia praeberi jubet P. Appius in memoriam Albinae filiae. Quae ad nostram referri posse videtur. At cur sedilia & stratum distinctum Alio spectasse Uellaeum sane libentius astirmo. Ea fuit Gentilium insania, ut Deos suos ad cenam invitantes Lectivernia onusta dapibus in templis pararent, & lectos ad accubitum tamquam epulaturis

sternerent. Plura veterum testimonia praetermitto. Habent,

inquit Arnobius lib. 7. Dii Dictos, atque ut STRATIS possint

mollioribus incubare , pu inorum tollitur , atque excitatur

impresio. Sellisternium habere, de quo antea Festus , idem est ac sellam sternere; sicuti lectisternia lectos. Utrumque nomen Diis accomodum . Unde Tertullianus inter sacros apparatus numerat soli ernia, ct lectisernia , ad nationes lib. I. cap. Io. & Festus laudatus , si ere fana, eue ait ex Labeone, Lectisternia certis locis ct Diis habere, verb. siuere. Id tamen in more positum, ut Iecti seu STRATA Diis maribus, Sellae, sive SEDILI A seminis ponerentur, instituto ab hominibus ad divos traducto; quod egregie in

rem nostram expressit Valerius Max. lib. 2. cap. I. num. 2.Femina, inquit, cum viris cubantibus sedentes cenitabant; qua consuetudo ex hominum convictu ad diυina penetravit.

Nam 7ovis epulo iis in lectulum, γuno ct Minerva in fellas ad cenam invitantur. Quare Cajus Vellaeus Eros Caiae Libertus Sex vir Foroiuliensis cum aram sacris faciundis erexisset, certis diis paraturus lectisternium sive epulum,

fortasse ipsi Iovi ae Junoni Minervaeque, quibus in Capitolio Romae cenam dare mos erat, unde epulum Iovis dictum, stratum quidem seu lectum, Romano more, Iovi, deabus vero Iunoni & Minervae sedilia siue sellas dedicavit. Ni cui placeant hae dapes, melioribus paratis lubens

accumbam.

343쪽

3ao DA DIIs AQuILruNsIBus. Alterum Deum extra Aquilejam nostris Foroiuliensibus prisca gentilitatis vesania celebrem , prodit Strabo lib. S. Geograph.pag. 2I . in i o, inquit, intimosinus Arimatici Timauum es, Diomedis templum memoratile. Habet enim portum , i, eleganiem lucum , O fontes septem potabilis aqua, statim in mare alto ct lato excidentis amne . Situm templi Diomedaei ad ipsos fontes Timavi collocat Clu- verius lib. I. pag. I9 I. ubi nunc divo Joanni aedes saera est, pagusque ab eo appellatus S.Giovanni des Cars. SanEhunc locum priscis quoque populis habitatum , produnt vetustatis monumenta inibi reperta , quae hic profero. S. A. I. PROSAIAQILINI VILICI AVGGET. TITI. IVLI AQUILINI IULIASTRAΤONICVS SPEI. AUGUSTAE C. SACCONIVS VARRO. TRIB. COH. IMILIANAE DELMATARUM

Imo fontes ipsos Timavi numini Diomedis sacros fuisse arguit plumbea fistula his caracteribus sculpta . AQUA . DEI. ET . VITAE. Nisi velimus pertinere ad

saluberrima calidarum aquarum balnea , quae non longha Timavo visuntur , & Plinio quoque memorantur lib. a. c. Io 3. Eum sane tubum ad balnea ipsa repertum narrat

Jacobus Valuasonus in descriptione Forijulii quae M.f.

circumfertur.

Incertum porrd mihi est an verba,quae paullo post habet Strabo , ad hunc ipsum locum apud Timavum sint

referenda . . Memoriae, inquit, proditum es, Piomedi apud Venetos esse aliquos honores decretos. Nam ct albus equus ei immolatur, O duo monserantur lucis unus Iunoni Argiva , alter Dianae AEtoliea. Nam cum idem Geographus Aquilejam extra Venetorum fines statuat, Timavus itidem, qui ultra hanc Urbem ad Orientem excurrit, i

344쪽

DE Diis A QuiLLIENSIBusta IVenetis eodem auctore esse nequit. Quamobrem vereor etiam assentiri Leandro Alberto, de nostris Scriptoribus Forojuliensibus, qui lucos Iunonis de Dianae eos esse putant, qui nunc accolis vocantur S.Gel trudae, de S. Margari tet. Hi enim in interioribus Alpium collocati ad Carnos uti que spectant. De Venetorum finibus, & de Timavo, quem veteres & recentiores pluribus quaestionibus , quam ipse fontibus fluat, involuerunt, non pauca dicenda essenti nisi in diversa abire ratio instituti operis vetaret. Interimeonsulas Cluverium Italiae antiq.lib. I. cap. ao.& Pi Inoritim in libello Italico originum Patavin. cap. I

