Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

hac EMPEDOCLEs, atque ipsi & aqua Thaletis, & aer Anaximenis, & ignis Heracliti,&mechanicorum terra placerent, quatuor haeceoniunxit & primus totidem posuit elementa, ex quibus omnia naturae gignerentur, Confer

PLVTARCHUM, ARISTOTELEM, CICERONEM. 3 haecce rerum naturalium elementa iudicabat philosophus noster, nimis ense composita, quapropter de principiis simplicioribus erat sollicitus, prout inter primos fuisse videtur, qui inter χειαι & elemeu-ta &principia discrimen constituerunt, cuius

rationem clare eXposuit PLUTARCHus. 'quibus de caussis retinebat quatuor illa elementa & tria adhuc principia materiam, formam priuationem illis adiungebat, quo physicam eo modo, quem metaphysici obseruant, tradidit, nec sine documento siugularis cuiusdam calliditatis, quamuis magno cum detrimento ipsius disciplinae, etenim philosophi, qui Aristotele superiores erant aetate, maxime mechanici & phy sici perturbauerant f perstitionem insigniter, eoque nomine non mediocre contraxerant sibi odium, quod vi Aristoteles declinaret, etiam eruditorum disputationibus in Utramque partem satisfacere posset, abusus est metaphysicis abstractioni-hus, quarum ea est indoles, ut cum omnibus sententiis, siue sint verae, siue minus, conciliari. etiam cum superstitione in gratiam redigi potisint. sic Aristoteles comparauit sibi omnium fauorem, atque effecit, ut perpauci ipsi essent

272쪽

aduersarii, tum quod principia illius, nimis generalia Varias admittebant interpretationes, tum quod plerique subtile eius ingenium in abstrahendo metuebant. quapropter haud mirum est, Aristotelem existimasse, quod λτων καθολου ἐπὶ τὰ καΘ' εκα ι δει προιεν . id est, ab uniuersalibus progrediendum adfingularia sit, y id quod ordini, quem natura intellectui nostro in cognoscenda veritate praescripsit,

maxime est contrarium.

g. IIII. Quod igitur ad naturam materiae adtinet, dicit Aristoteles: η-υ ύλν πα- Θν ικον materia, quatenus materia, e passivum quiddam, & alio loco: της μεν γαρ υλπ το

πάκειν ες. - το κινειτο δε κώνειν ,-το ποθῶν ἐτερας δυναμεως, stati namque s mouerI materiae es: agere vero mouere alterius poten

tiae, ex quibus patet, quod philosophus noster existimauerit, materiam in se spectatam omni agendi vi esse destitutam, quapropter necesse erat, aliud quoddam motus principium adiungere, id quod num intellexerit per formam, necne Θ non est expeditum. namque in quo natura atque indoles ὐσίας siue forma sit posita. Aristoteles id ineuolutum implicatumque reliquit, id quod interpretes ipsius in varias distraxit partes. nam doctores pnilosoph. Aristotelicae latini adfirmabant, formam esse substantiain .interpretes autem graeci ,esse accidens materiae, quo factum, ut formam a materia Plane veluti peculiarem substantiam distinguerent ac materiae proprium esse pati; formae autem agere, adiererent, prout quoq; io varias easq; inu-

tiles

273쪽

tiles disceptationes ac controuersas de origine sermarum sunt deducti, conser Io. BAPTIsTAM du HAMELIUM, R DANIELEM

at vero Aristoteles per formam intelligat sue substantiam, siue accidens, neutrum erroris Vitio caret. quod si enim dicas, formam esse accidens, effectus est 1ubstantiae, non caussa, quoniam omne accidens est effectus substantiae; si vero est effectus, non caussa, sequitur quoque, ut non sit principium quoddam rerum naturalium, siquidem principium & causia hae in re eiusdem sunt significationis. nee forma esse, potest substantia. nam hac significatione,quidquid agit, est forma, iam vero agit & deus&spiritus & corpus,quae tria maxime sunt diuer-1ae lubstantiae, quibusue omnibus notio formae est adtribuenda, ut adeo exinde Pateat, quod forma Aristotelis stabstractum quoddam metaphysicum, Vide ANDREAM RUDI G R v M. ' tandem priuatio nullum locum habere potest in principiis rerum naturalium, siquidem ipse Aristoteles 3 fatetur, mirabile σάδυνατον videri, ex nisiis aliquid fieri. g. V. Non ab re erit, doctrinam Aristotelis de motu quoque adtingere.antequam ostendamus, quomodo principia physicae Aristotelica

coniuncta sint cum atheismo. motum autem ita definit: φοιμὸν, κίνησιν ειναι ἐνυλέχθειαν

