Io. Georgii Walchii ... Parerga academica ex historiarum atque antiquitatum monimentis collecta

발행: 1721년

분량: 972페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

tiens: modo enim menti tribuit omnem diuinia ratem: modo mundum ipsum deum dicit esse: . modo quendam alium praeficit mundo eique eas partes tribuit, ut replicatione quadam mundi

motum regat, atque tueatur: tum cali ardorem

deum dicit e se, non intePigens, caelum mundi esse artem,quem alio loco ipse designauit deum;& LACTANTI Vs: Arbfoteles quamuisse-

cum ipse dissideat ac repugnantiasibi re dicat s

ientiat. quapropter non est mirum, quod Aristoteles interdum bene & praeclare existimet

de deo, interdum vero omnem Vim ac naturam diuinam tollat. ac quamuis facile ex hisce conclusio essici possit, quod in tanta distensione ac varietate, in qua Aristoteles de deo disserens constitutus est, nihil firmi neque de pietate, neque impietate ipsius sit dicendum, adeoque nostra disputatio suo careat fructu; haec tamen , licet speciosa videantur , debiliora omnino sunt, quam Ut nos de iam proposita sententia dimoueant. verum est, Aristotelem dicere sibi contraria; sed quod integram doctrinam de deo atque origine mundi ita struxerit, ut etiam principia illius sibi sint repugnantia , nec lectores habeant facultatem, Veras ac genuinas ipsius sententias cognoscendi,plane negamus. quo nomine, si rem ipsam intueamur accuratius, Obseruabimus, quod Aristoteles conclusiones sibi contrarias tradiderit, & quamuis vi principiorum haberet ne- Cesse, aperte omnem in deo suo negare diuinitatem, istum tamen aeternum, infinitum, sapientem, benignum esse adfirmauerit, Vt artem, impiam doctrinam quadam ratione Occultan-

292쪽

di, exerceret. quod si enim nuda Aristotelis effata de proprietatibus dei ponamus, nulla habita ratione ipsius CompleXus doctrinarum, qualia ista sint, non facile possunt indicari. &D quis ex hisce colligere velit, philosophum hunc de deo existimasse bene, eodem 1ane iu

care adeoque absoluere atheismi possumus. g. XIII. Adhaec obseruamus, quod multa testimonia, quae superioribus in verum Aristotelis de deo 1ensum prolata sint, lubrica fide atque auctoritate nitantur, quod ex libro de mundo sint petita. namque de ipsius auctore in utramque partem disputatur. alii negant, Aristotelem opus hoc perfecisse, Vt M V R E-

vvs THOMASIUS. si alii autem ipsum ex elusisse serum hunc adfirmant, iique recentiori aetate, ingenio atque eruditione clarissimi viri, PETRUS PETITUS, I ELMEN HOR-sTius, 3 FORTUNIUS LICE TvS, ' I O. ALBERT Vs FABRICIus δ' & qui commentariis notisque librum hunc illustrarunt

auctorum,qui monimentum hoc Aristoteli abiudicant, argumenta nobis videri grauiora, ut non possimus, quin illorum sententiae faueamus. siue enim ipsas doctrinaς,quae ibi tradun

tur.

293쪽

tur, siue scribendi genus respiciamus, deprehendimus omnino, quae cum Aristotele eiusdemque ingenio minus conueniunt. quod ad res ipsa&adtinet,magnam obseruabimus diuer- statem sententiarum, s librum hunc cum genuinis Aristotelis monimentis contendamus. primum compertum est,Aristotelem caeli arte nitatem tueri atque asserere, mundum extitisse ab aeterno; hic autem dicit auctor, ipsum munudum διακοσμη Πν υπο Θεῆ σωι; δια γειν φυλατΤομένην, ornatam ordinationem dei munere, dei

recta custodia esse; & paullo post clarius : ἐκ γες Τά πάν, και δια γες συνέ κε, omnia ex deo consistere s per deum. fecundo Aristoteles