345쪽

32 a

COLONIA FOROJULIENSIDIs SERTATIO ALTERA

UM in priori hujus voluminis parte ad inscriptionem M. Aquilii cap. a .in fin. de Scaptia tri-hu mentio esset injecta , dixeram in eadem tribu censam fuisse Coloniam Foroiuliensem, idque vetustos Iapides , qui adhuc inibi extant, demonstrare. Tunc quoque nonnulla adornaveram, quae iis illustrandis, patriaeque urbi ab oscura antiquitate utcumque vindicandae conferre putabam ; sed aliena ab instituto, opportuniori loco producenda seposueram. Nunc quoniam inter saxa Aquilejensia versati sumus, eadem quoque Foroj liensia , calenti adhuc a simili argumento manu, rursus contrectare visum est; & prisca viciuarum urbium monumenta quodam veluti cognationis jure conjungere. Nonnullis igitur quae ad FORI JULII, ipsiusque Aquileiae, ac

Concordiae,originem spectant, praemissis, exempla ipsorum lapidum producam: tum Magistratus & Sacerdotia , quorum iis sculpta sunt nomina, levi manu, quod id argumenti genus jam docti viri ferme exhauserint, pertentabo : inistermixtis in rem natam plerisque earumdem Coloniarum inscriptionibus, nunc primum evulgatis. FORUM IULLI Civitas in ea Italiae regione sita est, quae olim Carnorum, nunc prouincia Forojuliensis,quaesita ab urbe principe appellatione, nuncupatur. Mediam secat Natiso fluvius, priscis Scriptoribus memoratus: tergum Alpes Iuliae claudunt, frontem ingens planities , uberi solo nobilis, expandit. Originem ipsimet nomini insculptam agnoscimus. Paullus Diaconus , qui octauo seculo inclinante historiam Longobardorum literis mandavit, haec ha-

346쪽

caput, pro qua nunc FORUM 'OLI I, ita dictum quod γυ-lius Caesar negotiationis forum ibi saluerat, habetur . Rescire id potuit Paullus , qui Civis Foroiuliensis fuit, ut de se

ipse testatur lib. .cap. 3ς. licet palsim Aquilejensis vocetur, ob munus sacrum, quo in hac Ecclesia defungebatur. Venantius Fortunatus proxima ad Plavim regione ortus , itere Gallia Ravennam describens,de Vita S.Martini lib. .circa finem ait et Inde Forojuli de nomine Principis exi. An uti nominis auctor , ita conditor Opidi Caesar fuerit, in obscuro plane latet. Potiori conjectura diceres, locum an tea non incelebrem, foro & nomine ab eo Principe auctum ; sicut in Baetica, ut simili prorsus exemplo utar, Illiturgim Forum Iulium appellatum:tradit Plinius lib. 3. cap. r. Blondus Foroliviensis illud putat Opidum , quod a

Gallis conditum, Marcellus etiam invito Senatu, tradente eodem Plinio lib. 3. cap. 19. delevit, tunc a Caesare instauratum . Henricus Palladius, qui summa dictionis elegantia, & Latini sermonis puritate rerum Forojuliensium historiam ad Attilana tempora perduxit, cum populari apud suos errore Utinum, si Diis placet, Forum Julii faciat, ve-sigia quaedam antiqui talis in ea urbe a se deprehensa eorumdem Gallorum esse opera suadere nititur; additque illud Opidum, quod nunc Utinum esse ait, deinde instaurasese Triumviros, qui Aquileiam Coloniam deduxere,lib. a.& 3. Nobis eatenus sapere, aut tam oculatis esse non licuit, ut tot retro sarcula veluti praesentia introspicientes, in

nostra Civitate, quam Forum Julii esse scimus, quamvis in

ea appareant, plus etiam nimium, aedificia & monumenta merum senium ct cariosam aetatem redolentia, inveniremus puteum O subterraneos fornices manu Gallorum factos. Nec, fateor, digito monstrare audemus turrim triangularem, muros circa collem ductos,imo & privatorum aedes prope arcem ac vicos, ab iisdem mei triumviris non temere,

347쪽

3a DE COLONi A FORII utiENs I. sed ut Romanam majestatem decebat, pos multa inur eos agitata consilia , excitatos & exstructos. Neque adhuc, quod sanὰ invidiam facere possit, sub oculos ponere ipsam antiqui Opidi faciem ct formam, propugnacula , ut ea fere

bat alas veterum Romuli nepotum, munitissima , moenia in

Occidentem exporrecta , binas turres latus utrumJue muro

rum jungentes, portas ad occasum 9 Septentrionem, quibus tres aliae additae fuerunt, quadratae ejus civitatis triumviralis,quam ita describit Palladius, aditu reserantes. Dolendum porro numismata illa P. Cornelii Scipionis Nos eae , C.