τῶ κιννῆά ' rare'ον, dicimus ergo, motum esse actum mobilis, quatenus es mobile, si quae d

finitio

274쪽

finitio ingenio atque amplissima fama Aristotelis plane est indigna. namque si istam aceuratius consideramus, illa seque absurda est, ac si dicerem : motum este motum, prout Aristoteles nec caustae nec modi motus secit mentionem, quo &factum est, ut modo sex, modo quatuor, modo tria Posuerit motus genhra, modo haec, modo illa. in categoriis enim sex nominat, γενε- , cpΘορρον, άυεισιν, μώ-Dν, αλ-λο ωον, - -κατά τοπον μεΤαβολην, id est. generationem, corruptionem, augmentum, δε- crementum, alterationem, π loci mutationem; alibi autem μ' φορ' αλλοίαθων,- - ξησὶν, lationem, mutationem, corruptionem saugmentationem; sic&alio loco trium tantum facit mentionem φερῆ αἰ σεως - σεως, lationis, augmentationis re corruptionis;

quam distinctionem ita quoque effert, ut ducat aliam esse υνδε τοῦ ποσῆ. - Τὴν Τῆ miri is

Τὴν κατὰ Τοπον, quantitatis, aliam qualitatis aliam loci motionem, quas diuersas motus 1pecies maxime turbatim proposuit, praecipue quod motum loci reliquis motus 1 peciebus sine caussa opposuerit, quoniam sine mutatio- me loci vel spatii nullus motus fieri nec concipi potest, ut de eo taceamus, quod motum vitae, ut dicitur, elasticum reliquerit intactum,

confer ANDREAM RUDIGERUM. 6 i' g. VI. Vt autem ostenda mus,haec Aristote- lis principia doctrinae physicae facile quendam ud atheismi vitium posse deducere, id in primis putamus & praemonemus,nos mentem nostram cognit ne naturae excolere debere, ut

275쪽

ipartim inde consilia de tuenda & conseruanda Corporis valetudine capiamus; partim de deo nerebus diuinis sentiamus recte, quo ipso di--sciplina physices remedium est aduersus athei mum & superstitionem. hino & c I C E R O

dicit: omnium autem rerum natura cognita, Meuamur superstitione. Iiberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua

ipsa horribiles e punt saepe formidines : &

alio loco: nec vero potes quisquam de honiser malis vere iudicare, nis omni cognita ratione naturae s vitae, etiam deorum s utrum

conueniat, nec ne, natura hominis cum vniuemfa: quaeque sunt vetera praecepta sapientium, qui iubent tempori parere re sequi deumqse noscere nihil nimis. haec Me phdificis quam vim habeant, s habent maximamὶ via enemo potest. atque etiam ad iusitiam cole Ham , ad tuendas amicitias, reliquas iam rates quid natura valeat, hac una cognitio soles tradere. nec vero piet, aduersus deos,

nee quanta his gratia debeatur, sive explicatione natura intelligipotest. quam Cognitionis physicae vim si Aristoteles cognouisset,eiusmodi sane principia rerum naturae adhibere debuisset, quae diuinam Operam, quaeue summum numen, Vel uti auctorem omnium rerum, quas complectitur natura, produnt. sed . si tria illa, materiam, formam & priuationem, - quae notiones sunt mente & cogitatione separatae, admittamus, Omnes sane naturae effectus explicare possumus,ut non opus su deo,quamcunque etiam sequamur interpretationem.