intelligentias coelo assixas credidit; heic autem duae caussae & utraque in uno deo ponuntur, quarum altera et os ta1 seu διακοσμητικὴ, quae & formauit orbem ἔ altera συνεκτικὴ siue ψυλακτικη , quae hunc conseruat & regit. temtio satis est manifestum, Aristotelem ad lunam tantum usque diuinam prouidentiam sese mouere, existimasse; heic autem haec legimus: σεμνοτερον δε κω πρεπωδέςερον, κυτον εα, ἐπὶ τῆς ανωτατο χώρας δυλω, τὴν δε δυναμιν δια τῆ

συμπαντος κοσμου διηκουσαν ηλιον τε κινῶν καὶ σε - λήνην, και τον παντα κρανον περιάγειν, αιτιον τε

γωδε- τοχ ἰπὶ τῆς γῆς σωτη ας, quare aet stius id decentiusque exisimandum est, deum summo in loco ita esse coliocatum, numinis ut i men eius vis per uniuersum mundum pertinens tum solem lunamque moueat, tum caelum omne circumagat, simulque caussam praebeat eorum, quae in terra Iuni salutis atque incolumitatis.

quarto auctor libri huius descripsit Britanniam

294쪽

& Hiberniam, A quae Alexandri tamen tempore ignotae fuerunt, quod T A CIT us Confirmat, hanc oram, inquit, noui mi maris tune primum romana classis circumstecta, insulam effie Britanniam ad mauit ;&DIO CAss Ius 3

σκετο τοῖς δε ἐπεπα is αμ α τμιν, ὼyε μειρος, με καὶ νῆσος μιάψίκετο,primis graecorum romanorumque, ne esse quidem eam, compertum fuit; pMeriores in controuersiam adduxerunt, continensue ea terra,an vero infula esset. huc quo-

sue accedit, quod auctor tradit de nobilissima insula Taprobane, ' quam Alexander rex detexisse dicitur. si igitur haec scripsit ante ipsius expeditionem, sane situm illius minime scire potuit; sin in ipsa expeditione, plane absu cum fuisset, hoc Alexandro exponere, qui ista

maxime cognita habuit aut primus, aut solus. nec tractandi ratio & scripturae genus cum ingenio Aristotelis conueniunt, ut pluribus demonstrat DANIEL II EINs Ivs. s equidem

alii, qui scriptum hoc inter γνωα philosophi

huius monimenta reserunt, variis ex vetusta aetate testimoniis muniunt sese, quae iam credidit, id ab Aristotele esse profectum. Pri-naum prouocant ad sTOBAEvM, si apud Quem ex longiore illa epistola Aristotelis ad Alexandrum περὶ τῆ παντὸς fragmenta eX- stent, quae Oinnia ad verbum leguntur in libro hoc de mundo; sed ex his nondum perspicuum eise putamus, monimentum hoc vere esse Aristotelis. nam quamuis epistolam hanc π ι τῶ παντο. Aristoteles ad Alexandrum con-

295쪽

stripserit, quamuis etiam illius fragmenta deprehendamus apud ST OB AEVM, quae eXtem libro de mundo; verus ramen scripti huius auctor hanc Aristotelis epistolam in usiim situm transferre potuit. nec firmum argumentum est, quod opus hoc de mundo inscriptum sit Alexandro, quoniam magna probabilitate adfirmare postumus, nomen hoc aut sine caulla esse additum, quod & in nonnullis exemplis hodieque omittitur; aut ideo fuisse adiectum ab auctore, ut facilius sub Aristotelis nomine admitteretur. deinde adferunt testimonium I vsTINI mari ras, qui dicit: Αρμοτρλης

autem in eo, quem ad Alexandrum Macedonem

scribit libro, breuem quandam philosiophiae suae

detineationem proponit: ubi manifese quoque ac perspicue Platonis loliis fententiam. neque

enim in ignea substantia vult esse deum, sed

vero quintum aliquod aethereum atque immutabiu consituit corpus, in quo eum ponit. adfirmat igitur primum IusTINus, libro hoc Aristotelem philosophiae summam tradidisse breuiter. Sed tantum abest, ut id scripto huic sit Consentaneum, ut ne inscriptio quidem admittat. nihil enim de disciplina, quae rationem aC voluntatem in functionibus ipsorum dirigit, attingit, quaeue de rebus naturalibus disputat, penitus sunt imperfecta. nec in Ope-

1 adhortar. ad genetrap. 6.