Flaminii, ct L.Manlii Acidini a quibus Colonia Aquileja

deducta est , in fundamentis turris triangularis ab iisdem Triumυiris conditae,duobus ab hinc seculis, uti narrat Palladius verbis Josephi Sporent, dum nova Ptinensis arx, qua

nunc eMat, construeretur,reperta, statim ac lucem viderant,

nulla vetustatis reverentia tenebris suis iterum damnata, in scindamenta eiusdem arcis collocata suisse. Profecto tam praeclara remotioris antiquitatis vestigia auro contra redemissent nostri Antiquarii, qui nusquam id genus monumenta in suis Cimeliis ostentare queunt; atque a Triumviris percussa fuisse numismata in condendis Coloniis, stante Republica, adhuc ignorant. Sed ad scria revertamur . Forum hoc instituisse Caesarem, dum utramque GaIliam proconsule cum imperio regebat, uti certum videtur, ita annum & tempus definire haud facile est. Idem Palladius pag. 6 i. & 6 a. ad ejus Consulatus initium refert, quo tempore stativa ad Aquilejam C sar habuit,legionesque ab hibernis eduxit, ut ipse narrat l. I.de bell. Gall. Cum enim, inquit Palladius,bello nihil tune esset, quod ageret, ne Confu-ιatumIuum obscurum posteritati transmitteret, Forum in proin vincia instituit. Non unum peccat hic Auctor. Nam Caesar cum Gallias administrabat, nunquam Consul fuit. Et sane initio belli Gallici quo eum Consulem facit Palladius, Proconsulatum cu Consulatu confundens, cum ab hibernis legiones deduxit,ipsemet signat Consules L. Calputatu Pis

348쪽

nem & A. Gabinium. Tunc vero quis credat otii tantisper superfui me Caesari, nihilque eum habuisse quod bello ageret, cum magnis itineribus, ut ipse narrat, in Italiam profectus ad legiones conscribendas, & eas quae circum Aquile-jam hiemabant, ex hibernis educendas, eadem celeritate in ulteriorem Galliam rediit, atque ea ipsa aestate tribus praeliis confectis Helvetios & Germanos profligavit Itaque magis vero similia perscrutemur . Utramque Galliam Caesar proconsule administrans, quotannis per hiemem in Italiam contendere instituerat, quemadmodum testatur initio lib. s. ibique Conventus peragebat, ut statim commemorat, ct saepius aliis historiae suae locis . Mos erat Romanis, ut cum Praetor seu Proconsul in prouincia esset, in aliquem locum Conuentum indiceret, eoque provinciales homines evocaret jurisdicundi caussa. idque agere Conventum sive Forum dicebatur. Nam utrumque vocabulum eandem significationem habet. Cicero ad Atticum scribit, Forum se egisse ex Idibus Februariis Laodiceae. Virgilius Indicitque Forum, patribus dat jura vocatis. Hirtius de Caesare ait: In Gallia citeriore jus dixit, ac paucos ibi dies moratus, cum celeriIer omnes Conventus percurrisset, publicas controversias cognovisset. Belgium se recepit . Quae loca Sigonius profert, de antiquo jure Prouinciar. lib. I. cap. I. Eandem utriusque vocis significationem reperies apud Festum verb. Conventus & Forum. De Praefecto Hispaniae memorat Strabo lib. 3. pag. I 67. in maritimis solitum hiemari jus dicendo ; additque Casa ubonus in notis, hoc esse Conventus agere , flve Forum agere . Climitaque Julius Caesar singulis annis, ut vidimus, ad Con ventus peragendos in citeriorem Galliam proficisceretur, palam est, locum iuri dicundo nostris populis Carnorum, qui tunc eidem provinciae accensebantur, hunc ipsum delegisse, cui postea ea de caussa nomen FORI mansit, addito in memoriam institutoris IULIO cognomine . Plutarchusia vita tradit, Caesarem in Conventibus hominum animos