a a primum

276쪽

Primum enim materia,forma & priuatio quum lint abstracta metaphysica, fiunt & producuntur ab intellectu nostis, adeoque rebus sis, a quibus notiones hae separantur. sunt reueri Ta,quapropter non pollunt esse principia a deo ad condendam naturam adhibita. deinde indoctrina de motu causiam illius primam putat .esse modo deum, modo caelinn, modQ Ver clarius, quid hac in re sentiat, effert, quando idicit: ς; ν γάρ παροι φυσιν ικῖλον, nihil enim praeter naturam est aeterniam . quumque Aristoteles non satis deum & naturam distulla erit, facile quis intelligere potest, quomodo haec inter se cohaereant, & unde solemnis Peris pateticorum sormula: motus es aeternus suam trahat originem. adhaec si forma, quam opponit materiae, est principium agens, prout ateriae indoles semper seri, ut aliquid patia--tur, taleque principium esse potest Deus, spi-iritus & corpus; Aristoteles sane secundum hanc doctrinam naturae effectus explanare

potest, si modo spiritum, sive sit deus, siue minus, admittat. quo nomine non possumus, quin THOMAE BURNETII iudicium pro

bemus, quando dicit: haec quum itastat, a que talis fuerit pbilosophia Aristotelis, latis - admirari non possumuε orbis christiani supο- rem: qui per tot secula hanc disciminam υni-

re amplexus Uri laudibus ad caelum extulit. - omnibusque scholis s academiis publice δε-cendam s praelegendam commendauit: immo - sanciuit autoritate s in dissentientes ab Aristotele, aut nouam molientes philosiophiam tan- . quam in haereticos re religionis chrisianae ho-

277쪽

ses grassabatur. hino rardi scientiarum str gressus: s a tot seculis, quibus invaluit hae

philosiophia, nulla inuenta, nudia commori a tulit humanae vitae. quot volumina commeotariorum magna s inutilia δ quot praeclara ingenia hoc feruile iugum ferre coacta, in e Iendo solo infrugifero frustra laborarunt. ID-νilescebat orbis chripianus, quin arena comsemus, ubicunque haec pbiIosephia dissemin ta fuit.

g. VII. Posset quis nobis obiicere Aristotelem tantum corporum naturalium principia tradidisse, ita ut illorum partim materia, partim forma essent considerandae, ac de industria nullam mentionem dei secisse, quoniam in illius contemplatione ac cognitione physicus minus Versari debeat, quo nomine necessarium esset, ipsius doctrinam de deo ac mundi Origine eXaminare. nec negamus,Aristotelem

libris physicis proposuisse doctrinam de corporibus, quamuis ipse sibi non satis constet, ae fibris de coelo corpora caelestia reserat ad physicam ; metaphysicis vero caelestia physicis

Opponat; attamen,Vt iam superioribus observavimus, debuisset physicam seu doctrinam de corporibus naturae eiusmodi superstruere principiis, quae nobis rectam ac facilem viam ad cognitionem dei demonstrassent. de cetero ea, quae a nobis sunt Obseruata, non obscure significant quo animo quoue sensu mentis de deo fuerit Aristoteles, quae ut pateant adhuc clariora, in sententias ipsius de deo ac mundi origine inquiramus. fuerunt plurimi ex philosophis, qui mundum ea quoque facie, Qua nunc conspicitur, aeternum fuisse. aut nul-

278쪽

Ium habuisse initium, etiam genus humanum semper extitisse contenderent, quos breuiter indicat C ENs ORINus: δ seae prior ida, inquit, sententia, qua semper humanum gentis fui'sse creditur, auctorer habet 'thagoram Samium, s Ocelium Lucanum c Aroditam

zarentinum, omneSque adeo Pythagoricoι.