296쪽

re hoc manifeste tollitur sententia Platonis, ut existimat IusTINus maror, siquidem Capite quidem secundo quinta essentia ponitur; sed sine ulla Platonis reprehensione. tertiust stis esse debet AP vLEIus, qui Praefatione libri sui de inundo dicat: quare nos Ari ole-lem,prudenti um s docti ιmum philosishorum, es Theophrastum auctorem secuti, quantum possumuου cogitatime contingere, dicemus de omni hoc causi ratione, natur, ου incia complexi,qcur s quemadmodum moueantur, explicabimus. quum igitur AP vLEIus librum graecum de mundo ad Verbum Propemodum in latinam linguam transtulerit, ipseque, quem secutus sit ducem, Commemorauerit, ex hisce consequi putant, Aristotelem esse auctorem graeci operis de mundo. sed tamen AP vLEIus profitetur, sequi se Aristotelem& Theophrastum, quapropter eodem iure concludere ex hoc possumus, quod Theophrastus conscripserit librum de mundo. Verum neque Aristotelem neque Theophrastum illius esse auctores, aperte significant verba A P v L E II, quod tantum interpres fuerit, a que Aristotelem & Theophrastum, non se, sed auctorem secutum esse dixerit, nisi eun

dem , qui sequitur & quem sequitur, dica

297쪽

CAPITIS III.

OPINIONE ARISTOTELIS

ΛD PROVIDENTIAM DEI SPECTANTE.Σ Τ N Ο Ψ I Σ. Dicendorum nexus eum superiori argumento I. v rerum philosophorum sententiae de prouidentia diurna β Ι l. loca asseruntur, ex quibus multi probare contendunt verum Arisotelis sensim de dei prouidentia 6. III. contrarium dem1mstra tur 6. IIII. resondetur ad illa loea S. V. VI. VII. Ila concluso de hac doctrina cum athei mo coniuncta f. VIII. caussae, cur negetur prouidentia dei j. VIIII.

f. I. Qui deum esse profitetur, & prouiden-- fiam simul esse concedit. nam quum notio dei complectatur quoque notionem sapientiae, potentiae & benignitatis, ita ut summum numen non solum possit, sed & velit prouidam Omnium rerum curam tenere; nemo sane deum esse, prouidentiam tamen nullam, di- Cere potest. quapropter LACTA NTIVs dicit: etenim si es deus, utique prouidens est,' ut deus; nec aliter ei potest aer urnitas attribui,

nisi s praeterita teneat es praesentia siciat, sfutura projpiciat. quum igitur prout Putiam

298쪽

sustulit Epicurus) etiam deum negauit esse. quum deum sise professus est, s prouidentiam

metale se concessit: confer IO. FRANCISCUM

II. Ex vero igitur sensu de deo vera quoque ipsius prouidentiae cognitio gignitur, prout illos, qui aut omnem ui urnam mentem negant, aut eiusmodi deum credunt, apud quem nihil est diu in itatis, error quoque tenet& miserabilis ignoratio prouidentiae 1ummi numinis. id quod exemplis philolophorum ex aetate vetusta possumus illustrare, quorim quisque Ut sensit de dei indole & natura; ita quoque de ipsitus prouida rerum omnium mente eXistimauit. PLAro maximam deo libertatem adtribuit, accredidit, mundum ex libero dei congressu cum materia extitisse,quo factum est, ut mundum ab aeterno fui 1 se negare posset, sicque omnium, quos vetus graecia tu lit, principum philosophorum sapientissimus iudicaret de deo. quapropter etiam mundum prouidentia ipsius regi atque administrari, est Professus. ac primus nominauit in philo1ophia