349쪽

mos captasse, quos aut muneribus, aut spe plenos dimittebat. Quae cumulatius cum fortasse praestitisset gentibus Carnorum, ideo ipsi beneficiorum gratiam referentes, institutum Forum ab ejus nomine nuncuparunt. De Tarsensibus ita scribit Dio lib. 7. pag. I a. Adeo Caesari priori, Oae eius gratia etiam poseriori favebant, ut urbem suam pro Tarso Iuliopolim vocaverint. Porro provinciales homines, qui ad caussas peragendas conveniebant, alia quoque negotia pertractasse, I commercia exercuisse oportet; unde est quod etiam Forum negotiationis a Caesare institutum, cum Paullo Diacono possimus dicere . Interim monitum Lectorem cupio, Opidum aliud in Carnis a Caesareeonditum, & Iulium carnicum dictum , male cum Foroju-lio a quibusdam confundi. Nam idem Paullus utrumque manifeste distinguit; illudque in montanis ejus regionis, quam hodie quoque Carniam appellamus, Plinio, Antoniano in Itinerario, & Ptolomaeo, qui Noricis tribuit, memoratum, hoc ad montium radices in planitie situm est. Nunc etiam illius vestigia, vetustatis aliquot monumentis insignita, apparent, nomenque Zulii manet, priori tantummodo litera immutata, non Thusca prolatione , ut scribit Palladius, Annium fabulatorem sequutus, sed ex morc verna culi idiomatis. Exinde Forum Iulii ad Coloniae praerogativam & nomen traductum est. Ptolomaeus lib. 3. cap. r. in sexta tabula Europae ita scribita

In Mediterraneis Carnorum Forum Iussit colonia. quima Colonia. Concordia Colonia.

Titulum reserendum ad priorem Coloniam arbitror, quae sola in mediterraneis vere posita est, Aquileja & Concordia propemodum mari adiacent. Nec Forum Julii ante Aquilejam, quae longe illustrior urbs fuit, collocasset Ptolomaeus. At Palladius, qui Forum aliquod Coloniam quo que

350쪽

Da CotoNiA FORO uti LMI. 327que dicere non est ausus , Forum Iulii non Coloniam, sed praerogativis Coloniae tantummodo donatum scribit ; unde etiam irrepsisse sine dubio putat ex vulgi errore nomen coloniae apud Ptolomaeum, vel culpa librarii Forum Iulium coloniam factum. Mihi nec grauissimum Geographum deceptum , nec exscriptorem pecca sic certum videtur; cum

nulla sit caussa , cur Foro Iulio verum nomen Coloniae invideamus: alioquin id nominis Aquile jae etiam & Concordiae , quas eodem loco , & sub una verborum serie Colonias vocat Ptolomaeus, esset abrogandum . At has certo constat Colonias fuisse. Nec insolens est , Fora aliquando , inductis postea colonis, in Colonias transiisse, nullo pristini nominis dispendio. Quod exemplo mox ostendam. Qua vero occasione & tempore ex Foro in Coloniam Forum Julii evaserit, non satis constat. Pompejus Strabo Magni pater Transpadanis populis, inter quos Veneti & Carni licet ea de re apud eruditos non levis sit

quaestio jus Latii dederat. At quoniam qui jus Latii ha

bebant, non plenam civitatem Romanam,qua scilicet jura priuata continebantur, non publica, sed partem tantum ciuitatis adipiscebantur; integrum jus ciuium Romanorum Transpadanis donavit Iulius Caesar, eum Romae dictaturam inivit anno V. C. 7o . Auctor est Dio lib. I. p. IIo. Gallis qui cis Alpes trans Padum incolebant, quod fu ubi eris fuissent, civitatis jus dedit. Cum Gallos audis, qui trans Padum sub imperio Caesaris fuerant, ne Venetis quoque & Carnis jus illud tributum dubites ; nam & ii in Gallia Cisalpina & sub ejusdem imperio erant. Ea loquendi forma usus est Dio, ut Gallos solummodo excluderet, qui cispadanam regionem incolebant. Exinde Veneti jusquoque adipiscendorum honorum obtinuerunt, quod inter jura Quiritium nequaquam censebatur.Cum apud Tacitum An. D. c. 23. in Senatu agitaretur sub Claudio Caesare,num primoribus Galliae Comatae, qui pridem civitatem Romanam adsequuti fuerant,jus etiam adipiscendorum in Urbe

SEARCH

MENU NAVIGATION