sed s Plato Atheniensis,)Xenocrates s Dicaearchus Messenius itemque antiqua academiae philosophi non aliud videntur opinati. soteles quoque sagirites oe Theophrastis multique praete ea non ignobiles peripatetici idem scripserunt eiusque rei exempla dicunt, quod negent, omnino posse reperiri, aues ne ante an ova generata Aut, cum re ouum sine aue s auis fine ouo gigni non possit. & quamuis alii originem generis humani admiserint, materiae tamen aeternitatem statuentes, & in hunc errorem per male intellectum principium illud: ex nihilo nisu fit, coniecti, reipia negarunt creationem, & diuinis operibus, a quibus omnia dependent, eorumque libertati summam intulerunt vim. sic Aristoteles existimauit, mundum esse aeternum, quod ex ipsus monimento de coelo patet, ubi de duratione mundi disierit, ac reiicit cum eorum opinionem, qui principium illi sine fine, tum aliorum, qui initium pariter & finem adiungebant, ex quo id consequitur, ut mundum de principii & finis expertem esse putauerit. hinc& LAc TANT ivs 3 nam Aristoteles quum non videret, quemadmodum posset tanta rerum magnitudo interire; re hanc praesicriptao-

ci nem

279쪽

DE ATHEISMO ARISTOTELI s. ass

uem vellat efugere; semper uis fuisse mumdum ac semper futurum. Cui impiae sententiae ex illis, qui Aristotelem sectati sunt, magnomidio imprimis quoque sese addixit A N D R EA s CAEs ALPINVs, Aretinus, qui, auctores AM VEL E PAR IcERO recentiorum pri-m- peue postremus fuit, qui quid Ar, teles vetit, cepisse vises es: prout s pronuntiat , non Iove ab hac impietate ab De

CLAVDIVM iERIGARDUM atque adeo,

ait, uno eodemque opere BERI GARDv diaversas cum Epicureae tum Peripateticae impietatis rationes adornauit, quamquam Aristotetis disciplinam fusius N ardentius excoluit, utque eam potissimum, quam libro phet eorum ollatio, librisque de caelo s rerum generatione tradidit, quibus uniuersam mundi fabricam e prouidentia architectrice extruxisse se putut philosophuae. g. VIII. Equidem fatetur Aristoteles,munia dum a deo esse productum, sed ea sententia, quae impietatis plenissima, nec a sana ac polita intelligendi facultate proficisci potest. Omnes

philosophorum, quos Vetus graecia tulit, sectaem eam ingressae fuerant opinionem, duo esse aeterna, deum & materiam, ita ut deus sit sapientia praeditus, materia vero bruta; ille par ticeps rationis; haec vero eXpers; ille princia pium & caussa boni; haec vero mali; cuiusmodi doctrinae plane sunt absurdae, ut mirari satis non possimus, quod nostra aetate PETRus B AELIVs existimauerit, istas a nemine solide esie confutatas, nec feliciter posse confutari:

280쪽

vide Io. FRANCISCVM BVD DEVM. at vero Vt rationem voluntas & hanc libertas se

lquitur, non poterant non hi philosophi libertatem operandi aut deo sibi relicto abiudicare,

aut adtribuere materiae. atqui materiae inesse necessitatem eamque magnam, non mediocri consensione prosi ebantur ; deo autemi tanto minorem libertatem adiungebat quisque, quo arctius istam cum materia coniungeret, aut in materiam immergeret penitus. itaque Plato censuit, mundum ex libero dei cum materia congressu extitisse; quum Aristoteles contra & Stoici crederent, deum Vinculo necessario, quod euitari minime potuerit, Cum materia fuisse coniunctum, quamuis Ari stote Ies in eo a Stoicis discreparet, quod ipse mundum sub luna a deo per solam virtutem attin

gi ; Stoici contra per ipsam substantiam quasi

fermentari opinarentur, Vide IACOBvM THOMASIUM. quapropter nonnulli discrimen ponunt intbr formam vis entem & informantem , asseruntque Aristotelem credidisse deum veluti formam assistentem adeoque erroris, quem pestiferum inprimis BENEDDC Tvs SPINO ZAin lucem produxit, esse immunem. equidem si fidem habeamus CLEMENTI Alexandrino, 3 Aristoteles deum esse animam mundi existimasse videtur, si quidem, ut verba ipsius latine tantum huc transferamus, ita dicit: cujus quidem sectae speripateticorum) qui est pater, nisu de eo patre, qui seupremus es, inlinigens, putat esse animam uniuersi, hoc es mundi animam deum esse exi .

SEARCH

MENU NAVIGATION