την τῆ Θεῆ προνοιαν, dei prouadentiam, teste DIOGENE LAERTIO. praecipue autem

opere de legibus 3 copiose de momento hoc disputat& probare contendit, deos dari, illos

Omnibus prouidere, ac tandem Pro meritorum ratione decernere hominibus aut 1uppli- Cia aut praemia. apud sTOICOs deus erat mens mundi & qui lem non assistens, sed informans forma, quippe qui cum materia co nexus esset vinculo arctissimo ac necessario,

quam

299쪽

quam ob rem necesse erat, omnem tollere prouidentiam. equidem assirmabant, mundum

regi & gubernari provido dei animo; sed hac

ratione contraria sibi docebant, quum putarent, deum esse animam mundi, & nihilo minus ipsi adtribuerent prouidentiam. quod bene Obseruauit LACΥANTivs interdum

sic confundunt, ut sit deus ipse mens mundi smundus si corpus dei : quasi vero simul esse

coeperint mundus'deus, ac nou mundum 'cerit: & paucis interiectis: ubi es ergo iliud, quod iidem ipse aiunt; re fictum esse diuina prouidentia s regi y s enim fecit mundum, fuit ergo fine mundo. si regit, non utique

sicut mens corpus regit; se tanquam dominus domum , navim gubernator, aliriga cΠrrum. nec illorum doctrina de fato ullam admittit prouidentiam dei. omnia enim sapo subiecerunt, quamuis ipsimet, quid fatum sit, non satis intellexerint, vi malignitatem fati Stoici solide demonstrauit IACOB Vs THOMASI vs; - at vero si deus est pars mundi, quomodo a legibus fati potest esse solutus 3 si igitur deus vinculo fati adstrictus , omniaque per fatum fiunt necessim te ineuitabili, omni plane libertate destituitur deus omnisque ipsius remoueturprouidentia. Obseruamus quidem, Stoia Cos interdum fatum a prouidentia diuina dis-

300쪽

απρο μυῆος, conjusto inanis s nultam habens rectorem. sed nondum clarum est, quod hic imperator prouidentiam a fato distinctam, ex sua aut Stoicorum , non aliorum philosophorum mente posuerit. finge vero,quod tamen non apertum est, disserere illum secundum principia atque doctrinas Stoicorum, constat,

tradidisse hos philosophiae magistros non apta inter se & cohaerentia , sed contraria sibi & repugnantia ita ut verbis professi sint prouidentiam dei, quam re ipsa vero negauerint. plane impia & a doctrina religionis christianae aliena est sententia IusTI LIPs II, quod ex prouidentia fatum sequatur, vel potius fatumst ipsa prouidentia,nec per illud summi numinis libertas tollatur. EPicu Rus Credidit, mundum ex fortuita atomorum concursione

factum esse; deos in intermundiis positos vitam agere beatam, qua diuinae naturae nihil sit

conuenientius nec Vitae beatae quidquam mR-gis aduersum, quam curis & rerum aliarum administratione turbari. propter quas sententi as necesse habebat, Omnem negare diuinam

prouidentiam, ita ut deus nihil agat, nullis occupationibus sit implicatus: nuda opera Efficiat: sua sapientia, sua virtute gaudeat. hinc. E N E C A ex mente Epicuri : itaque non dat deus beneficia , fed securus s negligens προ i, auerses a mundo aliud agit, aut qua maxima Epicuro felicitas videtur) nihil agit, nec

magis litam benescia, quam iniuria tauunt &. alio loco 3 tu denique, Epicure, deum inermem facis. omnia Hi tela, omnem detraxi-

SEARCH

MENU NAVIGATION